Capitulum XVI
- (Vers. 31.). Tertio quantum ad satisfactionew placativam subiungit: At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es. Nota hic benignissimam patris responsionem, quia, cum posset arguere filium de praesumtione, de indignatione, de protervitate et de inhumanitate; tamen non arguit, ne magis perturbet, sed pie blanditur, ut tentat; quia, Proverbiorum decimo quinto, « responsio inollis frangit iram». Non ergo arguit perturbalum, sed dulciter et rationabiliter placat iralnm, laudando scilicet filii obedientiam in hoc, quod dicit: Fili, tu emper mecum es, id est, semper mihi obtemperas, ita ut sis de numero illorum quibus dicitur infra vigesimo secundo: « Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis »; ut possis dicere illud Psalmi: « Ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum». Semper mecum es, in domo manens sicut filius; loannis octavo: « Filius manet in domo in aeternum ». — Placat etiam ostendendo benevolentiam, cum addit: Et omnia mea tuasunt, per benevolentiam scilicet caritatis, secundum illud primae ad Corinthios tertio: « Omnia vestra sunt, flne pro provoravi C D G provocnvit. — Pro disperdmdus Vat. merilo perdendus.
sive Paulus, sive Apollo, sive praesenlia, sive futura. Omnia vestra sunt, vos autem Chrisli, Christus autem Dei »; quia, sicut dicitur ad Romanos octavo, « qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non eliam cum illo omnia nobis donavit»? Vult ergo dicere, quod, licet magna non ostendat, tamen magna reservat, secundum illud Isaiae sexagesimo quarto: « Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te ». Omnia ergo sunt viri iusti, vel in re, vel in spe. Nam cum sint quaedam superiora, quaedam inferiora, quaedam paria; superiora sunt viri iusti ad fruendum; Psalmus: « Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum ». Aequalia, Angeli scilicet, iusti sunt ad coadiuvandum; ad Hebraeos primo: « Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis ». Jnferiora iusti sunt ad utendum et dominandum; Psalmus: « Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum »? « Omnia subiecisti sub pedibus eius » etc. Et in hoc apparet mira patris benevolentia.
S2. (Vers. 32.). Placat etiara appi-ohando im,- perwaw misericordiam, cum subiungit: Epulgfri
Cominendatio et persaasio pietatis hamanae describitur per doonmenta et ezempla parabolica quoad dao.
- Dicebat autem el ad discipulos suos etc. Post expressionem impietatis ludaicae et notificationem pietalis divinae subintroducit hic Evangelista commendationem et persuasionem pietatis humanae. Et dividitur pars ista in duas. In quarum prima persuadetur ipsis discipulis per Christi documenta et per exerapla parabolica pietas humana quantum ad opera corporalia; in secunda, quanlum ad spiritualia, infra decimo seplimo: Et ad discipulos suos ait etc. aulem oporlebat et gaudere, caritate scilicet urgente, quia caritas est quae cogit de bono gaudere. Unde Apostolus secundae ad Corinthios quinto: « Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis. Caritas enim Christi urget nos». Et sicut caritatis est uri de alieno scandalo, secundum illud secundae ad Corinthios undecimo: « Quis scandahzatur, et ego non uror »? sic laetari et refici de alieno remedio. — Ideo dicit: Quia frater tuus hic morluus fuerat et revixit, perierat et invenlus est; mortuus fuerat, deserendo Christum, qui de se dicit loannis decimo quarto: « Ego sum via, veritas et vita »; et primo: « Vita erat lux hominum ». Perierat, amando peccatum, quia, Ecclesiastici tertio, « qui amat periculum peribit in illo». Revixit autem, redeuhdo ad Christi gratiam; loannis undecimo: « Ego sum resurrectio et vita » etc. Et inventus est, redeundo ad poenitentiam, sicut supra eodem inventa fuit ovicula, inventa etiam fuit perdita drachma. Et ideo epulari oportebat et gaudere, quia, sicut supra dictum est eodem, « gaudium est Angelis Dei super uno peccalore poenitentiam agente », gaudium etiam pastori de ove, gaudium similiter mulieri de drachma: ergo multo fortius gaudium debet esse fratri de fratre sub et patri de filio reinvento. Primo, de pietate hcmana qaoad opera corporalia tripliciter.
Pars prima continet praesens capitulum, quod in tres partes distinguitur. In quarum prima proponitur exemplum parabolicum pietatis providae. In secunda elicitur documentum pielatis pei-fectae, ibi: Et ego dico vobis: Facite etc. In tertia subiungit exemplum impietatis punitae, ibi: Homo quidam erat dives etc.
Exemplom parabolioam pietatis providae.
Circa exemplum igitur pietatis providae, quod proponitur circa villicum, qui fuit de bonis domini
sui largus, attendendum, quod illud partim est exemplum expressum, partim diclum paraholicum; msi enim esset exemplum expressum, non subderetur in fine paraboiae, quod « laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter egisset » etc.; sed rursus, nisi esset parabolice dictum, factum tantae fraudis adeo detestandum in exemplum nullatenus a Domino proponi deberet. Propter quod oportet intelligere, quod exemplum illud oportet partim ad litteram prosequi, partim etiam parabolice. Cum enim habeat rationem exempli et parabolae tam ipsum quam illud de divite epulone; istud tamen plus tenet rationem parabolae, et illud magis rationem exempli et ideo magis intelligitur secundum litteram; istud autem partim secundum metaphoram, partim in secundum litteram est intelligendum. — Ad huius autem parabolici exempli evidentiam attendendum, quod aliquid proponitur in eo recogitandum, aliquid refutandum, aliquid ut formidandum, aliquid ut tolerandum, aliquid ut providendum, aliquid ut ad imitandum, et aliquid ut commendandum. — Recogitanda namque est origo potestatis humanae, de qua ibi: Homo quidam erat dives. — Refugienda est abusio polestalis commissae, quam insinuat ibi: Et hic diffamalus esl apud illum. — Formidanda est districlio aequitatis supernae, de qua ibi: Et vocavit illum et ait iUi. — Toleranda est imperfectio infir-mitatis humanae, quam ibi insinuat: Ait autem villicus intra se. — Providenda est inventio fiddis amicitiae, ibi: Scio, quid faciam, ut, cum amotus fuero. — Imilanda est exhibitio liberalis clementiae, de qua ibi: Convocatis itaque singulis debitoribus. — Laudanda sive commendanda est discretio sagacis providentiae, de qua ibi: Laudavit dominus villicum iniquilalis.
(Vers. 1.). Primo igitur in hac parabola insinuatur orioo potestatis mundanae ut discipulis. rs r j j rccogitanda, cum dicitur: Dicebat autem et ad discipulos suos, quibus dixit supra octavo: « Vobis datum est nosse mysterium regni Dei »; et loannis decimo quinto: « Vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nola feci vobis» Ideo autem ad discipulos dicebat, quia, Ludaeis confutatis, eis debebat pietas persuaderi, ad quam vehementer incitat consideratio originis potestatis lerrenae, quanlum ad quam dicit: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum. Homo iste quidam gularis et singulariter dives recle intelligilur Deus, secundum illud ad Romanos decimo: « Idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum ». Iste solus dives est, quia habet omnia et abundat; Psalmus: « Meus est enim orbis terrae et plenitudo eius»; et rursus: « Meae sunt omnes ferae silvarum »; et rursus: « Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum » etc. — Huius hominis divitis villicus est quilibet homo, qui habet aliquod posse terrenum sive dignilalis, sive divitiarum ad dispensandum. Unde Glossa: « Villicus est, cui Deus aliquas pecunias ad erogandum pauperibus commisit »; et ut alia Glossa dicit: « Villicus est proprie villae custos, sed ponitur hic pro oeconomo, id est dispensatore». Humana igitur potestas, quoniam non est nisi ad tempus et ab alio collata, non est nisi quaedam villicatio et oeconoraia. Unde primi Paralipomenon vigesimo nono: « Tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus dedimus tibi. Peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra sunt super terram, et nulla est mora ». Unde et Apostolus nolebat, se aestimari dominum, sed oeconomum et villicum, cum dicebat primae ad Corinthios quarto: « Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei » etc. Talem villicum rerum praesentium se existimabat lob, cum dicebat lob primo: « Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est».
Secundo quantum ad abusionem potestatis commissae ab omnibus fugiendam subdit: El hic diffamatus est apud illum, quasi dissipassel bona illius 1*. Bona namque Dei dissipaC qui tempralia ista Vers. 12. — Subinde alleganlur Ps. 49, 12, et 10. ac Ps. 23, 1. Cfr. Ilieron. et Hayni., loci. cilt.,.secundum quos honio dives est Deus; Paul. Diacon., Hoinil. 168. de Tempore (Dominica 10. postPent.), Anselm., Ilomil. 12. et Innocent. III.,- Serm. 26. (Dominica 9 post. Oclav. Pent.), iu.ia quos homo dives est Ckristus.
vel male retinet, vel male accipit, vel male dispensat. Unde Glossa: « Dissipatio est, quando male coDgregantur, vel non bene expenduntur ». Et ratio huius ost, quia bona temporalia sunt, ut per haec acquirantur bona aeterna. Cum ergo haec teraporalia sic habenlur, quod propter ilia aeterna perduntur; tunc absque dubio dissipantur. Qui ergo haec temporalia bona sic expendunt, quod non quaerunt in eis meritum salutis, sed solatium carnis, temporalia non dispensant ad modum boni villici, sed dissipant ad modum filii prodigi, de quo supra decimo quinto dicitur, quod « dissipavit substantiara suam vivendo luxuriose». Contra quos dicit Dominus per Osee Prophetam Osee secundo: « Dedi ei frumenlum et vinura et oleum et argentum raultiplicavi ei et aurura, quae fecerunt Baal. Idcirco convertar et sumam frumentum raeum et vinum meum in tempore suo et hberabo lanam meam et unum raeura, quae operiebant ignominiam eius. Et revelabo stullitiam eius in oculis amatorum eius ». Unde quia plures -sunt dissipatores et pauci dispensatores, dicitur primae ad Corinthios quarto: « Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur ». — Tunc autem haec temporalia bene dispen-,..... t.-. santur, quando m opera raisericordiae distribuuntur, secundura illud supra duodecimo: «Quis, putas, est dispensator fidelis et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam » etc. Ideo istius dissipationis origo et raater est iraraisericordia; propter quod Proverbiorum vigesirao nono: « Novit iustus causara pauperum, irapius ignorat scientiam, homines pestilentes dissipant civitatem ». — Tunc autem hic villicus apud Dominum diffamatur, quando clamor pauperum ascendit ad Dorainum; unde dicitur lacobi quinto: « Agite nunc, divites, plorate ululantes in raiseriis, quae advenient vobis »; etpost: «Ecce, merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum iu aures Doraini Sabaoth introivit ». Et quoniam crudelis est qui famam negligit, et omnis homo maxirae horret infamiam; ideo talis bonorura abusio est cavenda, ne ex dissipatione bonorum dispensator cadat in opprobrium et derisionem publicam, secun- Scilicet interlinearis, in qua H cum lextu originali congregatur pro congreganlur, et expendilur pro expenduntw. Vat. post quando addit ipsa bona. dum illud Ecclesiastici vigesimo: « Fatuo non erit amicus, et non erit gratia in bonis iUius». « Quoties et quanti deridebunt eum? Neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit, similiter et quod non erat habendura ».
- (Vers. 2.). Tertio quantum ad districtionem aequitatis divinae cuilibet formidandam subditur: Et vocavit illum et ait illi: Quid hoc audio de te? Glossa: « Vocat, quando incutit timorem aeternae daranationis »; de qua vocatione dicitur Ezechielis tertio: « Et audivi post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini de loco suo ». Hac voce vocatur qui ad considerandum futurum iudiciura excitatur, ubi arguetur non solura secundum famam, sed secundum conscientiam. — Propler quod addit: Redde rationem villicationis tuae. Haec namque vox in aure cuiuslibet debet resonare, quia absque dubio divina aequitas rationem exiget de bonis commissis, sicut innuitur Matthaei decimo octavo: « Simile est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis ». De malis dimissis; Matthaei decimo octavo: « Et cum coepisset rationera ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talentorum ». « Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum »; et post subditur, quod de hoc rationem exegit. De bonis etiam omissis; Matthaei vigesimo quinlo: « Post multum temporis venit dorainus servorura illorum et posuit rationem cum servis suis »; et subdit de servo pigro, quod proiectus cst « in tenebras exteriores ». De malis etiam perpetratis; primae Petri quarto: « Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consuramandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus »; « qui reddent rationera ei qui paratus est iudicare vivos et raortuos ». Nec tantura de magnis malis, verum etiam de parvis, secundum illud Matthaei duodecimo: « De omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die iudicii ». Ab hoc ergo viilico exigit rationem villicalionis quantum ad omnia quatuor praedicta, quia, quemadmodum dicit Bernardus, « sicut nec capillus de capite peribit, sic nec momentum de tempore transit, de quo Vers. 23, post quem v. 2i. 27. et 32. seqq. — Cfr. missis Vat. addit ad dispensandum, et subinde pro De malis dimissis substituit De malis commissis, sed contra conlextum; vide paulo inferius.
° Vers. 19. et deinde v. 30.
non exigitur ratio ». — Et post istius rationis exactionem non restabit possibilitas ad merendum; ideo subdit: lam enim non poteris viUicare, quia dicitur Ecclesiastae nono: « Nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas». Unde et Proverbiorum vigesimo septimo dicilur cuilibet villico: « Non habebis iugiter potestatem »; el Ecclesiastici discimo: « Omnis potentatus brevis vita ». Propter quod Propheta in Psalmo: « Nohte confidere in principibus neque in filiis hominum, in quibus non est salus. Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum » etc.
(Vers. 3.). Quarto quantum ad imperfectionem infirmitatis humanae in viilico lolerandam,,.,..,,., /. subditur: Att aulem viUicus intra se: Qmd faciam, quia dominus meus aufert a me viUicationem? Quia enim timor iudicii solhcitat mentem ad procurationem remedii, ideo videns villicus, se esse iudicandum, requirit remedium, secundum illud Ecclesiastici decimo octavo: « Ante iudicium para iustitiam et ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum ». — Et quia perfectio poenitentiae consistit in afllictione et labore corporali el humilitate et pudore mentali; et haec duo recusat animus infirmi hominis: ideo addit: Fodere non valeo, propter laboris corporalis difiicullatem, quia, sicut dicitur Proverbiorum vigesimo nono, « qui delicate a pueritia nutrit servum postea sentiet eura contumacem ». Mendicare erubesco, propter actus contemptibihs vihtatem; Ecclesiastici vigesimo nono: « Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies »; et post subdit: « Gravia haec homini habenti sensum: correptio domus et improperium foeneratoris ». Huic ergo vilUco similis est qui refugit ordinem Cisterliensium, quia laborant, vel ordinem Minorum, quia mendicant. Et hoc tamen tolerabile est, quia ex infirmitate venit refugere laborem etpudorem, illum sicut importabilem, istum sicut contemptibilem.
Sed hcet ista sint difficilia homini infirmo, facilia tamen sunt per Christum perfecto Christiano. Nam Christus pro nobis factus pauper et in laboribus mullis, secundum illud Psalrai: « Pauper sum m ego et in laboribus a iuventute mea », facit laborem appetibilem et mendicitatem honorabilem, quia « magna gloria est.sequi Dominum », sicut dicitur Ecclesiastici vigesimo tertio. Ipse autem Dominus de se ipso dicit: « Ego autem mendicus sum et pauper, et Dominus soliicitus est mei »; quod quidem non dicitur quantum ad spiritualia, in quibus abundat, sed quantum ad temporalia, in quibus pro nobis egenus et mendicus effectus erat, secundum illud secundae ad Corinthios octavo: « Scitis graliam Domini nostri Iesu Christi, quoniam pro nobis egenus effectus est, cum esset dives » etc. Et proplerea dicit beatus Franciscus in regula sua, quod suos « non oportet verecundari in mendicando, quia Dominus se pro nobis fecit pauperem in hoc mundo ». Verumtamen, quia villico tanquam imperfecto non erat dala gratia, per quam perfecte efficeretur conformis Christo; ideo tanquam infirmus dicil: Mendicare erubesco, non ait: mendicare contemno, quia haec non esset infirmitas toleranda, sed impietas detestanda.
(Vers. 4.). Quinto quantum ad fidelis amiciliae providendam subdit: Scio, quid faciam, ut acquiram fidelem amicitiam. Unde Glossa 1": « Villicus est cui Deus aliquas pecunias ad erogandum pauperibus commisit; qui, si cogitat, talem villicationem cum vita ista finiendam, magis de acquirendis amicis quam de congregandis divitiis pertractat ». ille enim recte potest dicere: Scio, quid faciam, qui intendit acquirere proximi amicitiam, quia econtra dicitur primae loannis secundo: « Qui odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit, quo vadit, quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius ». Sed econtra qui diligit, ipse scit, quid facit; facit enim secundum Christi doctrinam, qua quaerit remedium contra periculum. — Propter quod subdit: Ul, cum amotus fuero a viUicalione, per divinam sententiam, secundum illud Apocalypsis secundo: « Veniam tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo »; i'ecipiant me in domos suas, per amicabilem misericordiam. Nam haec est lex amicitiae in necessitate non deesse amico; unde Proverbiorum decimo septimo: « Omni lempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur »,
quia, Ecclesiastici sexlo, « amicus fidelis, protectio fortis; qui invenit illum invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius».
(Vers. 5.). Sexto quantum ad exhibilionem ad Uberalis misericordiae imitandam subditur: Convo- catis itaque singulis debitoribus domini sui; ubi ad litteram ostenditur liberalitas munificentiae et miSericordiae in viilico, tum quia largitur multis, tum quia mullum, tiim quia moderate: multis, quia singulis debitoribus domini sui, secundum illud quod Dominus suadet supra sexto: «Omni petenti te tribue »; et Isaiae trigesimo secundo: «Beati, qui semijiatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini ». Et quia misericordia impendi debet indigentibus, ideo non cuilibet dat, sed debitoribv; secundum illud Isaiae quinquagesimo octavo: « Dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe. Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris». — MultuM, quia magnam summam pretii dimittit; propter quod subdit: Dicebat primo: Quantum debes domino meo? Dicebat, inquam, per familiareni allocutionem; Ecclesiastici quarto: « Congregationi pauperum affabilem te facito. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum et responde illi pacifice » etc.; et Ecclesiastici decimo octavo:,« Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum ».
(Vers. 6.). At ille dixit ei: Centum cados oM, per fidekm recognitionem debiti. Debitum enim suum debet quisque fideliter recognoscere, ne forte dicatur sibi illud Apocalypsis tertio: « Dicis, quia dives sura et locupletatus et nuUiusegeo; et nescis, quia tu es miser et miserabiiis et pauper et caecus et nudus ». Est autem cadus mensura continens tres urnas; unde Glossa: «. Cadus Graece, amphora Latine, continens urnas tres». In hoc autem insinuatur debiti magnitudo opprimens debitorem, quia, Proverbiorum vigesimo secundo, « qui accipit mutuum servus est foenerantis ». — Dixitque illi: Accipe cautionem tuam et sede cito et scribe quin- (juaginta, per liberalem condonationem. Multum namque exonerat qui medietatem oneris auferendd supportat; et in hoc lex caritalis impletur, secundum illud ad Galatas ultimo: « Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi ».
(Vers. 7.). Moderate eliam largitur, quia secundum exigentiam debiti; propter quod addit: Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Ideo mensuram quaerit, ut mensurate distribuat, quia, Ecclesiastici quadragesimo secundo, « ubi manus multae sunt, claude; et quodcumque tradis, numera et appende, datum autem et acceptum omne describe ». — Qui ait: Centum coros tritici. Ubi magnam mensuram exprimit, ut largam condonationem obtineat. « Corus autem, ut dicit Glossa, modus triginta impletur », unde maior mensura est quam cadus. Et quia in maioribus donis minor debet esse numerus, ut debita mensura servetur; ideo subditur: Dixitque illi: Accipe litteras tuas et scribe octoginta; Glossa: « Quintam parlem dimittit». Licet autem minus videatur dimittere secundum proportionem arilhmeticam, quia huic non nisi quintam partem dimittit, superiori autem dimidiam; plus tamen dimittit secundum geometricam, quia plus sunt in quantitate viginti cori tritici quam quinquaginta cadi olei. Ostenditur ergo in hoc, quod villicus iste liberaliter condonavit, quia non solum mullis et multa, verum etiam moderate, secundum illud Tobiae quarto: « Quomodo potueris, esto misericors. Si multmn tibi fuerit, abundanter tribue; si autem exiguum, etiam illud libenter impartiri stude ». In hac autem condonatione quinquaginta partium et viginli recte intelligitur plena remissio hberalissimae pietatis. Nam quinquagenarius, qui consurgit ex septenario super se ipsum replicato, addita scilicet unitale, designat remissionem septiformis misericordiae. In cuius designationem in iubilaeo fiebat plena remissio, secundum illud Levitici vigesimo quinto: « Sanctificabis annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae. Ipse enim est iubilaeus », « quia iubilaeus est annus quinquagesimus ». Iste autem numerus, addilis viginti, consurgit in septuagesimum, ubi intelligitur remissio plena. In cuius rei figuram populus Domini in captivitatem ductus post septuaginta annos est liberatus, sicut dicitur leremiae vigesirao 6,2. — Glossa interlinearis: Scribe quinquaginta, dimidiam parlem (iimitlit. — De seq. voce supportat cfr. pap;. 271, nota 3.
noDO: <t Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos el suscitabo super vos verbum meum bonum et reducam vos ad locum istum » etc.
H. (Vers. 8.). Septimo quantum ad discretionem providentiae commendandam subditur: Et lauda-.....„..... vit dominus viUtcum imquitatis, quia prudenter egisset; Glossa: « Non de fraude, sed de prudentia, quamvis peccantem, laudat ». Unde, licet villicus aliqua habeat in se vituperabilia, providendi tamen niodus potest in exemplum bonorum trahi. Sicut enim serpens in diffusione veneni est delestabihs, sed in prudentia custodiendi caput est imilabilis a viris perfectis; propter qued dicitur Matthaei decimo: « Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae»; sic villicus iste detestandus est, quia fraudem commisit, ratione cuius villicus iniquitatis dicitur, et laudandus est, quia prudenter sibi contra periculum reuiedium adinvenit. — Et quia posset quis mirari, quod Dominus talem villicum in exemplum prudentiae traxif; ideo huic respondens Evangelista subdit: Quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Non dicit, quod sint bubo et murilegus clarius vident de nocte quam homo, non ad legendum litteras, sed mures capiendum.
- Est tamen prudentia spiritus, quae est in octavo: « Prudentia carnis mors est, prudentia vero spiritus, vita et pax ». Habet tamen aliquid prudentia ista mundana, quod excitat et instruit ad prudentiam divinam, sicut soUicitudo hominis quaerentis pecuniam proponitur in exemplum homini quaerenti sapientiam; Proverbiorum secundo: « Si sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae, si quaesieris illam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam; tunc intelliges timorem Domini et scientiam Dei invenies ». Unde quia nullum vitium delet extrema naturae vesligia, ideo habet omnis vitiosus aliquid, quod iustum excitet ad bonum, sicut ex consideratione horainis lascivi potest se homo excitare ad amorem, ex consideratione avari ad sollicitudinem, ex consideratione hominis superbi ad magnanimitatem. — Unde ex ista parabola et exemplo non solum instruimur particulariter, verum etiam universaliter, ut ex omnibus sciamus elicere documentum, quod nos excitet et informet ad bonum. Sicut enim Sancti sua bonitate exceilenti testimonium debent habere et habent ab his qui foris sunt; ita vilia omnia effigiem aliquam habenl virtutis et pietatis ®. Virtus ab omnibus generali quadam voce approbatur, sed impius ab omnibus condemnatur.
Dooamentam pietatis peifeot&e qaoai dao.
- Et ego vobis dico etc. Post exemplum pietatis providae subditur documentum pielatis perfectae 1", quod quidem elicitur ex sensu parabolae supradictae. Primo igitur elicitur documentum ad informationem discipuloi-um obedientium; secundo, ad confutationem Pharisaeorum rebellium, ibi: Audiebant autem omnia haec Pharisaei etc.
Circa informationem autem discipulorum ad, X j-i 1! I. pietatem procedit hoc ordine. Invitat enim eos ad misericordiam primo, ratione mercedis habendae; secundo, ratione fideliiatis servandae, ibi: Qui fidelis est in minimo; tertio, ratione duplicitalis cavendae, praemittendo exhortationem erudientem et addendo rationem moventem.
- (Vers. 9.). Primo ergo quantum ad exAortationem erudienlem praemittit: Et ego dico vobis: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. tum est, ut deleat extremae [etiam plures codd. habent extr-emae] naturae vestigia, et inferius pro iustum substituit ipsum.
« Mammona, ut dicit Glossa, lingua Syrorum divitiae dicuntur; dicuntur autem divitiae iniquilatis, quia frequenter habent iniquitatem annexam, secundum illud Ecclesiastici undecimo: «Sidives fueris, non eris immunis a delicto »; unde Augustinus: « Omnis dives aut iniquus, aut heres iniqui est »; vel sicut dicit Beda in homilia: « Mammon, mammonis lingua Punica dicitur lucrum ». Nec debet intelligi, quod de eo quod quis per rapinam et iniquitatem acquisivit et iniusto titulo possidet, debeat facere eleemosynas, quia contra hoc dicitur Ecclesiastici trigesimo quarto: « Dona iniquorum non probat Altissimus »; et rursus eodem capitulo: « Qui offert sacriflcium de substantia pauperis quasi qui immolat filium in conspectu patris»;sed intelligitur, quod de divitiis, quae iusto titulo possidentur; et tanien iniquitatem pariunt, nisi distribuantur, secundum illud Ecclesiastici decimo: « Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem habet ». De his, inquam, divitiis debent fieri amici per largitionem eleemosynarum, quae manifestant pietatis affectum. Nam dicitur primae loannis terlio: « Qui habuerit substantiam huius mundi etviderit, fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in illo »? et ideo Ecclesiastici vigesimo nono: « Perde pecuniam propter amicum et ne abscondas illam sub lapide in perditionem », quia, Proverbiorum undecimo, « qui abscondit frumenta maledicetur in populis » etc.
Secundo quantum ad ralionem moventem subdit: Ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Ex quo intelligitur, quare dandum est muHus, et quid debet hominem moveread n.,. faciendam eleemosynam: quia non praesens commodum, sed praemium aelernum, non propter tabernaculum traniens, sed aeternmn, secundum illud Matthaei sexto: « Cum facis eleemosynam, noli tuba ante le canere, sicut hypocritae faciunt. Amen dico vobis » etc.; et post: « Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua ». Haec autem tabernacula aelerna sunt mansiones gloriae, de quibus Isaiae trigesimo secundo: « Sedebit populus meus in pulcritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta ». In aeterna tabernacula alios recipiunt qui adeo perfecti sunt, ut merita eorum etiam ahis valeant, et propler quae merita sibi et aliis aeterna tabernacula acquirant. Unde super illud: « Facite vobis amicos», dicit Glossa: « Non quoslibet pauperes, sed eos qui possunt in aelerna tabernacuJa recipere ».
Tales enim non sunt pauperes involuntarii, 1 1 -.. sed pauperes spiritu; de quibus Matthaei qumto i: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum ». Ipsorum ergo tanquam illius regni regum et possessorum esl introducere in regnuui caelorum. Ipsorum etiam tanquam iudicum, secundum illud lob trigesimo sexto: « Non salvabit impium, sed iudicium pauperibus tribuit »; pauperibus, inquam, perfectis et voluntariis, de quibus Matthaei decimo nono: « Vos, qui reliquistis omnia et secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel». Ipsorum etiam tanquam familiarium et amicorum, propter quod lacobi secundo: « Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, heredes regni, quod repromisit Deus » etc. Tales introducunt amicos et benefactores suos per illam legem iildicialem, per quam Dominus in futuro iudicio sententiabit, secundum quod dicit Matthaei vigesimo quintoi: « Quod uni ex minimis fecistis mihi fecistis», et per illam aliam legem, quam Dominus tulit, de qua Matthaei decimo: « Qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet ».
(Vers. 10.). Qui fidelis est in minimo eic. Postquam invitavit ad pietaferji ex consideratione raercedis habendae, hic secundo invitat ex consideratione fidelitatis servandae >*. Est enim fidelitas servanda in dispensatione temporalium tum propter meritum et demeritum, tum propter periculum et damnum.
Primo ergo quantum ad considerationem merili fidelitatis in huiusmodi rebus terrenis dicit: Qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est; quasi liae prioris iniquitatis sunt restituendae, de divitiis posterioris iniquitatis eleemosynae sunt faciendae.
dicat: licet isla temporalia contemnenda sint lanquam minima, tamen fldelis horum dispensatio non debet contemni, quia et eadem est fidelitas in re magna et parva, et fldelis dispensatio rerum temporalium disponit ad fidelem dispensationem et custoditionem spiritualium et aeternorum. Unde Glossa: o Qui fidelis est in minimo, id est in pecunia cum paupere participanda, et inmaiori est fidelis, adhaerens Creatori ». Et ideo dicitur huiusmodi servo Apocalypsis secundo: « Esto fidelis usque ad mortem, et dabo libi coronam vitae»; simihter Malthaei vigesimo quinto: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui ». Unde fidehtas circa parva fideiitatem ponit.etiam circa magna; et e contrario infidelitas circa minima infidelitatem ponit circa maiora.
- Et ideo subdit: Et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est. Modicum recte diciniam sicut momentum staterae, sic est ante te universus orbis terrarum »; tum quia modicae durationis; Sapientiae quinto: « Transierunt haec omnia velut umbra »; et Psalmus: « Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum » etc.; tum quia modicae iucunditatis; unde Gregorius: « Pauca sunt bona praesentis vitae, hcet multa videantur», quia non sine aUcuius molestiae admixtione sunt; multa autem bona aeterna, quae sunt sine omni corruptione. Qui ergo iniqtiils est in istis non potest habere caritatem Dei, quia pro parvis maxima contemnit. Vendit enim fidem et iustitiam pro eo quod nihil valet; unde Augustinus: « Lucrum in arca, damnum in conscientia; tulit vestem, et perdidit fidem; acquirit pecuniam, et amisit iustitiam ». Male igitur dispensando pecuniam perdit fehcitatem, perdit caritatem, perdit iustitiam, quae sunt maxima Dei dona. Unde Glossa,: « Qui temporalia, quae possidet, non bene dispensat, aeternorum sibi gloriam, de qua tumet, evacuat. Si enim fratr, quem videt, non diligil.
Scilicet ordimria (ex Beda). Deuni, quem non videt, quomodo potest diligeref Et si habens subslanliam viderit fratrem necessitatem habere etc., quomodo carilas Patris manet in eo »? sicut habetur primae loannis tertio.
(Vers. 11.). Secnndo quantum ad considerationem petHculi et damni subdit: Si ergo in iniquo mammona fideles non fuislis, quod verum est quis credet vobis? quasi dicat: magnum est periculum male dispensare haec temporalia bona, quia propter infidelem dispensationem perdit quis divitias veras. Unde Glossa: « Si divitias carnales, quae labuntur,,non bene dispensatis, veras et aeternas divitias quis dabit vobis »? Dicuntur aulem divitiae iniquum mammon, quia, sicut dicit Glossa, « divitiis praeest iniquus mammon, ut de eis tentet»; sicut tentavit Ananiam, de quo Actuum quinlo: « Cur tentavit satanas cor tuum » etc. Tentatio illa fuit de furto; simihter de.chor dicilur losue septimo. Verum aulem dicitur illud bonum, quod semper manet. Nam haec temporalia omnia, quia transeunt, vana sunt, secundum illud Ecclesiastae primo: « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas ». Illud autem venum est Dei gratia, vel Dei gloria, vel potius ipse Deus, qui est merces bonorum; et ideo Psalmus: « Verjtas Domini manet in aeternum »; et iterum: « Usque in generationem et generationem veritas tua». Et in hac veritate consistit beatitudo, secundum illud Augustini in libro Confessionum: « Beatitudo est gaudium de veritate »; quia enim « verum est id quod est », ipse solus est pura veritas, qui dicit: « Ego sum qui sun », Exodi tertio. Et istud verum non conceditur nec creditur nisi a veracibus et fidelibus; unde loannis tertio: « Omnis, qui male agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius. Qui autem facit veritatem vnit ad lucem, ut manifeslentur opera eius, quia in Deo facta sunt »; et loannis octavo: « Si manseritis in sermone meo, cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ». Magnum ergo periculum infidelitatis est in his parvis, quia pro vano perditur verum, pro parvo perditur magnum.
(Vers. 12.). Nihilominus, quia pro alieno perditur proprium; ideo subdit: Et si in alieno Mon /"«ww, pcr deWtam boni terreni dispensationem; unde Glossa: « Alienum a nobis est, quidquid saeculi est, quia praeter naturam ». Haec quidem dicuntur bona aliena, quia ea nobiscum nec afferre possuraus nec auferre; primae ad Tiraotheum ultimo: « Nihil intulimus in hunc mundura, haud (iubium, quod nec auferre quid possumus»; et lob primo: « Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus reverlar illuc ». — Quod vestrum est quis dabit vobis? per assecutionem caelestis praemii. Illud namque nostrum est, ad quod suraus creati et praeordinati, et quod habitum non potest perdi; unde Matthaei vigesirao quinto: « Venite, benedicti Patris mei, possidere paratum vobis regnum » etc.; t't supra sexto: « Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei ». Hoc autem regnum non est aliud nisi Deus et Dominus Lesus Christus; unde Glossa: « Quod vestrum est, id est, quae proprie homini deputata sunt, Christus noster est, quia Christus vita nostra est »; ad Colossenses tertio: « Cum apparuerit Christus, vita vestra, tunc et vos apparebitis » etc.
(Vers. 13.). Nemo potest duobus dominis servire etc. Post invitationem ad pietatem ex consJderatione mercedis habendae et fidelitatis servandae hic tertio invitat ex consideratione duplicitatis vitandae, quia non potest simul haberi pietas ad Deum et cupidilas ad mundum; quod quidera facit hoc ordine, praemittens scilicet duplicitatis reprobalionem, adiuDgens reprobationis asserlionem.
Primo igitur quantum ad reprobationem duplicilatis dicit: Nemo potest duobus dominis servire. Haec propositio per se nota est; propter quod dicilur Ecclesiastici secundo: « Vae duplici corde et labiis scelestis etc. et peccatori ingredienti terram duabus viis »! et lacobi primo: « Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis ». Et ideo dici tur Ecclesiastici prirao: « Ne accesseris ad illum dupHci corde», hoc est, non velis duobus dominis simini autem duo ab invicem divisi, quibus non potest simul serviri, sunt in dilTerenlia quadruplici. Sunt enim isti domini vitium et virtus; propter quod tertii Regum decimo octavo: « Usquequo claudicatis in duas parles? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si aulem Baal » etc.; et Isaiae vigesimo octavo: « Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest ». — Domini etiam isti sunt caro et spiritus; ad Galatas quinlo: « Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis ». Ideo ad Romanos oclavo: « Si secundum carnem vixerilis, moriemini; si autera spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis ». — Itera, domini isti sunt Chrislus et diabolus; secundae ad Corinthios sexto: » Quae conventio Christi ad Belial »? et primae ad Corinthios decimo: « Non poteslis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse el mensae daemoniorura » etc. — Ilem, domini sunt Deus et iste mundus; lacobi quarto: « Adulteri, nescitis, quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Si quis voluerit amicus huius mundi fieri, inimicus Dei constituitur »; et ideo primae loannis secundo: « Nolite diligere mundum, quia, si quis diligit mundura, non est caritas Patris in eo ». — Et de his duobus dominis intelligit dissuadendo cupiditatem mundanam et invitando ad pietatem divinam. Unde Glossa: «Corripiens avaritiam dicit, amalores pecuniae Deum amare non posse; qui ergo Deum amat pecuniam contemnat ». Ex quo apparet, quod qui vult esse servus Christi non potest esse servus istius mundi; unde Beda: « Debetis haec temporalia fideliter distribuere ut domini temporalium, non ut servi ».
- Secundo quantum ad assertionem reprobationis subiungit: Aut enim imum odiet el alterum diliget; quod dicitur quantum ad caritatem, quae odire facit malum et diligere bonum, secundum illud ad Romanos duodecimo: « Odientes malum,
adhaerentes bono, caritale fraternilatis invicem diligentes»; et Psalmus: « Iniquos odio habui et legem tuam dilexi ». — Aut uni adhaeiebU et alterum contemnet; quod dicitur quantum ad cupiditatem, quae adhaeret mundo et diabolo in contemptum Dei, secundum illud leremiae secundo: « Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae et foderunt sibi cislernas, quae continere non valent aquas ».
Ralio autem, quare quis non potest simul servire dominis praedictis, est quadruplex, prima scilicet opposiHo ministeriorum. Nam servilium Dei est in exercitio tnrtutum, secundum illud supra primo- « Serviamus illi in sanctitate et iuslitia coram ipso »; et primae Petri primo: « Secundum eum qui vocavit vos sanctum, ut et ipsi sancti sitis » etc. Sed servitium diaboli est in exercitio vitiorum; unde supra decimo quinto de filio prodigo dicitur, quod « misit illum in villam suam, ut pasccret porcos». — Secunda ratio est dissimilitudo ministrorum, quia Dominus vult habere servientes oculatos; propter quod dicitur Apocalypsis quarlo, quod « animalia plena erant oculis ante et retro »; et Proverbiorum decimo quarto: « Acceplus est regi minister intelligens». Sed diabolus vult habere servientes monoculos; unde primi Regum undecimo: « In hoc feriam vobiscum pactum, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ». Dominus eliam vult habere ministros compositos et ordinatos; unde tertii Regum decimo: « Videns regina Saba habitacula servorum et ordinem ministrantium » etc. Sed diabolus vult habere incompositos et deformatos; unde secundi Regum decimo: « Hanon, rex filiorum Ammon, praescidit vestes servorum David usque ad nates et rasit dimidiam barbam eorum ». Dominus etiam vult habere servientes humiles, secundum illud Psalmi: « Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam, qui loquitur iniqua » etc. Sed diabolus vult habere arrogantes; lobpenultimo: « Omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios superbiae ». — Tertia ratio est elongatio locorum, quia Dominus vult esse in loco sublimi etmundo; Psalmus: « Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis »; et Canticorum secundo: « Ecce, venit saliens in montibus, transiliens colles ». Sed diabolus, in locis iiii- Vers. I.l, in ciiitis flne pro aquns CDF aquam. mundis; lob quadragesimo: « Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus ». — Quarta ratio est indiscrelio temporum, quia diabolus vult, quod sibi servialur onini tempore; leremiae decimo sexto: « Servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem die ac nocte » etc. Similiter Dominus vult, quod sibi omni tempore; Psalmus: « Iri lege Domini meditabitur die ac nocte » etc. Quoniam igitur Dominus vult totum tempus habere et totum cor, secundum illud Deuteronomii sexto: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omni fortitudine tua »; et diabolus et mundus vult similiter totum: ideo impossibile est utrisque servire simul.
Et ideo infert: Non potestis Deo servire et, mammonae. Dicitur autem servire mammonae in cuius alTectu divitiae dominantur, ila ut possit dici avarus, quia tunc est servus idolorum. Nam, sicut dicitur ad Ephesios quinto, « avarilia est idolorum servitus ». Unde Glossa: « Non ait: habere divitias, sed servire. Servit qui divitias custodit ut servus; sed qui servilutis excussit iugum dislribuit ut dominus ». Et ideo dicebat Apostolus primae ad Corinthios septimo: « Reliquum est, ut qui eraunt tanquam non possidentes sint, et qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur » elc. Sed aliqui simul volunt habere Deum et mundum, qui sunt similes illis gentibus, de quibus quarti Regum decimo septimo: « Erant gentes timenles Dominum, et nihilominus idolis servientes». Contra hos dicitur Levitici decimo nono: «Veste, quae ex duobus contexla est, non vestiej-is», et contra hos dicit hic Dominus, et contra tales dicit Hieronymus: « Impossibile est, ut praesentibus et futuris quis fruatur bonis, ut hic ventrem, ibi mentem impleat; ut de deliciis ad delicias transeat; ut hic cum saeculo gaudeat et ibi cum Deo regnet; ut in utroque saeculo primus in caelo et in terra appareat gloriosus».
Audiebant autem omnia haec etc. Post documentum informativum humilinm subditur docunientum repressivum rebeUium. Et quia Pharisaei rebelles erant doctrinae Christi hominis propter elationem, quam habebant de meritis, et haec elatio veniebat ex litterali observantia Legis; ideo pars ista habet duas, in quarum prima describitur repressio
arroganliae Pharisaeorum, m secunda vero, evacualio observanliae legalium praeceptorum, ibi: Lex et Prophetae usque ad loannem, ut sic ex oslensione evacualionis Legis auferatur inanis gloriatio a Pharisaeis.
Primo igitur repressio arroganliae Pharisaeorum describitur per hunc modum: praemillitur enini Pharisaeorum rebeUio, subditur rebellionis reprehensio et subiungitur reprehensionis ratio.
(Vers. 14.). Primo igitur quantuni ad Pharisaeorum rebellionem, qua Christum deridebant, dicitur: Audiebant autem omnia haec Pharisaei, (jui avari erant, et deridebant eum. Deridebant autem eum tanquam superbi de verbis simplicitatis, secundum illud lob duodecimo: « Deridelur iusti siraplicitas; lampas contempta apud cogitationes divitum ». Et sicut stolidi de consiliis utilitatis; Proverbiorum decimo quinlo: « Stultus irridet disciplinam patrisui » etc. Vel sicut slupidi de monitis pietatis, secundum illud Psalmi: « Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae el obturantis aures suas »; unde Glossa: « Illi praeceptorem misericordiae et humilitatis et parsimoniae derident, quasi minus utilia et nunquam facienda noxius imperaret ». Vel sicut cupidi derident de laudibus lai-gitatis; unde Glossa: « Deridebant, inleUigentes scilicet, parabolam adversus se dictam, et carnalia praesentia futuris spiritualibus quasi incertis praeponentes ». Et hoc est quod dicitur Proverbiorum decimo octavo: « Non recipit stultus verba prudentiae, nisi dixeris ea quae versantur in corde suo ». Vel sicut legisperiti de commendationibus paupertatis; unde Glossa: « Disputantem contra philargyriam deridebant quasi contrarium Legi el Prophetis, cum in Lege multi diviles Deo placuerint, et cum Lex suis observatoribus bona terrae promittat». Unde Proverbiorum nono: « Et qui arguit impium sibi maculam general ». Et hoc tolum veniebat ex rebellione quadam elata el stolida.
(Vers. 15.). Secundo quanlum ad rebellium reprehensionem, qua Christus eorum supercilium deprimebat, subditur: Et ait illis: Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus, per ostentationem iustitiae vestrae, qua vos ipsos iustos reputatis; ad Romanos decimo: « Ignorantes iustiliam Dei el suam volentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti ». Qua etiam iustos os dicitis, contra illud lob nono: « Si iustiQcare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem, pravum me comprobabit ». Qua etiam iustos vos exterius praetenditis, contra illud Matthaei sexto: « Altendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis ». — Et quoniain talis iustificatio parit culpam, ideo addit: Deus aulem novit corda vestra, per detestationem superbiae; unde non novit ad probandum, sed ad iudicandum; Psalmus: « Excelsus Dominus, et humilia respicit et alta a longe cognoscit». Unde dicitur Proverbiorum decimo sexto: « Omnes viae hominum patent oculis eius, spirituum ponderator est Dominus »; leremiae decimo septimo: « Pravura est cor horainum et inscrutabile, et quis cognoscet illud »? Parum igitur valet vobis humano testimonio commendari, cum sitis reprobandi iudicio Dei, qui scrutator est cordis. Ideo primae ad Corinthios quarlo: « Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum». Unde quia iustitia ista non erat veritatis, sed vanitatis; non ad rem, sed ad hominem; non intra, sed extra: potius erat culpa detestanda quam virtus commendanda, potius digna poena quam re- Iributione aeterna. Unde Matthaei quinto: « Nisi abundaverit iustitia veslra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum ».
Terlio quantum ad revrehensionis miebnem, qua divinum iudicium expnmebat, subdit: Quia quod hominibus altum est abominatio est unte Deum. Nota, quod non reprehendit altitudinem perfectionis, de qua secundae ad Corinthios octavo 1°: « Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum » etc. Nec altitudinem contemplationis, de qua ad Romanos undecimo: « 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius » etc.; et Ecclesiastici vigesimo quarto: « Ego in altissimis babitavi,- et Ihronus meus in columna nubis ». Nec altitudinem desiderii et exspectationis, de quo in Psalmo: « Tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum ». Hae enim altitudines sunt ubi pro cor hominum Vulgata et Vat. cor omnium. — Superius pro ad probandum G ad approbandum, Va(. ad comprobandum.
atite Deum. — Sed esl alia altitudo, quae elongat ab Altissimo, et haec est altiludo prasiimtionis, de qua leremiae quadragesimo octavo: « Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius ego scio, ait Dominus ». Haec etiam est altitudo ambilionis; leremiae quadragesimo nono: « Arrogantia tua decepit te, qui nileris apprehendere altitudinem coUis ». Haec etiam est altiludo ostenlationis; Ezechielis trigesimo primo: « Pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor eius in altitudine sua; nunc tradidi eum in manus fortissimi gentium » elc. Ista altitudo in conspectu hominum est abominatio apud Deum, secundum illud Proverbiorum decimo sexto: « Abominatio est Domino omnis arrogans, etiam si manus ad manum fuerit, non est innocens ». Dicitur autem Dominus abominari huiusmodi altitudinem propter severam ipsius deiectionem, secundum illud Isaiae secundo: « Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum, exaltabitur autem Dominus solus in die iiia ».
Ideo haec triplex altitudo tanquam Domino abominabilis dissuadetur, primo scilicet atowdo praesumtionis; Ecclesiastici tertio: « Altiora te ne quaesieris »; et ad Romanos undecimo: « Noli altum sapere » etc. Secundo, altitudo ambilionis; ad Romanos duodecimo: « Non alta sapientes, sed humilibus consentientes » etc. Dissuadetur tertio altitudo ostentationis; Psalmus: « Nolile extollere in altura cornu vestrum, nolite loqui adversus Deum iniquitatem ». — Hanc autem altitudinem abominatur Dominus, quia fastuosa; primi Regum decimo sexto ®: « Ne respicias altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum ». Quia simulata; Danielis tertio: « Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta » etc. Quia ruinosa; propter quod Proverbiorum decimo septimo: « Qui aliam facit domum suam quaerit ruinam ». Et ideo dicitur secundae ad Corinthios decimo: « Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi ».
(Vers. 16.). Lex et Prophetae usque ad loannem etc. Post repressionera arrogantiae Pharisaeorum rebellium subditur hic secundo descriptio evacuationis praeceptorum legalium, quorum causa Pharisaei, erigentes supercilium, Christi documenta spernebant et suam avariliara palUabant. Et quooiam lex Moysaica per Christum est evacuata, ita quod manet quantum ad spirituakm intelligenliam caeremonialium et litleralem observantiam moralium; ideo in hac parle insinuat non solum ipsius Legis evacuationem secundum observantiam lilteralem, verum eliam implelionem secundum intelligentiam spiritualem et durationem secundum ius morale et copulatii coniugalem.
Primo igitur quantum ad evacuationem Legis secundum observantiam litteralem dicit: Lex et Prophetae vque ad loannem; quasi dicat Pharisaeis: non debetis supercihum erigere pro Legis observantia, quia iam cessat quantura ad Utteram et figuram. Et nota, quod, licet Christus dicere posset: usque ad me, quia, ad Romanos decimo, « finis Legis Chrislus ad iuslitiam » etc.; maluit lamen nominare Praecursorem tanquam suam vocem, quia per ipsius loannis ministerium ostensus est digito Agnus; loannis primo: «Ecce, Agnus Dei; ecce, qui tollit » etc.; et ipse iam incepit ostendere veritatem apertam ac per hoc evacuare figuram. Quia enim Lex et Prophetae omnes promittebant Christum futurum; et loannes ostendit praesentem: ideo « Lex et Prophetae usque ad loannem, quia non potuit ultra prophetari futurum quod claret venisse testimonio loannis ».
- Et quia finis Legis est per inchoationem novi testamenti, ideo sequitur: Ex eo regnum Dei evangelizatur, id est, ab eo Evangelium gratiae inchoatur. Unde Marci primo: « Initium Evangelii Iesu Christi, sicut scriptum est in Isaia: Ecce, ego mitto Angelum meum » etc.; ideo etiara beatus Lucas ab ipsa beati loannis conceptione in suo Evangelio exordium sumsit; supra prirao: « Fuit in diebus Herodis». Unde ut ipsius praedicatio nom ostenderetur.
dicitur Marci primo, quod « erat baptizans et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum ». — Et quia praedicatio loannis fuit de poenitentia, in qua homo facit sibi violentiam; ideo addit: Et omnis in illud vim facit, quod expressius dicitur Matthaei undecimo: « A diebus loannis Baptistae regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud ». Haec autem est violentia, qua quis excedit virlutem naluralem; unde Beda: « Magna vis est, cum de terra genitus caelum quaerit possidere per virtutem, qui non potuit tenere per naturam». Haec etiam est violentia, quae vincit incurvationem naturae; unde Glossa: « Faciamus vim naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat ». Haec etiam est violentia, qua quis vincit torporem pig7-itiae; unde Beda: « Omnis, qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnitia criminosa ». Magna enim violentia est, dum per vim et rigorem poenitenliae mitigat quis severitatem divinae sentenliae, dum per orationem humilem inclinat districtionem subUmem. In cuius figuram dictum est lacob, strenuo luctatori, Genesis trigesimo secundo: « Si contra Deum fortis fuisti, multo magis contra homines praevalebis ».
Et nota, quod beatus Bernardus distinguit quatuor genera hominum possidentium regnum caelorum: « Ahi namque vioienter rapiunt, aHi mercantur, alii furantur, alii co?wpe/MnfMr ad illud ». « lUi namque rapiunt, qui derehnquunt omnia et sequuntur Christum*», ad quos referri potest illud Genesis penultimo: « Catulus leonis luda, ad praedam ascendisti, fili mi »; et iterum ibidem: « Beniamin, lupus rapax, mane rapiet praedam et vespere dividet spoha ». — « Mercantur autem qui dant temporaha, ut accipiant aeterna »; de quibus supra duodecimo: « Facite vobis sacculos, qui non veterascunt »; et supra eodem: « Facite vobis amicos de mammona iniquitatis ». Talibus competit illud Augustini: « Venale habeo, quid? Regnum caelorum. Quomodo emitur? Paupertate regnum, vilitate gloria, dolore gaudium, labore requies, morte vita ». — « Furaniur autem qui bona occulte faciunt, et laudem humanam vitantes, solo divino testimonio sunt contenti »; quibus competit illud Matthaei sexto: « Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava ». — « Compelluntur autem intrare pauperes, quos hic ignis paupertatis, Deo dispensante, probat, ne in futuro ignis iudicii damnabihter premat »; de his supra decimo quarto: « Exi in vias et sepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea». Licet igitur tempore Legis esset tempus mercandi, nunc post loannem est tempus rapiendi. Nam, sicut tunc promittebatur opulentia, sic nunc suadetur paupertas.
(Vers. 17.). Secundo quantum ad impletioditur: Facilius est autem, ccLelum et terram prastenVe, per conflagrationem mundi; Psalmus: « Et tu in principio terram fundasti. Ipsi peribunt » etc. — Quam de Lege unum apicem cadere, per frustrationem alicuius promissi. Rabanus: « Caelum et terra transibunt, per commutationem innovationis deposita forma, manenle priori substantia; sed verba Domini sine eflectu completionis nullo modo transibunt ». Ideo dicitur Matthaei vigesimo quarto: « Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt»; quia, sicut dicitur in Psalmo, «inaeternum, Domine, perraanet verbum tuum ». Unde licet lex vetus videatur transitoria, manens tamen est magis quam mundana creatura. Manet etiam per divini verbi spiritualem intelligentiam; unde Matthaei quinto: « Non veni solvere Legem, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, tota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant ». — Et nota, quod dicit unum apicem; apex enim proprie dicitur summitas litterae, quae ponitur ad ipsius litterae decorem et est quasi minimum quiddam. In quo datur intelligi, quod nihil omnino, nec 279. alias 24. ex Sirmondianis, n. I. et Serm. 333. alias 1i. inter 50 Homilias, c. 3. n. 3.) Vat. cum Vulgata comedel.
parvum nec magnum, est in Scriptura, nec aliquid, quod non habeat completionem suam. Omnia enim referuntur ad salutem humanam, quae habebit durationem perpetuam, transeunte etiam mundana creatura secundum exteriorem faciem; Isaiae quinquagesimo primo: « Caeli sicut fumus liquescent, et teri sicut vestimentum atteretur etc. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet ». Unde libcr Scripturae est proximior libro vitae quam liber creaturae, et ideo inexpletus remanere non potest.
- (Vers. 18.). Tertio quantum ad durationem Legis secundum ius naturae et copulam coniugalem subdit: Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechalr; primo, quia non potest primam dimittere nisi ex sola causa fornicationis, secundum illud Matthaei decimo nono: « Quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem et aliam duxerit, moechatur ». Secundo, quia quacumque ex causa illam dimittat, non ei licet, illa vivente, aliam ducere, et hoc secundum legem naturae divinitus institutam in hominis formatione; Genesis secundo: « Relinquet homo patrem suum et matrem » etc. Et haec est quae dictat, quod « matrimonium est maris et feminae coniunctio, individuam vitae retinens consuetudinem »; quae etiam dictat, quod illud est vinculum insolubile. — Et ideo subdit: Et qui dimissam a viro duxerit moechatur. Et ralio huius est, quia uxor est illius cuius primo fuit, quantumcumque videatur separari; unde Apostolus ad Romanos septimo: « Quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi. Igitur vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum altero viro ». Et ideo leremiae tertio: « Si diraiserit vir uxorem, et recedens ab eo duxerit virum alterum; nunquid revertetur ad eam ultra? Nunquid non polluta et contamiuata erit mulier illa »? — Notandum est autem, quod, licet nulla mentio fieret de uxoribus, Dominus tamen, volens ostendere statum Legis quantum ad moralia et transitum quanlum ad caereiiionialia et iudicialia, exemplificat de matrimonio, pro eo quod in ipso libellus repudii dabatur. Et matrimonii lex in Evangelio confirmatur tanquam ius morale, et libellus repudii reprobatur; unde Matthaei decimo nono «: « Moyses mandavit dare libellum repudii et dimittere. Ait illis: Quia Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras». — Ex his igitur colligitur, qualiter Lex manet, qualiter evacuatur, qualiter impletur, et nihilominus Pharisaeorum supercilium de littera Legis gloriantium confutatur.
Exemplum impietatis pnnitae, de qno tria.
3b. Homo quidam erat dives etc. Post exemplum pietatis providae et documentum pietatis perfectae subditur hic exemplum impietatis punitae; quod, sicut supra dictum est, magis tenet rationem exempli quam parabolae, quia ad litteram iste dives in deliciis fuit et postmodum in tormentis. Unde Glossa Bedae: « Contra derisores avaros quod proposuerat exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos ideo torquebatur, quia Lazarum non fecit sibi amicum, a quo recipi posset in aeterna tabernacula. Et magis videtur narratio quam parabola »; unde et Sancti verba huius parabolae adducunt in testimonium de statu damnatorum; et ut ostendatur, quod ad hlteram fuit verum, hic nomen hominis pauperis explicatur. — Ad huius igitur exempli enarrationem expUcandam introducit Evangelista tria, scilicet immisericordiae causam, culpam et poenam. Immisericordiae causa fuit amor respectu sui; immisericordiae culpa fuit incompassio respectu proximi, de qua ibi: Et erat quidam mendicus; immisericordiae poena fuit deieclio in calamitatem inferni, de qua ibi: Mortuus est autem et dives etc.
Circa immisericordiae causam, quae est amor privati boni, introducit tria circa divitem, de Ait praeflgunt et. — Glossa interlinearis (ex Bcda) in Luc. 16, 18: Non solvo Legem, sicut in hoc uno apparel, sic el de aliis intelligite.
notat eum, quae sunt concupiscentia oculorum, superbia vitae et concupiscenlia carnis.
(Vers. 19.). Primo igitur quantum ad concupiscentiam oculorum dicit: Homo quidam erat (lives. Homo iste dives dicitur non solum propter divitiarum possessionem, sed propter earum dilectionem, ratione cuius, primae ad Timotheum ultimo, « qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli » etc.; quia ratione dilectionis terrenorum incrassatur et praegravatur spiritus, ul non possit pervenire in sublimia regna caelorum. Propter quod Matthaei decimo nono: « Facilius est, camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum caelorum». Hoc explicans dicit Marci decimo: «Filioli, quani difficile, confidentes in pecuniis in regnum Dei introire! Facilius est camelum » etc. De huiusmodi divite dicitur Ecclesiastici decimo tertio: « Sicut communicabit lupus agno, sic peccator iusto. Qaae communicatio homini sancto ad canem? Aut quae pars bona diviti et pauperi? Venatio leonis, onager in eremo, sic et pascua sunt divitum pauperes. Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio est divitis pauper ».
Secundo quantum ad superbiam vitae subj (]it: Et iuducbatur purpuva el bysso. Beda: « Pi'- pura est color regii habitus, e conchis marinis ferro circumcisis emissa; byssus, genus lini candidi et mollissimi ». Habebat autem hic vestimenta pulcra et pretiosa ad vanam gloriam; unde Gregorius: « Nemo vestimenta pretiosa nisi ad gloriam quaerit, ut honorabiiior ceteris habeatur ». Et hoc quidem est reprehensibile et peccatum, propter quod Ecclesiastici undecimo: « In vestitu ne glorieris unquam et in die honoris tui ne extollaris».
Peccaturautem in vestibus quadrupliciter: primo propter pretiositatem; unde Beda:, « Si cultus pretiosarum vestrum culpa non esset, sermo Dei. i,. non tam vigiianter exprimeret, quod dives purpura et bysso indutus apud inferos irremediabiliter torqueretur ». Valde enim absurdum est, putridum cadaver pretiosa veste ornari, unde possent multi pauperes sustentari. Excusatur autem hoc ratione dignitatis personae, ratione significantiae et ratione cautelae. — Secundo, propter superabundantiam; lacobi quinto: « Vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus »; et hoc propter iniuriam pauperum; unde lob vigesimo quarto: « Nudos dimittunt homines, indumenta tollerites, quibus non est operimentum » etc. Hieronymus: « Aliena rapere convincitur qui temporalia ultra necessitatem retinere comprobatur ». — Tertio, propter curiositatem; Matthaei sexto: « De vestimentis quid solliciti estis »? Et iterum: « Considerare lilia agri: non laborant neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria saa coopertus est sicut unum ex islis ». — Quarto, propter indecmtiam, quia non decet, clericum vestiri ut mulierem vel ut histrionem; Sophoniae primo: « Visitabo super omnes viros indutos veste peregrina»; et Deuteronomii vigesimo secundo: « Non induetur vir veste muliebri ». — Omnibus autem his modis consueverunt homines in vestitu excedere et excedendo gloriari et gloriando peccare, et ista gloriatio vana est et similis gloriationi corniculae. Ovis enim de lana et vermis de serico debet gloriari; nam « homo putredo et filius hominis vermis ».
Tertio quantum ad concupiscentiam carnis subdit: Et epulabatur quotidie splendide; Glossa: «Ecce, voracitas», quae ut plurimum habet luxuriam adiunctam; lacobi quinto: « Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra ». — Et nota, quod est splendor m epulatione spirituali, quera facit sapientia; et hic est laudandus, sicut et illa epulatio, de qua supra decimo quinto: « Manducemus et epulemur, quia filius » etc. Haec epulatio est splendida, quia nihil habet sordis, sed venit ex fonte luminis sempiterni; Psalmus: « Inebriabuntur ab ubertate »; et post: « Quoniam apud
te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen »; el rursum: « Quoniam transibo in locum tabernaculi aidmirabilis; in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis ». — Item esl splendor in epulaiione corporali, quem facit misericordia, et hic etiam laudandus, de quo secundae ad Corinthios nono: « Non ex tristitia, aut necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus». Et hic splendor consislit in faciei hilaritate et eleemosynarum largilale. De lioc dicitur Ecclesiastici trigesimo primo: « Splendidum in panibus benedicent labia niultorum, et testimonium verilatis illius fidele ». — Est eliam splendor in epulatione carnali, quem facit lasciuia; Zachariae septimo: « Nunquid non vobismetipsis manducaslis et yobismetipsis bibislis »? Et iste splendor extenditur non solum ad fercula artificialiter praeparala, sed eliam ad vasa argentea, ad supellectilia candida, ad luminaria multiplicata. De hoc Lucanus:
0 quaesilonim terra pelagoqiie ciborum
.mbitiosa fames et tantae gloria mensae! De hoc Bemardus: « Ceterum voluptas gulluris, quae hodie taoti aestimatur, vix duorum spatium obtioet digitorum. Huius tam modicae partis tam exigua delectatio quanta paratur solliciludine! Quantam denique molestiam parit»! Haec autem abundantia epularum parit inopiam sapientiae et virtutum et frequebter etiam temporalium; unde Proverbiorum vigesimo prirao: « Qui diligit epulas in egestate erit; qui ariat vinum et pinguia non ditabitur ».
- (Vers. 20.). El erat quidam mendicus etc. Posl immisericordiae causam introducit hic Evangehsta immisericordiae culpam, quam ostendit reprehensibilem ex tripUci circumstantia, scilicet ex parte pauperis, quae ipsum reddebat misericordia dignum et divitem illum per consequens immisericordem et impium. Ostenditur enim immisericors respectu pauperis languidi, respectu pauperis derelicli, respectu pauperis Deo cari et iusti.
Primo igitur quantum ad pauperis languidi egeslatem dicit: Et erat quidam. mendicus nomine Lazarus. Et nota hic, quod cum dives nominatus sit nomine communi, pauper nominatur nomine proprio, ut ostendatur illud quod dicitur in Psalmo: « Parcet pauperi et inopi » etc.; et post: « Et lionorabile nomen eorum coram illo ». UndeGlossa: « Pauper humilis per approbationem ex nomine scitur ». Unde Domiiius Moysi, Exodi trigesimo tertio: « Invenisti gratiam coram me, et te ipsum novi ex nomine », et hoc quidem magnum est. Unde licet de divitibus dicatur in Psalmo: « Vocaverunt nomina sua in terris suis », pauperibus dicitur supra decimo; « Gaudete, quia nomina vestra scripta sunl in caelis ».
Et nota, quod immisericordia divitis aggravatur ex hoc, quod ille pauper erat unicus; unde... I r> 1,n r. dicit quidam PsaJmus: « Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego ». — Quia erat mendicus; unde addit mendicus, quasi pulsans ad ostium per petitionem eleemosynarum; Ecclesiastici quarto: « Rogationem contribulati ne abiicias,et ne avertas faciem tuam ab egeno». — Quia erat manifeslus; unde addit: Qui iacebat ad ianuam eius, ut iam non posset de ignorantia excusari; propler quod primae loannis tertio: « Qui viderit, fratrem suum necessitatem habere,et clauserit viscera sua.» etc. 0 quam dissimilis erat iste lob! de quo trigesimo primo: « Foris non mansit peregrinus, ostium nieum viatori patuit»; quam dissimilis etiam Abrahae, qui sedebat « in ostio tabernaculi », ut statim susciperet peregrinos, Genesis decimo octavo. —,ggravatur etiam, quia erat languidus, et ideo addit: Ulceribus plenu; Ecclesiastici septimo: « Non te pigeat visitare infirmum; ex his enim in dileclione flrmaris »; unde poterat hic dicere: « Ego sum pauper et dolens » etc.
(Vers. 21.). Item aggravatur, quia fuit /amelicus; unde addit: Cupiens saturari; Isaiae quinquagesimo octavo: « Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam » etc.; et Ecclesiastici quarto: « Animm esurientem ne despexeris et ne exasperes pauperem in inopia sua». — Item aggravatur, quia micis con/en to, unde sequitur: De micis, quae cadebant de mensa divilis;
lob vigesimo secundo: « Aquam lasso non dedisti el esurienti subtraxisti panem »; et Ambrosius: « Diviles, tanquam supra naturam siti, de miseriis pauperum incentiva suarum capiunt voluptatnm ». — Ex bis aulein sex manifeste ostenditur istius pauperis egestas, quae dignum ipsum misericordia faciebat et divitem de duritia reprebensibilem ostendebat.
Secundo quantum ad pauperis derelictioneni subdit: Et nemo illi dabat; unde polerat di- cere Lazarus illud Isaiae sexagesimo tertio: « Circumspexi, et non erat auxiliator; quaesivi, et non erat qui adiuvaret »; et Ecclesiastae nono: « Nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis »; quia, sicut dicitur Proverbiorum decimo nono, « fratres homiiiis pauperis oderunt eum, insuper et amici eius recesserunt ab eo ». Unde isle pauper vere erat derelictus, secundum illud Psalmi: « Tibi derelielus est pauper»; quia nullus eius relevabat egeslatem, nullus etiam fovebat infirmitatem. — Unde et subditur: Sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius. Glossa: « Hos nec a se removere poterat, nec visitator erat, qui removeret »; ex quo apparet, quod dives inexcusabilis erat, qui pauperem ita derelictum videbat. Ex hoc etiam polest mira huius divitis crudelitas adverti, quia canibus fuit Uberal)<3'r quam pauperi, et canes fuerunt mitiores ipsi pauperi quam dives; unde Petrus Ravennas: « Canes pauperis ulcera curant magislerio naturae, dives pauperem negligit, nalura accusante »; et hoc contra illud quod dicitur lob quinto: « Visitans speciem tuam, non peccabis ». Unde idem Pelrus Ravennas: « Miser dives, si micam pauperi non dedisti, saltem quare canes abigere neglexisti? Sed canes tui mitiores te, immo tu immitior eis et mitior canibus tuis quam pauperi fuisli; canes tui aliquando pinguia, sed pauper nec micam de mensa tua aliquando recepit ». Ex magnitudine igitur miseriae pauperis aggravatur immisericordia divitis, et ex abundantia divitis augetur patientia pauperis mendici. Unde Gregorius: « In una re duo iudicia Dei explenlur: et ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur, et rursum etiam ex visione divitis quotidie tentatus pauper probatur »; Proverbiorum vigesimo secundo: « Pauper et dives obviaverunt sibi, utriusque operator estDeus».
(Vers. 22.). Tertio quantum ad pauperis... r, sanclilatem subiungit: Factum est autem, ut reretur mendicus et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae; ex quo apparet, quod hic mendicus erat sanctus et bonus, quia moriens ab Angelis suscipitur et in locum pacis deportalur; Sapientiae tertio: « Visi sunt oculis insipientium mori »; et sequitur: « Illi autem sunt in pace ». Tales angelico portantur ministerio; unde Petrus Ravennas: « Non dedignantur eum portare Angeli, cui prius hic ministrabant; ad Hebraeos primo: Omnes sunt administralorii spiritus » etc.; et post: « Merito pauperi angelica deputantnr officia, cui tam crudeliter denegata sunt humanitatis obsequia ». Deferunt autem Angeli mendicum istum in sinum Abrahae, id est in locum quietis; qui quidem locus ante apertionem ianuae erat in limbo et dicitur sinus Abrahae, quia ipse Abraham susceptus est ibi tanquam in sinum merito fidei, quo dictus est pater multarum gentium; et illi qui ibi suscipiuntur, dicuntur m eius sinu suscipi. Unde et ei primo facta est repromissio de incarnatione Christi. Vocatur autera sinus, quia, sicut in sinu res absconditur, fovetur et custoditur quasi in loco familiari, sic et sancti Patres in loco illo conservabantur; Isaiae quarto: « Super omnem gloriam protectio. Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in absconsionem a turbine et a pluvia »; et in Psalmo: « Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui ». In hoc sinu positus est Lazarus et ab omnibus malis sua morte liberatus, secundum illud lob quinto: « In sex tribulationibus liberabit te, et in septima fert; loc. cit. n. 2. Pelrus ait: En, fratres, quam rerum lamentanda mutatio: pauperem portant, Angeli, divitem deglutit infernus. Cfr. Serm. 121. n. 7: Merito ergo portabatur ab Angelis qui iacebat. — - In ipsa allegatur Hebr., 14.
non tanget te malum. In fame eruet te de morte et in bello a manu gladii. A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem, cum venerit». «t Et scies, quod pacem habeat tabernaculum tuum ».
- Et nota, quod est smn& culpabilis, laudabilis et desiderabilis. — Sinus culpubilis triplex est, scilicet carnalitatis; Proverbiorum quinto: « Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu alterius »? et sexto: « Nunquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta eius non ardeant » etc. « Sic qui ingreditur ad uxorem proximi sui non erit mundus, cum tetigerit eam». Cupiditatis; Proverbiorum decimo septimo: « Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii » etc. Crudclitatis; tertii Regum tertio: « Tulit filium meum de latere meo, ancillae tuae dormienlis, et posuit in sinu suo; suum aulem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo »; et lob trigesimo primo: « Si abscondi quasi homo peccatum meum ».
Est etiam sinus laudabilis, scilicet humilitatis in abscondendo; Exodi quarto: « Retrahe manura tuam in sinum tuum. Retraxit et protulit eam, et erat similis carni reliquae » etc. Sinus etiam benignitalis in refovendo; Proverbiorum vigesimo primo: « Munus absconditum exstinguit iras, et donuin in sinu indignationem maximam ». Sinus etiam lonfjanimilalis in conservando; lob decimo nono: « Reposita est haec spes mea in sinu meo »; et Ezechielis quadragesimo terlio: « In sinu eius erat cubitus, et definitio eius usque ad labium », cubitus scilicet perfectae mercedis.
Est tertio sinus desiderabilis, et de hoc dicit hic: « Factum est, ut moreretur mendicus et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae », per quem sinum intelligitur requies beatarum animarum; Matthaei octavo: « Multi venient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham, Isaac et lacob in regno caelorum ».
- Mortuus est autem et dives etc. Post immisericordiae causam et culpam subiungit hic immisericordiae poenam, quam describit dupliciter: primo quantum ad miseriam inflictam; secundo, quantum ad misericordiam denegatam, ibi: El dixit illi Abraham etc.
Miseria autem inflicta propter immisericordiao culpam tripliciter describitur, scilicet quantum ad deiectionem in locum miseriarum, quanlum ad elongationem a loco iustorum et quantum ad multitudinem muUiplicium calamitalum.
Primo igitur quanlum ad deiectionem in locum miseria?'um dicil: Mortuus est autem et dives, per desertionem temporalium gaudiorum. Et nota, quod utitur praeterito tempore ad innuendum, quod ille miser dives mortuus est, non una lanlum, sed triplici morte. Prima est culpae, qua separatur anima a Deo; hac morluus ftierat etiam, dum viveret; primae ad Timotheum quinlo: « Vidua, quae in deliciis est, vivens mortua est »; vidua est anima a Deo separata. — Secunda est mors naturae, qiia separatur anima a corpore; Ecclesiastici quadragesimo primo: «0 mors, quam amara esl memoria tua homini iniusto, pacem habenti in subslanlia sua »! — Tertia est mors ge/iennae, qua separatur anima a vita beata; de hac Apocalypsis vigesimo; « El infernus et mors missi sunt in stagnum ignis ». In huius triplicis mortis designationem Apocalypsis octavo dicilur: « Vae, vae, vae habitantibus in lerra » etc. — Et sepullus est in inferno, per deiectionem in locum suppliciorum; et hoc propter culpam superbiae; Isaiae decimo quarlo: « Delracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum »; propter culpam lasciviae; lob vigesimo primo: « Ducunt iii bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt »; propter culpam immisericordiae; Psalmus: « Sicut oves in inferno positi sunt; niors depascet eos »; et iterum: « Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum » etc. — Ex hoc apparet, quanta sit dilTerentia inter parochianos Christi et diaboli, quia illi sublimantur in caelo, isti sepeliuntur in inferno, ubi est fovea valde profunda; lob decimo septimo: « In profundissimum inferni descendent omnia mea » etc.; et in Psalmo: « Ipsi introibunt in inferiora terrae, tradenlur in manus gladii, partes vulpium erunt ». ad labium, quando verba iactantiae de sua perfeclione profert; Exod. 4, 6: Cum misisset Aloyses manum suam in sinu suo. protulit leprosam.
(Vers. 2*3.). Sscando quantum ad elongationem u loco iustorum subdit: Elevans autem oculos svos, cum esset in tormentis, in loco scilicet continuae aflliclionis; Apocalypsis d6cimo quarto: « Ascendit fuiiius tomientorum eorum in saecilta saeculorum »; Isaiae trigesimo: « PraeparAta est ab heri Tophelh ». « Nutrimenta eius ignis et ligna multa; ffatus Domihi sicut torrens sulphuris succendens "eam ». — Vidit Abrahaiti a longe et Lazarum in sinu eius. Vere a longe et quantum ad situm et quantum ad statum, quia dives in loco infimo, ille vero in sicpremo; Proverbiorum vigesimo nono: « Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu shscipiet gloria »; et Proverbiorum decimo quarto: « lacebunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum ». Item, dives in afflictione erat, pauper in requie; Isaiae sexagesimo quinto: « Servi mei comedent, et vos esurielis ». Item, quia dives in egestate, et pauper in abundantia; supra primo: « Esurienles implevit bonis et divites dimisit inanes »; Psalmus: « Edent pauperes et saturabuhtur »; et alibi: « Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum » elc. Dicitur autem, quod vidit Abraham, et non ad solalium, sed potius ad cumulum tormentorum. Unde Gregorius: « Credendum est, quod ante rclributionem extremi iudicii iniusti in requie quosdam conspiciant, ut, e6s videntes in gaudio, non sohim de suo supphcio, verum etiam de eorum bOno crucientur »; Psalmus: « Peccalor videbit et irascetur, dentibus suis fremel et tabescet; desiderium peccatorum peribit»; et Sapientiae quinto: « Videntes turbabuntur limore horribili » etc.
(Vers. 24). Tertio quantum ad aggregationcm muUipUcium calnmitatum subditur: Et ipse cxcldmans dixit: Pater Abraham, miserere mei; ut sic ex clamore appareat magnitudo moestitiae, secundum illud Isaiae sexagesimo qumto: «Ecce, servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vOs clamabilis prac dolore cordis et prae contritione spiritus ululabilis ». Et hoc quid6m conveniens fuit divili; Proverbiorum vigesimo pi-ifno: « Qui obturat aures suas ad clamorem pauperfs, et ipse clamabit et non exaudietur ». — Et mitte Lazarum, ut intingat extremum digili sui in aquam; ut sic ex petilione gutlae aquae appareat multitudo inopiae; lob vigesimo septimo®: «Dives, cum dormierit, hihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inveniet. Et operiet eum tanquam aquainopia»; Psalmus: « Dormrerunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis».Unde Chrysostomus: « Qui in pretiosis excessit in culpa, viHssima hic petiit rn poena »; ei iterum, loquens ad divilem: « Quondam Lazarum videre non dighabaris, et nunc extremum eius digitum desideras»? Et Beda: « Dives ille, qui mensae suae minima dare Doluit, in inferno positus usque ad minima petenda jiervenit; nam guttam aquae petiit qui Lazaro micam panis negavit »; Proverbiorum vigesimo octavo: « Qui dat pauperi hon indigebit, qui despicit deprecantem sustinebrt pemiriam ». — Ut refrigeret linguam meam; ut Bic ex afflictione Imguae appareat rectitudo divinae iuslitiae. Inde Petrus Ravennas « Si iam te totum possidet ignis inferni, quare solius liDgnae desideras aestibus subveniri? An quia lingua magis ardet, quae pauperi insultavit, quae miser'icordiam denegavit? Haec praecedit ad iudicium, quae praecessit ad peccatum; haec primo degustat crucialus, quae pretiosos cibos et odorrfera pocula degustavit», secundum illud Sapientiae undecimo: « Per quae peccat quis, per liaec et torquetur ». Unde et Beda in Glossa: « Nota, quod, sicut mos est, inter convivia loquacitati studuit ». Propter quod Proverbiorum decimo: « In mullilofjuio non deerit peccatum ». — Quia crucior in hac flamma; ut sic el Deuteronomii trigesimo secundo: « Ignis succensus est in furdre meo et ardebit usque ad inferni novissima»; praeterea Ecclesiastici septimo: « Humilia patrem perdiderim; misercrn mei; in inferno nvtcm quis confitebitvr tibi [Ps. 6, 6.]? Frustra agis poenilentiam in loco, nbi nnn cst poenitentiae locus.
valde spiritum tuum, quoniam vihdicta carnis impii, ignis et vermis ».
Et nota, quod flamma haec erat vera, sed lingua erat imaginaria, quia verus ignis affligit i-pirilus, secundum illud Matthaei vigesimo qumto: « Discedite a tne; maledicli, in ignem aetemum » etc. Et anima etiam afTligitur in imaginibus, quas traxit a corpore, secundum illud Sapienliae decimo septimo: « Apparebat illis subitaneus ignis timore plenus, et timore percussi eius quae non videbatur facieiy aestimabant, deteriora esse quae videbantur». Et post: « Ipsi igitur sibi erant graviores tenebris ». Unde ex hoc coUigitur, quod in afflictione reproborum simul concurrit poena vera et imaginaria, simul aclio naluralis et supernaturalis, simul afllictio intrinseca et extrinseca, simul eliam propria el aliena, ut sic impleatur illud Sapienliae quinto: « Pugnabit pro illo orbis terrarum contra insensatos». Vera namque flamma adurebat, lingua etiam imaginaria et phantastica in anima divilis adustioni illi fomentum praebebat. Magis autem expressio fit de lingua quam de aliquo alio membro, quod crucietur et affligatur in incendio infernali, quia ipsa in culpis est quasi fomes totius iniquitatis; lacobi tertio: « Lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat; ecce, quantus ignis quam magnam silvam incendit! Et Ungua nostra ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat totam nativitatis nostrae, inflammata a gehenua. Omnis enim natura bestiarum domatur, linguam autem nullus hominum domare potest »; est enim « inquietum malum, plena veneno morlifero ».
Hoc autem dicilur, quia ipsa hngua impu- Impugnat maiestatem per verba iactantiac; Psalmus: « Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus » elc.; et ideo praemitlit ibi: « Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam ». Ilem, per verba hlaphemiae; Apocalypsis decimo sexto: « Commanducaverunt linguas suas prae dolore et blasphemjverunt Deum »; et secundi Machabaeorum decimo quitito: « Linguam impii Nicanoris praecisam iussit parliculatim avibus dari »; blasphemaveral enim. — Verilalem, per verba mendacia; Proverbiorum vigesimo sexto - « Lingua fallax non araat veritalem, et os lubricum operatur ruinas »; leremiae nono: « Exlendernnl linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis ». « Docuerunl linguam suam loqui mendacium » etc.; Psalmus: « Dilexerunt eum in ore » etc. Per verba duplicia; Psalmus: « Tola die cogitavit lingua tua iniustitiam, sicut novacula acut.'i fecisti dolum »; et iterum: « Lingua tua concinnabal dolos »; et Ecclesiastici quinlo: « Non ventiles te in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim «miiis peccator probatur in duplici lingua ». — Bonitatem, per verba blandimtia; Proverbiorum sexto: « Ut cusfodiant te a muliere mala et a blanda linguae extraneae »; et Ecclesiastici vigesimo: « Faluo non eril amicus, et nou erit gralia in lx)nis illius. Qui enim eduntpanem eius falsae linguae sunl»; Proverbiorum vigesimo octavo: « Qui corripit liominem » etc. Item, per vcrba dctrahmtia; Siipientiae primo: «Custodite vos a murmuratione, quae nihil prode.st, et a delractione parcile linguae »; et Ecclesiastici vigesimo octavo: « Sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam »; et Proverbiorum vigesimo quinto: « Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies trislis linguam detrahenlem »; lob vigesimo: « Cum dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua ».
utuam caritalem per verba litigantia; Psalmus: « Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum »; Ecclesiastici octavo: « Non litiges cum homine linguato et ne struas ignem in ligna illius»; et Ecclesiaslici quarto: « Noli esse citalus in lingua tua ». Item, per verba provocantia; Psalmus: « Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae » elc.; et leremiae nono: « SagilLa vulnerans lingua eorum, dolum locuta est »; Psalmus: « Acuerunt linguam suam sicut serpentes ». — Omnem morum honestatem, per verba impudica; Ecclesiastici ultimo: « Liberasti me a lingua
coinquinata et a verbo mendacii »; lacobi tertio: « Lingua constituilur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat » etc. Item, per verba infructuosa; lacobi primo: « Si quis putat, se religiosum esse, non refrenans linguam suam » etc; el Ecclesiastici decimo nono: « Quis enim est, qui non deliquerit lingua sua » etc. Et ideo lacobi tertio: « Qui non offendit in verbo, hic perfeclus est vir »; unde dicitur Proverbiorum decimosexto: « Hominis est praeparare animam, et Domini gubernare linguam »; Proverbiorum decimo octavo: « Mors et vita in manu linguae ». Et ideo orabat Ecclesiasticus, vigesimo secundo: « Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signacuhim certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me »? — Propter hoc ergo dives hic in inferno positus dicit, ut refrigerel linguam meam, quia crucior in hac flamma.
- El dixit illi Abraham etc. Postquam descripsit poenam quantum ad miseriam inflictam, hic de describit eam quantum ad misericordiam denegatam; et haec pars dividitur in duas. In quarum prima exprimitur denegatio misericordiae respectu personae propriae, in secunda respectu personae coniunclae, ibi: Et ait: Rogo ergo te, pater elc.
Circa denegalionem misericordiae respectu personae propriae introducuntur tria, scilicet dissimilitudo meritorum, oppositio stipendiorum et ratitudo divinorum iudiciorum.
(Vers. 25.). Primo igitur quantum ad dissimilitudinem meritorum dicit: Et dixit illi Abraham: Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua. Filium vocat non ex imitatione, sed ex naturali generatione; Psalmus: « Filii aheni mentiri sunt mihi, filii aheni inveterati sunt ». Unde dicit Petrus Ravennas: « Tu vocas mepatrem, et ego te filium, -ut te doleas graviter perdidisse quod natus es, quod libi gratia dederat et natura ». Huic filio dicit, quod recordetur bonorum, non ad solatium, sed potius ad tormentum; unde Boethius: « Infeiicissimum genus fortunae est, fuisse fehcem ». Et hoc recepit in remunerationem bonorum suorum; unde Beda: «Nota, quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit »; unde erat de numero illorum, de quibus dicitur Malthaei sexto: « Amen dico vobis, receperunt mercedem suam ». Hoc ergo meritum fuit transitorium et praeambulurn ad supplicium. — Sed e contrario fuit meritum Lazari; unde subdit: Et Lazarus similiter mala; hoc enim est similiter in contrario: Lazarus enim recepit mala ad tempus ad purgandum mala culpae et ad acquirendum bona felicitatis aeternae. Unde Beda: « Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopiae purgavit »; et Gregorius: « Si qua reprehensibilia in pauperibus videmus, non debemus despicere, quia fortasse, quos morum infirmitas vulnerat, hos medicina paupertatis sanat ». Et haec est via perveniendi ad regnum; Actuum decimo quarto: « Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei». Unde in hoc verificatum est illud Ecclesiastae octavo: « Suntiusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum »; nec immerito, quia Tobiae duodecimo: « Quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te ».
Secundo quantum ad oppositionem stipendiorum subditur: Nunc autem hic consolatur, tu vero ci'ueiaris. Hic, inquam, consolatur pro tribulatione; loannis decimo sexto: « Mundus gaudebit, vos vero contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium »; unde Matthaei quinto: « Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ». Sicut enim dicitur secundae ad Corinthios quarto: « Id quod est in praesenti momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum » etc. Et ideo lacobi primo: « Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis »; et post: « Beatus vir, qui suffert tentationem » etc. Et ideo Chrysostomus: « Si aegrotamus, si pauperes sumus; gaudeamus, accipiamus mala in vita nostra, ut post recipiaraus bona». Nam sic dicit Propheta: « Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium ». Et in huius figuram, loannis secundo, ad nuptias architriclini aqua conversa est in vinum. Sic ergo pauper consolatur, et dives e contrario cruciatur; supra sexto; « Vae vobis! divites, qui habetis hic consolationem vestram »; et Proverbiorum decimo quarto: « Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus mil. in Evang. homil. 40. n. 6. Sentenlia Bedae exhibetur verbis Glossae ordinariae, quae ipsam attribuit Augustino (ita etiam Vat.). Cfr. Chrysost., Concion. 3. de Lazaro, n. 4. — Subinde allegatur Malth. 6,2. — Superius pro in remunerationem in nonnullis codd. ob abbreviationem legi potest in remuneratione.
'" Loco cil., ubi sequitur Gregor., II. Homil. in Evang. homil. 40. n. 6; ibid. n. 10. habetur seq. Gregorii sentenlia. — Superius pro acqui)'endum Vat. inquirendum.
occupat ». Haec enim delectatio temporalis in aeternum deiicit crucialum; unde Gregorius: « Momentaneum est quod deleclat, sed aeternum est quod cruciat». iusto igitur Dei iudicio est correspondentia, ut sic sit transitus a contrario in contrarium, a tribulatione scilicet ad consolationem et a consolalione ad sempiternam adlictionem, ad modum cuiusdam crucis. In cuius figuram dicitur de lacob Genesis quadragesimo octavo, quod in benedictione filiorum losph manus cancellavit ad modum crucis.
(Vers. 26.). Tertio quantum ad ratitudinem (livinorum iudiciorum subdit: Et in his omnibus chaos magnum firmatum est inter nos et vos; in quo insinuatur impossibilitas appropinquandi inter reprobos et electos; Ecclesiastae undecimo: « Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocumque loco cecidefit, ibi erit». Hanc intransgressibilitatem vocat chaos, quia nec possunt boni in tenebras peccatorum descendere, nec mali in lucem bonorum; propter quod dicitur loannis duodecimo: «jAmbulate, dum lucem habetis, ut non ter nebrae vos comprehendant ». De hac intransgressibilttate in Glossa dicit Ambrosius: « Inter pauperem et divilem chaos est, quia post mortem nequeunt merita mutari », ac per tiQc nec haberi aliqua consolatio mutua. — Et ideo subdit: Ut hi qui volunt hinc transire advos, non possint, praestando pietatis auxilium, neque inde huc transmeare, attingendo ad praemium aeternum. Unde Gregorius:- « iustorum animae, elsi in naturae suae bonitate misericordiam habent, iam tunc, auctoris sui iustiliae coniunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur ». Mali quidem non possunt de ergastulo exire tartari infernalis; Psalmus: « Rehnquent alienis divitias suas, et sepulcra eorum domus illorum in aeternum ». De hoc non possunt exire, quia, Ecclesiastae nono, « nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas»; nec enim de inferno possunt egredi nec in requiem electoruni intrare; Isaiae quinquagesimo secundo: « Non adiiciel ultra, ut pertranseat per te incircumcisus aut immundus»; unde Apocalypsis ullimo: « Foris canes et venefici, impudici et idolis servientes » etc. Boni autem non possunt transire ad malos iuvandos, possunt tamen ad contemplandos; unde Isaiae ultimo: « Egredientur el videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni ».
(Vers. 27.). El ait: Rogo ergo te, pater elc. Post. denegalionem misericordiae personae propriae subditur hic der.egatio personne coniunctae. Circa quam introducuntur quatuor, scilicet petitio misericordiae respectu personae coniunctae, denegatio misericordiae postulatae, ratio pelitionis proposilae et approbatio responsionis iam datae.
Primo igitur quantum ad pelitionem misericordiae respectu personae coniunctae dicit: Et ait: Rogo ergo te, pater, ul mittas eum in domumpatris mei. Haec autem pelr tio erat carna/w, quia solum ad fratres se extendit.
- (Vers. 28.). Unde subdit: Habeo enim quinque fratres; Ecclesiastici decimo octavo: «Miseratio hominis circa proximum suum » elc. Ideo carnalis erat, quia pro fratribus carnalibus et secundum camem viventibus. Et hoc insinuat etiam ipse numerus quinarius, in quo intelligitur, quod quinque sensibus corporis erant dedili, secundum illud quod dicitur Samaritanae loannis quarto: « Quinque viros habuisti, et nunc quem habes » elc.; et supra decimo quarto: « luga boum emi quinque». Carna- is etiam, quia hoc non faciebat propter vitandum supplicium alienum, sed ne ex eorum adventu augeretur suum. — Propter quod subdit: Ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Hoc quidem dicebat, ne ex eorum praesentia sua calamitas cresceret per multiplicata proximorum tormenta; unde Beda '- « Servatur diviti ad poenam rum (F G multorum). — Superius pro iuvandos (ita B; cfr. aliquanto superius, ubi dicitur praeslando pietatis auxilium) H adiuvandos, alii codd. et Vat. videndos.
° Cfr. supra n. 33. — Inferius e.x C D F II supplevimus respectu personas coniunctae.
et cognitio pauperis, quem despexit, et memoria fratrum, quos reliquit, ut de visa gloria despecti et de poena inutiliter amatorum amplius torqueatur ». Et iUud est praecipue verum, quando imitatores scelerum alienorum sunt participes suppliciorum; unde Gregorius: « Ut peccatores in suppliciis amplius torqueantur, et eorum videbunt gloriam, quos contempserunt, et illorum poenam, quos inutiliter amaverunt ». — Erat autem haec pelitio non solum carnalis respectu sui, verum etiam crudelis respectu proximi, quia propler aniorem suorum parentum carnalium volebat, quod Lazarus egrederetur sinum quietis et iret in locum periculorum, ut verificetur illud in eo Proverbiorum duodecimo: « Novit iustus animas iilmentorum suorum, viscera autem impiorum crudelia». Unde et Christus, qui Lazarum, fratrem Mariae, ad vitam revocavit, flevisse dicitur loannis undecimo: « Et lacrymatus est Lesus ». — Erat etiam fatua, quia credebat, plus valere verbum hominis nftoriui quam immortalis Dei; unde impletur illud Ecclesiastae decimo: « Sed in via stultus ambulans, cum ipse sit stultus, omnes stultos aestimat » etc. Unde Glossa: « Ferius hic dives praedicator incipit esse, cum iam nec discendi tempus habeat ucc docendi ». — Erat simihter inverecunda, j parva uegaverat et modo maxima postulabat, Gontra illud quod dicitur Ecclesiastici quarto: « Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta ».
o. (Vers. 29.). Secundo quantum ad denega- Uoiiem misericordiae poslulatae subdit: Et ait illi Abraham: Habent Moysen et Prophetas.; audiant illos. Moysen, id est doctrinam Legis, quae audienda est pro magnitudine auctoritatis. Nam, Proverbiorum.vigesimo octavo, « qui averlit aurem suam, ne audiat Legem, oratio eius fiet exsecrabilis ». Et ideo dicebat legislator Deuteronomii trigesimo secundo: « Audite, caeli, quae loquor, audiat terra verba oris mei ». « Date magnificentiam Deo nostro; Dei perfecta sunt opera ». Et habent etiam Prophetas, id est doctrinam Prophetarum audiendam pro certitudine veritatis, secundum illud secundae Petri primo: « Habemus firmiorem prophelicum sermonem, cui bene facitis attendentes tanquam lucernae lucenti Loc. cil. in caliginoso loco, donec dies illucescat, et Lucifer oriatur in cordibus vestris ». Qui huius duplicis doctrinae verba tam authentica et tam certa audire cusat, nullam prorsus habet excusationem. quod dicit Dominus per leremiam prophelam leremjae vigesimo sexto: « Si non audieritis me, ut ambuletis in Lege mea, quam dedi vobis, ut audiatis sermones servorum meorum Prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurger)s, et non audistis; dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem ». Si igilur ineXiCusabiles sunt qui non audiunt Legem etProphetas, prorsus inexcusabiles sunt qui non audiunt Apostolos et Evangelistas, immo nec ipsam Sapientiam incarnatam. Unde ipsa conqueritur Proverbiomm primo: « Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret »; « ego quoque in inleritu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis hoc quod timebatis, advenerit ». Qui hanc Sapientiam, quae « foris praedicat in plateis », non vult audire prorsus inexcusabilis est, quia sibi perhibent testimonium Lex et Prophetae. Unde Matthaei decimo septimo: « Apparuer.unt eis Mo)'ses et Elias, cum eo loquentes»; « et vox de nube facta est: Hic est Fihus meus dilectus, ipsum audrle». Et propterea dicitur ad Hebraeos secundo: « Oportet, nos observare ea quae audivimus, ne forte pereflluamus. Si enim qui per Angelos dictus est sermo factus est firmus; quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem »? Et ad Hebraeos duodecimo: « Accessislis ad novi testamenti mediatorem lesum et sanguinis aspersionem multo melius loquentem quam Abel. Videte, ne recusetis loquentem ».
Chapter 17 of 25