Capitulum VIII
- (Vers. 48.). Dixit autem ad tuam. Post benignam susceptionem accedentis et beiiigniorem pro viluisse substituit venisse, D vivisse. Subinde pro mnlliplicata D ampliftcala.
approbationem diligentis subiungitur hic tertio benignissima absolutio confitentis. Circa quam primo introducitur divinae largitatis donum plenarium; secundo, humanae impietatis iudicium perversum; tertio, devotae credulitatis meritum perfectum.
Primo igitur quantum ad divinae largitatis donum pknarium. dicitur: Dixit autem ad illam. Non est dubium, quin dixerit Christus ad peccalricem: Remittuntur tibi peccata, non solum quoad culpam, sed etiam quoad poenam, secundum quod petebat Manasses: « Peto rogans te, Domine, reraitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mea». Hanc remissionem Christus fecit sua virtute; Matthaei nono: « Ut sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata» etc; Actuum decimo: « Huic omnes Prophetae testimonium perhil)ent, remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ».
- (Vers. 49.). Secundo quantum ad humanae impietatis iudicium perversum subditur: Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se, scihcet male iudicando et ipsum despiciendo: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? quasi dicant: cum sit parvus et nuUus, quomodo sibi attribuit quod potest solus Deus? iuxta illud Isaiae quadragesimo tertio: « Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniqui-
In seounda paTte Apostoli instruuntur speoialitei in dootrina mystioa Soriptuiarum.
Et factum est deinceps etc. Supra posita est instructio communis discipulorum in doctrina eorum quae requiruntur ad salutem omnium. In parte vero ista subditur instructio specialis in doctrina mystica Scripturarum. Et quoniam haec doctrina turbis proponitur in parabolis et aperitur discipulis et conflrmatur miraculis, ideo pars ista habet tres: in quarum prima ponitur instruclio paraholica in occultis mysteriis; secundo vero, informatio apostolica in apertis eloquiis, ibi: Et autem haec parabola; tertio vero, eius confirmatio authentica in manifestis miraculis, ibi: Factum est autem in una dierum etc. tates tuas propter me ». Et sic veriflcatum est illud Ecclesiastici decimo terlio: « Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic »? Sic etiam in cordibus suis qui simul manducabant dolum cogitabant, ut impieretur illud Psalmi: « Si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Tu vero homo unanimis » etc. Unde isti male iudicando de sanitate ilhus infirmabantur, sicut dicit Beda: «Sanata aegrota, de eius salute alii aegrotant ». Et sic verificatum est illud Osee septimo: « Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia mendacium operati sunt ».
(Vers. oO.). Tertio quantum ad devotae credulitatis meritum perfeclum subditur: Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit, scilicet a peccatis; fides, inquam, Christi, de qua Matthaei primo: « Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum »; et hoc per fidem; ad Romanos tertio: « Deus iustificat eum qui ex flde est Iesu Christi ». Et quia iustitia facit pacem cum Deo et cum conscientia, ideo subdit: Vade in pace; ad Romanos quinto: « lustiflcati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum »; et Isaiae quinquagesimo septimo: « Veniat pax et requiescat in cubili suo »; ut de illa possit dici illud Malachiae secundo: « In pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate».
Primo ponitur instruotio parabolioa in oooultis mysteriis pei tria.
Circa doctrinam parabolicam, quae communiter omni generi hominum proponitur audienda et Apostolis intelligenda, introducuntur tria. Primum est coadunatio muUitudinis ad audiendum; secundum est propositio similitudinis ad manuducendum, et hoc ibi: Exiit qui seminat etc.; tertium est excitatio soUicitudinis ad intelligendum, quod describitur ibi: Haec dicens, clamabat etc.
Quantum ad primum notandum, quod ad doctrinam Christi erat concursus multitudinis ex causa quadruplici, secundum quod ex littera potest coniici: quia quidam comitabantur Christum suscepti officii, ut Apostoli; quidam, ratione accepti
beneficii, ut infirmi curati; quidam, ratione impendendi ministerii, ut mulieres honestae; quidam, ratiooe audiendi verbi divini, ut multitudo turbae. Et haec quatuor genera enumerat Evangelista concurrisse ad Christi doctrinam.
(Vers. 1.). Primo igitur quantum ad Apostolos concomitantes Christum ratione suscepti officii praemittitur: Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates et castella, id est per loca, ubi habitant minores et maiores, secundum quod dicitur Sapientiae sexto: « Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter est illi cura de omnibus », maxime quantum ad ea quae sunt salutis; propter quod dicit: Praedicans et evangelizans regnum Dei, secundum illud isaiae quinquagesimo secundo: «Quam pulcri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem et annuntiantis salutem, praedicantis bona ». — Et quia verbum frustra proponitur, nisi adsit auditor, ideo additur: Et duodecim cum illo, qui scilicet sequebantur eum ex suscepto offlcio, ad quod elegit eos; supra sexto: « Elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit ». Unde ipsi.Apostoli cum evangelizante circuibant, ut cum ipso in Evangeho collaborarent, secundum illud, ad quod hortatur Apostolus secundae ad Timotheum primo: « Sed collabora Evangeho secundum virtutem Dei, qui nos liberavit et vocavit vocatione sua sancla, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum »; quia, loannis decimo quinto, « non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat ».
(Vers. 2.). Secundo, quantum ad curatos comira- tantes ratione accepti beneficii subditur: Et mulieres a/jgwae, supple: cum eo iter faciebant, et hoc ratione accepti beneficii; unde adiungit: Quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmitatibus. Ideo comitabantur eum tanquam suum salvatorem et medicum, secundum consihum Sapientis, Ecclesiastici trigesimo octavo: « Da locum medico, et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria »; unde supra sexto: « Et qui vexabanlur a spiritibus immundis curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes». — Et nota, quod licet curaverit utrumque sexum, magis tamen specificat de muliebri, sive quia sexus infirmior, secundum illud primae Petri terlio: « Infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem»; sive quia clementior quam vir respectu infirmitatis alienae, secundum illud, Proverbiorum ullimo, de bona muhere: « Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperes »; sive quia inter personas curatas erant nobiliores. — Et ideo exprimit aliquas no-,.,,.,«..», minaliter, cum addit: Maria, quae vocatur Magaalena, a Magdalo oppido secundo milliario a Tiberiade; et haec erat notabilis ratione enormilalis peccati; unde et addit: De qua seplem daemonia eieceraf, id esl universa vitia; Gregorius: « Septem daemonia Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit». Haec daemonia exierunt, quando peccata dimissa fuerunt, secundum quod dicitur infra unde- cimo: « Cum immundus spiritus exiit ab homine, errat per loca inaquosa »; remissa autem fuerunt ei, supra septimo. Haec enim est illa peccatrix, de qua supra sermonem fecit, sicut dicit Beda in Glossa.
(Vers. 3.). Erat etiain aliqua nobilis ralione nobilitatis viri; unde addit: Ei loanna, uxor Chusae, procuratoris Herodis, qni erat persona nobihs. Erat etiam aliqua nobilis ex se ipsa, de qua sine cognomine adiungitur: Et Susanna. Has autem tres nominat, ut commendet castilatem secundum triplicem differentiam in comitatu Christi, scilicet vidualem, coniugalem et virginalem. Unde prima dicitur prius fuisse peccatrix, secunda coniugata, de tertia tacetur utrumque. Vel, ut in hoc ostendatur curatio a triplici aegritudine, scilicet animae et carnis et utriusque; ideo tres personas curatas exprimit, scilicet Mariam, loannam et Susannam.
Tertio, quantum ad comitantes ratione impendendi obsequii sive minislerii additur: Et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis, sicut illa Sunamitis Ehseo, quarti Regum quarto, cui dicitur: « Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis ». Sic et socrus Simonis, de qua Matthaei octavo dicitur, quod postquam curata est, « surrexit et ministrabat eis». — Hoc enim antiquitus consueverat esse oflicium mulierum, sicut dicit Beda in Vers. 24, post quein Luc. 7, 47. seq.
° Scilicet ordinaria in Luc. 8, 2: <t Cimi Maria iter faceret cum Domino et ei ministrare commemoratur, celebri eam vocabulo Magdalenam vocat; ubi eaiidem peccniricem describit [supra 7, 37. seqq.], reverenter eam generali nomine niulierem dicit, ne nomen tantae famae, quod hodie veneramur, prisci erroris nota fuscaret ». His verbis ipse Beda (III. in Luc. 8, 2!) haec praemittit: Maria Magdalene ipsa est, cuius tacito nomine proxima lectio [c. 7, 37. seqq.] poenitentiam narrat.
" Auctor Commentarii in Evang. secundum Lucam (inter opera Hieron.) c. 15, 40, Mariam Magdalenam vocat aviduani». Cfr. Cornel. a Lapide in Luc. 8,2. — Glossa iiUerliiwaris (ex Beda) in Luc. 8, 3: Susanna, lilium propter odoriferum caelestis vitae candorem.
Glossa: « Antiquitus mos erat ludaeorum, nec ducebatur in culpam, ut mulieres de sua substantia pa-.scerent et vestirent doctores. Sed quia hoc in gentibus poterat facere scandalum, Paulus se memorat abstinuisse primae ad Corinthios nono: Nunquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut ceteri Apostoli »? Et ideo illud nunc non debet ad consequentiam trahi propter scandalum vitandum et etiam propter periculum. — In hoc tamen erudimur, quod praedicatori licet acci-.,.,. pere stipendium pro labore; primae ad Cormthios nono: « Si seminavimus vobis spiritualia, non est mirum, si carnalia vestra metamus »; et Matthaei decimo: « Dignus est operarius cibo suo »; et infra decimo: « Dignus est enim operarius mercede sua ». Et rursus in hoc erudimur, quod praedicare et laborare actus est viriHs et perfectorum; sed ministrare, imperfectorum, utpote mulierum; unde Actuum sexto: « Non est aequum, nos relinquere verbum Dei et.ministrare mensis ».
(Vers. 4.). Quarto, quantum ad concurrentes ratione vevbi divini audiendi adiungitur: Cum au- « EgO semper docui in synagogis, ubi omnes ludaei conveniunt ». Et sic impletur illud Isaiae secundo: « Fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi ». Unde congregabantur in muUitudine et veniebant cum promptitudine; unde et subdit: Et de civitatibus properarent ad eum, scilicet audiendum. — Dixit per similitudinem, scilicet parabolicam ad apertas res, quibus assueti erant; et ideo ad audiendum cum desiderio properabant. Unde Chrysostomus: « Commiscens parabolas, cum ampliori mitigatione attrahebat auditores et de arca et de vinea et de agro ». Unde ad hanc doctrinam parabolicam omnes invitantur, secundum illud Psalmi: « Audite haec, omnes gentes, auribus percipite, qui habitatis orbem»; et post subditur: « Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam »; et rursus alibi: « Aperiam in pa- Sciiicet ordinaria: Antiquus [ita etiam AH] mos etc. In flne allegatur (a Beda, non in Glossa) 1. Cor. 9, 5. Vat. sententiam exhibet, prout ipsa liabetur apud Bedam, non prout est in Glossa. rabolis os meum, loquar propositiones ab initio ». Et sic facta est excitatio multitudinis.
(Vers. 5.). Exiit qui seminat etc. Post eongregationem multitudinis additur hic secundo propositio similitudinis. Et quia doctrina debet esse secundum exigentiam auditorum, ideo similitudo proposita quatuor habet differentias membrorum, correspondentes quatuor differentiis auditorum. Quidam enim audiunt, sed non retinent, ut obliviosi; quidam audiunt et retinent, sed non faciunt, ut desidiosi; quidam audiunt, retinent, faciunt, sed non complent, ut negotiosi; quidam autem audiunt, retinent, faciunt et complent, et hi sunt studiosi et virtuosi.
Haec quatuor genera hominum similia sunt quatuor differentiis terrarum, quarum prima semen recipit, sed non retinet, et quantum ad illam dicitur: Exiit qui seminat seminare semen suum. Exiit, scilicet de domo ad agrum, hoc est de quiete ad laborem; Psalmus: « Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam ». Et hic labor vel est in opere iustitiae, vel misericordiae, qui recte designatur per seminationem, secundum illud Ecclesiastae undecimo: « Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua »; et Isaiae trigesimo secundo: « Beati, qui seminalis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini ». — Vel etiam est in sermone doctrinae; unde de Paulo praedicante dicitur Actuum decimo septimo: « Quid vult seminator verborum hic dicere »? Et isto semine multiplicataest Ecclesia, secundum illud primaePetri primo: « Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili, per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum ». Et de hac seminatione intelligit hic; sed haec, licet de se semper sit bona et fructuosa, variatur tamen secundum differentiam terrae suscipientis.
- Quaedam enim suscipit, sed nonretinet, et ideo quantum ad illam subdit: Et dum seminat, aliud, id est alia pars seminis, cecidit secusviam, per quam scilicet est discursus, et ideo non est in ideo solum in parabolis loquitur, sed ut maiore cum emphasi verba faceret et magis memoriae imprimeret resque sub aspectum poneret ». His verbis praemiserat, quod Christus in monte (Matth. 5.) non per tol parabolas sermonem contexuit, sicut hic (Matth. 13.), ubi proponuntur parabolae de seminante, de zizaniis, de grano sinapis, de thesauro abscondito etc.
° Psalm. 48, 2. et 5, quem plures codd. sic exhibenl: Aperiam in parabolis avrem, inclinabo m psalterio etc. — Sequitur Ps. 77, 2. — Inferius pro excitatio Vat. exercitatio, F a secunda manu adunatio, quod convenit cum iis quae supra n. 1. proposita sunt et cum n. 7. dicendis.
' Secunda manus in O addidit sive incipiunt.
ea status retentionis, sed transilus oblivionis propter strepitum muItitudiDis; quod significatur infra decimo octavo S ubi dicitur, quod « caecus sedebat secus viam, mendicans »; et cum clamaret ad Dominum, turbae « increpabant eum, ut taceret ». — Unde hic non est locus fructificationis, quia non est in eo retentio seminis. Ideo adiungit: El conculcatum esl, scilicet a pedibus hominum, et volucres caeli comederunt illud; in quo intelliguntur morsus daemonum, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo: « Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo »; Matthaei septimo: « Nolite sanctum dare canibus, neque spargatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis ». — Ex quo colligimus, quod duo expeilunt de corde hominis semen divinum, scilicet malae suggestiones hominum et tentationes daemonum. Et ideo dicit Apostolus ad Hebraeos ultimo: « Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis ». Et ideo necesse est, cor nostrum elongari ab huiusmodi discursibus, « ut non simus sicut parvuh fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae »; leremiae secundo: « Quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? Et quid tibi vis in via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis »?
(Vers. 6.). Secunda vero differentia terrae est, quae recipit et quodam modo retinet, sed non fovet; et quantum ad hanc subdit: El aliud cecidit supra petram, id est super cor durum, de quo Zachariae septimo: « Cor suum posuerunt ut adamantem »; et lob quadragesimo primo: « Cor eius indurabitur quasi lapis». — Haec, quamvis semen possit retinere, non tamen potest fovere, deficiente humore; et propterea addit: Et natum aruit, quia non habebat humorem, sciUcet vegetantem et foventem; et in tali lerra statim nascitur et statim moritur, quia parum habet de ahmento, sicut foenum tectorum; de quo in Psalmo: « Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit »; et Isaiae decimo octavo: « Ante messem totus effloruit, et immatura perfectio germinabit». Et hoc est propter defectum humoris gratiae, secundum quod Isaiae decimo quinto dicitur: « Aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit »; et hoc contingit propter multitudinem petrarum, quae non sunt aptae ad semen divini verbi percipiendum: propter quod dicitur Amos sexto: « Nunquid currere queunt in petris equi »? id est praedicatores, et hoc propter defectum aquarum; lob duodecimo: « Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ». Quocontra leremiae decimo septimo: « Erit lignum, quod transplantatum est secus aquas, et non lirnebit, cum venerit aestus. Et erit folium eius viride et in lempore siccitatis non erit sollicitum ».
(Vers. 7.). Tertia differentia lerrae est, quae, etsi aliquo modo retineat et foveat, non tamen complet nec fructum profert; quantum ad quam subdit: Et aliud cecidit inter spinus, id est inter mundanas soUicitudines, in quibus multi libenter conversantur; lob trigesimo: « Esse sub sentibus delicias computabant ». Istis spinis repleta est terra, secundum illud Isaiae septimo: « Vepres et spinae in universa terra ». Et hoc merito maledicUonis primae, secundum illud Genesis tertio: « Maledicta terra in opere tuo. Spinas et tribulos germinabit tibi ». — Et in hac terra semen, etsi orialur, non tamen consumraatur; unde subdit: Et simul exortae spinae, scilicet cum semine, suffocaverunt illud, quia plus in cordibus proficiunt et crescunt cogitationes carnales quam spirituales et eis praevalent; Isaiae trigesimo secundo: « Super humum populi mei ascendent vepres et spinae ». Et hoc est, quia non curant de spiritualibus; Proverbiorum vigesimo quarto: « Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti; et ecce, operuerant superficiem eius spinae ». Unde spinae totum occupant, ut fructus cum eis nasci non possit. Et ideo leremiae quarto: « Novate vobis novale et nolite serere super spinas»; quia, sicut dicitur ad Hebraeos sexto, « terra proferens spinas et tribulos reproba est et malediclo proxima, cuius consummatio in combustionem ».
H. (,Vers. 8.). Quarta differentia terrae est, quae recipit et retinet, fovet et fructum profert, quantum ad quam addit: Et aliud cecidit in terram bonam, id est mentem docilem et benignam; de qua Exodi tertio: « Educam fiUos Israel in terram bonam et spatiosam ». Haec est terra bona, quae habet quatuor conditiones praedictas, secundum illud ad Hebraeos sexto: « Terra supervenientem bibens imbrem et proferens herbam opportunam his, a quibus coUtur, accipiet benedictionem a Deo », secundum illud Psalmi: « Benedixisti, Domine, terram tuam ». — Haec benedictio est in completione fructus; et ideo additur: Et ortum, fecit fructum
centuplum, id est fructum perfectum. Et sic impletur illud Psalmi: « Dominus dabit benignitalem, et terra nostra dabit fructum suum », secundum quod dicitur Genesis vigesimo sexlo: « Sevit Isaac et invenit in ipso anrjp centupium ». Matthaei decimo tertio hoc expressius dicitur secundum tres gradus: « Et fecit fruclum centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum »; et hoc secundum tres gradus continentiae, vel tres gradus iustitiae; beatus vero Lucas tangit differentiam supremam, in hac inchidens alias.
Et nota, quod tres ponit terrae infructuosae differentias et unam tantum bonam, quia, secundum quod dicitur Matthaei vigesimo secundo « raulti sunt vocati, pauci vero electi ». Et propterea conqueritur Dominus Michaeae septimo: « Vae mihi! quia factus sum, sicut qui coUigit in autumno racemos vindemiae». Et ratio huius redditur Matthaei septimo: « Quia lata est porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; angusta est porta et arcta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam ».
Haec dicens clamabaL Hic post congregationem multitudinis et propositionem similitudinis subiungitur tertio excitatio apostolicae sollicitudinis. Circa huiusmodi autem excitationem quatuor introducuntur ab Evangehsta, scihcet admonitio magistralis, interrogatio diciplinalis, praeelectio familiaris et reprohatio iudicialis. Primum soJlicitat, secundum rectificat, tertium confortat et quartum humiliat.
Primo igitur quantum ad magistralem adjnonitionem soUicitantem dicitur: Haec dicens clamabat, ut suo clamore excitaret auditorura attentionem, sicut loannis septimo: « In die magno festivitatis stabat Lesus et clamabat ». Hoc est enim officiura praedicatoris; Isaiae quinquagesirao octavo: « Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam », ut ex ipso modo dicendi excitet audientes. — Nec tantum ex modo dicendi, sed etiam ex sensu verbi; propter quod adiungit: Qui habet aures audiendi audiat, id est, « spirituaUter haec verba intelligat »; et Beda: « Ubicumque haec admonitio interponitur, mysticum esse quod dicitur et attentius.esse quaerehdum ostenditur ». Et hoc significat ipsa multipHcatio actus audiendi, sicut Isaiae vigesirao octavo: « Auribus percipite el audite vocem meam et attendite et audite eloquium ». Ad hanc exhortationem potest dicere vere intelligens illud Isaiae quinquagesimo: « Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut aiidiam eum quasi magistrura »; et illud lob quadragesimo secundo « Auditu auris audivi te, nunc autera oculus meus videt te » etc. Tangit audiendi usum, quia tres sunt gradus: priraus in audiendo exterius, secundus in credendo, tertius vero in inteUigendo.
(Vers. 9.). Secundo quantura ad disciplinalem quaestionem rectificantem subditur: Interrogabant autem eum discipuli eius, ut scilicet dirigerentur ab eo, secundura illud Ecclesiastici trigesirao tertio: « Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur; et qui servabit discipUnam et tunc respondebit ». Hoc autem dicitur, non quia statim interrogarent, sed quia ad verbum Christi conceperunt voluntatem interrogandi; unde in Marci quarto dicitur: « Cura esset singularis, interrogaverunt eum ». — Et quia interrogatio est de occultis et mysticis, ideo additur: Quae esset haec parabola, id est, quid significaret, ut per eius interpretationem possent inteUectum capere, secundum illud Proverbiorum primo: « Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit; animadvertet parabolara et interpetrationera»; et Ecclesiastici trigesimo nono: « Ideo occulta proverbiorum exquiret sapiens et in absconditis parabolarum conversabitur ».
(Vers. 10.). Tertio quantura ad familiarem praeekctionem confortantem subditur: Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, id est intelUgentiara Scripturae, quae regnura Dei dicitur, secundum illud Matthaei vigesirao prin)o: « Auferelur a vobis regnura Dei et dabitur genti facienti fructus eius». Dicitur autem Scriptura regnum Dei, quia ipsum praedicat et ostendit et
promittit et obedientem perducit, secundum illud loannis quinto: « Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis. vitam aeternam habere ». De his igitur dicit Apostolis specialiter et discretive: Vobis datum est, quia ipsi ad hoc electi fuerunt; loannis decimo quinto: « Vos autem dixi amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis ». Et signanter dicit datum, non vendilum, ut gratiam agnoscamus; Matthaei decimo: « Gratis accepistis, gratis date »; datum etiam, non innatum; infra vigesimo primo: « Ego enim dabo vobis os et sapientiam »; datum, non acquisitum; lacobi primo: « Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum ». In hoc ergo, quod familiariter dicit eos praeelectos, confortat, ne deficiant ab inquirendo; infra duodecimo: « Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum ».
- Quarto vero quantum ad iudicialem reprobationem humiliantem subiungit: Ceteris autem in parabolis, scilicet supple: datum est nosse, quod potius est ignorare; Isaiae vigesimo octavo: « In loquela labii», scihcet exterioris, « et in lingua altera loquar ad populum istum». Et hoc facit iusto suo iudicio, quo non vult communicare sancta immundis, secundum illud Matthaei septimo: « Nohte sanctum dare canibus». — Et propterea subdit: Ut videntes non videant; ut non est ibi causale, sed consecutivum, sicut loannis nono: « In iudicium ego veni in hunc mundum, ul qui non vident videant, et qui vident caeci flant ». Et hoc iudicium praedicitur Isaiae vigesimo nono: « Claudet Dominus oculos vestros; prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. Et erit vobis visio Domini sicut verba libri signati ». Non est contradictio in hoc, quod dicit: Ut videntes non videant, quia primum refertur ad visum exteriorem, secundum ad interiorem, secundum illud Isaiae quadragesimo tertio ®: « Educ foras populum caecum et oculos habentem et surdum, et aures ei sunt ». Et hoc explicat sequens clausula: Et audientes non intelligant; Isaiae sexto: « Excaeca cor populi huius et aures eius aggrava »; et ibidem subditur: « Auribus audite et nolite intelhgere ». Unde dicitur secundae ad Corinthios tertio: « Usque in hodiernum diem, dum legeretur Moyses, velamen est positum super cor eorum ». Et hoc factum est divino iudicio, secundum illud ad Romanos undecimo: « Nolo vos ignorare, fratres, quia ex parte caecitas conligit in Israel, donec pleniludo gentium inlraret ». Et hoc debet omnes humiliare, secundum quod ibidem dicitur: « Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat ». — El haec humilitas est opporluna et praeambula ad intelligentiam mysteriorum, quia dicitur Matlhaei undecimo: « Abscondisti haec a sapientibus et pruilentibus et revelasti ea parvuHs ».
Seoundo ponitur informatio apostolica in apeitis
eloquiis per duo.
- (Vers. 11.). Est autem haec parabola. Postquam praemissa est instructio parabolica in occultis mysteriis, sequitur secunda pars capituli, in qua describitur informatio apostolica in apertis eloquiis. Haec autem pars habet duas particulas, in quarum prima erudiuntur ad intellectum parabolae; in secunda invitantur ad coynmimicationem doctrinae, ibi: Nemo autem lucernam accendens etc. — Ouanj,.., tum ad explicationem parabolae attendendum, quod primo explicat eam generaliter, deinde specialiter, ibi: Qui autem secus viam.
Dicit ergo primo, quasi generalem quandam intentionem parabolae praemittens: Esl autem haec parabola, id est, hic est intellectus parabolae, ut posset dicere illud loannis decimo sexto: « Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora, cum iam palam de Patre meo annuntiabo vobis». — Semen est verbum Dei. Est autem divinum semen verbum Dei, quia per illud renascimur, ut fiamus divini; lacobi primo: « Voluntarie genuit nos verbo veridiversimode suscipitur semen divinorum eloquiorum. 9, 34.]: In Beelzebub principe daemoniornm eiicil daemonin. Audierant illum ipsos Deo adducentem et cuni Deo magniiin consensum exhibentem et dicunt [loan 9,. 16.]: Hic non est ex Deo etc.
ita quod unum semen accipit dispositionem, ut sit in aliis conculcatum, in aliis arefactum, in aliis buffocatum et in aliis multiplicatum.
(Vers. 12.). Primo igitur quantum ad explicationem sminis conculcati, quod est verbum Domini iu corde oblivioso, dicit: Quod autem secus viam, hi sunt qui audiunt; quod non refertur ad semen susceptum, sed ad personas recipientes seijtien, qui et ipsi dicuntur semen, secundum illud leremiae trigesimo primo: « Seminabo domum Israel et domum luda semine hominum et semine iumenlorum », id est perfectorum et imperfectorum. Uli ergo, qui audiunt, semen sunt, sed ideo infrucluosi, quia nori retinent. — Propter quod addit: Deinde venit diabolus, scilicet per suggestionem, et lollil verbum de corde.eorum, id est de recordatione. Et hoc signatum fuit ludicum sexto, ubi dicitur: « Cum sevisset Israel, ascendebat Madian (3t Amalech et vastabant cuncta, prout erant in herbis». Unde ipse libenter destruit principia bonitatis, quia insidiatur nostrae saluti. — Propter quod adiungit: Ne credentes salvi fiant. Sicut enim scri- )tum est Marci ultimo, « qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur». Ipse autem nihil quaerit nisi nostram daranationem tanquam iam damnatus; Apocalypsis duodecimo: « Proiectus est accusalor fratrum, qui accusabat eos ante conspectum Dei nostri die ac iiocte ».
(Vers. 13.). Secundo quantum ad exphcaaudierint, cum gaudio suscipiunt ve7'bum. Et hoc quidem est laudabile, secundum illud Actuum decimo septimo: « Susceperunt verbum cum omni aviditate ». — Sed lamen in hbc sunt reprehensibiles, quia non fovent nec volunt laborare; et ideo subdit: Et hi radices non habent, id est firmitatem caritatis, de qua Apostolus ad Ephesios tertio «: « In caritate radicati et fundati»; sed polius amorem libidinosum sive adulterinum, et ideo non proficiunt; Sapientiae quarto: « Adullerinae plantationes non dabunt radi- Corl. B diversam accipit. — De qualuor auditorum generibus cfr. supra n, 7. ces alias nec stabile firmamentum collocabunt», quia, Osee nono, « radix eorum exsiccata est ». — Et quod isti non habeant radices confirmantes, ostendit, cum adiungit: Quia ad tempus credunt, scilicet in tempore prosperitatis, et in tempore tentationis recedunt, scilicet a Deo, secundum illud Deuteronomii trigesimo -secundo: « Recessit a Deo, salutari suo ». Hoc certe competit huiusmodi desidioso, secundum illud Ecclesiastici sexto: « Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors », sed, sicut dicitur Osee septimo, « vae his qui recesserunt a me »! Quocontra lob vigesimo septimo: « Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea». Et ideo hortatur Ecclesiasticus secundo: « Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem ».
(Vers. 14.). Tertio autem quantum ad ex-.. rn. 1., positionem seminis suffocati in corde negotioso subditur: Quod autem in spinas cecidit, hi sunt qui audierunl, id est, illi signantur per illud. Et nota, quod auditus attribuitur omnibus, ut nullus possit se excusare; ad Romanos decimo: « Nunquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum». — Sed non omnes faciunt fructum spiritualem, quia impediuntur a curis carnahbus; et ideo addit: Et a soUicitudinibus, scilicet intra, et divitiis, scilicet exlra, et voluptatibus vitae, scilicet infra; in quo tangitur triplex bonum commutabile, scilicet interius, exterius et inferius; euntes suffocantur, id est, vitam spiritualem perdunt, quia, secundum quod dicitur primae ad Timotheum sexto i, « qui volunt divites fieri incidunt in tentationes et in laqueum diaboh et in desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem »; et ideo merito suffocari dicuntur. — Et ideo perdendo vitam interiorem, perdunt per consequens efficaciam exteriorem; et ideo subditur: Et non referunt fructum. Scribitur enim Ecclesiastae quinto: « Qui amat divitias fructum non capiet ex eis», quia, sicut dicilur in Psalmo, « dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt viri divitiarum in manibus suis »; et ad Vers. 17. — Duo seqq. loci sunt Sap. 4, 3: Spiiria vitulamina non etc, pro firmamentum codd. fimdamentum (cfr. tom. VI. pag. 132 col. II. et pag. 133. col. 1.), et Osee 9, 16.
Romanos sexlo: « Quem fructum habuistis in quibus nunc erubescitis »? quasi dicat: nullum. Unde merito divitiae et voluptates comparantur spinis, lum quia fructum non afferunt, tum etiam, quia fructum irapediunt, tum etiam, quia habentem affligunt, secundum illud Ecclesiastae secundoi: « Peccatori autem dedit Deus afflictionem et curam superfluam, ut addat et congreget. Sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis est »; Ecclesiastae quinto: « Dulcis est somnus operanti, sive multum, sive parum comedat; saturitas autem divitis non permittit eumdormire». Unde quasi super spinas iacet; propter quod dicit Beda: « Divitiae, etsi delectare videantur, tamen possessoribus suis spinae sunt, quia cum aculeis curarum mentes eorum confodiunt quae avide quaeruntur et sollicite servantur ».
(Vers. 15.). Quarto autem ad interpretationcm seminis multiplicali in corde fructuoso sub-... lungitur: Quod autem in terram bonam, scilicet cecidit; Numerorum decimo quarto: « Terra, quam lustravimus, valde bona est »; hi sunt qui in corde bono, quoad cognitivam; Ecclesiastici trigesimo septimo: « Cor boni consilii statue tecum »; et Ecclesiastici lectio: « Sapiens cor et intelligibile abstinet se a peccato»; et optimo, quoad affectivam; ad Hebraeos ultimo: « Optinmm est gratia stabilire cor ». Audientes verbum retinent, quoad memoraiivam; Proverbiorum tertio: « Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea custodiat cor tuum ». Et fruclum afferunt, quoad operativam; Isaiae trigesimo: « Dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, el panis frugum terrae tuae erit uberrimus ». Inpatientia, quoad potentiam pasivam et supportativam, in qua est consummatio meriti boni; lacobi primo: « Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri ». Unde ipsa esl, quae perducit ad fructum; lacobi quinto: «Ecce, agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum»; et ad Hebraeos decimo: « Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem »; et duodecimo: « Omnis disciplina in praesenti quidem non est gaudii, sed moeroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitiae».
Ad istius tamen explanationis evidentiorem manifestationem notandum, quod semen est Verbum Dei, primo, quia lenet rationem pnncipn activi; loannis octavo: « Ego principium, qui et loquor vobis»; Matthaei decimo tertio: « Qui seminat bonum semen Filius est hominis», qui scilicet est priricipium omni.; boni. — Secundo, quia tenet rationem principii propagativi; loannis quinto: « Paler meus usque modo operatur, et ego operor ». Ideo Marci quarto: « Sic est regnuni Dei, quemadmodum si iaciat homo sementem in terram et dormiat » etc; et Genesis primo: « Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum, cuius semen « etc. — Tertio, quia tenet rationem principii multiplicativi; loannis duodecimo: « Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum faerit, ipsum solum manet; si autem niortuum fuerit, multum fructum affert »; et de hoc primae ad Corinthios decimo quinto: « Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius raoriatur ». Huiusmodi autem semen est Verbum Dei increatum ul inspiratum, ut incarnatum, ut praedicatum, ut exemplatum.
(Vers. 16.). Nemo uutem accendens lucernam. etc. Postquara eruditi sunt Apcstoli ad intellectum parabolae, hic secundo invitantur cul communicationem doctrinae, ad quam invitantur Apostoli quadrupliciter: primo, congruitate generalis exempli; secundo vero, necessitate superni iudicii, ibi: Non est enim occultum etc.; tertio, utilitate p7'oprii merili, ibi: Videte, quomodo auditis etc.; quarto vero, immutabilitate divini beneplaciti, ibi: Venerunt autem ad illum etc. — Circa congruitatem generalis exempli duo sunt attendenda: primum est dissonantia in opposito, secundum convenientia in proposito.
Primo ergo quantum ad dissonantiam in opposito dicitur: Nemo autem lucernam accendens. Luce7'na est verbum Dei, iuxta illud Proverbiorum sexto: « Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae »; et in Psalmo: « Lucerna pedibus meis verbum tuum ». Tunc autem lucerna accenditur, quando cordi humano intelligentia divini verbi tribuitur. Unde de loanne loannis quinto: « Ipse erat lucerna ardens et lucens». — Operit eam vase. Lucerna haec non est operienda Vers. 24. seq. — Subinde allegatur I. Cor. 15, 36.
vase carnalis immunditiae; Osee octavo: « Israel factus est in nationibus quasi vas immundum ». Sed non-est tale vas Paulus, de quo Actuum nono: « Vas electionis est mihi, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et flliis Israel ». Hoc fuit vas apertum, quod iiluminavit mundum; Ecclesiastici quadragesimo tertio: « Sol in aspectu annuntians in exitu vas admirabile, opus Excelsi». — Aut subtus lectum ponit. In lecto autem accidia designatur; Proverbiorum vigesimo sexto: « Sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo suo». Hinc est, quod reprehenditur « servus ille, qui abscondit pecuniam domini. sui », Matthaei vigesimo quinto, contra illud Ecclesiastici vigesimo nono: « Ne abscondas illam sub lapide in perditioneni ». Vult ergo dicere, quod sicut inconveniens est, lucernam accensam abscondere sub vase vel lecto, sic divinam inlelligentiam occultare. Et hoc est quod dicitur Ecclesiastici vigesimo: « Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque »? et post: « Melior est homo, qui abscondit stuUitiam, quam qui abscondit sapienliam suam ». Hoc autem intelligitur, quando habet terapus et locum. Nam in Psalrao dicitur: « In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi »; et rursum: « Posui ori meo custodiam, cum consislerel peccator adversum me; obmutui et huraihatus sum ».
Secundo vero quantum ad congruitatem in proposilo adiungit: Sed supra candelabrum ponit, quantum ad perfectionem virtutis; ut intrantes videant lumen, per apertionem veritatis, secundum illud Matthaei quinto: « Luceat lux vestra corara hominibus, ut videant opera vestra bona et "glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est »; ad Philippenses secundo: « Inler quos lucetis sicut luminaria in mutido, verbura vitae continentes ». Illud autem lumen non vident, nisi qui intrant per fidem; quia Isaiae septimo secundura Septuaginta: « Nisi credideritis, non intelligetis ». Et de hoc fidei ingressu dicitur loannis decimo: « Per me si quis introierit, salvabitur »; introierit, per fidem, quia « qui crediderit salvus erit ». Isti intrantes per fidem mediante doctrina Sanctorum perveniunt ad intelligentiam sacramentorum, secundum illud Psalmi: « lllurainans tu mirabiliter a montibus aeternis ». « Qui enim ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates », Danielis duodecimo. Et ideo Dominus dicebat discipulis Matthaei decimo: « Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine, et quod in aure auditis praedicate super recta ».
(Vers. 17.). Non est enim occultum. Hic secundo invitat eosdera ad communicationera doctrinae necessitate superni iudicii dupliciter, tum propter futuram manifestationem omnis boni, tum propter futuram revelalionem omnis mali.
Primo igitur quantum ad futuram manifestationem omnis honi dicitur: Non est enim occultum, scilicet bonum, quod non manifestetur, scilicet per futurum iudicium; unde secundae ad Corinthios quinto: « Oportet enim, nos omnes manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque, prout gessit in corpore ». Hoc autem erit in iudicio, de quo primae ad Corinthios quarto dicitur, quod « illuminabit abscondita tenebrarura et manifestabit consiha cordium, et tunc laus erit unicuique»; et hoc, quia lux habet proprietatem manifestativam, secundum illud ad Ephesios quinto: « Quae arguuntur a lumine manifestantur »; unde bona veritas fidei et raorum tanquam lux quaerit manifestari, non occultari, secundum illud loannjs tertio: « Qui facit veritatera venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta». Quod potissime fiet, quando lux illa manifeslabitur in iudicio; propter quod in Psalmo: « Qui sedes super Cherubira, manifestare »; et rursus in Psalrao: « Deus manifeste veriiet, et non silebit ».
Secundo vero quantum ad futuram reuelationem omnis mali dcilnr: Nec abscondilum, scilicet peccatura vel malum, quod homo libenter abscondit, secundum illud lob trigesimo primo: « Si abscondi quasi homo peccatum meum »; quod non cognoscatur et in palam veniat, id est in iudicio, secundum illud Proverbiorum vigesirao sexto: « Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia eius in concilio ». Unde Ecclesiastici prirao: « Ne fueris hypocrita in conspectu hominura »; « ne forte revelet Deus abscondita tua et in medio synagogae elidat te»; quia, sicul dicitur Sapientiae prirao « auris zeli audit omnia, et turaultus raurmurationura non abscondetur ». « Ipse enim est, qui revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta » etc. Quia ergo oportet, omnia manifestari, stultum est ad terapus abscondere; ac per hoc necesse est doctrinara acceptam aliis aperire.
(Vers. 18.). Videte ergo, quomodo audi- Us ctc. Hic tertio invitantur Apostoli ad idem uti- Utate proprH meriti; et hoc, quia eius habitus facit opulentum, privatio vero reddit egenum. — Praedicanda est ergo divina doctrina primo, quia habitus documenti perducit ad opulentiam; propter quod dicit: Videte ergo, quomodo auditis; Beda-: « Ut in vestro pectore suscipiatis et continuo ruminetis et alieno auditui eructare sufficiatis »; quasi dicat: non audiatis verba eruditionis divinae negligenter, ut non curetis, sed diligenter, ut abundetis et aliis tribuatis. Unde et subdit: Qui enim habet, dabitur ei; qui enim habet aCfectum et voluntatem proficiendi, dabit ei Deus intellectum et facultatem docendi. Unde Sapientiae septimo: « Optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapienliae »; et post: « Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa». Unde si quis vult, quod detur sibi abundanter, debet et ipse dare de eo quod habet libenler; supra sexto: «Date, et dabitur vobis», scilicet donum sapientiae, secundum illud lacobi primo: « Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter » etc. Unde nulli datur sapientiae donum, nisi habeat desiderium; Isaiae quinquagesimo quinto: « Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum properate » etc.
Secundo vero, per contrarium, quia ipsius privatio ducit ad inopiam, adiungit: Et quicumque non habet, affectum scilicet divinae doctrinae in corde, etiam quod putat se habere, per tumorem superbiae, auferetur ab eo, scilicet per rigorem divinae sententiae; infra decimo nono: « ToUite ab eo mnam et date illi qui habet decem mnas »; et Matthaei vigesimo primo: « Auferetur a vobis regnum», scilicet sacrae Scripturae, « et dabitur genti facienti fructus eius ». Ex quo colligitur, quod nullus potest pervenire ad plenitudinem divinae sapientiae, nisi habeat promptitudinein doctrinae communicandae; unde Sapientiae sexlo: « Quid sapientia et quomodo facta sit, referam, et non abscondam a vobis m sacramenta Dei ». « Neque cum invidia tabescente iter habebo; quoniam talis homo non erit particeps sapientiae » Dei.
(Vers. 19.). Venerunt autem ad illum Mater etc. Hic quarto invitat Apostolos ad doctrinam communicandam ex imitatione Magistri sui, scilicet Christi, qui praetulit affeclum docendi affectui parentali. Unde duo hic introducuntur: primum est requisitio propinquorum; secundum vero, praeelectio discipulorum.
Primo igitur quantum ad parentum requisitionem dicitur: Venerunt autem ad illum Maler et fratres eius, ad quos debet specialis affectus haberi, ad matrem quidem, quoniam dicilur Exodi vigesimo: « Honora patrem tuum et matrem tuam »; et Tobiae quarto: « Honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius»; ad fratres, scilicet propinquos et cognatos; Levitici decimo nono - « Diliges fratrem tuum sicut te ipsum ». Horum igitur, quibus debetur praecipua affectio, introducitur requisitio, sed non poterant per se ipsos; unde additur: Et non poterant adire eum prae turba; et ideo requirebant per nuntium.
(Vers. 20.). Propter quod additur: Et nuntiatum est iUi: Mater tua et fratres tui, quibus multam debes affeclionem ratione propinquilatis, foris stant, volentes te videre, per affeclum caritatis. Et sic efficaciter requiritur, ut ad propinquos transeat vel exeat tum propter naturam agnoscendam, tum propter caritatem rependendam. Unde super hoc dicit Glossa, Matlhaei duodecimo, quod « hoc tergiversando nuntiatum est Christo, ut sciretur, si doctrinam relinqueret ». Sciebant enim, illud esse verum quod dicitur ad Ephesios quinto: « Nemo unquam carnem suam odio habuit »; et sic volebant experiri, quid amplius acceptaret, utrum affectionem parentum, an eruditionem discipulorum.
(Vers. 21.). Secundo vero quantum ad discipulorum praeelectionem additur: Qui respondens dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. In quo ostendit, — Sequuntur Luc. 19, 24 et Mattli. 21, 43, ubi post regnuiu Vulgata et H addunt Dei.
° Vers. 24. et 25, in quo pro iter habebo..CD Lommunico, et pro erit C D est. — Cfr. Glossa ordimria (ex Beda) in Luc. 8, 18.
quod magis acceptabat discipulorum eruditionem quam parentum affectionem, et quod magis acceptabat discipulos quam propinquos, et quod magis acceptat affectum doctorum ad discipulos quam parentum ad filios. — Et nola, quod propter parentum affectum et indigentiam et requisitionem non debet doctor intermiltere eruditionem doctrinae; in quo magis invitat facto, quam supra invitaverit verbo.
Et nota, quod auditores vocat matres, in quantum pcr documentum alios generant, secundum illud ad Galatas quarto: « Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis». — Fratres vocat,in quantum per verbum generantur et filii Dei fiunt, secundum illud Psalmi: « Narrabo nomen tuum fratribus meis »; et ad Hebraeos secundo: « Non confunditur eos vocare fratres ». Qui enim verbum Dei suscipiunt, illi inseruntur tanquam stipiti radicali; et per consequens rigantur per humorem Spiritus sancti, et ideo efficiunlur filii Dei vivi, secundum illud ad Galatas quarto: « Quoniam estis filii, misit Deus.Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem » etc. Et ideo, quantum praeest spiritus carni, et gratia naturae, et divina humanis, et aeterna caducis, tantum praefertur generatio spiritualis, quae est per verbum vitae, generationi carnali; et ideo.huic praeferenda est. Nam propter illam verus praedicator plus afficitur ad filios generatos per praedicationem quam ad parentes carnales. Quod patet, quia Apostoli pro eis confirmandis effuderunf sanguinem proprium, sicut etiam Christus fecerat, qui est magister magistrorum.
Et quoniam illi soli semen verbi recte suscipiunt, qui audita exsequuntur; ideo recle addit:
., t.,. «.,„ Qui veroum Dei audiunt et faciunt; quia, ad Romanos secundo, « non auditores Legis iusti sunt apud Deuni, sed factores iustificabuntur apud Deum »; et lacobi primo: « Estote factores verbi et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos ». Tales enim praefert Christus parentali cognationi suae, infra undecimo: « Beatus venter, qui te portavit». « Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud». Hoc autem dicit, non quia Matrem contemnat, cum ipsam prae omnibus dilexerit, sed ut exemplo ostendat quod praecipit infra decimo quarto: « Qui non reliquerit patrem el matrem et uxorem, lilios, fratres et sorores, non potest meus esse discipulus».
Tertio ponitur conflrinatio authentica in manifestiE miraculis.
Factum est in una dierum, et ipse ascendit etc. Post instructionem parabolicam in occultis mysteriis et informationem apostolicam in apertis eloquiis subdit hic Evangelista more suo confirmationem authenticam in expressis miraculis. Introducuntur autem in hac parte tria signa miraculorum, « ut in ore trium testium stet omne verbum », et ut ostendatur Christus dominus universosecundum est in expulsione daemoniacae legionis, ex quo ostendilur dominus super spiritualem, ibi: Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum etc.; tertium est in restitutione vitae et sanilalis, ex quo ostenditur dominus super composila ex utraque, ibi: Factum est autem, cum rediisset etc. gelista ad eius explicationem perfectam. Primum est occasio praecedens; secundum, opportunitas imminens; tertium, potestas eaerw; quartum, utilitas consequens. Occasio autem praecedens fuit transitus maris; opportunitas imminens, impetus tempestatis; potestas efficiens, virtus Divinitatis; utilitas consequens est profectus nostrae credulitatis. — Primo ergo introducitur ab Evangelista transitus maris; secundo, Jmpetus tempestatis, ibi: Navigantibus autem illis etc; tertio vero, virtus Divinitatis, ibi: At ille surgens increpavit etc.; quarto, profectus noslrae credulilatis, ibi: Dixit autem illis: Ubi est fides cundum est transitus stagni.
(Vers. 22.). Primo ergo quantum ad ascensum naviculae dicitur: Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in naviculam el discipuli praetermiltenda est propter illam. Inferiiis pro magister magistrorum Vat. magister omnium.
eius, ut scilicet per eius obsequium veheretur, iuxta illud Sapientiae decimo quarto: « Exiguo ligno credunt homines animas suas». Et nota, quod Christus ascendit cum discipulis in navicuiam, ut ostendat se eis similem in natura et indigentia, secundum illud ad Hebraeos secundo: « Per omnia debuit fratribus similari »; et ad Phihppenses secundo: « In similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo ». Discipuli ascenderunt cum Christo, ut ostendatur perfectio comitatus, quo nunquam deserebant Magistrum, sicut Eiiseus fecit magistro suo Eliae, quarti Regum secundo: « Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ». Unde in persona talium dicebat lob vigesimo tertio: « Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi nec declinavi ex ea ». Non erant de illis « qui ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt», supra eodem, et ideo ad veritatis sapientiam nunquam pertingunt.
Secundo vero quanlum ad transitum stagni subditur: Et ait adillos: Transfretemvs trans stagnum. Et ascenderunt, scilicet ut transfretarent et ultra fretum sive mare irent, quia aqua illa, sicut habitum est supra quinto, et mare et stagnum appellabatur. Ideo autem voluit Dominus, quod discipuli eius transfretarent cum eo, ut miracula eius eis apparerent; Psalmus: « Qui descendunt mare in navibus, ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo ». Vel ideo voluit, ut secum ascendet'ent, ut ostenderet, quod non possunt pervenire ad portum salutis nisi per mare tribulationis praesentis. Unde Sapientiae decimo quarto: « Transeuntes mare per tatem liberati sunt »; et in Psalmo: «Transivimus per ignem et aquam »; quia, secundum quod dicitur Actuum decimo quarto, « per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei ».
(Vers. 23.). Navigantibus autem illis etc. Hic secundo describitur impetus tempeslatis cum importunitate periculi et cum opportunitate refugii. — Primo quantum ad importunitatem periculi emergentis, Christo dormiente, dicitur: Et navigantibus illis, obdormivit. Et ipso dormiente, periculum incurreriint in navigando, iuxta illud Ecclesiastici quadragesimo tertio: « Qui navigant mare enarrant pericula eius-». — Ideo subditur periculum: Et descendit procella venti in stagnum, et complebanlur et periclitabanlur, id est, procella venti exagitabat stagnum et implebat navem aquis, iuxta illud Marci quarto: « Et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navim, ita ut implerelur navis». Et hoc factum est divina dispensatione, sicut de lona dicitur lonae primo: « Facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri ». Unde sicut ilia navis propter lonam fugientem a facie Domini erat in periculo, sic et ista propter praesentiam proditoris, secundum quod Glossa dicit: « Merito turbatur navis, in qua proditor est cum bonis, et qui suis meritis firmi fuerant turbantur alienis ».
(Vers. 24.). Secundo quantum ad opporiunitatem refugii succurrentis, Christo evigilante, ditur: Aceedentes autem suscitaverunl eum., ut scilicet per eius vigiliam obtinerent remedium qui in dormitione incurrerant periculum; Psalmus: « Excitatus est tanquam dormiens Dominus». Suscitaverunt autem eum non ex animi audacia, sed ex indigentia; unde additur: Dicentes: Praeceptor, perimus; in quo allegant Chrisli potenliam et suam indigentiam: Christi potentiam in hoc, quod aiunt: Praeceptor; lob nono: « Praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo »; Psalmus: « Tu dominaris polestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas »; Sapientiae decimo quarto: « Dedisti in mari viam et in fluctibus semitam firmissimam ». — Suam indigentiam allegant in hoc, quod dicunt: Perimus, cum tamen tu nolis, aliquem perire; secundae Petri tertio: « Patienter agit nolens, aliquos perire », et maxime praedestinatos. Unde loannis decimo: « Oves meae vocem meam audiunt, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum »; et decimo septimo: « Ego custodivi eos, et nemo ex eis periit nisi fllius perditionis ».
At ille surgens increpavit ventum. Hic tertio describitur virtus Divinitatis, ut ve7'bo et ut perficiens facto. — Primo igitur quantum ad praeceptum in verbo dicitur: At ille su?'- gens increpavit ventum el tempestatem aquae; in qua increpatione intelligitur maiestatis imperium super utrumque. Unde dicitur Matthaei octavo: « Imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna »; Marci quarto dicitur, quod dixit mari: « Tace, satione Vat. dispositione; cfr. infra n. i, ubi simili modo divina dispensatione occurrit.
obmutesce ». Et in hoc ostendit, se esse illum, qui fecit mare; lob trigesimo octavo: « Circumdedi mare terminis meis; et dixi: Hucusque venies et hic confringes tumentes fluctus tuos »; et Nahum primo: « Increpans mare et exsiccans illud ».
Secundo vero quantum ad ejfectum in opere subditur: Et cessavit, et facla est tranquillitas; cessavit, scilicet ventus; Ecclesiastici quadragesimo tertio: « In sermone eius siiuit ventus»; quia in Psalmo: «Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius ». Et sic apparet, quod ipse est ille, ad quem dicit Tobias, lertio, « Post tempestatem tranquillum facis ». Et sic verum est in Christo quod in Psalmo dicitur: « Et stetit spiritus procellae ».
(Vers. 2o.). Dixit aiitem illis etc. Hic quarto determinatur profectus nostrae credulitatis dupliciter, scilicet quantum ad cognitionem in corde et quantum ad confessionem in ore. — Primo ergo quantum ad cognitionem cordis procedentis ab haesitatione dubietatis ad certitudinem credulitatis dicitur: Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qaod quidem dicit increpando dubietatem et suadendo fidei firmitatem, quasi dicat: Quare dubitastis mergi et periclitari? luxla quod dixit Petro Matthaei decimo quarto: « Modicae fidei, quare dubitasti »? Nam dicitur ad Hebraeos undecimo: « Fide filii Israel transierunt mare rubrura tanquani per aridam terram». Ideo autem discipulos arguit de pusillaniroitale, ut excitet ex viso miraculo ad fidei firmitatem, per quam resiliant in propriam parvitatem et admirentur immensitatem divinam. — Unde et subditur: Qui timentes mirati sunt. lam enim cognoscebant suam parvitatem, in quam resiliebant per timorem, et divinam immensitatem, in quam excedebant per admirationem; leremiae decimo: « Quis non timebit te, 0 rex gentium? Tuum enim est decus inter cunctos sapientes »; leremiae quinto: « Me ergo non timebitis? dicit Dominus ». « Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit ». — Et quia timorem maiestatis concomitatur admiratio potestatis, recte dicitur: Mirati sunt; Ecclesiastici undecimo: « Mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum », quia « magnus Dominus vehementer, et admirabilis potentia eius », Ecclesiastici quadragesimo tertio. hic est? quasi dicant: nullus est huic similis; Exodi decimo quinto: « Quis simihs tui magnus in fortibus, Domine? Quis simiUs tui magnificus in sanctitate, terribihs atque laudabilis, faciens mirabiha»? — Et rationem reddunt: Quia et venlis et mari imperat, per potentiam ineffabilem; et ohediunt ei, per reverentiam admirabilem; lob vigesimo octavo: « Qui posuit ventis pondus et aquas appendit in mensura, quando ponebat pluviis legem et viam procelhs sonantibus». Et sic verificatum est illud Ecclesiastici trigesimo nono: « In verbo eius stetit aqua sicut congeries». Iste ergo est ille, de quo lob trigesimo octavo: « Quis conclusit ostiis mare »? Ex quo enim venti et mare obediunt ei, nulla resistere possunt; Ecclesiastici quadragesimo secundo: «Omnia in necessitate obaudiunt ei ». Unde Beda in Glossa: « Nota, quod omnis creatura sentit Creatorem, quia maiestati Conditoris sunt sensibiha, quae apud nos sunt insensibilia ».
Spiritualiter autem exprimitur hic liberatio animae poenitentis a tentatione diaboli per gratiam Christi. Unde tria hic spiritualiter sunt attendenda: primum est animae conversio, quae designatur in ascensu naviculae; secundum est totoio, quae designatur in impetu procellae; tertium est animae consolatio, quae designatur in sedatione tempestatis maximae.
Circa ascensum naviculae designantem conversionem animae tria attendenda sunt
sciUcet exemplum, quia prior ascendit; Michaeae secundo « Ascendet pandens iter ante eos»; quia, Actuum primo, « coepit Lesus facere et docere». Et hoc est quod dicit Ambrosius: « Christus, relictis parentibus, navem crucis ascendit», ut doceat nos, relicto amore
carnali, cum ipso crucifigi. In figura huius priini Machabaeorum decimo sexto dicitur, quod loannes « vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit ad eos primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum ».
Secundo, Christi consUium, quia discipulos invitavit, ut secum transirent; Ecclesiastici vigesimo quarto: « Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me », scilicet ex hoc mundo, qui non est nisi transitus quidam; loannis decimo tertio: « Ut transeat ex hoc mundo ad Patrem »; et ad Hebraeos decimo tertio: « Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus». Beatus, qui sic transit cum Christo « per bona temporalia, ut non amittat aeterna»; quia, Sapientiae decimo quarto, « transeuntes mare per tatem liberati sunt».
Tertio vero, Chrisli consortium, quia siinul cum ipsis in navi transivit; Isaiae quadragesimo tertio'»: « Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te» etc, quia in Psalmo: «Cum ipso sum in tribulatione »; et Matlhaei vigesimo octavo: « Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ».
- Circa impelum procellae, in quo designatur tentatio animae, tria sunt attendenda. Primuni est obdormitio Christi; quod quidem est, quando Christi amor et memoria torpescit in corde; nani in se non obdormivit; Psalmus: «Ecce, non dormitabit neque doriiiiet qui custodit Israel »; sed in nobis; propter quod dicitur Matthaei vigesimo sexto: « Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem »; et ideo primae Petri ultimo: « Sobrii estote et vigilate »; et primae ad Thessalonicenses quinto: « Igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus; qui enini dormiunt nocte dormiunt ».
Secunduni est descensus procellae venti, in quo designatur tentatio diaboli; Ezechielis primo: « Ventus turbinis veniebat ab aquilone ». Hic est ventus veniens « a regione deserti, qui concutit quatuor angulos domus », id est quatuor mentis affectus, de quo dicitur lob primo; hic est, de quo Ecclesiastici quadragesimo tertio: « Frigidus ventus aquiio flavit, et. gelavit crystailus ab aqua».
Tertium est periclitatio navis impulsae, quar designat perturbationem animue. Aqua enim ingrediens in naviculam est perturbatio intrans in animam, et tunc imminet periculum. Unde in Psalmo: « Salvum me fac, Deus, quoniam inlraverunt aquae usque ad animam meam »; Threnorum terlio: « Inundaverunt aquae super caput meum; dixi: perii ».
4o. Circa consolationem animae Iria sunl attendenda. Primum est oratio in Christi excitalione; quod quidem fit per orationem; infra undecimo: « Quis vestrum habebit amicum » etc.; Isaiae sexagesimo quarto: « Non est qui invocet nomen tuum, qni surgat et teneat le ».
Secundum est mentis devotio in tranquillitate; Tobiae tertio: « Post tempeslatem tranquillum facis et post lacrymationem et fletum exsullationem infundis »; Sapientiae duodecimo: « Tu autem, dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas ».
Tertium est Dei honoriftcalio in hoc, quod Deum venerantur et timent et confitentur; Exodi decimo quartoi: « Liberavit Dominus Israel de manu.egyptiorum ». « ruiic cecinit Moyses canticum Domino » etc. — De his tribus dicitur in Psalmo: « Iiivoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me ». — Et m patet, quomodo spiritualiter hic designatur transitus animae poenitentis.
- Et navigaverunt ad regionem etc. Postquam primo ostendit Evangelista, Christum habere dominium supra creaturam corporalem; hic secundo ostendit, habere dominiuin supra spiritualem in expnlsione admirabiii daemoniacae legionis. Unde intendit Evangelista in hac parte explicare mirabilero liberationem daemoniaci factam mediante virtute Christi. Ad huius autem miraculi explicationem quatuor introducuntur. Primnm est violenlia daemonis obsidenlis; secundum est omnipotentia Domini liberantis, quod determinat ibi: Et rogabant illum, ne imperaret illis etc.; tertium est reoerentia populi occurrentis, ibi: Quod ut viderunt f actum, qui pascebant elc; qnartnm est benevolentia curati obtemperantis, ibi: Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant etc.
Violentia autem diaboli obsidentis osleiiditur ex quatuor, scilicet ex fremitu furoris, ex strepitu et dolor, spes et timor) cfr. tom. III. pag. 5S5, nota 7. et pag. 556, nota 5. Inferius pro ventus veniens Vat. ventus vehemens.
(damoris, ex impetu fortitudinis et ex comitatu multitudinis.
(Vers. 26.). Priino igitur quanlum ad fremitum fuvoris in daeraoniaco occurrente Domino applicanti dicitur: Et navigaverunt ad regionem Gerosenorum. « Gerasa autem, ut dicit Beda S civitas est Arabiae»; in quo ostenditur, quod post miracula facta circa ludaeos divina dispensatio hoc requirit, ut fiant in gentibus; iuxta quod dicitur Actuum decimo terlio: « Vobis primum oportebat loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce, convertimur ad gentes», quasi in contemptum rebellium. Inde addit: Quae est contra Galilaeam.; quae referlur ad civitatem intellectam per illam gentem, quae scilicet Gerasa dicitur. Illuc navigavit, ut virtutem Iiotenliae per miracula ostenderet et ad se traheret. Interpretatur namque Gemsa, ut dicit Glossa «advena»; et ideo designat gentes, secundum illud ad Kphesios secundo: « Memores estote, quod aliquando vos eratis gentes, alienati a conversatione israel, liromissionis spem non habentes et sine Deo in hoc inundo. Nunc autem in Christo Iesu vos, qui ahquando eratis longe, facti estis prope ». Unde in hoc latet, quod « idem Dominus omnium, dives in omnes, (jui invocant iUum », ad Romanos decimo. «Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit ».
(Vers. 27.). Ideo additur: Et cum egressus apparet, quod ipse est ille, de quo in Psalmo dicitur: «Omnia, quaecumque voluit Dominus, fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis». Et hoc ostendit in viro isto, qui merito dicitur vir quidam singularis passionis, qui notabilis erat persona et notabiliter et miserabiliter erat obsessus. Et ideo, licet duo occurrerent, secundum quod dicitur Matthaei octavo, Lucas tamen non commemorat nisi occursum unius, cuius notabilem vexationem determinat ex temporis diuturnitate. — Propter quod dicit: Qui habebat daemonium iam temporibus multis, ita quod iam sibi eum vindicaverat in possessionem, ita ut posset dici de eo illud Isaiae trigesimo quarto: « Cubile erit draconum et pascua struthionum, et occurrent daemonia, onocentaurus »; hoc est de plene a diabolo possessis. — Aggravatur etiam ex habitus deformilate; unde et additur: Et uesftmnto non induebatur; quod erat valde deforme, iuxta quod comminatur Dominus Ezechielis decimo sexto: « Denudabunt te vestimentis tuis, ut auferant vasa decoris tui ». Et in hoc apparel fremitus daemonis, qui non tantum vexabat corporis membra, sed etiam laniabat vestimenta, sicut de illo dicitur Actuum decimo nono: « Cum invaluisset daemonium pessimum contra duos fdios Scevae ludaei, nudi et vulnerati effugerunt de domo ». — Aggravalocus valde horribilis. Et talia loca quaerunt principes tenebrarum; lob trigesimo: « In desertis habitant montium et in cavernis terrae »; et tamen ab his eripit Dominus, secundum illud Psalmi: « Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris »
(Vers
28.). Secundo vero quantum ad strepitum clamoris in daemone vociferante, Domino praecipiente, subditur: Is ut vidit lesum, procidit ante illum. Et sic verificatur illud Psalmi: « Coram illo procident Aethiopes »; et illud Isaiae sexagesimo: « Venient ad te qui detrahebant tibi el adorabunt vestigia pedum tuorum », « ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum », ad Philippenses secundo. Hoc aulem non faciebat humihtate devotionis, sed cum murmure et strepitu clamoris. — Et ideo addit: Et exclamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei altissimi? Quod non exhibebat ex reverentia, sed magis abhorrebat praesentiam cum clamore, per quem ostendit gemitum et dolorem in corde, secundum illud Isaiae penultimo: « Clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis ». Ideo
autem clamat et dolet de eius praeseiitia, quia nulla erat ad Christum convenientia; secundae ad Corinthios sexto: « Quae conventio Christi ad Belial? Quae societas lucis ad tenebras, iustiliae cum iniquitate »? et Ecclesiastici decimo lertio: « Quid communicabit lupiis cum agno; aut quae communicatio homini sancto ad canem »?
- Et nota, quod in hac confessione duplicem elidit errorem: unum ludaeorum, qui dicebant, Christum habere daemonium, loannis octavo, et in Beelzebub eiicere daemonia, Matthaei duodecimo. Unde Beda: « ludaei dicunt,.in principe daemoniorum eiicere eum daemones, quem daemonia negant aliquid secum habere commune ». — Alium errorem elidit Arianorum, qui dicunt Christum crealuram puram, cum daemon dicat eum Dei altissimi Filium, iuxta illud Ecclesiaslici vigesimo quarto: « Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam ». Hoc auteni fatetur daemon non venerando eius dominium, sed pertimescendo eius praeceptum, iuxta illud lacobi secundo: « Daemones credunt et contremiscunt ».
bl. Et ideo additur: Obsecro te, ne me torqueas, iHa scilicet virtute, de qua Sapientiae undecimo:
.. « Absentes et praesentes snnihter torquebantur ». Ideo volebat Christum confiteri, ut saltem confitendo inveniret copiam evadendi; quia, Sapientiae decimo sexto, « negantes te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellali sunt ».
b. (Vers. 29.). Sed haec supplicatio parum sibi valuit, noH erat enim voluntaria, sed coacta; ideo subiungitur: Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine; cui praecepto non poterat resistere, secundum illud Sapientiae decimo nono: « Omnis creatura deserviebat praeceptis tuis, ut pueri tui servarentur illaesi ». Ideo autem hoc praeceptum timebat, quia solatium est immundo spirilui obsidere hominem et tormentum exhibere, iuxta illud infra undecimo: « Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem »; et Beda in Glossa: « Tormentum est diaboli ab hominis iaesione cessare, et quanlo diutius possideat, tanto diCQciiius dimittit. Caveat ergo lae-.sus a diabolo, ut cito iugum di.srumpat ». — Sed in hac petilione iion meruit daemon exaudiri, quia non erat ex affectu devotionis, sed ex impalientia et strepitu clamoris; Psalmus: « Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ». Mullis enim temporibus arripiebat cum, scilicet impetu fortitudinis, cui non poterat obsessus resistere; iuxta quod dicitur de Saute primi Regum decimo octavo, quod « spirilus Domini malus arripiebat Saul ». Sed hunc aliter quam Saul, quia ille leniebatur cithara, hic aulem non poterat detineri catena. — Unde additur: Et vinciebatur catenis, quantum ad manus, compedihus custoditus, quantum ad pedes, quod erat retinaculum valde forte, iuxta illud Psalmi: « Ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis ». — Et licet tam forte esset, non poterat sustinere impetuin fortitudinis diabolicae; propter quod addit: Et ruptis vinculis, agebatur a neri, iuxta illud leremiae secundo: « A saeculo confregisti iugum meum, rupisti vincula». Sic utique faciunt superbi imitatores diaboli, contra quos leremias, quinto 'S loquens de principibus: « Confregerunt iugum, ruperunt vincula », scilicet divinorum praeceptorum; cum tamen dicatur Ecclesiastici sexto: « Iniice pedem tuum in compedes illius, et ne acedieris vinculis eius». Sed tolerabilius est peccatori obsesso a diabolo agitari in deserto, quam istis vinculis compediri; lob trigesimo '-: « In desertis habitant torrentium et in cavernis terrae, qui in huiusmodi laetabantur et esse sub sentibus delicias computabant ».
- (Vers. 30.). Quarto vero quantum ad comitatum. multitudinis in daemone respondente minicae interrogationi subiungitur: Interrogavit autem illum Lesus dicens: Quod tibi nomen est? Ipsius que spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat cithnram et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul et levius habebat; recedebat enim ab eo spiritus malus.
enim est interrogare, cuius est et iudicare; Sapientiae sexto: « Interrogabit Altissimus opera veslra et cogitationes vestras scrutabilur »; et undecimo: « Hos tanquam durus rex interrogans, condemnasti »; quia» secundum illud Sapientiae primo, « in cogitationibus impii interrogatio erit ». Interrogabat autem de iiomine, noii quia ignoraret, secundum quod dicunt ei discipuli loannis decimo sexto: « Nunc scimus, quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget «, et multo minus nec tu alios. — Sed quaerebat, ut ex responsione daemonis appareret comitatus multitudinis; unde et subditur: At ille dile- x«7: Legio. « hegio continet sex millia sexcenta et sexaginta sex »; et ideo non respondet nomen singularis personae, sed multiludinis; quod exponens Evangelista, adiungit: Quia intraverant daemonia multaineum, ita ut posset dicere Domino: « Domine, quid multiplicali sunt qui tribulant rae »? Et iterum: « Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis ». lam verificatum erat in isto quod de Antiocho dicitur primi Machabaeorum primo: « Ascendit Antiochus lerosolyrriam in multitadine gravi. Et intravit in sanctificationem cum superbia ». — Et sic ex quatuor praemissis apparet violentia diaboli obsidentis.
- (Vers. 'Ai.). Et rogahant illum etc. Post viode lenliam daenionii obsidentis subiungit hic Evangelista potens scilicet in imperando, potens in permittendo, potens in salvando et potens in perdsndo.
Primo ergo ostenditur potens in imperando dura jn hoc Quod djcilur: Et roqahant illum, scilicet dae-.,,.., mones, ne imperaret ulis, ut in abyssum irent; quia mandatum eius non poterant praeterire, iuxta illud Psalmi: « Praeceptum posuit et non praeteribit». Ideo rogabant eum, quia sciebant, quod ipse erat ille Angelus, de quo Apocalypsis vigesimo: « Vidi Angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi », id est potestatem miltendi in abyssum iusto suo iudicio, sicut fecit Aegyptiis; Exodi decimo quinto: « Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum - Vers. 4, post quem H, 11. et 1, 9. quasi lapis »; et Apocalypsis vigesimo: « ludicatum est de singulis secundum opera ipsorum. Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis ». Hoc iudicium timebant daemones accelerari sibi per imperium Christi, non tanquam praescii futurorum, sed propter diiita Prophetarum. Unde Ambrosius: « Sciebant daemones, per adventum Chrisli se aliquando in abyssum mergendos, non ipsi futura praedivinantes, sed Prophetarum de se dicta recolentes ».
- (Vers. 32.). Secundo dicitur potens in per- 7 1.1 111- r-, nnttendo damna m hoc quod subditur: Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte, in quos, licet bruta sint animalia, daemones non habebant posse nisi ex divina permissione. Nam de Christo dictum est in Psalmo: « Omnia subiecisti sub pedibus eius »; et post: « insuper et pecora campi ». Unde in istum gregem non poterant quidquam nisi ex permissione Dei, secundum illud Matthaei decimo: « Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex eis non cadet in terram sine Patre vestro », id est sine polentia Patris. — Et ideo subditur: Et rogabant eum, ut permitteret, eos in ilbestias nisi permissi, multo magis nec in hominem. Unde lob primo dixit satan: « Domine, extende nianum tuam et tange cuncta, quae possidet ». Propter quod et in tribulatione, quam facturus est diabolus Ecclesiae, divina permissio praecedit, secundum illud Apocalypsis nono i: « Soluti sunt qualuor angeli, qui parati erant in horam et diem »; et vigesimo dicitur, quod « solvetur satanas ». — Et quia Dominus ir>sto suo iudicio permittit eis multa, subditur: Et permisit, eos; in qua permissione ostendit se dominum non solum prohibenlem daemones, scd possidentem porcos, secundum illud Psalmi: « Meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in montibus et boves». Possessores vero solum erant villici Domirii Iesu, et ideo in nullo iniuriatus est eis. — Ostendit etiam Dominus, quod inagis diligit salutein unius hominis quam millia brulorum animalium; primae ad Corinthios nono: « Nunquid de bobus cura est
Deo »? Sapientiae undecimo: « Parcis autem omnibus, Domine, quoniam tua sunt, qui amas animas ». — Rursus, in hoc ostendit Dominus, carnales homines, qui designantur per porcos, iusto Dei iudicio expositos esse daemonibus; ad Romanos octavo: « Si secundum carnem vixeritis, moriemini ». Unde primae ad Corinthios quinto dicit Apostolus de illo carnali, quod « iudicavit tradere huiusmodi satanae in interitum carnis». Hoc etiam fecit, ut non solum innotesceret hominibus terrae illius potentia salvandi, sed etiam occidendi, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo: « Ego occidam et ego vivere faciam, percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere ».
(Vers. 33.). Tertio ostenditur potens in salvando infirmos in hoc quod adiungitur: Exierunl in ergo daemonia ab homine et intraverunl in porcos; in quo exitu libieratus est homo. Exierunt autem divinae virtutis imperio, secundum iliiid Zachariae decimo tertio: « Spiritum immundum eiiciam de terra». Hoc dicebat ille qui ait de se infra decimo tertio: « Ecce, daemonia eiicio et sanitates perficio hodie et cras et tertia die consuininor ». In virtute namque Christi exibant, in cuius nomine eiiciebantur ab eius discipulis, iuxta quod dicitur Actuum decimo sexto, quod « Paulus dixit spiritui pythonico: Praecipio libi in nomine Iesu Christi exire ab ea; et exiit eadem hora ». Egredientes autem ab homine in porcos intrant, quia immundus spiritus immunda quaerit habitacula; lob trigesimo septimo: « Ingredietur bestia latibulum suum et in antro suo morabitur »; et de Behemoth dicitur lob quadragesimo: « Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus». Hoc dicit quantum ad carnales, qui nihil aliud quaerunt nisi umbram et lasciviam sicut porci.
Quarto ostenditur potens in deiiciendo superbos in hoc quod subditur: Et irnpelu abiit grex per praeceps in stagnum et svffocatus est; in quo ostenditur Domini virtus eximia, quae non permisit, eos ingredi in porcos ad quietem, sed ad submersionem, ut sic, impleretur in eis illud Exodi decimo quinto: « Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus »; in quo spiritualiter designatur submersio peccatorum, iuxta illud propheticum Michaeae ultimo: « Deponet omnes iniquitales nostras et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra ».
Ostenditur igitur, quod ex praedictis secunj 1-.. II-...... dum litteram colligi possunt septem notabilia: primum, quod potentia solius verbi Chrisli excedit irtutem infinitorum millium daemonum; secundum, quod maximus est furor daemonum respectu generis humani; tertiura, quod maximus est timor respectu hominis Christi; quartum, quod daemones sunt incorporei, cum tot essent in homine uno; quintum, quod ipsi nihil possunt etiain super bruta animalia nisi permissi; sextum, quod homines in his teinporalibus possidendis non sunt niss sicut villici Christi; septimum, quod Deus salutem unius liominis praeferendam ostendit inlinitis animalibus brutis.
(Vers. 34.). Quod ul viderunt factum etc. Hic iam terlio ostendit Evangelista reverentiam po-,., -.... puu occurrentis. Circa cuius explicationem cuntur quatuor, scilicet denuntialio veritatis conspectae, indagatio veritatis auditae, invenlio veritatis inquisitae, veneratio veritatis inventae, quaesitae et. denuntiatae.
Primo igitur quanlum ad denuntiationem veritatis conspectae dicitur: Quod ut viderunt factum, qui pascebant fugerunt, scilicet ex timore sicut iiiercenarii; loannis decimo: « Mercenarius autem, et qui non est pastor, videl lupum venientem el fugit »; et Zachariae undecimo: « 0 pastor et idolum derelinquens gregeni »! Vel fugerunt non limore humani periculi, sed tiniore divini iudicii; de quo lob decimo nono: « Fugite a faciegladii, quia ultor iniquilatis est gladius, et scitote, esse iudicium ». Fugerunt autem, non ut laterent, quia in Psalmo scriptum est: « Quo ibo a spiritu tuo '! et quo a facie tua fugiam »? sed ut absentibus celeriter visa narrarent. — Unde infertur: Et nuntiaverunt in civitatem et in villas, sicut et ille nuntius, lob primo: « Evasi ego solus, ut nuntiarem tibi ». Et in hoc quasi habebant praedicatorum oflicium, de quibus in Psalmo: « Annuntiaverunt opera Dei et facta eius inlellexerunt »; ad Philippenses primo: « Sive per occasionem annuntietur Christus, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo ». Unde bona de Christo visa non sunt reticenda, sed annuntianda, secundum illud quarti Regum septimo: « Dixerunt illi quatuor viri leprosi: Haec dies boni nuntii est; si tacuerimus et noluerimus nuutiare usque
mane, sceleris arguemur. Venite, eamus et nuntiemus in aula regis ». Sed mala non sunt nuntianda; secundi Regum primo: « Nolite annuntiare in Geth neque annuntietis in compitis Ascalonis ».
- (Vers. 35.). Secundo vero quantum ad mdagationem veritatis auditae subditur: Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad lesum. Exierunt, inquam, ad inquisitionem; Canticorum tertio: « Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem »; et in Psalmo: « Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram ». — Exierunt autem ad lesum, qui est Veritas, ut discerent veritatem. Nam, sicut dicit soUicitus inquisitor lob vigesimo tertio: « Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum.et veniam usque ad solium eius»? Sic Samaritani, audito verbo mulieris, loannis quarto: « Abiit mulier in civitatem et dicit hominibus iliis: Venite et videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci ». « Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum ».
Et notandum est valde, quod dicitur, quod dum exeunt videre quod factum est, venerunt ad lesum, quia factura, dum videtur, ducit ad Factorem; ad Romanos primo: « Inviribilia Dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur »; et Sapientiae decimo tertio: «A niagnitudine speciei et creaturae cognoscibihter poterit Creator horum videri ». Et ideo Ecclesiastici quadragesimo secundo: « Quam admirabiha opera ilhus, et tanquam scintilla, quae est considerare »!!n hoc autem apparet, quod non est standum in factura, sed perveniendum usque ad lesum; Ecclesiastici quadragesimo tertio: « Vide arcum et benedic qui fecit illum »; et in Psalmo: « Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem » etc.
Tertio quantum ad inventionem veritatis quaesitae subditur: Ei invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant; et ita in debito statu contra inquietationem, quia nunquam quiescebat, quando diabolus eum possidebat; Isaiae quinquagesimo septimo: « Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest ». Econtradeeo, in quo inhabitat Spiritus Domini, dicitur Threnorum tertio: « Sedebit sohtarius et tacebit »; quia, secundum illud Psalmi, « in pace factus est locus eius ». — Invenerunt etiam eum in debito habitu contra nudationem; propter quod addit: Vestitum. Talis enim habitus decet hominem tam corporaliter quam spirituahter; Apocalypsis decimo sexto: «Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet ». — Invenerunt etiam eum in debito sensu contra insanilionem; propter quod subdit: Ac sana mente; unde poterat dicere illud Nabuchodonosor Danielis quarto: «In ipso tempore sensus meus reversus est ad me». Quem sensum aufert diabolus eis quos possidet, infatuandoeorum mentes; secundae ad Corinthios quarto: « In quibus Deus huius saeculi excaecavit mentes infidehum ». — Invenerunt eum etiam in debito situ contra deordinationem; propter quod adiungitur: Ad pedes eius, lanquam intentum praedicationi eius, secundum illud Deuteronomii penultimo: « Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius »; et infra decimo: « Maria sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius ». — Et per haec indicia manifeste cognoverunt ipsum hberatum ex proprio visu. — Modum autem curationis et causam cognoverunt 'per auditum, quia audierant, hoc factum esse per Christum. Propter quod subditur: Et timuerunt, scihcet Christum, attendentes eius miram potentiam et fortitudinem, secundum illud leremiae decimo: « Quis non timebit te, o rex gentium? Tuum est enim decus; inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui ».
(Vers. 36.)..d hoc inducit certum testimonium, ideo subdit: Nuntiaverunt autem illis hi qui viderant, scilicet pastores. Nam tales debent testiflcari; loannis decimo nono: « Et qui vidit testimonium perhibuit». — Quomodo sanus factus esset a legione, per Christi imperium. Tah testimonio est credendum; primae loannis primo: « Quod vidimus et audivimus et perspeximus testamur et annuntiamus vobis »; Psalmus: « Narrantes laudes Doraini et mirabilia eius, quae fecit »"; quia, Actuum quarto, « non possumus quae audivimus et vidimus non loqui ».
(Vers. 37.). Quarto vero quantum ad venerationem veritatis inventae subditur: Rogaverunt eum omnis multitudo regionis Gerasenorum..Postquam cognoverunt Maiestatis imperium formidandum, rogaverunt eum, ut discederet ab eis. Quod quidem non dicebant contemptu superbiae, sicut illi, de quibus lob vigesimo primo: « Qui dicunt Deo: Recede a nobis; scientiam viarum tuarum nolumus »; sed
ex timore reverentiae. Unde et subditur: Quia timore magno tenebantur, sicut Petrus, supra quinto: « Exi a me, Domine, quia homo peccator sum »; et sicut centurio, supra septimo: « Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum »; quia, secundum illud Ecclesiastici decimo tertio, « pondus super se toUet qui honestiori se communicat ». Unde Ambrosius: « Infirma mens non capit Dei verbum nec potest pondus sapientiae sustinere ». Et quoniam ad divinam cohabitationem erant minus idonei, ideo fuerunt exaudiri. — Propter quod additur: Ipse autem, ascendens navim, reversus est. Nolebat Dominus esse aliquibus onerosus; unde Matthaei decimo: « Et quicumque non receperint vos, exeuntes foras, excutite pulverem de pedibus vestris »; et Matthaei septimo: « Nolite sanctum dare canibus neque spargere margaritas ante porcos ». Sed prudentius his fecerunt Samaritani, de quibus loannis quarto: « Cum venissent ad eum Samaritani, rogaverunt eum, ut ibi maneret. Et mansit apud eos duos dies ». Sed stupor circumdederat istos, sicut etPetrum, supra quinto. Ideo poterant dicere illud lob trigesimo primo: « Semper quasi tumentes fluctus super me timui Deum et pondus eius ferre non potui ».
In hoc etiam spiritualiter datur intelligi, quod Dominus repulsus abscedit; primi Paralipomenon vigesimo octavo: « Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris eum, proiiciel te in aeternum ». — Insinuatur etiam, quod Dominus non relinquit nos, nisi prius eum repellamus, quin potius se ingerit; unde Apocalypsis tertio: « Ego sto ad ostium et pulso » etc.
- (Vers. 38.). Et rogabat illum etc. Hic quarto describitur benevolentia sanati obtemperantis, quam commendat Evangelista ex quatuor, scilicet ex oblatione obsequii, ex eondescensione Medici, ex commissione 'ofpcii et ex divulgatione beneficii, ita quod unum ad alterum disponit.
Primo igitur quantum ad oblationem obsequii dicitur: Et rogabat iUum vir, a quo daemonia exierant, scilicet sanatus medicum, ut cum illo esset, ut scilicet ei serviret tanquam Domino et Salpraesenlia Domini indignos iudicabant, sicut et Pelrus in captura piscium, cadens ad genua Salvatoris, ait: Exi a me etc. vatori, sicut dicebat Ethai Gethaeus ad David secundi Regum decimo quinto: « Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quia in quocumque loco fueris, sive in morte, sive in vita, ibi erit.servus tuus ». Sic Eliseus ad Eliam, quarti Regum secundo: « Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non dimittam te ». Ide« autem volebat esse cum ipso, ut esset securior, secundum illud Ecclesiaslici quinquagesimo primo: « Invocabo Dominum patrem Domini mei, ut non dereUnquat me in die tribulationis meae ». Ut etiam esset perfectior; Psalmus: « lastificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque ». Ut etiam esset felicior; ad Philippenses primo: « Cupio dissolvi et esse cum Christo »; et loannis duodecimo: « Volo, Paler, ut, ubi ego sum, ibi sit et minister meus». — Ideo volebat cohabitare in via, ut cohabitaret in patria.
Secundo quantum ad comlescensionem Medici subditur: Dimisit autem eum Lesus, in omnimoda sciUcet Ubertate, nolens sibi aliud onus imponere, ostendens, quod propter collatum beneficium non est accipiendum obsequium; unde Matthaei decimo oclavo: « Miserlus dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei ».
(Vers. 39.). Dimisit autem eum in quiete; unde subdit: Dicens: Redi in domum tuam, ut ibi requiescas, unde te daemonia expulerant; Ecclesiastici trigesimo secundo: « Praecurre prior in domum tuam, et illic avocare et illic lude et age conceptiones tuas ». Seneca: « Indicium mentis bene constitutae est, in se posse consistere et secum posse morari ».
Et nota, quod Dominus quosdam dimittit pter infirmitatem, sicut istum cui condescendebat. Quosdam admittit propter fidelitatem, sicut ipsum, de quo infra nono: « Dixit ad alterum: Sequere me. Ille autem dixit: Domine, sed dimitte me, ut vadam prius sepelire » etc. Quosdam attrahit propter idoneitatem, infra nono: « Et ait alter: Sequar te, Domine, sed permitte mihi primum renunliare » etc. Quosdam repellit propter cupidilatem, sicut illum, de quo Matthaei octavo: «Magister, sequar te», Vers. 27. — Superius pro accipiendum G acccplanduvi.
Dominus respondet: « Vulpes foveas habent » etc. — HuDC autem non admisit Dominus ad perfectionis discipulatum, vel quia movebal eum timor humani periculi, vei amor beneficii; vel ut ostenderet, sicut praetactum est S quod propter spirituale beneficium non est accipiendum obsequium; unde Matthaei decimo: « Gratis accepistis, gratis date ». Et exemplum huius apparet in Eliseo, quarti Regum quinto. Potest tamen praedicator accipere stipendium, sicut dicitur primae ad Corinthios nono; sed non debet praedicare propter illud, sed propter salutem populi.
Et nota hic, quod Dominus, secundum quod historia evangelica narrat, aliquando praecipit curatis, quod nemini dicerent, sicut patet in curatione leprosi Matthaei octavo: « Vide, nemini dixeris»; el in suscitatione puellae, infra eodem: « Quibus praecepit, ne cui dicerent quod factum erat ». Hic autem praecipit sanato, quod divulget ad hoc, ut Dominus ostendat, veritatem salutarem non esse tacendam, et gloriam propriam non esse quaerendam. Ideo aliquando praecipit, quod dicatur, et aliquando praecipit, quod taceatur, ut in primo del documentum, quod veritas praedicetur, in secundo vero, quod gloria propria non quaeratur. — In hoc etiani apparet, quod praedicationis opus non tantum est virorum apostolicorum, verum etiam quorumcumque bonorum, qni a Chrislo edocti sunt. Unde etiam Chrislus, discipulis prohibentibus, quendam in nomine Christi eiicere daemonia, qui Christum non sequebatur, dixil: « Nolite prohibere», sicut dicitur irifra nono. Bonus enim vir debet dicere quod dixit Moyses Numerorum undecimo: « Quis det, ut omnes prophetent, et det eis Dominus Spiritum sanctum »? secundum illud ad Philippenses primo: « Sive per veritatem, sive per occasionem annuntietur Christus, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo ».
Tertio quantum ad commissionem officii dicitur: Et uarra, quanta tihi fecerit Deus; in fxijtijt eum ad praedicandum et divulgandum divinum beneficium; Psalmus: « Narrabo nomen tuum fratribus meis » etc; et Tobiae duodecimo: « Sacramentum regis abscondere bonum est; opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est». Et hoc mandat Deus lieri; Psalmus: « Quanta mandavit patribus nostris, nota facere ea filiis suis ». Et illud est officium praedicatoribus iniunctum.
Quarto quantum ad divulgationem beneficii subditur: Et abiit per universam eivilalem dicens, quod iniunctum est; lonae tertio: « Surge et vade Ninivem, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem ». Sed lonas praedicabat periculum, iste vero divulgabat et praedicabat beneficium. — Propler quod addit: Quanta illi fecisset Lesus, ut vere diceret illud Psalmi: « Venite, audite, omnes, et narrabo, quanta fecit aniniae meae ». Ad hoc invitabat Angelus Tobiae duodecimo: « Benedicite Deum et narrate. omnia mirabilia eius ». Hoc autem dicit, non quia in noslra sit potestate omnia eius opera et beneficia enarrare, cum dicatur Ecclesiastici decimo octavo: « Quis sufiicit enarrare opera ilhus »? sed quia hoc debet esse in nostro desiderio et voluntate, iuxta illud Psalmi: « Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua »; non quia lingua sufliciat exprimere, sed quia gratitudo cordis de omnibus cupit laudes exsolvere et praedicare.
Nota hic, quia secundum litteram quatuor possunt ex dictis elici notabilia. Primum est, quod Dominus per viles et humiles personas voluit ahis notificari, sicut per porcarios et pecorarios. — Secundo, quod non omnes ad statum perfectionis sunt admittendi, sed tantum illi qui sunt idonei. — Tertio, quod a praedicatione nominis Christi arcendi non sunt quos Christus curat a vexatione diaboli. — Quarto, quod ad gratiarum actionem pro beneficiis acceptis debemus esse promptissimi, exemplo huius daemoniaci, qui beneficium Dei omnibus nuntiavit.
Factum est autem, cum rediisset Lesus etc. Supra ostendit Evangelista dominium et auctoritatem Christi super creaturam corporalem in sedatione tempestatis et super spiritualem in expulsione daemonis; hic ostendit, ipsum dominium habere super crealuram compositam ex utraqxie in sanatione haemorrhoissae et suscitatione puellae. Habet autem haec pars duas, secundum quod humana natura ex duobus est composita, corpore videlicet et anima. Nam primo ostenditur dominus corporum in haemorrhoissae sanatiohe; secundo, dominus animarum in puellae suscitatione, ibi: Adhuc illo loquente etc. Introducitur autem explicatio utriusque miraculi ad manifestandam dignitatem virtutis Christi, quam demonstrat satis perfecte in miraculo curationis haemorrhoissae.
' Ita etiam Beda et Card. Hugo; Vulgata, quam sequitur Vat., fecit. — Subinde allegantur Ps. 21, 23; Tob. 12, 7. et Ps. 77, 5. — Inferius pro praedicatoribus G praedicantibus.
Nam prinio demonstralur in parte isla benignitas praesentiae Christi desiderabilvi; secundo vero, sublimitas potentiae inaestimabilii, ibi: Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis etc.; tertio, profunditas sapientiae inejfabilis, ibi: Et ait Lesus: Quis est qui me tetigit etc.
Benignitas autem praesentiae Christi ostenditur desiderabilis ex plebe suscipiente cum laetitia, ex principe supplicante cum fiducia, ex multitudine concomitunte cum benex>olenlia. Primum respicit Christi adventum, cui plebs occurrit; secundum, Chrisli statum, ad quem princeps recurrit; terlium, Christi progressum, ad quem multitudo concurrit. Ex occursu ergo et recursu et concursu multitudinis multipliciter ostenditur praesentia et adventus Christi desiderabilis.
(Vers. 40.). Primo igitur quantum ad susceptionem laetitiae factam a plebe dicitur: Factum est avtem, cum rediisset Lesus, trans fretum scilicet in Galilaeam, cni ad tempus corporalem subtraxerat praesentiam desideratam; iuxta quod figuratum est tertii Regum decimo in Salomone: « Et universa terra desiderabat videre vuJtum Salomonis, ut audiret sapientiam eius, quam dederat ei Deus ». Per istum Salomonem intelligimus Christum, de quo in Psalmo: « Speciosus forma prae flliis hominum » etc. — Et ideo subditur: Excepit illum turba mulla, scihcet cum laetitia et gaudio, ut sic impleretur illud Isaiae vigesimo nono: « Pauperes homines in sancto Israel exsultabunt ». — Et ideo subditur: E7-ant enim omnes exspcctantes eum, scilicet cum desiderio, quia, Threnorum tertio, « bonum est praestolari cum silentio salutare Dei ». Nam « bonus Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum »; « ipse enim erit exspectatio gentium », Genesis penultimo; Psalmus: « Exspecta igitur Dominum et viriliter age » etc.
(Vers. 41.). Secundo quantum ad supplicationem fiduciae factam a principe subditur: Et ecce, venit vir, cui nomen lairus; cuius nomen exprimit, eo quod persona erat notabilis ex principatu, iuxta quod dicitur secundi Regum septimo: « Feci tibi nomen grande iuxta nomen mainorum, qui sunt in terra »; vel etiam, quia nomen respondebat officio et dignitali. lairus enim iUuminatus interpretatur, et talis in plebe debet principari. — Unde subditur: Et ip.se princeps synagogae erat; Ecclesiastici quadragesimo quinto: « Staluit illi testamentum pacis et principem sanctorum et gentis suae ». Hic autem princeps, licet esset exaltatus in gloria, ita ut ei posset competere illud primi Regum secundo: « Ut sedeat cum principibus el solium gloriae teneat »; non inde est elatus per superbiam, sed humihatus per reverentiam, altendens illud Ecclesiastici trigesimo secundo: « Rectorem te posuerunt? Noli extoUi ». — Ideo subditur: Et cecidit adpedes Iesu, sciens scriptum, Isaiae quadragesimo quinto: « Mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua»; et in Psalmo: « Venite, adoremus el procidamus ante Dominum ». Ideo autem procidit, ut Christi maiestatem honoret sua reverentia; Ecclesiastici tertio: « Quam magna potentia Dei solius, et ab Kumihbus honoratur »; et ut etiam imploret pietatem cum fiducia. — Unde et subdit: Rogans, ut intraret in domum eius. Hoc faciebat cum inslantia, ut posset dicere illud Canticorum lerlio: « Tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae ». unica filia erat ei, et ita multum amabilis. Nam, secundi Regum primo, « sicut mater unicum amat fihum suum, ila te dihgebam », dixit David. Non solum autem erat amabilis, quia unica, sed etiam quia iuvencula; et ideo addit: Fere annorum duodecim; et quia tenera, ideo tenero amore amanda, secunduin illud Genesis trigesimo septimo: « Israel autem diligebat loseph super omnes fihos suos, eo quod in senectute genuisset eum ». Et quia vita erat multum amabilis, ideo mors erat multuin Iristabilis. — Propter quod subdit: Et haec moriebatur; quod non poterat esse sine magno dolore, qui est in luclu unicae; leremiae sexto: « Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum ». Ideo dicebat lacob de Beniamin Genesis quadragesimo secundo: « Non descendet, inquit, fihus meus vobiscum; frater enim suus niortuus est, et ipse solus remansit. Si quid adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos ». Sic el hic dicere poterat de unica filia.
Quoniam igitur Christi praesentiam adiit reverentia, rogavit ex confidenlia, desideravit ex indigentia; ideo oratio eius fuit exaudita, secunduni
210, illud Ecclesiastici quarto: « Rogationem contribulati ne abiicias ». Hinc est, quod Dominus non reprehendit istum qui rogabat, quod iret ad domum, sicut regulum, loannis quarto; quia regulus credebat, quod magis posset infirmum sanare quam mortuum suscitare, unde dixit: « Domine, descende, priusquam moriatur fllius meus ». Hic autem credidit, quod aeque bene posset super utrumque, unde filiam suam quasi mortuam reputabat. — Et ideo alius Evangelista, scilicet Matthaeus, introducit eum rogantem pro mortua, hcet secundum Lucam et Marcum ahquid superesset de vita. Unde Augustinus de Concordia Evangelistarum dicit, quod Marcus et Lucas expresseruut principis verbum, Matthaeus vero intellectum expressit, quia eam mortuam reputabat.
Tertio quantum ad comilatum benevolen- Uae factum a multitudine subditur: Et conligit, dum iret, a turbis comprimebatur; quoniam ex amoris affectu omnes volebant contingere ipsum, sicut supra sexto: « Omnis turba quaerebat eum tangere ». In hoc etiam versa vice ostenditur benevolentia Salvatoris; qui etiam a multitudine vult comprimi, quasi nuUum a se repellens. Ipse enim est, qui dicit loannis sexto: « Omnis, qui venerit ad me, non eiiciam foras »; ipse, qui vocat Matthaei undecimo: « Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos »; ipse est, qui ad ostium pulsat; Apocalypsis tertio: « Ego sto ad ostium ct pulso ». Hanc comprcssionem facit mutuus amor, qui est copula amantis et amati; quia, primae ad Corinthios sexto, « qui adhaeret Domino, unus spiritus est»; et loannis decimo quinto: « Manere in me, et ego in vobis ». Unde perfectus amor non est contentus ahquo sensu sine tactu; propter quod dicit sponsa Canticorum primo: « Trahe me post le»; leremiae trigesimo primo: « In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te ».
(Vers. 43.). Et mulier quaedam erat in mirabili curatione a fluxu sangumis. Hanc autem curationem ostendit Evangelista processisse ex admirabili omnipotentia tum propter diuturnitatem morbi in muliere, tum propter impossibilitatem curandi ab arte, tum propter faeilitalem remedii a Salvatore.
Primo igitur quantum ad diuturnitatem immundae passionis in muliere dicitur: Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim. Haec erat immunda passio, et ideo cum difQcultate portabilis; Levitici decimo quinto: « Mulier, quae patitur fluxum sanguinis, si fluere non cessat, quamdiu huic passioni subiacet, immunda est ». Erat cum diflicultate sanabilis propter adhaerentiam, quia iam erat inveterata; Ecclesiastici decimo: « Languor prolixior gravat medicum ». Erat igitur haec passio immunda, continua et diuturna; ideo yilis ad cohabitandum, gravis ad sustinendum et diflicilis ad sanandum. Unde poterat dicere illud Threnorum tertio: « Vetustam fecit pellem meam et carnem meam »; et illud Psalmi: « Lumbi mei impleti sunt iUusionibus, et non est sanitas in carne mea ». Haec autem mulier secundum Ambrosium videtur fuisse Martha. Ait enim: « Christus largum fluxum sanguinis siccavit in Martha et daemones expuht de Maria».
Secundo quantum ad impossibilitaiem humanae subventionis ex arte subditur: Quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, propter curationis remedium, secundum consilium Ecclesiastici trigesimo octavo: « Honora medicum propter necessitatem, etenim.illum creavit Altissimus». Hoc autem dicit de honore munetum, non sermonum; unde haec eos honoraverat, quia omnem substantiam expenderat. Et ideo probabile est, quodsi curabilis fuisset aegritudo, quod per artem esset curata. — Attamen ars non profuit; unde subdit: Nec ab ullo potuit curari. Ita nec a natura nec ab arte potuit ei subveniri, ut verificaretur in ea illud Sapientiae decimo sexto: « Neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia ».
Unde nota, quod natura nihil potest sine superna potentia, nec ars aliquid potest sine natura; unde ubi natura non subvenit, ars non proflcit, sed magis nocet, sicut in hac muliere, de qua Marci quinto dicitur, quod « fuerat multa perpessa a Vers. 3, cui subiungitur ler. 31, 3. — Pro dicit sponsa A C (primitus etiam D) dicit sponso [H spomus].
pluribus medicis et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat ». Sed Lucas medicus hoc tacet, de medicis curialius loquens. — Ex quo colligitur, quod medicorum ars est laudabilis, quando sequitur supernam potentiam et naturam substratam. Unde dicitur Ecclesiaslici trigesimo octavo: « Da locum medico, ne recedat a te ». Sed tunc erit vUuperabilis operatio medici, quando negligit vel considerare naturam, vel non anteponit divinam potentiam, sicut dicitur de Asa secundi Paralipomenon decimo sexto: « Aegrotavit Asa dolore pedum vehementer nec sic Dominum requisivit, sed magis medicorum arte confisus est »; et sequitur, quod « mortuus est ».
(Vers. 44.). Tertio quantum ad facilitatem perfectae curationis a Salvatore subditur: Accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. Accessit, quia credebat; ad Hebraeos undecimo: « Oportet accedentem credere »; retro, quia timebat, sicut soror eiusdem Maria, supra septimo: « Stans retro secus pedes Domini ». Tetigit, quia, speravit curari; Matthaei nono: « Dicebat intra se: Si tetigero fimbriam vestimenti, salva ero ». Tetigit autem fimbriam,, id est infimam partem veslimenti, reputans se immundam et honorificans Christi potentiam, qui potest salutem dare per inflma. — Et quia credidit et speravit, ideo faciliter obtinuit. Propter hoc additur: Et confestim stetit fluxus sanguinis eius; ex quo apparet mira Dei virtus, quae morbum tam diuturnum et tam gravem curavit statim ad tactum unius particulae. Mira est ergo virtus Christi, quae credulitate sui impossibilia facit facilia, secundum illud Marci nono: « Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti »; et loannis decirao quarto: « Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet»; et Actuum decimo nono: « Virtutes non modicas faciebat Deus per manum Pauli, ut etiam de corpore eius deferrentur sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores ». Si ergo tam salubre est per fidem tangere fimbriam vestimenti, quam salubre erit ipsum Christum tenere? Unde Bernardus: « Dulce satis est te, bone Iesu, quaerere, dulcius tenere »; unde sponsa Canticorum tertio: « Tenui eum nec dimittam ». « Dulcis utique est attrectatio tui; nam et ipse tactus fructu non caret. Mulier enim evangehca felici furlo altigit fimbriam Iesu, et statim stetit in illa fluxus carnalis illecebrae, carnalis delectationis et curae ».
(Vers. 4.).). Et ait le.ms etc. Postquam ostensa est Christi praesentia esse desiderabihs et potentia admirabilis, hic tertio ostenditur eius tia infallibilis; et hoc tripliciter, scilicet ex ileprehensione veritatis occultae, ex deteclione verilatis deprehensae, ex approhalione veritatis detectae.
Primo igitur introducitur deprehensio veritatis occultae a Christo per propriam inquisitionem, cum dicitur: Et ait Ie.sus: Quis me teligil? Hoc autem non dicit, ut discat, sed ut quod notum est sibi aliis detegat; iuxta quod in Psalmo dicitur: « Paipebrae eius interrogant filios hominum, Dominus interrogat iustum et impium »; non ut ab eis aliquid addiscat, sed ut doceat quod ignorant. — Unde quia ignorabant quaestionis causam, subditur: Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant, id est alii discipuli, causam huius quaestionis non intelligentes; unde poterat eis dici illud Matlhaei decimo quinto: « Adhuc et vos sine intellectu estis »? quia quaestionem illam carnaliter, non spiritualiter inteldicis: Quis me tetigit? quasi dicant: cum omnes te tangant indifferenter, quomodo quaeris de aliquo speciahter? Unde mirabantur, quomodo Christus, magister et praeceptor, quaereret quasi de dubio quod omnibus erat in manifesto; et ideo merito mirabantur, quomodo Christus proponeret quaestionem, quae apparet stulta, cum dicatur secundae ad Timotheum secundo: « Stultas et sine disciplina quaestiones devita». Sed quia intellectum habebant carnalem, manuducendi erant ad spiritualem.
- (Vers. 46.). Propter quod addit: Et dixit Lesus: Aliquis me tetigit, id est aliqua persona, tactu scilicet spirituali; et hoc probat: Nam et ego novi, virtutem de me exiisse. Hoc dicit quantum ad effectum curationis; et sic veriflcatur illud Sapientiae duodecimo: «Virtutem autem tuam ostendis. ticiitae H addil vestimenti sui [Vat. cestimenti ipsivs']. Subindtpro crediUitate sui A C D G H crvdulUnte sua.
qui Don crederis in virtute consummatus ». Ostendit autem effectum egredientem ab ipso, secundum illud quod supra sexto dicitur, quod « virtus de illo exibat et sanabat omnes». Nec mirum, quia, primae ad Corinthios primo, « Christum dicimus Dei virtutem et Dei sapientiam »; ad Hebraeos primo: « Portans omnia verbo virtutis suae».
(Vers. 47.). Secundo vero adiungitur detectio vevitatis deprehensoe per alienam confessionem, cum dicilur: Videns autem mulier, quia non laluit eum; unde poterat dicere illud mulieris Samaritanae, loannis quarto: «Domine, ut video, Propheta es tu ». Propter quod et ipsa poterat simile testimonium cum illa perhibere et ideo dicere: « Venite et videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci ». Iste vere erat alter Salomon, immo sapientior eo, de quo dicitur tertii Regum decimo: « Non fuit sermo qui regem posset latere»; quia ipse est, de quo Danielis secundo: « Ipse novit in tenebris constituta, et lux cum eo est ». Et quia iam cognoverat potentiam in effeclu et sapientiam percipiebat in sermone, ideo attendebat, se non posse effugere. — Et propterea subditur: El tremens venit et procidit ad pedes eius, ad honorificandam Maiestatem; Michaeae sexto: « Quid dignum offeram Domino? Curvabo genu Deo excelso ». Et hoc cum tremore, quia solos tales respicit Deus; Isaiae ultimo: « Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et trementem sermones meos »? Et ideo ad Philippenses secundo: « Cum inetu et tremore vestram salutem operamini, quia Deus operatur in vobis et velle et perQcere pro bona voluntate ». — Et quia nihil magis spectat ad honorem Maiestatis quam manifestatio veritatis, ideo subditur: Et oh quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo, scilicet quomodo confestim sanata est; quia, Tobiae duodecimo, « opera Dei revelare et confiteri honorificum est ». Et ideo dicebat Angelus: « Benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam ».
(Vers. 48.). Tertio adiungitur approbatio veritatis detectae per definitivam commendationem, cum subditur: At ipse dixit illi: Filia, fides tua te salvam fecit, quasi dicat: iuste hoc assecuta es, quia credidisti; quasi dicat: fides fecit te filiam, secundum illud loannis primo: « Dedit eis potestatem filios Dei fleri, his qui credunt in nomine eius ». Fides etiam fecit salvam, quia, ad Romanos decimo, «omnis, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit». Unde in hoc apparet mira dispensatio nostrae salutis, quia mulier sanata totum attribuit divinae virtuti, secundum illud ad Romanos nono: « Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis »; Deus salvans totum attribuit jjiento (/e«, sicut dicilur Marci nono: « Si potestis credere, omnia possibiha sunt credenti ». — Et quoniam in acquisitione salutis per consequens flt acquisitio pacis, ideo subditur: Vade in pace, tanquam Dei amica et fllia; Sapientiae tertio: « Donum et pax est electis Dei ». Pax est illud quod Dominus omnibus optat et optari mandal, secundum illud infra decimo: « In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui ». Hoc est, quod prae aliis donat; loannis decimo quarto: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis »; hoc est, ad quod speciali ler voca; Matthaei undecimo: « Tollite iugum meum super vos, et invenietis requiem »; et loannis decimo sexto: « Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum ». De hac ad Philippenses quarlo: « Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Iesu », Domino meo. davit Magdalenam supra septimo, dicens consimile verbum: « Fides tua te salvam fecit »; et hanc commendat hic; et mulierem Chananaeam, Matthaei decimo quinto, cui dixit: « Mulier, magna est fldes flevit et lacrymis rigavit, dat inlelligere contritionem; Chananaea, quae clamavit,dat intelligere confessionem; haec autem, quae tetigit vestimentum, dat intelligere salisfactionem. De Magdalena legitur supra seplimo, quod « stans relro secus pedes Domini, Ita etiam Beda, Card. Hugo, li. Albert., S. Tliom. (Cal. aurea in Liic. c. 8. n. 7.) et Lyranus; Vulgata et Vat. ei. — Duo.seqq, loci sunl loan. 1, 12. et Rom. 10, 13. — Beda, III. in Luc. 8, 48: Ideo fi-lia, quia fides tua te salvam fecit. Nec dixit: ndes tua te salvam factura est, sed salvam fecit. In eo enim, quod credidisti, iam salva facta es.
° Vers. 16. — Sequitur Marc. 9, 22: Si potes [ita etiam H et Vat.] credere etr.
lacrymis coepit rigare » etc. De Chananaea Matthaei decimo quinto dicunt discipuli: « Dimitte eam, quia clamat post nos ». De isla dicitur hic, quod « accessit retro et tetigit fimbriam eius vestimenti ». Per tactum autem vestimenti intelligitur imitalio in labore sanctae conversationis. — Unde nota, quod legimus Christum tactum in pede a Magdalena, supra septimo; tactum in veste ab haemorrhoissa, ul hic; tactum in toereaThoma; loannis vigesimo: « Mitte manum tuam in latus meum ». In quo intelligitur triplex imitatio approximantium ad Christum, scilicet in effectu operationis bonae, in habitu conversationis sanctae, in loleranlia passionis acerbae, in quibus consistit integritas satisfactionis perfectae. Per pedum namque incessum intelligilur rectitudo operationis bonae; Ezechielis primo: « Pedes eorum pedes recti ». Per vestimentum autem intelligitur honestas conversationis sanctae; Apocalypsis decimo sexto: « Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet ». Talis est qui imitatur Christum; ad Romanos decimo tertio: « Abiiciamus opera tenebrarum et induamur arma lucis ». Per latus Christi vulneratum et manus et pedes perforalos intelligitur tolerantia passionis acerbae, secundum illud Psalmi: « Foderunl manus meas et pedes meos ». In his enim Christum contingimus, cum eius vulneribus ad lolerantiam armamur; primae Petri quarto: « Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini ».
- Adhuc illo loquente etc. Poslquam ostendit Evangelista Christum dominuny corporum per sanationem haemorrhoissac, hic ostendit Christum «owinum ammarum per suscitationem puellae. Habet autem haec pars quatuor particulas; in quarum prima praemittitur soliditas fidei per modum disponentis. Secundo adiungitur idoneitas testimonii per moduin approbantis, ibi: Et cum pervenisset ad domum etc. Tertio ostenditur sublimitas imperii per modum efficientis, ibi: Ipse autem tenens manum eius. Quarto notatur celebritas miraculi per modum terminantis, ibi: Et iussit illi dari manducare. Et sic perfecte describitur miraculum quantum ad quadruplex genus causae.
Soliditos autem fidei archisynagogi describitur in duplici respectu: primo respectu dissuasionis humanae et respectu persua.nonis divinae; per primam tentatur et per secundam solidatur.
(Vers. 49.). Primo igitur quantum ad tationem fidei per dissuasionem humanam 6dlir: Adhuc illo loquente, scilicet lei,venit quidam ad principem synagoga; venit autem non in adiutorium sicut Angelus bonus, sicut dicitur Danielis decimo: «Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium »; sed sicut malus nuntius venit ad impediendum. Propter quod addit: THcens ei: Quia mortua est filia tua, et ita non potest esse spes de vita, secundum illud secundi Regum duodecimo: « Nunc, quia mortuus est infans, quare ieiuno? Nunquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad enm, ille non revertetur ad me ». — Et ideo subiungit: lam noli vexare Magistrum, id est, frustra tecum ducere cum labore. Hoc quidem erat verbum non credentis, Christum posse mortuum suscitare. Ignorabat enim illud divinum verbuni loannis quinto: « Quia venit hora, ut qui in inonumentis sunt audiant vocem Filii Dei, et qui audierint vivent». Unde iste nuntius non dicebat ex reverentia, sicut centurio, supra septimo: «Domine, noli vexari », sed ex diflidentia, ut diceret illud lob septimo: « Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur, et consumti sunt absque ulla spe ».
(Vers. 50.). Secundo quantum ad roborationem fidei per suasionem divinam subditur: fesiis aulem, audito hoc verbo, quod scilicet poterat concntere mentem archisynagogi, quia, secundum illud Proverbiorum vigesimo sexto,, « verba susurronis quasi simplicia, et ipsa penelrant usque ad interiora ventris ». Ne ergo verbum mortis interius penetra- ret, opponit verbum vitae; et hoc est verbum solidans fidem, quia, ad Hebraeos decimo, « iustus meus ex fide vivit; quodsi subtraxerit se, non placebit animae meae ». — Ideo addilur: Dixit patri puellae: Noli timere, scilicet ex diHidentia; lacflbi primo: « Postnlet autem in fide, nihil haesitans. Qui enim haesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur el circumfertur ». Sic de Abraham dicitur ad Romanos quarto, quod « in promissione non haesitavit difTidentia, sed confortatus fide est, plenissime sciens, quoniam quae promisit Deus potens est Magistrum; versio ex Arab. (Biblia maxima etc. loan. de la Haye): Ne vexes Magistrum. Etiam Lyranus affert in margine lianc leclionem: Noli vexare Magistrum; cft Marc. 5, 35. — Subinde pro ducere H ducendo, ct pro cum labore A D eum labores.
et facere ». — Et ideo subditur: Sed crede tantum, per confidentiam; loannis undecimo: « Si credideris, videbis gloriam Dei ». Et ideo addit: Et salva erit, per divinam potentiam. Et ad hoc debebat moveri per illud quod statim ante hoc dixerat mulieri curatae: « Fides tua te salvam fecit ». Unde in hoc apparet mirabilis dispensatio Dei, qui in miracuUs suis nostram fidem requirit ad nostrum meritum. Unde Matthaei nono dixit caecis petentibus illuminari: «Creditis, quia hoc possum facere vobis? Dicuntei: Utique, Domine. Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis». Et quoniam difficile erat credere, mortuum suscitari; ideo Dominus in ipso itinere miraculum fecit, per quod adiuvit fidem archisynagogi; ut sic pateat, illud esse verum quod primae ad Corinthios decimo dicitur: « Fidelis Deus, qui non patietur, vos tentari supra id quod potestis; sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere».
- (Vers. 51.). Et cum pervenisset etc. Hic secundo Dost soliditatem fidei disponentis subiungit Evangelista idoneitatem testimonii approbantis. Ad probationeni autem suscitationis requirilur testimonium de vita reddita et de vita perdita; ideo inducuntur testes respectu utriusque.
Primo igitur quantum ad personas idoneas ad testificandum de suscitatione miraculosa dicitur: Et cum pervenisset ad domum, ubi scilicet debebat puella suscitari, quae erat domus luctus, ad quam utile est ire, secundum illud Ecclesiastae septimo: « Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii»; quia « in illa finis cunctorum» etc. — Et quia non omnibus aperienda sunt sacramenta Dei; loannis decimo quinto: « Servus nescit, quid faciat dominus eius »; ideo subditur: Non permisit intrare secum queniquam, secundum illud Ecclesiastici sexto: « Multi pacifici sint tibi, consiliarius sit tibi unus de mille». — Quia vero discipuli erant eius amici, secundum quod dicit loannis decimo quinto: « Vos autem dixi amicos » etc; ideo non oranes excludit, sed excipit ab exclusis, cum subdit: Nisi Pet7'um, lacobum et loannem, qui erant discipuli principales; et inde isti assumti sunt in Vulgata ct Val. omittunt Sed, quod tameii exhibetur etiam a S. Thoma (Cat. aurea in Luc. c. 8. n. 8.) et a Gorrano. — Sequitur loan. II, 40. Codd. AC D: Si crediderilis, videbiiis gloriam Dei.
= Vers. 48. — Subinde allegalur Matth. 9, 28. seq., ubi post vobis ACDII prosequuntur: At illi dixerunt: Sic. At ille dixil [H Et ail ilHs]: Secundum fidem etc. transfiguratione; infra nono et Matthaei decimo septimo: « Assumsit Lesus Petrum et lacobum et loannem, fratrem eius » etc. — Et quia « testimonium oportet habere » non tanlum a domesticis, sed etiam « ab his qui foris sunt », secundum illud primae ad Timotheum tertio; ideo discipuhs adiungit duas personas, cum dicit: Et patrem et matrem puellae, ul sic ® « in ore duorum et trium testium stet » fixum veritatis testimonium. — Unde apparet, quod secundum littei'am est idoneitas testimonii quantum ad personas et quantum ad numerum, quia nihil habet superfluum, nihil habet diminutum. tur agnoscens, designat fidem; lacobus qui luctator, designat spen; loannes, in quo gratia, caritatem. Et hae tres virtutes sunt Domino familiarissimae et concurrunt ad suscitationem peccatoris a morte,quae designatur in suscitatione puellae. Nam fides concurrit; loannis undecimo: « Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet ». Simihter spes; Psalmus: « Ecce, oculi Domini super timeotes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius, ut erual a morte». Similiter canto; primae loannis quarto: « In hoc apparuit caritas Dei, quia misit Filiura struit in fide, secundum illud primae ad Corinthios quarto: « In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui »; mater, quae fovet in moribus, secundum illud ad Galatas quarto: « « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus ». Et de his Proverbiorum sexto: « Conserva, fili, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae». — Haec autem sunt cum Christo suscitante peccatorem.
- (Vers. 52.). Secundo quantum ad personas idoneas testificantes de morte naturali subditur: Flebant autem omnes et plangebant illam, tanquam mortuam, secundura consiliura Ecclesiastici trigesimo octavo 1*: « Fili, in mortuum produc lacrymas et quasi dira passus incipe plorare». Flebant autem lacrymis et plangebant vocibus lamentatoriis, sicut erat consuetudinis ludaeorum; leremiae nono: « Vocate 9, 28; Matth. 17, 1. et I. Tim. 3,7. Cfr. Chrysost., Homil. 31. (alias 32.) in Matth. n. 1. seq. et Theophyl. in Marc. 5, 37.
° Ut insinuatur Matth. 18, 16. et II. Cor. 13, 1, sumtum ex Dant. 19, 15.
° Do interpretatione horum nominum cfr. supra pag. 1 43, nota 4. 7. et 9. (cfr. etiam pag. 36, nota 6.).
lamentatrices, et assumant super vos lamentum ». Vel flebant propter vitae amissionem et plangebanl propter desperationem. — Et ideo, quia excedebant, confortantur a Salvatore, cum dicitur: At ille dixit: Nolite flere, secundum illud primae ad Thessalonicenses quarto: « Non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent ». — Et ideo additur: Non est mortua puella, sed dormit; in quo non removet mortis veritatem, sed dat resurgendi securitatem, quia poterat eam ita faciliter a mortuis suscitare, sicut suscitatur de somnis dormiens a vigilante. Et propterea sic dicebat loannis undecimo: « Lazarus, amicus noster, dormit »; et post: « Lazarus mortuus est ». Unde Beda: « Mortua est hominibus, qui suscitare non possunt, non Deo, cui anima vivit, et caro suscitanda quiescit ». Propter quod merito cantat Ecclesia: «Regem, cui omnia vivunt, venite, adoremus », in Officio defunctorum; infra vigesimo: « Non est Deus mortuorum, sed vivorum; omnes enim vivunt ei ». Quoniam ergo nihil Domino moritur, et praesens aderat Deus; ideo merito dicebat: Non est mortua puclla.
(Vers. 33.). Sed quia « homo animalis non percipit ea quae Dei sunt », primae ad Corinthios secundo; ideo additur: Et deridebant eum, scientes, quod mortua esset. Qui enim certus est de aliquo non solum non credit, sed etiam deridet persuadentem contrarium. Et quoniam divina sapientia frequenter persuadet contrarium humanae scientiae, hinc est, quod homo per humanam scientiam irridet Deum, et sic efficitur stultus; leremiae decimo: « Stultus factus est omnis homo a scientia sua». Stulta est enim scientia, quae deridet sapientiam; primae ad Corinthios primo: « Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ». Et quia, secundum quod dicitur Proverbiorum decimo octavo, « non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris, quae versantur in corde eius»; ideo isti non recipiebant, sed deridebant; Proverbiorum decimo quinto: « Stultus irridet disciplinam patris sui »; et ideo non erant idonei testes ad vitae restitutionem, sed solum ad vitae perditionem. Ideo fuerunt electi, secundum quod dicitur Matthaei nono: « Cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum puellae » etc.
(Vers. 54.). Ipse autem tenens manum etc. Hic iam tertio post soliditatem fidei et idoneitatem testimonii subiungitur sublimita imperii suscitantis quantum ad polentiam praecipientem et quantum ad elJicaciam suhsequentem.
Primo igitur quantum ad potentiam praecipientem dicitur: Ipse tcnem manum eius, ex virtutis adiuto?-io, secundum illud Psalmi: « Dextera Doniini fecit virtulem » elc. Et rursus poterat puella dicere: « Tenuisti manum dexteram meam ». — Et quoniam «non est abbreviata manus Domini, ut salvare non possit », sicut dicitur Isaiae quinquagesimo nono; ideo additur: Clamavit dicens: Puella, surge, ex imperio maiestatis, sicut dicitur loannis unde.cimo: « Voce magna clamavit: Lazare, veni foras ». Clamor autem iste in voce exteriori designat immensitatem in virtule interiori, iuxta quod in Psalmo dicitur: « Dabit voci suae vocem virtutis», scilicet miraculi, secundum illud primae ad Thessalonicenses quarto: « Ipse Dominus in iussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi».
(Vers. 55.). Secundo quantum ad efpcaciam subsequentem subditur: Et reversus est spirilus eius, per intimam coniunctionem, iuxla quod dicitur tertii Regum decimo seplimo: « Reversa est anima pueri intra ipsum, et revixit»; et surrexit continuo, per vitalem operationem. Surgere enim est operatio viventis, sicut cadere morientis.
Et nota, quod puella ista in resuscitatione j. sua dicitur surrexisse, et adoiescens resedisse, supra septimo, Lazarus vero ligatus manus et pedes prodiisse, loannis undecimo; quia, sicut supra tactum fuit, per puellam mortuam in domo peccatum intelligitur cogitationis; per adolescentem in porta, peccatum operationis; per Lazarum in sepulcro, peccatum consuetudinis. Et quoniam, secundum quod peccata sunt graviora, maiores relinquunt sequelas; ideo qui solum cogitatione peccavit vivificatus continuo surgit, quia parva remanet dilTicultas; qui vero in opere, sedet, quia adhuc pronitas remanet; qui autem in consuetudine, ligatus est, quh valde habet pronitatem ligantem in malo et praepedientem Prov. 15, S. — Inferius post isti non recipiebantB additt-erfta prudentiae.
a bono, postquam etiani redditus fuerit vitae. Et secundum hoc gravior debet imponi poenitentia diversis.
- Et iussil illi dari manducare. Hic quarto et ultimo tangitur clarilas miraculi ut manifestandi ad fidei utilitatem et occultandi conlra gloriae vanitatem. Unde primo praemittitur manifestatio utili; secundo vero, occultatio humilis, quia, sicut dicit Gregorius, « sic debet esse opus in manifesto, ut tamen inlentio maneat in occulto».
Primo ergo quantum ad utilem miraculi manifestationem dicitur: Et iussililli dari manducare, ut non phantastica, sed vera suscitatio probarelur, sicut ipse probavit suam resurrectionem; infra ultimo: « Habetis hic aliquid, quod manducetur »? et suscitationem Lazari, loannis duodecimo, ubi dicitur, quod « Lazarus unus erat ex discumbentibus». Ideo autem signum dat sensibus verae suscitationis, ut mentes elevet in excessum admirationis.
- (Vers. 56.). Unde et additur: Et stupuerunt parentes eius, quasi raagnitudinem divinae po-., i, i a tentiae ferre non valenles; Isaiae vigesimo nono: « Ecce, ego addam, ut admirationem faciam populo
Quarto determinatur instructorum discipulorum de-
Convocatis autem Lesus duodecim etc. Completis tribus partibus principalibus huius partis, quae est de doctrina Iesu Christi, in quibus discipuli ipsi excitati fuerunt ad credendum, invitati ad imitandum et instructi ad intelligendum; hic sequitur quarta pars, in qua intelligentes miltuntur ad praedicandum. Ordo autem istarum partium satis est in se manifestus. Quoniara autem quidam praedicatorum sunt jn gradu superiori, quidam vero in inferiori; ideo pars ista habet duas. In quarum prima agitur de missione Apostolorum; in secunda vero, de missione septuaginta discipulorum, in decirao capitulo ibi: Designavit autem etc. huic miraculo grandi et stupendo». Stupor autera iste fidem credentium elevavit in excessum, secundum illud Actuura decimo: « Obstupuerunt ex circumcisione fideles » etc.
Secundo vero quantum ad humilem occul- (ationem subditur: Quibus praecepit, ne cui dicerent quod faclum erat; volens humiliter latere et exemplum humilitatis dare, sicut praecepit discipulis Matthaei decimo septimo: « Praecepit illis: Nemini dixeritis visionera » etc.; in quo ostendit, nos debere velle latere in magnis factis. Unde Augustinus: « Occulta quod agis, in quantum potes; quod si ex toto non vales, sit in animo voluntas occultandi ». — Et nota, quod est praeceptura exsecutionis, sicut decalogus; probationis, sicut de immolando filio Abrahae, Genesis vigesimo secundo; et instructionis, sicut hic. In prirao invitatur intellectus ad cognoscendura, affeclus ad volendura, effectus ad exsequendum. In secundo invitatur affeclus, sed non effectu. In tertio tantum inlellectus eruditur, non ligatur affectus, nec prohibetur effectus. Et sic intelligitur illud praeceptum.
Primo agitur de missione Apostolorum qnoad tria.
Prima pars continet praesens capitulura et habet Ires partes, secundum tria quae explicat Evangelista necessaria Apostolis et praelatis ad praedicandum missis. Quorum primum est forma praedicandi; secundura est fa proficiendi, quara explicat ibi: Etfactumest, cum solus esset orans; tertiura est norma praesidendi, quae describitur ibi: Intravit autem in eos cogitatio, quis eorum etc.
Forma praedicandi dupliciter ezplicatni.
Chapter 9 of 25