Skip to the text

Capitulum XVII

  1. (Vers. 30.). Tertio quantum ad rationem petitionis fropositae addit: A t ille dixil: Non, pa-. ter Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad illos i, poenitentiam agent. In hoc ostendebat fratrum suorum carnalitatem, utpote qui magis moverentur ad corporalem suscitationem quam ad spiritualem revelationem. Unde hi erant de numero illorum, de quibus Sapientiae secnndo: « Dixerunt impii apud semelipsos cogitantes non recte »: « Non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis ». In hoc etiam ostendebat

fralrum suorum perversitatem, ut testimonium hominis mortui praeferrent testibus Dei vivi, contra illud Isaiae octavo: « Nunquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis a mortuis? Ad legem magis, et ad testimonium. Quod si non dixerint iuxta verbum lioc, non erit eis matutina lux ». In hoc etiam ostendebat fratrum incredulilatem, ut nollent credere, nisi signa et prodigia viderent, sicut ille regulus loannis quarto: «Nisi signa et prodigia videritis, non creditis ». In hoc simihter ostendebat fratrum fatuitalem, quia magis deberent ad poenitentiam provocari ex hoc, quod vident homines mori, quam si viderent, eos resuscitari; Ecclesiastici trigesimo octavo: « Memor esto iudicii mei; sic enim erit et tuum, mihi heri et tibi hodie »; et Ecclesiastici decimo septimo: « Ante mortem confitere;a mortuo quasi nihil perit confessio»; Psalmus: « Non morlui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui descendunt in infernum ».

  1. (Vers. 31.). Quarlo quantum ad approbatioTiem responsionis iam datae subdit: Ait autera illi: Si Moysen et Prophetas non audiunt, eis scilicet obediendo; sic enim audiendi sunt, secundum illud Apocalypsis primo: «Beatus, qui legit et audit verba prophetiae huius et servat ea » etc. Qui tantos testes -non audit veritatem Dei contemnit, secundum illud Ezechielis tertio: «Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Omnis quippe domus Israel attrita fronte est et indomabili corde ». — Unde quia tantae veritati resistunt obdurati et inhabiles ad credendum, ideo addit: Neque si quis

Se pietate humana qnoad opera spiritualia tiiplicitei.

  1. Et ad discipulos suos ait. Postquam, confutata ludaeorum impietate, invitavit discipulos ad pietatem secundum eleemosynas corporales; sequitur hic > Vers. 19. et 20. Viilgata omitlit visionem; pro a mortuis ACD acmo7'tiiis, FH et mortuis (ita etiam Card. Ilugo in Luc. 16,.30.). — Superius vocibus fralrum suorum Vat. praeflgit suam et, quae etiam pro Dci vivi subslituit divini verbi.

« Vers. 48. ex mortuis resurrexerit, credent ei. Et est Ratio huius consequentiae, quia qui non credit testimonio magis credibiii, nec etiam minus credibili. Huius exemplum habemus in Lazaro, alio suscitato, cui ludaei increduli non solum non crediderunt, immo, sicut dicitur loannis duodecimo, « cogitaverunt ludaei, ut Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant et credebant ex ludaeis». Sed Pharisaei obstinati non solum non crediderunt, sed et fidem credentium exstinguere volebant. Huius exemplum etiam habemus in Christo, cui suscitato etiam ludaei credere noluerunt. Unde Chrysostomus ®: « Christus a mortuis resurrexit, et quae mala erant in inferno nuntiavit; descendit et de caelo, et quae bona ibi erant praedicavit; nec tamen est ei creditum». Et hoc est, quia tales recusaverunt lestimonium Legis et Prophetarum; loannis quinto: « Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis »? — Ex praedictis igitur apparet diviti immisericordi omnimode ab Abraham patre piissimo misericordia denegata, ul implealur illud Isaiae sexagesimo tertioi: «Tu, Domine, pater noster, et Abraham nescivit nos ». Et sic verificatum est illud lacobi secundo: « ludiciurh sine misericordia flet illi qui non facit misericordiam »; et Sapientiae decimo nono: « Impiis usque in novissimum sine misericordia ira supervenit». Talibus enim dicitur in iudicio illud Matthaei vigesimo quinto: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius ». secunda pars, in qua invitat ad pietatem secundum eleemosxjnam spirilualem. Dividitur autem haec pars in tres, in quarum prima discipulos informat documento rationabili; in secunda manuducit exemplo sensibili, ibi: Et dixerunt Apostoli Domino; tum faciebant, quamvis niulti iam ex mortuis surrexerant, quo tempore crux praedicabatur.

' Ita etiam Card. Ilugo; apud Chrysost. haec vcrba npn invenimus; similem tamen sententiam exliibet Pelrus Chrysologus (Uavennas), Serm. 123. n. 25: Ipse Christus, fratres, Deus ei Dominus noster.ad Moysen est locutus de caelo, ipse in terra tcreno est locutus in corpore, ipse cum terreno corpore al) inferis est reversus; et tamen referenti, quae bona in caelis, quae sint apud inferos mala, fratres divilis illius, qui hidaicis intelliguntur in populis, credere tota obstinatione noluermU.

in tertia vero confirmat facto admirabili, ibi: Et factum est, dum iret Lesus.

Informatio p«T doeiunontiun r&tionabilo,

Circa documentum ralionabile primo praemittit dissuasionem spirilualis impietatis, quae consistit in scandalo proximorum; deinde adiungit persuasionem pietatis spiritualis, quae consistit in remissione offensarum, ibi: Attendite vobis: Si peccaverit.

Circa dissuasionem igitur impietatis scanda- /jzanto procedit hoc ordine, ostendens scilicet gcandalum passivum inevitabile, aclivum autem damnabile et supplicium eius horribile.

  1. (Vers. 1.). Priino igitur quantum ad mmtobiHtatem scandali passivi dicit: Et ad discipulos suos ait: Impossibile esl, ut non veniant scandala. Uoc enim non dicitur de scandalo activo, quia illud bene potest quis evilare, sed de passivo, quod non cst in potestate alicuius hominis, quia illud aliquando occasionem sumit non solum de malo, verum etiam de bono, sicut dicitur de ludaeis Matthaei decimo lerlio: « Qui scandalizabantur in eo »; propter quod Matthaei undecimo: «Beatus, qui non fuerit scandalizatus in me »; quia, primae Pelri secundo, « non credentibus lapis, quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli, et lapis offensionis et petra scandaU ». Hoc autem permittit Deus iusto iudicio evenire ad vindictam maiorum et probatipnem iustorum; unde Matthaei decimo octavo: « Necesse est, ut veniant scandala ». Et ratio redditur primae ad Corinthios undecimo: « Oportet haereses esse, ut et qui probati sunt manifesti fiant». Licet autem per malos et a malis veniant scandala, debent tamen a viris iustis, quantum possunt, evitari, salva verilate triphci. Unde Beda: «Nota, quod in quantum potes sine peccato, vitare scandalum proximi debes; (juod si de verilate est, pro scandalis relinqui veritas non debet ».

  2. Est autem triplex veritas, quae non debet pro scandalo relinqui, scilicet vilae, doctrinae et iusHtiae. Unde Hieronymus: « Omne, quod potest fieri, vel non fieri, salva triphci veritate, dimittendum est». Istud autem non est necessitatis, sed perfectae iustitiae, secundum quam dicebat Apostolus priraae ad Corinthios octavo: « Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in aeternum, ne fratrem meum scandalizem ». Unde ad Romanos decimo quarto: « Bonum est non manducare carnes aut bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandahzatur, aut infirmatur ». Unde si aliquis propter perfectionis opera scandalizatur, non sunt tamen dimittenda; unde Hieronymus de morte Blaesillae: « Scandalizat quempiam vestis fuscior, scandalizat loannes, qui camelorum pilis vestilus erat». Exemplum autem dimittendi indifferentia propter scandalum habemus in Christo, Matthaei decimo septimo: « Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare » etc; ubi solvit tributum. Et tamen documenta veritatis propler scandalum non dimisit; unde Matthaei decimo quinto: «Scis, quia Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt». At ille dixit: « Sinite eos; caeci sunt et duces caecorum » etc.

  3. Secundo quantum ad damnabilitatem scandali activi subdit: Vae autem illi, per quem veniuntt id est, qui active scandalizat. Illi autem active scandalizant, qui per dictum vel factum minus rectum praebent occasionem ruinae. Nam Glossa dicit Numerorum trigesimo primo in principio: « Scandalum est, ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subiicitur», sicut fecit Balaam filiis Israel. Propter quod dicitur Apocalypsis secundo: « Habes tenentes doclrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram liliis Israel», scilicet edere de sacrificiis etc. Hoc scandalum est impietatis spirituahs, cum quis malo exemplo animam proximi occidit, et ideo ipse dignus morte efiQcitur. In cuius figuram dicitur Numerorum trigesimo primo: « Cur feminas reservastis? Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino»? « Igitur cunctos interficite, quidquid generis est masculini, etiam parvulos et mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate »; et vigesimo quinto: « Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos, quia et ipsi hosliliter egerunt contra vos». Maxime enim hostiliter agit qui spiritum vitae in fonte cordis exstinguit; ideo Matlhaei decimo octavo: « Si manus tua vei pes tuus scandalizat te, abscinde eum et proiice abs te; et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proiice abs

te; bonum est enim cum uno oculo vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis ». Hoc autem non inlelligitur de corporalibus membris, sed de amicis, qui tanquam membra sunt nobis carnaliter coniuncti, a quibus, si scandalizant, debemus separari, secundum illud Matlhaei decimo: « Veni separare hominem adversus patrem suum et nurum adversus socrum suam; et inimici hominis domestici eius». Ideo Ecclesiastici sexto: « Ab inimicis separare et ab amicis attende ». Chrysostomus: « Nihil ita nocivum est, sicut conversari cum perniciosis »; et ideo ipse dicit: «Simembra abscidimus, cum incurabiliter se habuerint et reliquis obfuerint, multo magis in amicis hoc facere debemus».

b. (Vers. 2.). Tertio quantum ad horribilitatem suppUcH subdit: UliUus Bst ilU, si lapis molaris imponatur circa collum eiu, et proiiciatur in mare. Beda: « Secundum ritum provinciae loquitur, ubi erat ista poena criminum, ut ligato saxo in profundum demergeretur ». Hoc, inquam, dicit utilius, quam ut scandalizaret unum de pusillis istis; quia longe minor poena est ista, quam ilia quam scandalizando proximum meretur. Unde Beda: « Vere utilius est innoxium gravissima poena vitam finire, quam laedendo fratrem mortem mereri perpetuam». Et iterum idem: « Utilius est enim pro culpa brevem recipere poenam quam aeternis cruciatibus reservari ».

  1. Ratio autem, quare tanta poena debeatur scandahzanti, est, quia aufert Christo illud quod maxime amat, scilicet animam, secundum illud Sapientiae undecimo: «Tua.sunt, Domine, omnia, qui amas animas». Unde et Apostolus primae ad Corinthios octavo: « Peribit infirraus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est »; et sequitur: « Sic autem peccantes in fratres in Christum peccatis ». — Alia ratio est, quia, sicut operibus aedificationis magna debetur corona, ita deaedificantibus magna debetur poena; ad Romanos decimo quarto: «Quae pacis sunt sectemur, et quae aedificationis sunt invicem custodiamus; noli propter escam destruere opusDei». — Tertia ralio est, quia, sicut magna crudelitas est affligere aegrotantes, sic magna perversitas est seducere simplices; propter quod Levitici decimo nono: « Nec coram caeco pones offendiculum »; et ideo signanter dicit: Unum de pusillis illis. — Quarta ratio est, quia scandalizans obligatur non solum ad reddendam animam suam, verum etiam et animam scandalizatam; unde Exodi vigesimo primo: « Si quis aperuerit cislernam et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam; reddet domiiius cisternae pretium iumentorum ». — Est autem hoc peccatum grave in omnibus, sed maxime in his quonmi vila trahitur in exemplum, sicut sunt praelati, sicut magni clerici, sicut etiam viri religiosi et famosi; unde Malachiae secundo: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem de ore eius requirunt ». « Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos, irrilum fecistis pactum Levi. Propter quod dedi vos contemptibiles et humiles » etc.

  2. (Vers. 3.). A ttendite vobis eic. Postquam dis-. suasil impietatem, quae consistit in scandalo proximorum, hic consequenter suadet pietatem spiritualem, quae consistit in remissione iniuriarum. Et quoniam pietas debet exhiberi secundum ordinatam caritatem, quae consistit in cutodia respectu sui et in clementia respectu proximi; ideo in hac parte hortatur Apostolos ad custodiam suarum mentium, ad discipUnam respectu aberrantium et ad indulgentiam respectu poenitentium.

Primo igitur quantum ad custodiam suarum mentium dicit: Attendite vobis; quasi dicat: prius debetis circa vestram correptionem invigilare quam circa peccata proximi; Ecclesiastici trigesimo: « Miserere animae tuae, placens Deo ». Hoc docebat Apostolus primae ad Timotheum quarto: « Attende tibi et doctrinae. Hoc enim faciiens, te ipsum salvuni facies et eos qui te audiunt ». Et istud maxime est ipsorum praelatorum, qui primo debent circa se icvigilare; Actuum vigesimo: « Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo». Hic autem ordo est necessarius, ne

forte dicatur intendenli correplioni alienae et negligenti suam illud ad Romanos secundo: « Qui alium doces te ipsum non doces »? et illud Matthaei septimo: «Hypocrita! eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis, ut educas festucam de oculo fratris tui». Et ideo dicebat ille bonus speculator Isaias vigesimo primo: « Super speculam Domini cgo sum, stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus ». Intendebat proximo, non sicut Cain; Genesis quarto: « Nunquid custos fratris mei sum ego » i: Intendebat etiam sibi, ne diceretur illud supra quarto: « Medice, cura te ipsum ».

  1. Secundo quantum ad disciplinam respectu peccantium subdit: Si peccaverit in te frater luus, increpa illum; et hoc per correptionem amicabilem, secundum illud secundae ad Timotheum quarto: « Argue, ob.fecta, increpa in omni patientia et doctrina»; et Ecclesiaslici decimo nono: «Corripeamicum, ne forte non intellexeril et dicat: Non feci; aut sifecit, ne iterum addat». Unde ista increpatio non deb6t venitfe ex ira, sed ex clemenlia, non ex hbidine vindictae, sed ex amore iustitiae; unde Gregorius in Moralibus: « Si proximos sicut et nos diligere debemus, restat, ut eorum peccatis, sicut et nostris, irascamur ». Dicitur autem peccare in nos, quando hon solum in personam nostram, sed etiam, nobis praesentibus, peccat; unde Augustinus de Verbis Domini: « Peccat frater in nos, si etiam, nobis scientibus, peccat », quia, quantum in eo est,-exemplo nos corrumpit, quos testes iniquitatis efBcit.

  2. Et nota, quod in hac increpatione servari debet ordo, qui exprimitur Matthaei decimo octavo:

. ». « Si peccaverit m te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum ». Et post subdit, quod adhibendi sunt testes, deinde dicendum est Ecclesiae. Nam primo peccator debet revocari amore; quod fit. quando secrete monetur; ad Galatas sexto: « Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto » etc. — Secundo vero, pudore; quod fit, cum testes adhibentur, secundum illud Levitici decimo nono: « Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum». — Tertio autem, terrore; quod flt in facie Ecclesiae; primae ad Timotheum quinto: « Peccantem corara omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant ». Hic autem ordo congruitatis est, non necessitatis, et maxime, si percipiatur, quod proximus sit incorrigibihs ad verbum fratris, sed tantum in manu forti, secundum illud Proverbiorum nono: « Noli arguere derisorem, ne oderit te ». Unde Hieronymus: «Frustra niti et nihil ahud laborando quam odium quaerere extremae dementiae est ». Propler hoc et sanctus loseph istum ordinem non servavit, de quo dicitur Genesis trigesimo septimo, quod « accusavit apud patrem fratres suos crimine pessimo». Ex quo datur forma, quod praelato, qui est persona valens prodesse, etiam nuUa praecedente correptione, potest et debet cuipa proximi accusari extra iudicium, si sjt occulta, et in iudicio, si habeatur probatio certa. Unde Beda: « Ita peccat qui peccantem videns tacet, sicut qui poenitenti non indulget»; quod quidem intelligitur, quando verbo suo potest proximus corrigi, et maius periculum non timetur; unde super illud secundae ad Corinthios sexto: « Exire de medio eorum », dicit Glossa: « Exire est facere quod pertinet ad correptionem malorum, quantum hcet pro gradu uniuscuiusque, salva pace «.

  1. Tertio quantum ad indulgentiam respectu poenitentium subdit: Et si poenitentiam egerit, dimitle illi. Beda: « Non iubemur passim peccanti, sed poenitenti dimittere. Primum ergo est peceantem increpare, ut post poenitenti possimus dimit- «eres.Hanc enim legem slatuit Dominus in oratione sativi casus, et exponitur duobus modis: In te, id est contra te, iniuHis et contumeliis afTiciendo; vel in te, id est contra te, scilicet malo suo exemplo et corrumpendo quantum in se est.

° Vers. 15; deinde 16. et 17. Cfr. August., loc. cit.

dominica Matthaei sexto: « Dimitte nobis debila nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris »; et sequitur: « Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater caelestis debita vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester caelestis dimittet vobis peccata vestra». Ideo dicitur Ecclesiastici vigesimo octavo: « Relinque proximo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam? In horainem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur? Ipse, cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo»?

  1. (Vers. 4.). Et quoniam misericordia debet excederc offensam, ideo subdit: Et si septies in die pgffygf -jj ig pg[. laesionem multiplicem. Beda: « Solet universitas septenario designari », propter quod dicitur etiam Proverbiorum vigesimo quarto: « Septies in die cadit iustus et resurget ». Possunt autem per istas septem vices sepliformes colligi tribulationes, quibus quis proximum laedit, «edMcenrfo intelieclum, corrumpendo affeclum, aflligendo corpus, subtrahendo propria, denegando sua, verbo laedendo famam et exemplo vitiando vitam; de quibus dicitur lob quinto: « In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum ». — et Et haec omnia dimittenda sunt poenitenti: Et septies m rfje conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, per mentalem compunctionem; dimitte illi, per misericordem condonationem, ne forte dicatur tibi illud quod dictum est servo nequam Matthaei decimo octavo: « Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me; nonne ergo oportuit, et te misereri conservi tui, sicut et ego lui misertus sum »? Sicut ergo Deus omni petenti veniam tribuit, secundum illud Ezechielis trigesimo lertio: « Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit » etc; sic et nos debemus poenitenti dimittere. Unde ponitur hic numerus finitus pro inflnito; unde Chrysostomus: « Etsi septuagies septies dimiscris, tamen, sicut gutta aquae ad pelagus, immo multo magis deficit tua philanthropia ad infinitam bonitatem Dei ». Debent igitur omnes offensae, quantaecumque et quotcumque et quandocumque et a quocumque factae fuerint, dimitti, si humiliter per veram poenitentiam venia postulatur; et debet etiam non petpnti offensa remitti, sed aliter petenti, aliter persequr.iti. Unde Glossa Bedae: « Aliter fralripetenti, aiiter inimico persequenti veniam dare praecipimur. Fratri, concessa remissione, socia caritate communicamus; persecutori malum nobis volenti, vel, si potest, nobis facienti, bona volumus et facimus quod possumus»; et hoc exemplo Christi, de quo infra vigesimo tertio: « Pater, ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt»; exemplo David, qui dicebat: « Si reddidi retribuentibus mihi mala » etc.; exemplo protomartyris Stephani, de quo Actuum septimo: « Posilis autem genibus, clamavit voce magna dicens: Domine, accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum. Et cura hocdixisset, obdormivil in Domino ».

UMiadaotio per daplex exemplum sensibile.

  1. Et dixerunt Apostoli Domino. Postquam informavit discipulos ad spiritualem pietatem rationabili dobumento, hic secundo manuducil exemplo. Et quoniam duplex est radix pietatis spiritualis, scilicet fides fervida et humilitas timorata, secundura illud Ecclesiastici vigesimo quinto: «Timor Dei initium dilectionis eius; fidei autem initium agglutinandum est illi»; ideo hic prirao proponit exemplum, per quod manuducitur ad fervidam fidem; secundo vero, per quod manuducitur ad timoratam humilitatem, ibi: Quis autem vestrum habens servum.

Circa igitur exemplum, quo manuducuntur ad fidem tria insinuantur, quae ad perfectionem concurrunt, scihcet fidei ortus, profectus et virtus. Fidei ortus consistit in susceptione doni divini, profeclus in cooperatione liberi arbitrii, virtus vero in exsecutione mirandi imperii.

  1. (Vers. 5.). Primo ergo quantum ad fidei ortum consistentem in susceplione doni divini praemittit: Et dixerunt Apostoli Domino: Adauge no bis fidem. Videntes enim Apostoli, se non sufficere ad illa sublimia opera pietatis, quae consistunt ia scandalis vitandis et iniuriis remiltendis, sine magnitudine fldei, petunt, sibi fidem augeri per donum divinum, a quo fides habet originem, quae non est homini a se ipso, sed ex dono et munere divino. Unde priraae ad Corinthios duodecimo: « Alii quidem merum statuit hic, sed inflnite, perpetuo et semper denolat; sicut enim millies saepe saepius signiflcat, ita et dictum superius [sepluagies septies'].

m datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundura eundem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu ». Petunt autem, fidem a Domino sibi tanquam donum pnmarium; ad Hebraeos 1 j. pjjgg gg fundamentum sperandarum rerum, argumentum non apparentium » etc.; et post: « Sine fide impossibile est placere Deo; accedentem ergo oportet credere » etc. Petunt similiter tanquam aliorum donorum impetrativum; lacobi pri- ""'jiio: « Postulet in fide nihil haesitans»; Matthaei vigesimo primo: « Omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis »; et Matthaei decimo quinto: « 0 mulier, magna est fides tua; fiat tibi, sicut petisli » etc. Pelunt etiam tanquam donum aliorum custoditivum; ad Ephesios tertio: «Huius rei gratia flecto genua ad Patrem Domini Iesu Christi », « Ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtulem, corroborari per Spirilum eius in interiori homine, Christum habitare per fidem in cordibus vestris ». Et ideo Dominus dicebat Petro infra vigesimo secundo: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos». Ob hoc etiam diclum est ipsi Petro Matthaei decimo sexto: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam ».

  1. (Vers. 6.). Secundo quantum ad fidei profectum, consistentem in cooperatione liberi arbilrii subditur: Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis. Per granum sinapis, quod in se est quantitate parvum, acumine fervidum et incremento magnum, intelligimus liberi arbitrii cooperationem quantum ad captivationem intellectus, accensionem affeclus et multitudinem boni effectus. Unde interlinearis determinat, cuiusmodi fidem debeant quaerere, scilicet humilem et ferventem, cui nunquam sufficiat quod bene gessit. In grano namque sinapis propter parvilatem intelligitur fides, in qua est purificatio inlellectus; Matthaei decimo tertio: « Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod est minimum omnibus seminibus ». Nulla enim virtus adeo captivat intellectum humanum, sicut fides; secundae ad Corinthios decimo: « In captivitatem redigentes omnem intellectum in ofasequium Chrinobi<i fidem, quasi dicant: Dicis erogandam pecuniam, condonanda peccata, sed ut habeamus perfectam notitiam horum faciendorum, adauge in nobis fidem. Vide etiam Glossam ordi- Tiariam ex Beda; cfr. Gregor., XXII. Moral. c. 20. n. 49. sti » etc. — Propter acumen autem intelligitur accensio affectus; unde Glossa: « Fidem perfectam grano sinapis comparat, quae in facie est humilis et nullarum virium apparens, sed pressuris trita, quantum intus ferveat, ostendet ». Unde de Apollo Actuum decimo octavo dicitur: « Hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur ea quae sunt Iesu ». — Propter incrementum intelligitur per illud multiplex boni effectus, secundum illud Matthaei decimo tertio: « Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo serainavit; quod cum creverit, maius est omnibus oleribus et fit arbor ». In quo intelligitur bonorum operum multitudo et congeries cumulata; lacobi secundo: « Vis scire, o horao inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est, oITerens Isaac filium suum super altare? Vides, quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est » etc.

  2. Tertio quantum ad fidei virtutem in exseculione mirandi imperii subiungit: Diceli.s huic arbori moro: Eradicare et Iransplantare in mare; et obediet vobis. In quo daturintelligi mira virtus fidei quantum ad ea quae aguntur secundum cur sum naturae et secundum impetum culpae et se cundum meritum iustiliae. Omnia enim haec subsunt regimini divinae providentiae et quodam modo imperio fidei perfectae, secundum illud Marci nono: « Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti». Secundum litteram enim per imperiura fidei supra 1 > 1,- raorum transplantandam intelligitur iraperium respectu corporalium elementorum. Unde Glossa: « Species ponitur pro genere, quia fldes consummata etiam eleraentis polest imperare »; unde et Matthaei vigesimo prirao: « Si habueritis fldem et non haesitaverilis et dixeritis huic monti: Tolle et iacla te in mare; ita flet». Unde ad Hebraeos undecimo exemplificat Apostolus de Sanctis dicens, quod « per fidem vicerunt regna, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt irapetum ignis, elTugaverunt aciem gladii et fortes facti sunt in bello ».

  3. Secundum autem tropologiam intelligitur in hoc imperium respeclu diaboli et tentationum

eius. Unde Ambrosius: « Fructus mori in flore albet, formatus rulilat, maturilate nigrescit; sic diabolus, flore angelicae naturae et potestate rutilans, praevaricando retro inhorruit odore peccati, qui per fidem excluditur ». Unde primae Petri ultimo: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide »; el ad Ephesios sexto: « In omnibus sumentes scutum fldei; in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere ».

  1. Secundum allegoriam aulem intelligitur imrum, cuius colore sangumeo fructus et virgulta virent, Evangelium crucis exprimitur, quae per fidem Apostolorum de gente ludaeorum, in qua velut in stirpe generis tenebatur, verbi praedicatione eradicata est et in mare gentium transplantata ». Huius sanguis accendit nos ad conflictum contra monslra vitiorum; unde primi Machabaeorum sexto: «Ostenderunt elephantis sanguinem uvae et mori » etc. Haec transplantatio per fidem Apostolorum et docentium et miracula facientium facta est in Ecclesia de gentibus congregata. Unde loannis decimo quarto: « Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horura faciet». In huius figuram dicitur ad Hebraeos undecimo: « Fide muri lericho corruerunt circuitu dierum septem. Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis ». In quo intelhgitur transplantatio mori in mare per reprobationem ludaeorum et electionem gentilium peccatorum.

  2. (Vers. 7.). Quis autem vestrum, habens militatem timoratam. in huius autem exemph descriptione hoc ordine procedit. Proponit namque obsequiositatem servitulis, assumit necessitatem serviendi et concludit humilitatem spiritualis servitutis.

m Primo igitur quantum ad obsequiositatem servilutis, quam quaerendo proponit, dicilur: Quis autem vestrum, habens servum arantem aut boves pascentem, per laborem vitae activae, quae consistit in operando virililer; et hoc insinuatur in actu arandi, secundum illud Osee decimo: «Arabit ludas, et confringet sibi suicos lacob »; et supra nono: «Nemo mittens manum ad aratrum » etc. Consistit etiam in praesidendo sollicite; et hoc insinuatur in actu pascendi, secundum illud quod diclum esl Petro loannis ultimo: « Pasce oves meas ». Unde Glossa: « Servus arans vel pascens doctor est Ecclesiae, de quo dicitur: Nemo mittens manum ad aratrum etc.; et Dominus Petro ait: Pasce oves measy. — Qui regresso de agro dical illi: Slatim transi, recumbe, per dulcorem contemplativae, in quo est regressus ad cor; Ezechielis primo: « Animalia ibant et revertebanlur in simijitudinem fulguris coruscantis »; est etiam transitus ad delectationis convivium, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: « Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini; spiritus enim meus super mel est dulcis». Haec autera refectio non statim datur horaini venienli de exercitio actionis; unde Canticorum tertio: « In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea; quaesivi eum, et non inveni »; quia Dominus non statim se ofTerl, ut hurailius et vigiiantius requiratur.

  1. (Vers. 8.). Unde subdit: Et non dicat: Paraquod coenem et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, scilicet per gemilura compunctionis internae, in qua quilibet convivium parat; Ecclesiastici decimo octavo: « Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi horao, qui tentat Deum ». Se ipsum praecingit, restringendo mentales defluxus; primae Petri primo: «Succincti lurabos mentis vestrae » etc. In hac etiam ministrat, se ipsum deiiciendo, et Deum cibat etpotaC,

dum facit quod maxime acceptat; Apocalypsis tertio: « Si quis aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum et coenabo cum illo ». Unde Glossa: « Ministrat Conditori qui, eius misericordiam considerans et eius iudicia pertimescens, de suis virtutibus se humiliat». Et quia post hanc compunctionem sequitur devolio, ideo subdit: Et post haec tu manducabis et bibes, per gustum suavitatis aoternae. Glossa: « Postquam tua praedicatione et compunctione refectus ero, tunc tandem aeternis meae sapientiae dapibus reficieris »; Psalmus: « Renuit consolari anima mea, memor fui Dei et delectatus sum » etc.; et iterum: « Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte »; et post: « In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis »; et iterum: « Convertisti planctum meum rum virtutum est radix, conservatio et custodia. Ideo et Paulus iam perfectus dicebat secundae ad Corinthios duodecimo: « Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae»; et Ecclesiastici tertio: « Quanto magnus es, humiha te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam»; nam Ecclesiastici decimo octavo: « Cum consummaverit homo, tunc incipiet». / 20. (Vers. 9. 10.). Secundo quantum ad necessitatem serviendi, quam assumit, subdit: Nunquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat? Non puto, id esf, puto, "'quod non, Glossa: « Quid mirum, si facit servus quod debet, cuius est laborare et servire assidue »? Ecclesiastici trigesimo tertio: « Servum inclinant operationes assiduae ». — Et nota, quod Dominus dicere videtur, quod dominus non habet agere gratiam servo, non quod eius opera non acceptet, cum dicatur Ecclesiastici trigesimo tertio: « Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua, quasi fratrem sic eum tracta, quoniam In sanguine animae comparasti eum »; sed hoc dicitur, quia quod facit magis est debitum quam donum, magis iustitia tentionis quam gratia supererogationis. Et hoc maxime verum est in Deo; unde lob trigesimo quinto: «Porro, si iusle egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua recipiet »? Unde Glossa: « Si homo ab homine servo non uniforjne, sed multiplex ministerium exigit nec gratum habet; quanto magis nec vos, qui sine me nihil potestis, non unius usum operis vel laboris exercere debetis, sed semper novis studiis augere priora»? Si enim verum istud est in homine, servo alterius hominis, quia servitia eius magis sunt debita quam grata; hoc multo verius est in homine, servo Dei; tum quia omnia sunt ab ipso; Isaiae vigesimo sexto: « Omnia opera nostra in nobis operatus es, Domine »; et primi Parahpomenon vigesimo nono: « Tua sunl, Domine, omnia, et quae de manu tua accepimus dedimus tibi ». « Deus enim est, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate », ad Philippenses secundo. Tum quia omnia sunt sub ipso; Isaiae quadragesimo: « Quis appendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera »? «Ecce, gentes quasi stilla situlae et quasi momenlum staterae reputatae sunt ». « Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo et quasi nihil et inane reputatae sunt ei ». Item, quia omnia sunt propter ipsum; Proverbiorum decimo sexto: « Propter semetipsum omnia operatus est Dominus». Et ideo Apostolus primae ad Corinthios decimo: « Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite ».

  1. Tertio quantum ad humilitatem spirilualis servitutis, quam concludit, subiungit: Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, per completionem obedientiae; haec enim esl vera obedientia, in qua omnia implentur mandata. Nam lacobi secundo: « Quicumque autem totnm legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omniuin reus»; et Deuteronomii vigesimo septimo: « Maledictus, qui non permanet in sermonibus Legis huius

et eos opere perficit». Et ideo Dominus dicit leremiae prophetae leremiae primo- « Ad omnia, quae mittam te, ibis et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris ad eos »; et Propheta in Psalmo: « Propterea ad omnia mandata tua dirigebar » etc. — Qui sic est obediens in opere debet esse humilis in reputatione, et ideo subdit: Dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere fecimus, per rccognitionem infirmitatis prop?iae; servi, inquara, quia empti, ultra quam valeatis; primae ad Corinlhios sexto: « Empti estis pretio magno; glorificate et portate » etc.; et primae Petri primo: « Non corruptibihbus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine quasi Agniimmaculati » etc. Inuliles, non quia opera nostra bona nullam habeant mercedem vel fructum, quia utilia sunt nobis, sed quia nihil ex hoc divinae bonitati conferimus; Psalmus: « Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges ». — Nihil est quod facimus comparatione eius, quod recepimus et Deo debemus; unde Glossa.: « Qui venit ministrare et non ministrari, nos debitores sibi fecit, ne nostris operibus confidentes, sed eius examen expavescentes, omnibus, quae praecepta sunt, impletis, nos imperfectos esse cognoscamus ». Ideo dicebat Propheta: « Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi »? — Item, nihil cst quod sustinemus respectu eius quod exspectamus; ad Romanos octavo: « Non sunt condignae passiones huius temporis ad futurara gloriam, quae revelabitur in nobis». Unde Glossa super hoc: Servi inutiles sumus, « quia bonorum operum nostrorum non indiget Deus; vel quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis ». Qui igitur se humiliat sic, ille est qui disponit se ad perfectam gloriam et aetemam. Unde haec humilitas, quae totum Deo tribuit et nihil sibi, perfecte erit in patria, secundum illud Apocalypsis quartOv: « Procidebant viginti quatuor seniores ante sedentera in throno et adorabant viventem in saecula saeculorum et mittebant coronas suas ante thronum dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorera et virtutein » elc. Et in statu viae hoc est in viris perfectis, secundura illud Daniehs nono: « Nobis confusio faciei, regibus nostris et principibus noslris et patribus nostris, qui peccaverunt; tibi autem, Domino Deo nostro, misericordia et propiliatio » etc. Ideo singulis diebus dicere deberaus illud primae ad Timotheum primo: « Regi autem saeculorum immortali, invisibiH, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorura. Araen ».

Confimatio per faotam mirabile.

  1. Et factum est, dum iret Lesus etc. Postquam discipulos ad spiritualia opera pietatis informavit documento rationabili et manuduxit exemplo sensibili, hic iam terlo confirmat facto mirabili; in quo ipsi discipuli ex viso opere mirabili conGrniantur ad credendum, et ex intellecto accendunlur ad imilandum; et ideo simul litteraliler et spiritualiter hoc miraculum Iractandum est.

In huius autem miraculi descriptione primo prae- mittitur curatio aegritudinis incurabilis. Secundo additur approbalio gratiludinis commendabilis, ibi: Unus autem ex illis, ut vidit.

Circa curationem autem aegritudinis incura bilis tria introducuntur ad expressionem

et comraendationera miraculi et ad mysterium significatio nis, scilicet congruitas loci, calamilas morbi et facilitas modi curandi.

  1. (Vers. H.). Primo igitur quantum ad congruitatem loci dicit; El fuctum est, dum iret Lesus in lerusalem; per quam significatur stalus quietis; nam interpretatur visio pacis; Psalmus: « Lauda, lerusalem, Dominum, lauda » etc.; et post: « Qui posuit fines tuos pacem ». — Transibat per mediam Samariam et Galilaeam; per quas designatur dccursus praesentis itineris. Samaria namque interpretatur custodia, quae debet esse in actione quantum ad actum, secundum illud Ecclesiastae quarto: «Custodi pedera tuura, ingrediens donium Dei »; item, quantum ad affectum; Deuteronomii quarto: « Custodi temetipsum et animam tuam sollicite »; item, quantum ad verbum; Psalmus: « Dixi:

Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea ». Galilaea autem interpretatur transmigi-atio, quae debet esse in contemplatione, secundum illud Ecclesiastae secundo: « Transivi ad contemplandam sapientiam » elc.; et in Psalmo: « Quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei ». — Et nota, quod dicitur Transire per mediam Samariam, et post exprimitur Galilaea; quia prius oportet transire per activam, postea per conlemplativam; unde lacob non habuisset Rachelem, nisi prius habuisset Liam. Et dicitur per mediam transire; nam in actione medium teneri debet, declinando superfluum et diminutum; in praelatione simililer, declinando acceptionem personarum; Exodi trigesimo secundo: « Ite et redire de porta ad portam per medium castrorum » etc; in contemplatione similiter medium tenetur; in cuius figuram dicitur de Seraphim Isaiae sexto, quod «duabus alis velabant faciem el duabus velabant pedes et duabus intermediis volabant».

24..(Vers. 12.), Secundo quantum ad calamitatem morbi subdit: Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi. Ad litteram lepra est morbus miserabilis calamitatis, quia aufert remedium artis, privat solatio societatis, affligit gravamine infirmitatis. — Et tales desolati recursum habere debent ad Patrem misericordiae; ideo addit: Qui steterunt a longe, suam recognoscentes immunditiam.

2-5. (Vers. 13.). Et levaverunt vocem, suam exprimentes miseriam; dicentes: Iesu praeceptor, miserere nostri, divinam implorantes misericordiam, iuxla quod Propheta in Psalmo: « Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei ».

  1. Spiritualiter autem per decem leprosos intelligitur universitas peccatorum peccantium contra i r-ii t >-. j i decalogum; unde Glossa: « Qui contra decalogum peccant, nec amando Deum, de quo male sentiunt, nec proximum, a quo dividuntur, sub denario numero ad Deum clamant ». Oritur autem universitas peccatorum ex quatuor causis, scilicet ex timore male humihanle; et sic designatur per lepram Mariae Numerorum duodecimo, ubi dicitur, quod post- llieron., de Nominib. Hebraic. nov. lestam. Lucae: Galilaea, volulabilis, aul iransniigratio perpetrata, vel tola. — Uuo seqq. loci suiU Eccle. 2, 12. el Ps. 41, 5. quam murmuravit contra Moysen, « apparuit candens lepra quasi nix ». — Secundo, ex amore male inflammante ad concupiscentiam carnis; et hoc significatur per lepram Naaman Syri, de quo dicitur, quod « erat vir fortis et dives, sed leprosus », quarti Regum quinto. — Tertio, ex amore male inflammante ad concupiscentiam oculorum; quae intelligitur per lepram Giezi, quarti Regum quinto. Nam dictum est ei propter cupiditatem et simoniam: « Lepra Naaman adhaerebit tibi et semini luo » etc. — Quarto, ex amore male inflammante ad superbiam vitae; et hoc intelligitur per lepram Oziae, de quo dicitur secundi Paralipomenon vigesimo sexto, quod cum vellet ponere incensum in domo Domini et dignitatem usurpare sacerdotalem, percussus est lepra. — In figura harum quatuor causarum leprae dicitur quarti Regum septimo, quod « quatuor viri leprosi erant in porta Samariae », ad designandam quadriformitatem causae; et hic sunt decem ad designandam universitatem culpae.

  2. Spiritualiter autem per lepram intelligitur vitium contra christianam religionem, quod quatuor modis habet fieri; unde Glossa: « Quisquis haei'etica pravitate, vel gentili superstitione, vel ludaica perfidia, vel fraterno schismate, per Dei gratiam mundatus, caruerit; necesse est, ut ad Ecclesiam redeat ». — His autem quatuor vitiis praedictis praecipue impugnatur lex veritatis, quae consistit in observatione decalogi; et ideo merito per quatuor et per decem habent figurari. Huiusmodi autem peccatores, licet per vias tenebrosas incedant, secundum illud Proverbiorum quarto: « Via impioruni lenebrosa, nesciunt, ubi corruant », Domino tamen intrante castellum, id est veniente in carnem, illuminantur ad videndam viam, secundum illud Isaiae nono: « Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis».. Et occurrunt ei, per poenitentiam, quae faciem aversam facit converti; leremiae trigesimo prirao: « Converte me, Domine, et convertar ». « Postquam convertisli me, egi poenitentiam ». Haec autem poenitentia facit slare a longe, per humilitatem propriae abiectionis; infra decimo octavo'®: « Publicanus a longe stans » etc.; facit levare vocem, per amaritudinem compunctionis; Habacuc tertio: « Dedit Vers. 1, ubi pro fortis codd. potens; Septuaginta: vir eral potens fortitudine, lcprosus. — De concupisuenlia carnis etc. vide supra pag. 90, notam 9.

abyssus vocem suain», id est peccalor; facit etiam petere sanitalem, per fiduciam orationis, secundum illud Psalmi: « Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam ».

  1. (Vers. 14.). Tertio quantum ad facilitalem modi curancH subiungit: Quos utvidit, dixit: Ile, ostendite vos sacerdotibus. Ad sacerdotes enim spectat leprae iudicium, secundum illud Levitici decimo quarto - « Leprosus, quando mundandus est, adducetur ad sacerdotem » etc, per totum capitulum. — Et factum est, dum irent, mundati sunt, scilicet per divinum imperium, cui hoc &?Xdicere quod /acere; Ecclesiastae octavo: « Sermo illius potestate plenus est»; et «omne, quod voluerit, faciet ».

  2. Spirilualiter autem intelligitur hic modus le- curandi a levra spiriluali, videlicet per niinisterium sacerdotis; et hoc insinuat in hoc quod dicit: Oslendite vos sacerdotibus; Levitici decimo quarlo: « Hic est ritus leprosi, qui mundandus est: adducetur ad sacerdotem ». Ideo Ecclesiaslici septimo: « tota anima lua time Deum et sacerdotes eius sanctifica ». « Honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis ». Honorificentia autem ista est per sui ipsius accusationem, secundum illud losue septimo: «Fili, confitere et da gloriam Deo ». Ideo Ecclesiastici decimo septimo: « Cognosce iustilias et iudicia Dei et sta in forte propositionis et orationis altissinii Dei; in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem Deo». Ideo dicit: Ostendite etc.; Ecclesiastici decimo octavo: « In tempore infirmitatis ostende coHversationem ». — Qui sic vult confiteri iam incipit in voluntate rectificari; et ideo dicit: Dum irent, mundati sunt, secundum illud Psalmi: « Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino » etc. "Ex hoc manifeste apparet efficacia confessionis curantis omnem morbum atque languorem. Apparet etiam dignitas sacerdotalis, quam qui contemnit a Domino sanari non polest. Unde lob trigesimo quarto: « Nunquid qui non amat iudicium sanari potest »? Apparet etiam mira Dei pietas, quae omnes occurrentes curat, secundum illud loannis sexto: « Omnis, qui venit ad me, non eiiciam foras ». Apparet etiam ex hoc, quanta debet esse putas in ministris Dei ad infirma membra Christi; primae ad Thessalonicenses ultimo: « Rogamus vos, fratres, consoiamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte, ne quis malum » etc. Propter hoc divina disposilio caput Aposlolorum cadere permisit, ut in suo casu disceret, qualiter aliis misereri debuisset.

  3. (Vers. 1.5.). Unus autem ex illis etc. Post curationem incurabilis morbi vel aegritudinis describitur hic secundo commendatio approbabilis titudinis, circa quam introducuntur tria, sciiicel gratiarum aclio, ingratiludinis argutio et gratitudinis approbatio.

Prifno igitur quantum ad gratiarum actionem.. ri;.- praemittitur: (Jnus autem ex ilhs, ut vulit, quia mundatus est, per recognilionem scilicet beneficii; ad Romanos undecimo: « Vide ergo in te bonitaleni Dei, si permanseris in bonitate ». — liegressus est, cum magna voce magnificans Deum, per glorificationem benefactoris, secundum illud Tobiae duodecimo: « Benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi, quia fecit vobiscum misericordiam suam »; et Psalmus: « Cantabo Domino, qui bona tribuit mihi » etc.

  1. (Vers. 16.). Et cecidit in faciem ante pedes eius, gralias agens ci, scilicet per exhibiticnem reverentiae et honoris; Ezechielis secundo: « Vidi et cecidi in faciem meam »; et Apocalypsis primo: « Cum vidissem eutn, cecidi ad pedes eius tanquam mortuus ». — Et hic erat Fama?-itanus, ad expres-.. sidnem figurae el sigmficationis. Iste enim, quiaSamaritanus et alienigena, significat genliles ad cnituni Chrisli redeuntes, sicut et illa mulier Samarilana, loannis quarto. Designat autem, non solum quia gentilis, verum etiam quia unus; in quo intelligitur unitas ecclesiastica. Unde Glossa: « Unus regressus significat unius Ecclesiae devotam Cliristo humilitatem ». In cuius designationem Canticorum sexto: « Una est columba mea»; et priinae ad Corinthios nono: « Omnes quidein currunt, sed unus accipit bravium». Propter hoc unus introducitur hic regressus, sicut in illa multitudine unus sanatur; loannis occursus est per pomitentiam, quae faciem aversam facitconvurti; ler. 31, 18: Converie me, Doniiiie eic.

ijuinto: « Movebatur aqua, et sanabatur unus »; et Christus unum lantum ibi curavit, ut, sicut dicit Auguslinus, ostenderet, quod nulius sanari potest nisi inlra ecclesiasticam unitatem; de qua unilate ad lphesios quarto: « Solliciti, servare unitatem spiritus in vinculo pacis». « Unus Dominus, una fides, unum baptisma » etc. Hic autem unus dicitur cadere in faciem, quia Ecclesia non tantum habet unilatem per amorem, verum etiam humililalem per gratiludinem ct timorem. Hoc significat ipse casus in faciem; casus enim in faciem significat reverentiam, secun- (lum illud Apocalypsis septimo: « Et omnes Angeli slabant in circuitu ihroni » elc.; sed casus post lergum significat ruinam; loannis decimo octavo: « Abierunt retrorsum et ceciderunt in terram »; et primi Regum quarto: « Cecidit Heli de seUa retrorsum ». Unde Glossa: « Qui in faciem cadit videt, (juo cadat; qui retro cadit non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiiiant se in his visibilibus, ubi vident, quid eos sequatur, ut ad invisibilia eri- antur. MaU relro cadunt, quia cadunt in invisibillbus, ubi non vident, quid eos sequatur ». Cadit autem quis in faciem in supernorum mirabilium revelatione, sicut dicitur Danielis decimo: « Audivi vocem sermonum eius, et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vuUus meus haerebat lerrae ». In divinorum charismatum postulalione; ludith sexto: « Omnis populus cecidit rn faciem, adorantes Deum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt » etc. In heneficiorum susceptione; Genesis decimo septimo: « Cecidit Abraham in faciem suam et risit » etc.

  1. (Vers. 17.). Secundo quantum ad ingratiubi sunt? Non quaerit de novem sicut ignorans cuiuslibet eorura personam, sed reprobans ingratitudinis irreverentiam, sicut quaerebat Dominus Genesis tertio: « Adam, ubi es »? Unde Glossa: « Ingratos quasi ignotos, ubi sint, requirit »; ita ut in eis verificetur illud primae ad Corinthios decimo quarto:

  2. (Vers. 18.). Et ideo, ut ostendat, quod hoc reprobando dixit, subdit: Non est inventus rediret el daret gloriam Deo, nisi hic In quo manifeste ostenditur ludaeorum ingratitudo, quia, cum essent novem, nuUus ex eis rediit, sed solus iste Samaritanus, qui unicus erat et solus. In quo intelligitur electio gentium et reprobatio ludaeorum, secundum illud ad Ephesios secundo: « Vos, qui eratis aliquando gentes in carne, qui eratis in illo tempore sine Christo, alienati a conversalione Israel et hospites teslamentorum, promissionis spem non habentes et sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in CUristo Iesu vos,.qui eratis aliquando longe, facti eslis prope » etc. Alienigena dicitur qui alibi Uabitat et alibi natus est; sic est de omnibus, qui carnaliter nati ad spiritum transeunt, secundum illud ad Romanos nono: « Non qui filii carnis, Ui fiUi Dei, sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine »; quia, sicut dicitur loannis tertio, « quod natum est ex carne caro est » etc. Et ideo in Psalmo dicitur Ecclesiae: « Obliviscere populum tuum etdomum patris tui » etc.; et in flgura dicitur AbraUae Genesis duodecimo: « Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et veni in terram » etc. Et ideo primae Petri secundo: « Obsecro vos lanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis » etc.

  3. (Vers. 19.). Tertio quantum ad gratiludinis approbationem subiungit: Etaitilli: Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit. Surge, per poenitentiam; ad EpUesios quinto: « Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis »; et Actuum duodecimo: « Excitavit eum, dicens: « Surge velociter ». Vade, per iusUtiam; MatlUaei octavo: « Dico huic: Vade, et vadit», sciUcet per obedientiam, quae est nobilissima pars iustitiae, quae potissime fuit in CUristo, secundum illud MattUaei vigesimo sexto: « FiUus quidem Nominis vadit, sicut scriptum est de illo », hoc est, ire a Deo ad Deum et secundum Deum et propter Deum; loannis decimo tertio: « Sciens, quia a Deo-exivit et ad Deum vadit »; et decimo sexto: « Vado ad eum qui misit me » etc. Fides tua te

salvum fecit, per coDGdentiam; Beda: « Quae ad agSDdas gratias inclinaTit »; est enim fi.des nostrae salulis initium, quae facit, cognosci nomen Domini Iesu Christi, de quo Actuum quarto: « Non est aliud sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fleri ». Spes autem est huius salutis incrementum, secundum illud ad Romanos octavo: « Spe salvi facti sumus »; sed caritas, complementum, secundum illud Psalmi: « Tuus sum ego, salvum me fac, quoniam iuslificationes tuas exquisivi » etc. — Et nota, quod Christus attribuit salutem fidei; quam ipse virtuose fecerat, ut sic ex hoc miraculo flat confirmatio praecedentium quoad pietatem animi in Christo miserente, humilitatem obsequii in liberato procidente, ftrmitatem fidei a leproso curationem promerente; ut sic ex praedicto miraculo praedicta omnia firmiter confirmentur. Unde Glossa: « In superiori parabola decernitur, fidem per humilitatem debere augeri; in ista rebus ipsis manifeste ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed fidei exsecutam operalionem esse,-quae salvum faciat credentem ».

Curiositas ludaeorum confutatur dupliciter.

  1. fnterrogatus autem a Pharisaeis etc. Terminatis iiuabus parlibus principalibus, in quibus confutata est ludaeorum dolositas et impietas, et per oppositum simplicitas et pietas commendata; hic sequitur pars tertia, in qua confutatur cwiositas. Et quoniam curiositas non tantum consistit in perscrutatione scientiae, verum etiam in possessione pecuniae, secundum beatum Augustinum; ideo ista pars dividilur in duas: in quarum prima confulat curiositatem in perscrutando; in secunda vero, curiositatem in possidemlo, infra decimo octavo: Interrogavit eum quidam princeps.

Priffio onriositas in perseruUndo confut&tur per tria.

Prima pars dividitur in tres: in quarum prima iDtroducitur reprehensio Judaicae curiositatis; in secuDda, assignatio rationis, ibi®: Nam sicut fulgur coruscans etc.; io tertia, persuasio studiositatis, ibi: Dicebat aulem. el parabolam ad illos etc.

De reprehensione Ind&icae onriositatis tria.

Id reprehensione &i.&m curiositatis Pharisaeorum tria iDtroducuntur, scilicet improbatio curiositatis Pharisaeorum interrogantium, approbatio caritatis discipulorum desiderantium et reprobatio contrarietatis haereticorum decipientium.

  1. (Vers. 20.). Primo igitur quantum ad improbationem curiositatis Pharisaeorum interrogantium dicit: Interrogatus autem a Pharisaeis: Quando venit regnum Dei? per curiosam scilicet inquisitionem. Haec interrogatio erat curiosa, quia de re secreta, quam Deus in suo secreto occultat, secundum illud Actuum primo: « Non est vestrum nosse tempora vel momienta, quae Pater posuit in sua potestate »; et ideo Ecclesiaslici tertio: « Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutalus fueris; sed quae praecepit tibi Deus, haec cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus »; et Ecclesiastae septimo: « Quid necesse est homini maiora se quaerere, cum ignoret, quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore, quod velut umbra praeterit? Ant quis poterit ei indicare, quid post eum futurum sit»?

  2. (Vers. 20. 21.). Ei ideo sumi: Respondens eis dixit; Non venil regnum Dei cum observatione; neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic, per humanam comprehensionem. Humana enim comprehensio non se extendit ad cognoscendum iudicii tionem et scienliam, secmidum aulem exteriorem esl immoderatus appelitus habendi les exteriores, subi.icenles forlunae. Avaritia generaliter, quae ilicitur concupiscentia oculorum, se habet respeclu omnium, quae inordinate possunl appeti secundum oculum interiorem vel exteriorem, quaerendo in illis suflicientiam; proprie tamen, ut dicitur quoddam speciale peccatum, est respectu bonorum fortunae, quae nomine pecuniae intelliguntur ». Ibid. m. 4. ostendit, quod, secundum Augtist., II. de Lib. Arb. c. 19. n. 53, anima ad creaturam conversa < aut convertitur ad bonum proprium interius, et sic est superbia, aut exterius, et sic fil curiosa, aut ad inferius, et sic fit carnalis... Quia ergo bona exteriora maxime apprehenduntur a sensu visus... et respectu illorum dicitur concupiscentia illa: ideo dicitur concupiscentia oculorum. Cfr. ibid. q. 159. m. 3. a. 2. Beda, in I. loan. 2, 16: Concupiscentia oculorum est omnis curiositas, quae flt in discendis artibus nefariis... in acquirendis rebus temporalibus etc. Cfr. supra c. 1 4. n. 40. seqq.

tempus; unde dicit: Non venit cum observatione; Glossa: « Temporis»; Malthaei vigesimo quarto: « De die autem illa et hora nemo scit, neque AngeU caelorum, nisi solus Pater »; et primae ad Thessalonicenses quinto: « Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet ». Non extendit se etiam ad sciendum locum; propter quod dicit: Nec dicent: Ecce, hic etc; Glossa: « Nec scietur determinatus locus ». — Sed contrarium videtur dici loelis tertio: « Congregabo omnes gentes et disceptabo cum eis in valle losaphat ». Sed illud intelligendum est, quod /osap/jai accipitur pro interprelatione; interprelatur enim vallis iudicii. lur dicium enim non erit, Domino existente in terra, sed potius in aere, sicut dicit Hieronymus super hunc locum. — Et quoniam curiosa inquisitio non excluditur nisi per studiosam, ideo subdit: Fxce enim, regnum Dei inlra vos est, per divinae gratiae oblationem, quae quidem facta fuil in adventu Christi; de quo loannis primo: « Medius vestrum stetit, quem vos nescitis». Unde Beda: «. Regnum Dei se ipsum dicit intra ipsos positurti, id est in cordibus eorum qui crediderunt, regnantem ». Propter quod dicitur supra undecimo: « Si in digito Dei eiicio daemonia, profeclo pervenit in vos regnum Dei », illud scilicet, de quo dicitur ad Romanos decimo quarto: « Regnum Dei non est esca et potus » etc. Vult igitur dicere, quod adventum primum debent considerare et secundi adventus tempus desinant indagare; unde Beda: « Quando veniat, neque ab hominibus neque ab Angelis potest observari, sicut dominicae incarnationis tempus certissimis et Prophetarum valiciniis praefatum et Angelorum praeconiis est manifestatum ».

  1. (Vers. 22.). Secundo quantum ad approbationcm caritatis discipulorum desiderantium subdit: Efait ad discipulos suos: Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis, scilicet dies tribulationis, in quibus augetur desiderium aeternitatis, secundum illud Psalmi: « In die tribulationis meae Deum exquisivi, manibus meis » etc. Et illa erit dies tribulationis asperrimae, secundum illud Matthaei vigesimo quarto: « Erit tribulatio magna, qualis non fuit ab inilio mundi usque modo ».

  2. Et nota, quod pluraliter dicit dies pluralitatem tribulationum, quas Ecclesia post Chrisli ascensionem erat passura. Sunt autem quatuor principales: prima, tyrannorum; secunda, Aaereico- 7'um; tertia, falsorum Christianorum; et quarta erit conflata ex omnibus, quae erit antichristi et suorum complicum. Et hae designatae sunt in quatuor bestiis, quas vidit Daniel, Danielis septimo. Prima erat similis leoni, secunda urso, tertia pardo, quarta non describitur, quia in ea erit omnium perversitatum concursus. Et haec tribulatio parit desiderium diei gloriae, de qua Zachariae ultimo: « Erit dies una, quae nota est Domino exerciluum ». Et haec est desiderabilis, secundum illud Psalmi: « Melior est dies una in atriis tuis super millia». Et hanc desiderant viri iusli, sicut Paulus; ad Philippenses primo: « Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius ». Desiderant eliam afjlicti, sicut discipuli; unde Bedai: « Post ascensionem meam vos, in hoc exilio mundi ingemiscentes, desiderabilis me videre in gloria mea. Quae voluntas laudanda est, non tamen in hoc mundo implenda ». — Et ideo sequitur: Et non videbitis. Implebitur tamen hoc ahquando, quia, Proverbiorum decimo, « desiderium suum iustis dabitur ». tatur autem hoc desiderium ex tribulatione, tum quia mundus iste magis despicitur, tum quia spes aeternorum fortior concipitur, tum quia ignis amoris vehementius inflammatur. Propter quod secundae ad Corinthios quinto: « Scimus, quia, si terrestris domus nostra huius habitationrs dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed aeternam in caelis. Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes » etc.

  3. (Vers. 23.). Tertio quantum ad reprobationem contrarietatis haereticorum decipientium subiungit: Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic; Glossa: « In hac persona, vel in hoc tempore est Christus ».

Hoc enim haeretici aliquando ausi sunl et audebunt dicere, et maxime ille filius perditionis. Unde Beda: « Mulli haeretici fuerunt et futuri sunt, qui se Christos asserunt, quorum primus Simon magus, et ultimus anlichristus ». Unde etiam ille qui fuit dux sectae Manichaeorum, dixit, se esse Spiritum sanctuHi, sicut dicit Augustinus Unde quia haeretici discordant; unus dicit unum, alter sentit contrarium; ideo dicit, quod unus dicit: ecce hic, alter: ecce illic. Unde Matthaei vigesimo quarlo: « Multi venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent ». Seducuntur autem qui suscipiunt eorum doctrinam et subsequuntur vitam. — Ideo addit: Nolile ire, cum illis; Glossa: « Ut credatis quae dicunt »; Isaiae vigesimo octavo: « Qui crediderit non feslinet»; nec sectemini; Glossa: « Vitam eorum »; Proverbiorum primo: « Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis ». Ideo autem tam diligenter monet, quia diflicile erit illorum pseu- (loprophetarum et praedicatorum vitare seductiones; Matthaei vigesimo quarto: « Surgent pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem miltantur, si fieri potest, etiam electi ». Unde Chrysostomus: « Homo circa morlem phantasias videt; sic et mundus inexitu suo multos patietur errores ».

De ratione haias repieliensionis tria.

  1. Nam sicut fiilgur etc. Post reprehensionem Iiidaicae curiositatis subditur hic ratio rep7-ehensionis, quae sumitur ex modo veniendi ipsius Filii Dei, qui non poterit latere, cum venerit, nec ante praevideri. Dividitur autem haec pars in tres: in quarum prima agit de modo apparendi; in secunda, de modo veniendi, ibi: Et sicut factum est in diebus Noe; in tertia, de modo evadendi, ibi: /n illa die etc.

Circa modum apparendi duo introducuntur, sci- Christi apparentis manifestatio et apparitionis ordo.

  1. (Vers. 24.). Primo ergo quantum ad apparitionis manifestationem dicit: Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulgel, scilicet velociter et aperte. Chrysostomus: « Coruscatio non indiget praecone, sed in momento in thalamis et in domibus et per universum orbem manifestatur ». — Ita eril Filius hominis in die sua; Glossa: « Subitus et coruscus, ut nullus in sua mente latere permittatur, quin iudicis fuigore penetretur ». Et nota, quod apparitio Domini in iudicio comparatur coruscationi fulguris, quia manifesta; Psalmus: « Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit »; quia terribilis; Ezechielis primo: « Haec erat visio discurrens, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens »; quia repentina; Isaiae vigesimo nono: « Eritque repente; a Domino exercituum visitabitur in tonitruo et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis ». — Sicut igitur stultum est de nocte sollicilari de apparitione solis, quando apparebit, cum eius ortus nullo modo possit latere, et magis stultum est de apparilione fulguris; sic et de adventu diei illius, inquirendo certum momentum temporis, cum illud omnibus manifeste innotescat, secundum illud Apocalypsis primo: « Ecce, venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus » etc. Et ex hoc manifesle possumus discernere Christum ab antichristo, quia antichristus in momento temporis non poterit se cunctis reddere manifestum.

  2. (Vers. 25.). Secundo quantum ad apparitionis ordinem subdit: Primum autem oportet,illuni multa pati et reprobari a generatione hac. Hoc autem intelligitur de Christo capile et ludaeorum perfida generatione, a qua multa perpessus est, de qua Deuteronomii trigesimo secundo: « Generatio perversa est, et infideles filii »; et Proverbiorum trigesimo: «Generalio, quae patri suo maledicit, et quae matri suae non benedicit ». Ab hac generatione Christus multa passus est opprobria, convilia, verbera et tormenta, secundum illud Isaiae quinquagesimo tertio: « Nos reputavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates noslras, atlrilus est propter scelera nostra ».

  3. Haec autem passio incepit a capite et descendit in omnia Christi membra; qua consummata, finis erit et lempus adventus secundi. Unde Glossa: « Oportet, reprobari a generatione hac, non tanlum

ludaeorum, sed omnium reproborum, a quibus quotidie patitur Christus in suo corpore »; propter quod et Paulus ad Colossenses primo: « Adimpiebo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia ». — Hac autem passione in corpore Christi consummata, non restat nisi giorificatio et retributio plena; propter quod Apocalypsis sexto dicitur Sanctis desiderantibus secundam stoiam: « Adhuc sustinere modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum »; et Apocalypsis septimo: « Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei noslri in frontibus suis». Hoc est signum Dei vivi, quod est signum crucis, quo omnes electos oportet consignari; Ezechielis nono: « Signa thau supra frontes virorum gementium et dolentium »; et post: « Transite, inquit, per medium civitatis et occidite ». « Omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis ». — Et nota, quod passio iustorum praecedit reprobationem reproborum, quia excilatur iustitia ad vindictam propter summae iniquitatis perfidiam; Isaiae quinquagesimo nono: « Conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo praedae patuit; et vidit Dorjpfinus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium ». « Et indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius; et indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli, sicut ad vindictam » etc.

4o. (Vers. 26.). El sicut factum est in diectc. Postquamdescripsit modum apparendi, hic secundo describit modum veniendi. Describitur autem repentinus esse Christi adventus respectu peccatorum per duplex simile et exemplum. Primo quidem ostenditur per simile ex parte diluvii inundantis; secundo vero, ex parte incendii consumentis, ibi: Simililer, sicut factum est in diebus Lol. — Circa similitudinem diluvii inundantis tria introduquia Noe figuram gerebat Christi, qui se vocat Filium hominis: Noe enim interpretatur requies, et in solo Christo est requies et pax. Nam, ad Ephesios secundo, « ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum »; et loannis decimo sexto: « In mundo pressuram habebitis, in me autem pacem ». Unde Augustinus: « Inquietum est cor meum, Domine, donec quiescat in te ». Ideo ipse dicit: « Tollite iugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris ».

  1. Non tantum nomine Christum significat, verum etiam facto. Nam sicut Noe salvavit semen hominum per lignum, sic Christus et per crucis patibulum; Sapientiae decimo quarto: « Spes orbis terrarum, ad tatem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia ». Unde et praemittit: « Exiguo ligno committunt homines animas suas » etc. Et sicut Noe fabricavit arcam, sic et Christus Ecclesiam, quae ad modum arcae de lignis levigatis bitumine caritatis contextae aedificatur, habens coenacula et tristega propter diversitates officiorum, graduum et dignitatum; ad Ephesios quarto: « Ipse dedit quosdam Apo.stolos, quosdam quidem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios vero pastores et doctores, ad consummationem Sanctorum, ad aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in virum perfeclum, in mensuram aelatis plenitudinis Christi »; in qua scilicet erit longitudo, latitudo et altitudo arcae nobilissime consummata. Sicut etiam qui inlra arcam fuerunt salvari sunt, sic qui intra Ecclesiam sunt salvantur per aquam el baptismum; primae Petri tertio: « In diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam. Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum, per resurrectionem Domini nostri Iesu Christi ». Et sicut qui extra arcam fuerunt deleti sunt, sic omnes, qui extra Ecclesiam sunt, per finale iudicium dainnabuntur; in cuius designationem Actuum vigesimo septimo « dixit Paulus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis ». arcam dc lignis levigatis... et bitumine linies intrinsecus ct extrinsecus; v. 16: Deorsum coenacula et tristega facies in ea. — Pro bitumine caritatis contcxtae (ita C D) Vat. per bitumen carilatLt connexis. Cfr. August., Epist. contra Donalistas unitate licclesiae), c. 5. n. 9.

  2. (Vers. 27.). Secundo quantum ad diluvii causam suMit: Edebanl et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem, qua intravit Noe in arcam, hoc est, operibus carnis totaliter intenti erant, et ideo in carne corruptibili corrumpi et deleri digni erant. Unde Glossa Ambrosii: « Non connubia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturae sint posit?i subsidia, sed immoderatus licitorum usus arguiXur. Quia enim his se totos dedendo Dei iudicia contemnebant, igne vel aqua perierunt». Unde in his actibus insinuatur eorum carnalitas, propter quod digni erant ira divina; Genesis sexlo: « Cumque vidisset Deus, terram esse corruptam; omnis quippe caro corruperat viam suam super terram; dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me; repleta est terra iniquitate, et ego disperdam eos cum terra». Principalis autem culpa eorura venit ex carnalitate, et hoc insinuat in quatuor actibus, quos tangit: edebanl, id est, esui erant dediti vXgulosi, et ideo ira digni; Psalmus: « Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos». Bibebant, ut ebriosi, et ideo ira digni, secundum illud Proverbiorum vigesimo tertio: « Cui vae? cuius patri vae»? « Nonne his qui commorantur in vino» etc; Isaiae quinto: « Vae! qui potentes estisad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem »; et vigesimo secundo: « Ecce, gaudium et laetitia, comedere carnes et bibere vinum »; « et revelata est vox ista in auribus meis: Si dimitteretur iniquitas haec vobis, donec moriamini, dicit poniinus exercituum». Uxores ducebani, ut lascivi; Genesis sexto: « Cumque coepissent homines multiphcari super terram et filios procreassent, videntes fllii Dei flUas hominum, quod essent pulcrae; acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant». Et sequilur: « Dixit Dominus: Non permanebit spirjtus Hieus iu homine, quia caro est ». Et dabantur ad nuptias, ut securi, et ideo ad interitum dispositi, secundum illud primae ad Thessalonicenses quinto: « Cum dixerint: Pax et securitas; tunc repentinus eis superveniet interjtus ». Unde qui his vitiis est absorptus, necesse est, quod a dihivio involvatur; propter quod primae ad Thessalonicenses quinto: « Vos, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa lanquam fur comprehendat ». « Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus et sobrii simus». Modus autem describitur ad Romanos decimo tertio: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo » etc.; et post: « Non iii comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus el impudicitiis ». « Sed induimini Dominum lesum Christum ».

  3. Tertio quantum ad diluvii poenam subdit: Et venit diluvium et perdidit omnes, scilicet qui erant extra arcam, statim post ingressum Noe, secundum illud Genesis septimo: « In arliculo diei illius ingressus est Noe in arcam ». « Factumque est diluvium quadraginta diebus et quadraginta noctibus», « consumtaque est omnis caro, quae movebatur super terram ». Unde et secundae Petri secundo: «Originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustiliae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens ». Ex quo intelligitur, quod poena futuri iudicii super eos veniet, qui sunt extra Ecclesiam Christi, salvatis nihilominus raris iustis; quia Glossa: « Noe arcam aedifical, cum Dominus fldeles in Ecclesia congregat; quam consummatam ingreditur, cum hanc in die iudicii praesentia sua illustrat; sed dum arca aedificatur, iniqui luxuriantur; et dum intratur, aeterna damnatione plectuntur ». Dicitur autem hoc fleri in articub diei, quia in exordio octavae resurrectionis; unde Psalmus: « Mane astabo tibi et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es; neque habitabit iuxta te mahgnus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos »; et secundae Petri secundo: « Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos autem in diem iudicii reservare cruciandos ». — Ex hoc exemplo figurative apparet, tam ex significatione allegorica quam ex similitudine expressa, quod dies iudicii super homines carnales et animales veniet subito et ad ipsorum perditionem universalem, qui sunt extra Ecclesiae unitatem; his autem, qui in arca sunt, etsi subito veniet, non nocet, quia eos invenit paratos. Unde infra vigesimo primo: « Atlendite vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat ih vos repentina dies illa. Tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae » etc.

  4. (Vers. 28.). Similiter, sicut factum est etc. Post similitudinem sumtam ex parte diluvii inundantis introducit similitudinem ex parte incendii consumentis; circa qifam simihtudinem introducuntur

tria, scilicet ipsorum Sodomitarum demeritum, supplicium et exemplum.

Primura quantum ad demeritum dicit: Similiter, sicut fuctum est in diebus Lot, scilicet viri iusti. Et nota, quod in descriptione iniquitatis populi impudici praemittitur iuslitia viri iusti, quia ex hoc magis apparet eorum impietas, quod vir iustus inter eos erat; propter quod secundae Petri secundo: « iustum Lot, oppressum a nefandorum iniuria atque luxuria eripuit. Aspectu enim et auditu iustus erat, liabitans inter eos qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant ». Unde propter iustitiam viri iusti aggravatur in impiis enormitas peccati. — Quantum ad quam subdit: Edebant et bibebant, scilicet Sodomitae, ut lascivi, sicut illi, de quibus Exodi trigesimo secundo- « Sedit populus manduoare et bibere, et surrexerunt ludere »; et non addit, quod uxores ducebant, sicut prius, quia non peccabant secundum naturam, sed conlra naturam; Genesis decimo terlio: « Homines Sodomitae pessimi erant et peccatores nimis coram Domino »; et Genesis decimo nono dicitur, quod « vallaverunt domum Lot a puero usque ad senem, omnis populus simul, vocaveruntque Lot et dixerunt ei: Ubi sunt viri, qui ingressi sunt ad te? Adduc eos buc,/ut cognoscamus eos ». — Emebant et vendebant, ut avari; Ecclesiaslici vigesimo septimo: « Qui quaerit Jocupletari avertit oculum suum. Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic inter medium emptionis et venditionis angustiabitur peccator ». Propter quod contra hos dicitur primae ad Corin- Ihios, septimo 5: rfQui emunt, tanquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; praeterit enim figura huius mundi ». — Plantabant et aedificabant, sicut securi, qui deberent in domibus habitare et fructum arborum comedere, sicut ille dives supra duodecimo: « Anima mea, habes multa bona reposita in annos plurimos ». « Sed Dominus dixit ei: Stulte, hac nocte » etc. Et ideo Amos quinto: « Domos aedificabitis lapide quadro, et non habitabitis in eis; vineas amantissimas plantabitis, el non bibetis vinum earum, quia cognovi multa scelera vestra ». Ideo Isaiae quinto: « Vae! qui coniungilis domum ad domum, et agrum agro copulalis usque ad terminum loci ». Quia igitur Sodomitae et lascivi erant et avari et securi, ideo erant ira divina digni; Ezechielis decimo sexto: « Haec fuit iniquilas Sodomae, sororis tuae: superbia, saluritas panis et abundantia et otium ipsius et flliarum eius, et manum egeno et pauperi non porrigebant ».

  1. (Vers. 29.). Secundum quantum ad supplicium subdit: Qua die autem exiit Lot a Sodomis, per aequitatem divinae iustitiae liberantis; Genesis decimo nono: « Apprebenderunt Angeli manum Lot et manum uxoris eius et manum duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus eis. Deduxerunt eum et posuerunt extra civitatem ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam » etc; et infra eodem: « Liberavit Dominus Lot a subversione urbium, in quibus habitaverat ». In quo Lot gerit typum iustorum, qui egrediuntur de medio malorum; unde Glossa: « Lot, qui interpretatur declinans, est populus electorum, qui, dum in Sodomis, id est inter reprobos, ut advena moratur, quantum valet, scelera eorum declinat»; et hoc secundum illud secundae ad Corinthios sexto: « Exire de raedio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias ». Liberavit igitur divina iustitia Lot iustum, et e contrario perdidit populum impium. — Et ideo addit: Pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit, scilicet Dominus, per severitatem iustitiae ulciscentis; Genesis decimo nono: « Igitur pluil Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem de caelo a Domino et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos babitatores urbium et cuncta terrae virentia». — Et nota,quod signanter dicit, quod pluit Dominus a Domino, quia, licet omne iudicium debeatur Domino Filio, secundum illud loannis quinlo: « Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio », « quia Filius hominis est »; tamen huius peccati iudicium specialiter sibi debetur, quia directe est contra Verbum incarnatum et naturam, quam Filius Dei fecit caelestem, angelicam et divinam, facit viJiorem, quam sit natura brulalis, subvertendo naturae leges, quas bruta animalia servant. Et ideo non tantum igne, sed etiam sulphure punitur hoc vitium propter Scilicet ordinat-ia (cx Beda), in qua pro moratur AD morabatur. Cfr. Gregor., I. Moral. c. 1. n. I. — Hieron., de Noniinib. Hebraic. vcl. tcstam. dc Gen.: Lot, vinctus, sive declinatio.

inordinatissimae libidinis incendium et foetorem. De incendio, ad Romanos primo: « Exarserunt in concupiscentiis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes »; de foetore, Isaiae trigesimo quarto: « De cadaveribus eorum ascendet foetor, tabescent montes a sanguine eorum » etc; et Psalmus: « Corrupti sunt et abominabiles facti sunt » etc. Propter haec merito sunt igne et sulphure concremati; unde Bernardus: «Flamma gehennalis, moram non sustinens, exsecrabiiem istam praevenit toiiere nationem nec non etiam tellurem ipsam, utpote consciam tantae confusionis, absumsit ignis et spiritus procellarum ».

  1. (Vers. 30.). fertio quantum ad exemplum subdit: Secundum haec eril, qua die Filius hominis revelabilur. Haec est dies iudicii, in qua fiet revelatio ipsius Christi ut Salvatoris respectu bonorum; primae Petri primo: « Cuslodimini per fidem, in salutem paratam revelari tempore novissimo ». Fiet eliam revelatio Christi iudicis respectu malorum; primae ad Corinthios quarto: « NoUte ante tempus iudicare, quoadusque veniat Doniinus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium ». De utroque Isaiae quinquagesimo sexto: « luxla est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur ». Haec dies revelationis similis est incendio Sodomorum, quia in illo ipsius praecessit exemplum; in Canonica ludae: « Sicut Sodoma et Gomorrha et flnitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam suslinentes»; et similiter secundae Pelri secundo: « Civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum, in cinerem redigens, eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt, ponens ».

  2. Et ideo dicit:-ecMn(/wm hcLec, ut simile sit,,... dtcandimodum et quantum ad supplicium. Quantun) ad demeritum, quia, sicut in Sodomis multi erant mali et paucissimi boni, sic tempore flnalis iudicii, secundum illud irifra decimo octavo: « Putasne, cum venerit Filius hominis, inveniet fidem super lerram »? UndeGlossa: « Qui inlerim non apparens omnia videt, tunc apparens omnia iudicabit, quando cunclos iudiciorum suorum oblitos huic saeculo conspexeril mancipatos, ut merito debeant cum ipso quem inhabitant orbe deleri ». — Secundum haec etiam eril quanlum ad iudicandi modum, quia dicitur Dominus descendisse; Genesis decimo octavo: « Dixit Dominus Abrahae: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicalus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint ». Sic et Dominus descendet in die iudicii; primae ad Thessalonicenses quarto: « Quoniam ipse Dominus in iussu et iu voco Archangeli et in luba Dei descendet de caelo». Sicut etiam liberavit Lot iuslum, damnando impios; Sapientiae decimo: « Haec iuslum a pereunlibus liberavit, descendente igne in Pentapolim, quibus in teslimonium nequitiae funiigabunda constat terra deserta, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmenlum salis » etc; sic etiam erit in finali iudicio. Unde Glossa: « Exeunte Lot, Sodoma perit, quia m consummalicme saeculi exibunt Angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis », sicut dicitur Matthaei decimo tertio? Sicut etiam subito ira Dei impiis supervenit, sic etiam erit in iudicio finali; Isaiae trigesimo i: «Subito, dum non speratur, veniet contritio eius, et conteretur velut lagena » etc; et Matthaei vigesimo quinto: « Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes » etc. — Secundum haec etiam erit quanlum ad supplicium. Illi enim puniti sunt igne et sulphure; Genesis decimo nono: « Surrexit Abraham mane », « et vidit favillam ascendenlem de terra sicut fumum fornacis ». Sic erit in supplicio impiorum in iudicio; Psalmus: « Pluet super peccatores laqueos, ignis et sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum »; et Ezechielis trigesimo octavo: « Ignem et sulphur pluani super eum et super exercitum eius et super populos multos, qui sunt cum eo»; unde et Apocalypsis decimo quarto: « Si quis adoraverit bestiam, bibet de vino irae Dei, quod mistum est mero in caUce irae

ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu Angelorum sanclorum ». « Et ascendet fumus lormentorum in saecula saeculorum ».

  1. In illa die qui fuerit in teclo etc. Postdescripsit modum apparendi et modum vejjgjjj jjjg tgpjo (jescribit moduni evadendi. Habet autem pars ista partes tres; in quarum prima describitur evadendi modus; in secunda vero, evadentium status, ibi: Dico vobis: Jn illa nocte; in tertia vero, evasionis terminus sive locus, ibi: Respondentes dicunt illi.

Circa modum evadendi quatuor introducuntur, modus effugiendi, modus periclitandi, ratio..? penculi et rtttio reniedii.

(Vcrs. 31.). Primo igitur quantum ad modum efjugiendi dicit: In illa die qui fuerit in tecto, per amorem spiritualium; unde Glossa: « /n tecto est qui, carnalia excedens, velut in aura libera spiritualiter vivit ». Super hoc tectum debet ascendere praedicator veritatis, ut faciat illud quod ahis persuadet; Malthaei decimo: « Quod in aure auditis praedicate super recta ». Nam Isaiae quadragesimo dicitur: « Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion » etc. — Et vasa eius in domo, per contemptum carnalium; Glossa: « Vasa eius in domo sunt concupiscentiae carnales, quas prius amaverat, sed superna petens, in mundo reliquerat », secundum illud primae ad Thessalonicenses quarto: « Sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore et non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum »; de quibus Isaiae sexagesimo quinto: « Comedunt carnem suiilam, et ius profanum in vasis eorum ». — Non descendat tollere illa, per peccati recidivum, sicut ille, de quo supra decimo: « Homo quidam descendebat ab lerusalem in lericho et incidit in latrones »; Isaiae trigesimo primo: « Vae! qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes » etc. Et qui in agro, per exercitium virtutum; Glossa: « In agro est qui operatur in Ecclesia, plantans et rigans»; Proverbiorum vigesimo quarto: « Diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam »; simililer nonredeat retro, ad opera vitiorum, quia, sicut dicitur supra nono, «nemo mittens manum suam ad aratrum et aspiciens retro » etc. Vult igitur dicere, quod qui vult illam iudicii diem evadere, ut non pereat, despiciendo mundana perseverantissime tendat ad aeterna, sicut Paulus et faciebat et dicebat ad Philippenses tertio: « Quae retro sunt obliviscens, ad ea quae sunt priora, extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu ». Licet autem haec perseverantia sit omnibus nece.ssaria, maxime tamen, imminenle futuro iudicio, quando instabunt Tribulationes et multa mala exempla et documenta; Matthaei vigesimo quarto: « Surgent pseudoprophetae et seducent multos. Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; qui autem perseveraverit usque in flnem » etc.

  1. (Vers. 3i.). Secundo quantum ad modum periclitandi, qui debet declinari, suhinngl: Merriores estote uxoris Lot, de qua dicitur Genesis decimo iiono: « Respiciens uxor Lot post se, versa est in statuam salis ». Et ratio huius est, quia contra mandatum Domini fecit, quo praedicitur Genesis decimo nono: « Noli respicere post tergum tuum, neque stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas ». In quo intelligitur, quod totum periculum salutis in conversis ad Chrislum consislit in retrocedendo; unde secundae Pelri secundo: « Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti ». Et rationem huius reddit, cum praemittit: « Si enim refugienles coinquinaliones mundi in cognilione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi, his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus ». Et propterea ad detestationem apostasiae et recidivi et retrocessionis Dominus memoriale illud posuit de uxore Lot; de qua Sapientiae decimo: « Incredibilis animae memoria stans figmentum. salis ». Ideo signanter dicit: Memores estote uxoris Lot. Nam ideo versa est in statuam salis, ut sic ginalis addit: Non respiciat spem saecularem, cui renuntiavU — Sequitur Prov. 24, 27, ubi pro ut postea (ila etiam Vulgata) Vat. cum pluribus codd. et poslea.

ostendendo suam fatuitalem del aliis sapientiae condimentum, ut nulius aspiciat retrorsum, secundum illud quod dicitur supra decimo quarto: « Bonum est sal; quodsi sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra » etc. Unde Glossa: « Uxor Lol significat eos qui in tribulatione retro respiciunt et se a spe divinae promissionis averlunt; et ideo stalua salis facta est, quia admonendo homines, ne similia faciant, corda eorum condit, ne sint fatui ». Hoc autem non tantum est exemplum, verum etiam figura et praesagium. Nam sicut illud incendium significat finale iudicium imminens, sic uxor Lot retro aspiciens animas efi"eminalas et carnales, quae retrocedent et apostatabunt in illa tribulatione.

S6. (Vers. 33.). Tertio quantum ad rationem pericuU subdit: Quicumque quaesieril animam suam salvam facere, per amorem privatum; accipitur enim hic anima pro vita carnali, de qua Levitici decimo septimo: « Anima omnis carnis in sanguine esl »; Glossa, ibi: « Vitam corporis vocavit animam., non animam, quae migrat a corpore, sed quae morte finitur ». Hanc quaerit salvare qui nimis eam diligit; unde Glossa super illud quicumque quaesierit animam suam salvam facere: « Qui vitam carnalem negando, Christum in mimdo salvare voluerit». — De quo subdit: Perdet eam, id est per divinum iudicium; loannis duodecimo: « Qui amat animam suam perdet eam ». Et quidem hoc fiet iusto Dei iudicio, ut qui sui amore immoderato oslendit Deum simul perdat divinam felicitatem et animae salutem. Et hoc est, quia, amando bonum commutabile supra incommutabile, diligit iniquitatem; Psalmus: « Qui diligit iniquitatem odit animam suam »; et vere, quia, sicut dicitur Matlhaei decimo sexto, « quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur »? Totius igitur illius periculi ratio est conversio ad privatum bonum, quo quis nimis se ipsum dihgit et se ipsum nimis diligendo, plus debito afTicilur circa bonum privatum sperando et gaudendo de eius praesentia, timendo et dolendo de eius absentia. Et hoc totum venit ex amore privati boni, qui maxime regnabit in fine mundi; secundae ad Timotheum tertio: « In novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati » etc; et nimis se ipsos diligendo, Deo se reddent exosos; Isaiae vigesimo octavo: « Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, et pallium breye utrumque operire non potest » etc.

  1. Quarto quantum ad ralionem remedii subdit: Et quicumque perdiderit illam, per odium omnis carnalitalis. Vilam namque perdere dicitur qui carnalitatem ipsius crucifigendo persequitur, sicut Paulus dicit ad Galatas quinto: « Qiii autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis ». Ideo ipse dicebat ad Galatas secundo: « Christo confixus sum cruci. Vivo autem ego, iam non ego, vivit vero in me Christus». Huius exemplum ostendit Actuum vigesimo: « Vincula et tribulationes lerosolymis me manent. Sed nihil horum vereor; non enim facio animam meam pretiosiorem quam me ipsum, dummodo consummem cursum meum et verbum ministerii, quod accepi ». Ille igitur perdit, qui perditioni exponit pro amore Iesu Chrisli; et de hoc subditur: Vivificabit eam, per praemiura aeternae felicitatis; loannis duodecimo: « Qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam ». Et ratio huius est, quia dignus est a Domino liberari qui diligit eum usque ad odium sui; Apocalypsis duodecimo: « Ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni et propler verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque in mortem ». Qui sic diligit Deum summe diligit, secundum illud loannis decimo quinto: « Maiorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis ». Et quoniam sic est diligens, dignus est diligi, secundum illud Proverbiorum octavo: « Ego diligentes me diligo »; etiam merito dignus est aeternaliter vivipcari et ab omni peri,culo liberari; Apocalypsis septimo: « Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? Et dixit mihi: Hi sunt qui venerunt de magna tribulatione et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ideo ante Ihronum Dei sunt, non esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus aestus, quoniam Agnus, qui in medio Ihroni est, reget illos et deducet eos ad vilae fontes aquarum ».

  2. (Vers. 34.). Dico vobis: In illa nocte etc. Postquam descripsit evadendi modum, hic describit

evadentium statum, quem describit triplicem, sci- Wcel contemplalivorum, activorum el praelatorum, secnndnm illud Ezechielis decimo quarto: « Si fuerint in medio eius tres viri isti: Noe, Daniel et lob; ipsi animas suas liberabunt»; in quibus inlelligilur triplex status salvandorum, ita quod in Noe, qni praefuit arcae, proLelati; in Daniele, contemplativi; et in lob, activi. In omni tamen statu sunt aliqui boni et aliqui mali, aliqui iusti et aliqui iniusli, ut sic omnis status timore sollicitetur, « et subditus fiat omnis mundus Deo».

Primo igitur quantum ad slatum contemplalii;o;-Mm dicit: Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno, quanlum ad slalum contemplanlium, qui recte dicitur lectidus, secundum illud Canticorum lertio: « In lectulo meo quaesivi per nocles quem diligit anima mea » etc. Inlelligitur autem per leetulum status contemplativorum, quia ipse est locus quietis; Canticorum tertio: « En, lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt »; item, locus solitudinis; Matthaei sexto: « Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum» elc; item, locus contubernii nuplialis; Canticorum primo: « Ecce tu pulcra es, amica mea; ecce, tu pulcra es, oculi tui columbarum. Ecce, tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus ». — In hoc igitur lecto admittuntur etiam aliquando et electi et reprobi; propler quod addit: Unus assumetur, scihcet ad divinum consortium. In cuius figuram Matthaei decimo septimo: « Assumsit Lesus Petrum, lacobum et loannem, fratrem eius, et duxit eos in montem excelsum seorsum». Unde ille Sanctus contemplativus dicebat in Psalmo: « Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me »; et iterum: « Quoniam Domini est assumtio nostra et sancti Israel regis nostri ». — Et alter relinquetur, scilicet ad aeternum supplicium; lob vigesimo: « Devorabit eum ignis, qui non succenditur, et afiligetur rehctus in tabernaculo suo». — Et Hora, quod cum prius praemisisset in illa die, nunc dicit in illa nocte; nam finalis tribulatio dicitur dies propter ipsius iudicis revelationem, et dicitur nox propter tribulationtim borribilitatem, secundum illud Sapientiae decimo septimo: « Nec siderum iimpidissimae.flammae illuminare poterant illani noctem horrendam ». Unde Glossa: « In illa nocte, id est in illa tam tenebrosa tribulatione, utinerrorem inducantur, si fieri potest, etiam electi ». Et de hoc Psalmus: « Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae». In hac non solum cadent simplices, verum etiam aliqui contemplalivi et magni. In cuius figuram dicitur Matthaei vigesimo quarto: « Stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur ».

  1. (Vers. 35.). Secundo quantum ad statum activorum subdit: Duae erunt molentes in unum, per exercitium circa activam, quae recte inlelligitur per molam, quia qui versantur circa aclus vitae activae ad modum molae circumeunt et decurrunt nec in uno opere sistunt, sicut dictum est Marthae supra decimo: « Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima ». — Vel quia tales debent erigi spe aelernorum praemiorum et deprimi terrore suppliciorum, per spem scilicet et timorem, quibus tanquam mohs spirituale molendinum movetur; unde Deuteronomii vigesimo quarto: « Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam ». Et quoniam circa hanc versatur homo quantum ad inferiorem rationis portionem, ideo dicit in feminino genere: Duae erunt molentes; unde Glossa.: « Duae differentiae sequeotium orbem rerum mobilium, quae feminino genere designantur, quia maiorum consilio reguntur, ut feminae a viris, quae tamen in unum molunt, in quantum de suis negotiis Ecclesiae usibus deserviunt ». — £t quia inter hos sunt aliqui boni, ideo additur: Una assumetur, scilicet ad gloriam, secundum illud Psalmi: « Misit de summo et accepit me et assumsit me de aquis mullis ». — Et altera relinquetUr, scilicet ad gehencam; Isaiae primo: « Derehnquetur fllia Sion sicut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucume ratio et velut civitas, quae vastatur »; et Matthaei vigesimo tertio: « Ecce, relinquetur vobis domus veslra deserta ».

° Psalm. 103, 20. — Sequitur Mallh. 24, 29.

  1. Tertio quantum ad stalum praelatorum Duo in agro, per custodiam Ecclesiarum; Glossa: « Duae differenliae praedicatorum in Ecclesia quasi in agro laboranlium ». Unde et Apostolus praelatum et praedicatorem eliam agricolam vocat; secundae ad Timotheum secundo: « Laborantem agricolam oportet primum de fructibus eius edere »; et ideo primae ad Corinthios terlio: « Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis ». Propter quod dictum est leremiae primo: « Ecce, constilui te super gentes et super regna, ut evellas et deslruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes ». In hoc agro Ecclesiae crescunt fructus bonorum operum; Genesis vigesimo septimo: « Ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus »; crescunt eliam flores Sanctorum, scilicet rosae.Marlyrum, lilia Virginum et violae Confessorum; Psalmus: « Pulcritudo agri mecum est ». — Inter hos tamen agricultores aliqui salvabuntur, et ideo addit: Unus assimetur, scilicet ad culmen aeternorum bonorum; Aggaei secundo: « Assumam te, Zorobabei, fili Salalhiel, et pnnam te quasi signaculum, quia elegi te». — El alter relinquetur, scilicet in calamitate infernalium opprobriorum; Isaiae vigesimo septimo: « Civilas munita desolata erit, speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ». — Ex his omnibus colligitur, quod in qjiolibet statu salvandorum aliqui erunt boni et aliqui mali; et sic omnes formident, secundum illud Ecclesiastae nono: « Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et lamen nescit homo, utrum amore, an odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta ». Propter quod, si quis vult futurum iudicium evadere, necessarius est ei non tantum mundi contemptus, verum etiam timor divinus, secundum illud Isaiae secundo: « Ingredere in pelram et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini et a gloria Maiestatis »; « cuius enim vult miseretur, et quem vult indurat». Ideo unusquisque territus cum Apostolo exciamet et di- Scilicet interlinearis (ex Bedaj cfr. Augusl., loc. cit.),quae iii flne addit: Eorum qiii Christuin sincere annunliant, et eorum qui verbum Dei adulterant [II. Cor. 2, 17; cfr. Pliil. 1, 17.]. cat: « 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Deil quam incomprehensibilia sunt iudicia eius» etc.

  2. (Vers. 36.). Respondenles dicunt illi elc. Postquam descripsit evadendi modum et evadentium statum, subditur hic ullimo evasionis terminus et locus quietis, quem Aposloli requirunt, cum dicitur: Respondentes, scilicet Apostoli, dicunt illi: Ubi, Domine? scilicet assumetur et relinquelur. Unde Apostoli utrumque requirunt, sed unum Dominus resX)ndet expresse et aliud innuit tacile; undeGlossa: « Duo quaerentibus unum respondet, Sanctos scilicet secum assumendos, aliud subticendo innuit, malos scilicet a se repulsos cum diabolo damnandos ».

Chapter 18 of 25