Capitulum XXI
- (Vers. 47.). Tertio quantum ad appetitum divitiarum subdit: Qui devorant domos viduarum, di et hoc per cupiditatem; cuius voracitas nunquam satiatur, et maxime, quando carnalilas ei sociatur. Ideo dicit: Qui devoi-ant domos viduarum, simul implicaTis voracitatem cupiditatis ad domum et carnalitatis ad sexum; et de his duobus Proverbiorum trigesimo: « Sanguisugae duae sunt filiae dicentes: Affer, affer»; et statim subdit: «Tria sunt insaturabilia et quartum, quod nunquam dicil: Sufflcit. Infernus, os vulvae et terra, quae nunquam satiatur aqua; ignis nunquain dicit: Sufficit»; quia, sicut dicitur Ecclesiastae quinto, « avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis». Devoratio igitur reprehensibilis est propter avaritiam, sed conversatio cum viduis reprehensibilis est propter suspicionem malam. Unde Chrysostomus: « Dum ludaicos sacerdotes confundit, Christianos monet, non permanere cum viduis aniphus quam cum ceteris, quia, etsi voluntas mala non est, suspicio tamen mala est». Et Hieronymus ad Nepotianum: « Ostiolum tuum aut raro aut nunquam raulierum pedes terant. Omnes puellas et virgines Christi aut aequaliter ignora, aut aequaliler dilige. Vide, ne sub eodem tecto manseris nec in praeterita castitate confidas. Nec David sanctior nec Samsone fortior nec. Salomone sapientior potes esse. Memento semper, quod paradisi colonum mulier de possessione sua eiecerit». Non sunt igitur scribae imitandi, nec quantum ad carnalitatem nec quantum ad cupiditatem, quia de imitatoribus horum secundae Petri secundo: « Hi sunt velut irrationabilia pecora », « pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii, derelinquentes viam rectam erraverunt, secuti viain Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquilatis amavrt ». Contra tales indignatur Dominus, secundum illud Isaiae tertio: « Vos depasti estis vineam meam, el rapina pauperis in domo vestra ». « Ut religiosiores appareant, prolixius orant, ut ab inflrmis quibuslibet et peccatorum suorum conscientia turbatis quasi patroni laudes et pecunias accipiant». — Sed nunquid prolixa oratio mala est? Certe non est, cum dicatur supra decimo octavo: « Oportet orare semper »; et primae ad Thessalonicenses quinto: « Sine intermissione orate ». Sed hoc dicitur propter simulationem, quia, cum simulatio et fraus in omnibus reprehensibilis sit, potissime reprehenditur in his actibus, qui maxime debent fleri in veritate; et talis est actus orationis; loannis quarto: « Eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet ». De illo igitur, qui fraudulenter orat et simulatorie, dicitur in Psalmo: « Oralio
eius flat in peccatum», quia, leremiae quadragesimo oclavo, « maledictus qui facit opus Dei negligenter ». — Et ideo subdit: Hi accipieni damnatianem maiorem, quia, sicut dicilur lob trigesimo sextoS « simulatores et callidi provocant iram Dei». Ideo Ecclesiastici primo: « Ne fueris hypocrita in conspectu hominum », « ne revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te ». Et ideo scribis tanquam hypocritis imprecatur septies vae, Matthaei
Informatio ad eligentiam melioium per exemplam viduae.
- (Vers. 1.). Respiciens aulem vidit etc. Postquara informavit discipulos ad cautelam malorum, hic secundo informat eos ad eligentiam meliorum, et hoc exemplo pauperculae viduae, offerentis tolum victum suum, quae praefertur aliis, qui partem dederunt. In hac igitur parte procedit hoc ordine. Introducitur enim hic munus multitudinis opulentae, oblatio viduae pauperculae. laus oblationis a vidua factae et assignatio rationis et causae.
Primo ergo quantum ad munusmullitudinisopulentae dicit: Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, diviles. Nota, quod gazophylacium dicitur a gazis, id est divitiis, et phylasse, quod est servare; inde gazophylacium, locus, ubi erat repositorium pecuniae. Accipitur autem gazophylacium aliquando pro loco, in quo reponebatur, sicut Nehemiae decimo: « Levitae offerent decimam partem decimae in domo Dei ad gazophylacium in domo thesauri ». Aliquando pro domo levitarum et sacerdotum; Ezechiehs quadragesimo secundo: «Eduxit me in atrium exterius et induxit in gazophylacium, quod erat contra aedificium separatum »; et post: « Haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes». Ahquando accipitur pro porticu, in quo flebant oblationes, sicut loannis octavo: « Haec verba locutus est Lesus in vigesimo tertio: « Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae»! propter septiformem simulationem,,propter quam digni erant, cum suis sequacibus in aeternam praecipitari damnationem, secundum illud Apocalypsis decimo nono: « Apprehensa est bestia et cum ea pseudopropheta, qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestiae; et vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis et sulphuris. Et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum ». gazophylacio, docens in templo». Aliquando accipitur pro ipsa arca, quae servabat oblationes, desuper habens foramen, sicut hic; unde Glossa: «Gazophylacium est arca, habens foramen desuper, in qua mittebant sacerdotes pecunias, quae congregabantur ad necessarios usus templi ». Et haec arca aho nomine dicebatur musach, sicut dicilur quarti Regum decimo sexto: « Musach quoque Sabbati convertit in templum Domini propter regem Assyriorum ». Et hoc aUo nomine dicebatur corbona, sicut Matthaei vigesimo seplimo: « Non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est ». recta templi reparanda, secundum illud quarti Regum duodecimo: « Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini, accipiant illam sacerdotes; et instaurent sarta recta domus »; et post: « Tuht loiada gazophylacium unum aperuitque for tamen desuper et posuit illud iuxta altare, ad dexteram ingredientium, mittebantque in eo sacerdotes omnem pecuniam, quae deferebatur ad templum Domini ». Huiusmodi autem oblationes triplici ex causa fiebant, scilicet ad reverentiam cultus divini, propter quod secundi Machabaeorum tertio: « Cum civitas habitaretur in omni pace, fiebat, ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus illustrarent ». Et, propter indulgentiam peccati; Numerorum trigesimo
primo: « Ob hanc causam offerimus in donariis domus Domini, ut depreceris pro nobis ad Dominum ». — Item pro gratiarum actione; unde primi Paralipomenon ultimo: « Laetatus est populus Israel, cum vota sponte promitteret » etc.
(Vers. 2.). Secundo quantum ad oblationem ti- viduae pauperculae subdit: Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem duo aera minuta. Vidit, inquam, oculo benignitatis, quo ad pauperes respicit, secundum illud Isaiae sexagesimo sexto: « Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos»? Talium audit Dominus preces; Psalmus: « Respexit in orationem humilium et non sprevit preces eorum »; et Ecclesiastici trigesimo quinto: «Nonnelacrymae viduae ad maxillam descendunt et a maxilla ascendunt usque ad caelum »? Talium suscipit quantumcumque parvas oblationes, quia, sicut dicit Glossa, «non perpendit Deus, quantum in sacrificio offertur, sed ex quanto detur». Unde et Matthaei decimo: « Qui dederit uni ex minimis his calicem aquae frigidae, non perdet mercedem suam ». Ideo dicit Gregorius: « Exteriora nostra quamlibet parva Deo suflQciunt; cor namque et non substantiam pensat»; et post: «Regnum caelorum tantum valet, quantum habes. Valuit namque Zachaeo dimidium bonorum, valuit Andreae et Petro dimissis retibus et navi, valuit viduae duobus minutis, valuit et alteri calicem aquae frigidae. Regnum itaque caelorum tantum valet, quantum habes ». — Et nota, quod in hoc quod dicit, quod raisit duo aera minuta, simul paupertatem insinuat et liberalitatem: paupertatem, quia non habebat nisi duos obolos; liberalitatem, quia, cum posset alterum offerre, obtulit utrumque, ut impleret illud Tobiae quarto: « Si exiguum tibi fuerit, etiam illud libenter impartiri stude».
(Vers. 3.). Tertio quantum ad laudem obla- <iom« a vidua factae adiungitur: Et dixit: Vere,.,... i j, dico vobis, quia vidua naec pauper plus quam omnes misit, id est, copiosius dedit. Copiosius namque donat qui ex maiori corde donat. Unde Gregorius: « Non est vacua manus a munere, cum arca cordis repleta fuerit bona voluntate». De numero enim illorum erat haec vidua, de quibus secundae ad Corinthios octavo: « Secundum virtutem testimonium perhibeo illis, quia supra virtutem voluntarii fuerunt». Unde Chrysostomus «: «Nullus dicat: Non possum eleemosynas facere. Non es vidua illa pauperior, non es Petro et loanne rusticior. Talenta uniuscuiusque sunt sive praeeminentia in doctrina, sive in pecunia, sive in quolibet negotio »; et post: « Nihil est ita Deo amicum, sicut ad communem utihtatem vivere». Propter quod etiam primae Petri quarto: « Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes». Upde, sicut qui dimittit pauca in re et nihil vult habere in voluntate omnia dicitur dimittere, sicut Petrus, Matthaei decimo nono "i « Ecce, nos reliquimus omnia»; sicut qui nuUi subiicitur omnia habet et abundat, quemadmodum Paulus, secundae ad Corinthios sexto: « Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes »; et ad Philippenses ultimo: « Habeo omnia et abundo »: sic qui magno corde dat dicitur abundanter dare, secundum illud secundae ad Corinthios octavo: « In multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis ».
(Vers. 4.). Quarto quantum ad assignationem rationis et causae subiungit: Nam omnes ex abundanti sibi miserunt in munera Dei; et impleverunt praeceptum illud supra undecimo: « Verumtamen quod superest date eleemosynam »; quo praecipitur dare ex abundanti, sicut loannes dicebat supra tertio: « Qui habet duas tunicas det unam non habenti ». — ffaec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum, quem habuit, misit; et sic implevit consilium, quia nihil sibi reservavit, sed totum dedit, ut mulier evangelica esse inciperet, implens illud consilium Domini, supra decimo octavo: « Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes». lam non erat sollicita de crastino, sicut dicitur Matthaei sexto: « NoUte solliciti esse in crastinum »; « sufficit diei malitia sua ».
Sed videtur haec vidua ex hac ratione non esse laudanda, sed potius vituperanda, quia medium 1* non servavit, quia periculo se exposuit,
quia ordinem carUatis praelermisit, contra illud Aposloli: « Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulalio, sed ex aequalitate. In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiae sit supplementum », secundae ad Corinthios octavo. — Sed ideo divino ore laudatur, quia spem ponens in Christo et divinum implens consilium, quia Dei cultum praeferens suae privatae utilitati. Licet secundum hominem non videatur fuisse discreta eius eleemosyna, prudentissima tamen fuit, dum totum dando facta est imitatrix Christi, de quo secundae ad Corinthios octavo: «Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis ». Ubi ergo Christus promittit stipendium, non est periculum; ubi dat exemphim, non deseritur medium, quia ipse est omnis perfectionis centrum; ubi approbat affectum, caritatis ordo non pertui-batur, immo completur; quia, ut dicitur primae ad Corinthios decimo terlio, « caritas non quaerit quae sua sunt ». — Ex his colljgitur, quod non est vitium totum rehnquere, sed perfectum, quia radix merendi principaliter respicit cordis affectum, et quia magis acceptat Deus fervorem cordis quam magnitudinem muneris. In cuius signum dicitur Genesis quarto: « Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cain aulem et ad munera iUius non respexit ». Et ideo contra eum qui est malae voluntatis, de eleemosyna confidentem dicitur Ecclesiastici septimo: « Non alliges tibi duphcia peccata », et: «Nedicas: In muUitudine raunerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo aUissimo, suscipiet munera mea»; quia, Ecclesiastici trigesimo quarlo, « dona iniquorum non probat Altissimus», sed, quod dicitur in Psalmo, « sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum », usque ibi: «aUare tuum vitulos ».
- Haec secundum litteram dicta sunt; secundum moralem autem intellectum per hanc viduam pauperculam, quam benignissime respicit Dominus Lesus, intelligitur anima, quae recedit ab amore temporalium; quae ideo vidua dicitur, quoniam, quando mundo adhaesit, habuit virum, nunc quasi vidua et paupercida est: vidua quidem, quia sequeslrata est a mundo quantum ad affectum carnalitatis; Psalmus: « Viduam eius benedicens benedicam, pauperes eius salurabo panibus ». Et haec vidua omnem suam delectationem ponit in Christo, secundum illud primae ad Timotheum quinto: « Quae vere vidua est et desolata speret in Deum et instet orationibus et obsecrationibus nocte ac die ». — Et haec paupercula est, quia sequeslrata a mundo quantum ad affectum terrenitatis; de qua Isaiae quinquagesimo quarto: « Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione ». Huiusmodi igitur est offerre Deo duo aera minula, id est mortificatianem carnis, in quantum est vidua, secundum illud Apostoli ad Romanos duodecimo ®: « Obsecfro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hosliam-viventem, sanctam, Deo placentem, ralionabile obsequium vestrum »; i oevre. paupertatem spiritus, in quantum est paupemita; primi Paralipomenon vigesimo secundo: « Ecce, in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini ». De hoc duplici minuto offerendo secundae ad Corinthios septimo: « Mundemus nos ab omni inquinamento carnis ac spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei ». qui in gazophylacium munera mittunt, ludaei sunt, qui de iustitia Legis sunt elati », secundum iUud ApostoU ad Romanos decimo: « Dei ignorantes et suam volentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti». — Per viduam joaitpercw/ani intelligitur Ecclesia de gentibus congregata; unde Glossa: « Vidua, Ecclesia, pro qua vir eius pertuUt morlem et in caeU penetralibus, quasi ab oculis eius occuUus, quasi in parte alterius regionis vivit ». Ideo ad Ephesios quinto: « Viri, diiigite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae»; et post: «Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo el in Ecclesia ». ludaeus ergo offert ex abundantia propter praesumtionem; unde Glossa: « ludaeus ex abundanti tanam, cui adhaesit, et millat in thesaurum sacrum duo minuta, carnem et mentem, ipsaque imminuat, continentia quidem carnem, huniililate vero mentem, nt ct ego audiam, quod totam meam vitam consecrarim Deo, non relicta ulla cogitalione vel alTectione huic mundo ». — Inter opera Hieron., Coniment. in Marc. 12, 41. seqq.: Paupercula vero quae est nisi et ego et similes mei, qui mitto quod possum, et desidero quod non possum etc.
mittit, qui de sua iustitia praesumens orat ita apud se: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum », secundum illud supra decimo octavo, ubi agitur de Pharisaeo, qui designat populum ludaeorum. Sed haec vidua oflert lolum victum suum, quia, ut dicit Glossa « Ecclesia omnem victum in munera Dei mittit; quae omne, quod vivit, non sui meriti, sed divini muneris intelligit, diceos: Deus, propitius esto milii peccatori». Ojfert autem duo minuta, id est fidem et carilatem, vel geminam fidem, scilicet de Divinilale et humanitate, seu geminam caritalem, scilicet Dei et proximi, secundum illud Canticorum quarto: « Omnes gemellis foelibus, et sterilis non «st in eis ». Et haec minuta sunt propter humilitatem, sed Deo maxime accepta sunt; unde Glossa: « Consideratione suae fragilitatis minuta, sed merito piae intentionis magis sunt accepta quam cuncta superbientium ludaeorum opera», quia, lacobi quarto, « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiara ». — In hac igitur vidua commendalur sancta Ecclesia, commendalur nihilominus castitas, humilitas et paupertas, quae tria sunt consilia evangelica el perducunt animam ad perfectionem praecipuam, quae praecipue est a Christi discipulis eligenda.
Informatio ad providentiam lespectu fatnroinm.
- Et quibusdam dicentibus de templo etc. Postquam informavit discipulos ad cautelam malorum et ad eligentiam meliorum, hic terlio informat eos
4 tem pars ista in quatuor partes. In prima praedicit quae ventura sunt generaliter. In secunda, quae ventura sunt circa persecutionem Ecclesiae, ibi: Videte, ne seducamini elc. In tertia, quae ventura sunt circa destructionem lerusakm, ibi: Cum autem viderilis circumdari ab excrcilu. In quarta, quae ventura sunt circa iudicmm finale, ibi: Et erunt signa in sole et luna.
In explicando aulem praediclionem fulurorum in quadam generalitate tria introducuntur, scilicet praedictione subsequens quaestio.
- (Vers. 5.). Primo igitur quoad occasionem
de templo, quod bonis lapidibus et donis ornatum essel, dixit..d huiusmodi laudatores templi quantum ad permanentiam et opulenliam praedicendo futura respondit, ue confiderent in his transitoriis, quia, sicut dicitur ad Hebraeos decimo tertio, « non habemus hic manentem civttaleni, sed futuram inquirimus»; et ideo secundae ad Corinthios quarto: « Non contemplantibus nobis quae viden.tur, sed quae non videntur. Quae eniin videnlur temporalia sunt; quae autem non videntur aeterna». Discipuli autem, nondum existentes spirituales, magnificabant templum quantum ad soliditatem aedificii; unde Marci decimo tertio: « Cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice, quales lapides et quales structurae»! Magnificabant ipsum quantum ad sublimitatem cultus Domini, quia ornatum erat donis, quasi Deus semper in illo deberet coll. Ei in hoc tripliciter fallebantur: el(y3iparva tanquam si essent magna, cum tamen dicatur Isaiae ultimo: « Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Quae est ista domus, quam aedificabitis mihi? Et quis est iste locus requietionis meae? Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus». Et ideo sapientissimus Salomon terlii Regum octavo: « Si caelum et caeli caelorum te capere non possunt elc. — Secundo, quia corporalia et figuralia magnificahant ut vera et spiritualia. Quocontra dicitur Actuum decimo septimo: « Deus, qui fecit mundum et orania, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis tempus habitat neque manibus humanis colitur, indigens ahquo», cum sit Deus. — Tertio fallebantur, quia momentanea el caduca magnificahant, quasi essent perpetua et aeterna, cura dicatur tamen primae ad Corinthios septimo: « Praeterit enim figura huius mundi ».
H. (Vers. 6.). Secundo quantum 3ii praedictionem introductam ex occasione accepta subditur: Haec quae videlis, venient dies, in quibus non relinquelur lapis super lapidem, qui non destrualur. Hoc quidem generaliter dictum est et verum est pro tempore finalis iudicii, quando omnia destruentur, secundum illud Matthaei vigesimo quarto: « Caelum et terra transibunt » etc.; et Apocalypsis vigesimo primo: « Primum caelum et prima terra abiit, et
mare iam Don est», ut in Psalmo: «Ipsi peribunt, tu autem permanebis » etc. Est etiam verum pro destructione lerusalem specialiter, quae facta est a Tito et Vespasiano quadragesimo secundo anno post passionem Domini; supra decimo nono: « Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et ad terram prosternent te et non relinquent in te lapidem super lapidem ». Unde Gregorius dicit, quod illa lerusalem cum templo funditus est eversa, et nova postmodum est reaediflcata. Ratio autem, quare Dominus distulit per quadraginta duos annos, fuit, ut exspectaret illos ad poenitentiam, sicut dicitur secundae Petri tertio: « Patienter agit propter vos, nolens aliquem perire ». Ratio autem, quare amplius non distulit, fuit propter ludaeorum perfidiam obduratam, quae veritatem contemnebat propter velamen et umbram. Unde Glossa: « Curavit Deus civitatem et templum et omnia figuralia subvertere, ne quis post adventum Christi ad illa recurreret ». Et pro illo tempore intelligitur illud Isaiae primo: « Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum ». « Ne offeratis ultra sacrificium frustra; incensum abominatio est mihi. Neomeniam et Sabbalum et festivitates alias non feram ». Et ideo ad Galatas quinto®: « State et nolite iterum iugo servitutis contineri. Ecce, ego Paulus dico vobis» etc.
(Vers. 7.). Tertio quantum ad interrogationem subortam ex praedictione audita subiungit: jgQjjgj, autem Ulum dicentes: Praeceptor, quando haec erunl, et quod signum, cum fieri incipient? Interrogaverunt autem non omnes, sed quatuor principales, scilicet Petrus, lacobus, loannes et Andreas, quia erant ei familiares. Unde Glossa: « Quia laudantibus aediflcationes templi praedixerat omnia destruenda, discipuli, sicut Marcus ait, scilicet Petrus, lacobus, loannes et Andreas, separatim quaerunt tempus et signa praedictae destructionis ». Et attendendum, quod dupliciter potest quis inquirere de temporibus futuris: uno modo, inquirendo diei flnalis horam determinatam, et haec est quaestio curiosa, quia, sicut Matthaei vigesimo quarto dici- > Vers. 43. et 44. tur, « de die illa et hora nemo scit, neque Angeli caelorum, nisi solus Pater ». Et ideo discipulis quaer rentibus, Actuum primo: « Domine, si in lempore hoc restitues regnum Israel »? responsum est: « Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate». Et ideo primae ad Thessalonicenses quinto: « De temporibus et momentis,. fratres, non indigetis, ut scribamus vobis. Ipsi enim dihgenter scitis, quia dies Domini, sicut far in nocte, ita veniet ». to modo potest quis inquirere in quadam generalitate et sine certi temporis significatione; et haec quaestio studiosa est. Nam huius ignorantia est periculosa; propter quod de ludaeis, leremiae octavo: « Turtur et hirundo et ciconia cognoverunt tempus adventus sui, populus autem meus » etc.; et supra duodecimo: « Hypocritae, faciem caeli et terrae nostis probare, hoc autem tempus quomodo non probatis »? Et ideo Dominus quaerentes non reprehendit, sed eis satisfacit. Unde Gregoriusi: « Dominus ac Redemptor noster perituri mundi praecurrentia mala denuntiat, ut eo minus perturbent venientia, quo fuerint praescita. Minus enim iacula feriunt, quae praevidentur; et nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra haec per praescientiae clypeum munimur »,
(Vers. 8.). Qui dixit: Videte, ne seducamini etc. Post praedictionem futurorum in quadam generalitate hic specialius descendit ad describendam persecutionem Ecclesiae. Hanc aulem describit dupliciter: primo communiter respectu omniuni; secundo, specialiter 7-espectu perfectorum, ibi: Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas.
In describendo autem persecutiones futuras in Ecclesia post passionem Christi introducuntur tria, ex quibus ostenditur persecutio Ecclesiae esse conflanda, sciUcet multiplicatio haeresis, aggravatio hellorum et supervenlio pestilentiarum.
Primo ergo quantum ad multitudinem haeresum dicit: Qui dixit: Videte, ne seducamini, scilicet per varios errores; propter quod ad Ephesios quarto: « lam non simus sicut parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia
hominum, in astutia ad circumventionem erroris »; sicut secundae ad Thessalonicenses secundo: « Rogamus vos, ut non cito moveamini a vestro sensu; ne quis vos seducat uUo modo ». Et bene opus erit cautela, praecipue propter seducentium improbitatem.
- Et ideo subdit: Mulli enim venient in no-?wme meo, dicentes: Quia ego sum, praedicando scilicet haercses tanquam haeresiarchae. Multos quidem dicit propter multitudinem et varietatem haeresum, quae a principio Ecclesiae inceperunt et in fme Ecclesiae per filium perditionis vigebunt. Unde Glossa: « Imminente lerosolymorum excidio, multi fuerunt principes, qui se Christos dicerent et libertatis tempus appropinquare. Temporibus quoque Apostolorum haeresiarchae multi prodierunt ». Unde primae loaimis quarto: « Multi pseudoprophetae exte- Tunt in mundum ». Inter hos fuit primus Simon raagus, qui dicebat et in suis voluminibus scriptum reliquit, ut dicit Hieronymus: « Ego sum speciosus, ego sum paracletus, ego sum omnipotens, o sum sermo Dei ». Unde Actuum octavo: « Vir quidam erat, nomine Simon, dicens, se esse aliquem magnum; cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quae vomagua ». Refert etiam losephus, Simonem Essaeum fuisse in campis lezrahel, qui praedicabat, se esse Christum. Legitur etiam, quod cum essent. fihi Herodis Romae et ibi disceptarent de regno, erant quatuor in ludaea, quorum unusquisque se Christum praedicabat. Manichaeus etiam dixit, se esse Spiritum sanctum®. Mahometus etiam dixit, se esse aliquem magnum. Et flnaliter post omnes sequetur impius antichristus, qui erit omnium malorum caput, de quo secundae ad Thessalonicenses secundo: « Tunc revelabitur ille iniquus, cuius adventus erit secundum operationem satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, eo quod caritatem veritalis non receperunt, ut salvi fierent ». Unde Chrysostomus: « Homo circa mortem phantasias videt, sic et mundus in exitu suo multos patitur errores ». — Sed quia post istos errores ilJucescet veritas, ideo subdit: Et tempus appropinquabit », scilicet cognoscendae veritatis; de quo tempore primae ad Corinthios quarto: « Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum »; Psalmus: « Cum accepero tempus, ego iustitias iuditJabo ». — Et ideo addit: Nolite ergo ire post illos i, per approbationem falsitatis, secundum illud Proverbiorum primo: « FiU mi, ne ambules cum eis. Pedes enim eorum ad malum currunt » etc. Vadunt aulem post Sirhonem omnes simoniaci, post Mahomelum omnes luxuriosi, post antichristum omnes superbi et ambitiosi; quia omnes tales sunt adversarii Christi, et multi sunt. Ideo primae loannis secundo: « Filioli mei, novissima hora est; et sicut audistis, quia antichristus venit; nunc autem antichristi multi fecti sunt». Sed tales non sunt imitandi; propter quod Psalmus: «Noli aemulari in malignantibus »; et post: « Quoniam tanquam foenum velociter arescent ».
Ib. (Vers. 9.). Secundo quantum ad aggravationem hellorum subdit: Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri. Sicut enira non est errantium dolositas subsequenda, sic non est bellantium improbita formidanda, maxime viris iustis; unde Matthaei decimo: « NoUte timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere »; quoniam vir iustus per proeUa non perdit quod amat, et ideo huiusmodi proeUa non formidat; Proverbiorum vigesimo octavo: « Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit ». Unde Chrysostomus: Apost. c. 29. ait: Isle ludas Galilaeus fuit Essaeus genere. Prae- (er hunc ludam Galilaeum B. Albert., in Matth. 24, 5, aCferl etiam Theodam, de quo Act. S, 36, quem losephus (XX. Antiq. lud. c. 3. n. 1.) vocat praestigiatorem. Cfr. supra c. 13. n. 2. in fine.
Idem refert Card. Hugo, loc. cit.
° Cft-. supra pag. 439, nota 1. — Dogma Mahometi notum est: Pra&ter Deum nuUus Deus, et Mahometus est legatus ipsius.
« Sancti viri m auditione sive corporalium, sive spiritualium proeliorum imperturbabiles permanent, quia ea quae sunt in mundo, non possunt nocere eis qui sunt extra mundum; sicut qui est in tabernaculo sonum quidem tempestatis audit, slatum autem non sentit ». Ideo Proverbiorum duodecimo: « Non contristabit iustum, quidquid ei acciderit ». Non sunt igitur haec formidanda, quia non sunt nociva. — Non sunt etiam formidanda, quia sunt opportuna; ideo addit: Oportet, primum haec fieri, sed nondum statim finis. Chrysostomus: « Non potest esse signum, quod semper fuit in usu. Nam bella haec corporalia semper fuerunt et erunt ». Quamdiu enim regnat concupiscentia, oportet,quod sint htes et bella; lacobi quarto: « Unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis, quae raiUtant in membris vestris »? Permittit autem Dominus, haec fieri ad subversionem malorum et exercitationem bonorum, ut sic appareat illud lob septimo: « Militia est vita hominis super terram ». Et ideo ille bonus miles dicebat secundae ad Corinthios septimo: « Cum venissemus in Maeedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnae, intus timores». Nam loannis decimo sexto: « In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum».
(Vers. 10. 11.). Tertio quantum ad superipestilentiarum subiungit: Tunc dicebat iUis: Surgct gens contra gentem, et regnum adver sus regnum. Gregorms: « Ecce, perturbatio hominum »; et terraemotus niagni erunt per loca, « ecce, respectus irae desuper »; et pestilentiae, «ecce, inaequalitas corporum»; et fames, «ecce, sterilitas terrae»; terroresque decaelo, « ecce, inaequahtas aeris »; et signa magna erunt, non solum quia multa, sed etiam quia insolila. — Huiusmodi autem signa magna et multa praecesserunt num supra lerusalem pependisse, et currus et equites armatos quadraginta diebus in aefe debellasse, et vitulam inter manus immolantium peperisse aquam ». Et haec signa magna praecesserunt eversionem secundam lerusalem, sicut praecesserant destructionem ipsius factam sub Antiocho; secundi Machabaeorum quinto: « Contigit, per universam lerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes, et congressiones fieri cominus et scutorum motus et telorum tactus et aureorum splendorem armorum omnisque generis loricarum ».
Haec multiformis et pestilentiahs turbatio, licet secundum partes aliquando fuerit in sicut Gregorius? narrat, plene tamen erit in finah tribulatione, qua imminente, erit pertui-batio hominum et elementorum. Nam perturbatio hominurh erit, secundum illud Isaiae decimo nono: « Concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum et civitas adversus civitatem et regnum adversus regnum »; et Zachariae octavo: « Dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum ». Nec tantum erit perturbalio hoininum, verum etiam elementorum. Unde Gregorius: « Prius corda hommum et post eleraenta turbabuntur, ut, cum rerum ordo confunditur, ex qua re tribulatio veniat, monstretur». Turbabuntur ergo elementa, secundum illud Isaiae vigesimo quarto: « Cataractae de excelsis apertae sunt, et conculientur fundamenta terrae. Confractione confringetur terra » etc. Et Gregorius: « Omnia, quae ad usum vitae accepimus, vertimus in culpam: tranquillitatem humanae pacis in securitatem, peregrinationem viae pro habitatione dileximus patriae, salutem corporum redegimus in usum vitiorum, ubertatis abundantiam non ad necessitatem carnis, sed ad perversitatem intorsimus voluptatis; serenitatem aeris coegimus nobis servire ad amorem terrenae delectationis. iure ergo nos omnia feriunt, ut, quot in mundo habuimus gaudia, tot postmodum sentiamus tormenta ». Et boc quidem recte, quia, Sapientiae undecimo, « per quae peccat quis, per haec et torquetur »; et iterura Sapientiae quinto: « Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos »; et ideo Sapientiae decimo sexto: « Creatura, tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus iniuslos; et lenior fit
ad beDefaciendurn pro his qui in te confidunt ». Unde et ipse Gregorius dicit: « Quia omnia consummanda sunt, ante consummationem omnia perturbabuntur; et qui in cunctis deliquimus in cunctis ferimur, ut impleatur quod dictum est: Pugnabit pro eo orbis terrarum conlra insensatos », Sapientiae quinto.
- Sed ante haec omnia iniicient vobis etc. Postquam persecutioncm Ecclesiae descripsit commuplex persecutio contra Apostolos et apostolicos viros: primo publica, deinde privata, ibi: Trademini autem a parentibus etc.
Circa publicam perseciUionem virorum sanctorum, sciHcet Apostolorum et suorum imitantium,,. i (Bxplicandam mtroducuntur tria, sciucet persecutionis pugna, persecutionis causa el tribulatorum vicloria aperta.
(Vers. 12.). Primo igitur quanlum ad perseculionis pugnam dicit: Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas. Ante, scilicet tribulationem finalem, in qua tribulabunlur omnes, praecedit persecutio impiorum exagitata contra viros perfectos. In qua quidem persecutione ex parte impiorum erit violentia; ideo dicit: Iniicient vobis manus; Actuum quinto: « Exsurgens princeps sacerdotum etomnes, qui cum illo erant, quae est haeresis Sadducaeorum, repleti sunt zelo et iniecerunt manus in Apostolos et posuerunt 603 iu custodia publica». — Erit etiam iniuria cum violentia; et ideo addit: Et persequentur, iradentes in synagogas et custodias; Actuum sexto: <t Commoverunt plebem et seniores et scribas, et concurrntes rapuerunt Stephanum et adduxcruut iu concihum ». — Erit etiam cum hoc simulata iustilia; propter quod subdit: Trahentes ad reges et praesides propter nomen meum, quasi iniquum sit praedicare Crucifixum; Actuum quinto: « Cum adduxissent Apostolos, statuerunt in concilio. Et intcrrogavit eos princeps sacerdotum dicens: Praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto; et ecce, replestis lerusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius »; et Actuum decimo septimo: « Zelantes ludaei et assumentes de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem et trahfebant lasonem et quosdam fratres ad principes civitatis. clamantes: Quoniam hi sunt, qui orbem concitant et huc venerunt. Et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse lesum ». Haec autem persecutio desaeviit contra Apostolos et suos eliam sequaces ab adversariis nominis Christi; secundae ad Timotheum tertio: « Tu autem assecutus es meam doctrinam, inslitutionem, propositum, fidem, persecutiones, passiones, qualia facta sunt mihi Antiochiae, Iconii, Lystris». « Et ex omnibus eripuit me Dominus. Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur ». Unde Augustinus in sermone de Innocentibns: « In Scripturis sanclis, bonos et iuslos viros semper persecutionem malorum sustinuisse, cognoscimus », quia, ut dicit Gregorius, «Abel esse renuit quem Cain malitia non exercet ».
(Vers. 13.). Secundo quantum ad persectttionis causam subdit: Continget autem vobis in testimonium, dileclionis divinae; ad Hebraeos duodecimo: « Quem diligit Dominus castigat; flagellat autem omnem filium, quem recipit. In disciplina perseverate. Tanquam filiis vobis se offert Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater? Quodsi extra disciplinam estis, cuius participes facli sunt omnes; ergo adulteri et non filii estis »; ludith octavo: « Memores esse debetis, quomodo pater noster Abraham, tentatus et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est ». — Contingct etiam in testimonium virtutis propriae. Propter quod Genesis vigesimo septimo: « Accede huc, ut tangam le, fili mi, et probem, utrum lu sis filius meus, an no>i ». Unde et lob secundo dixit satan ad Dominum: « Mitte manum tuam et tange os eius et carnem, et tunc videbis, quod in faciem benedicat tibi. Dixitque Dominus ad satan: Ecce, in manu tua est. Egressus igitur satan a facie Domini, percussit lob ulcere pessimo »; et ad Romanos quinto: « Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spein ». — Continget etiam in teslimoniimi damnationis alienae. Unde Glossa: « Mors iustorum bonis est in adiutorium, malis in testimonium, ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt, ut vivant». Unde Sapientiae quarto: « Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerins consummata longam vitam iniusti »; et ideo primae Petri quarto: Moral. c. 39. n. 73. et II. Homil. In Evang. homil. 38. n. 7; cfr. I. nomil..in Ezech. homil. 9. n. 22. Vide tom. VI. pag. 132, notam 9.
o Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Si aulem primnm a nobis, quis flnis illorum qui non credunt Dei Evangelio »? — Continget etiamin testimonium veritatis praedicatae; nam martyr testis dicitur, et martyrium testimonium est veritatis; Apocalypsis sexto: « Vidi sub altari animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant». Et haec Martyrum sanctorum testimonia credibilem faciunt fldem christianam; Psalmus: <f Testimonia tua credibiha facta sunt njmis », propter mortem praedicantium. Unde et Actuum decimo: « Praecepit nobis praedicare populo et testificari, quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum ».
(Vers. 14.). Tertio quoad tribulatorum visubiuugit: Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari, quemadmodum respondeatis, per investigationem propriam, quia, secundae ad Corinthios tertio, « non quod simus sufDcientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufiicientia nostra ex Deo est »; Psalmus: « Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt ».
(Vers. 15.). Ego enim dabo vobis os et sapientiam, per inspirationem internam; Matthaei decimo: « Non enim vos estis, qui loquiraini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis ». Hic autem Spiritus Domini dat sapientiam et dat eloquentiam: sapientiam in corde, secundum illud loannis decimo sexto: « Cum venerit ifie Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem »; ideo lob trigesimo secundo: « Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelhgentiam ». Et ratio huius redditur primae ad Corinthios secundo: quia « Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit, quae sunt in homine, nisi spiritus hominis, qui est in ipso? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei ». Et ideo Sapientiae nono: « Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris Spiritum sanctum tuura de Dat similiter eloquentiam in sermone altissimis »? per sapientiam; unde Sapientiae decimo: « Sapientia aperuit os mutorum et linguas infantinm fecit disertas »; ideo Exodi quarto: « Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? Perge igitur, et ego ero in ore tao ct docebo te, quid loquaris ». Et ideo Isaiae sexagesimo tertio: « Ego, qui loquor iustitiam et propientiam non vmcit mahtia », ideo subdit: Cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri, per cavillationem fraudulentam; Exodi decimo quarto: « Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis ». Huic forti beliatori nulius resistere potest;. Psalmus: « Tu terribilis es, et quis resistet tibi »? et lob nono: « Quis restilit ei et pacem habuit »? NuUus ergo resistit, qui non vincatur a discipulis propter veritatis annuntiationem; quia dicitur tertii Esdrae quarto: « Et v6ritas manet et invalescit in aeternum et vivit in saecula saeculorum »; et Apocalypsis duodecimo de antichristo dicitur: « Ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui, et quia non dilexerunt animas suas usque ad mortem ».
Sed contrarium dici videtur Apocalypsis undecimo: « Dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis»; et post: « Cum flnierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum et vincet eos ». — Sed hoc non est contrarium, quia, licet veritas ad tempus prosternatur, oportet tamen, quod resurgat. Unde ibidem: « Post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos ». « Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit ».
(Vers. 16. 17.). Trademini autem a parentibus etc. Postquam descripsit perfectorum persecutionem publicam, hic describit privatam; circa quam introducuntur tria, scilicet domestica pugna, superna tutela et interna armatura.
Primo ergo quantum ad domesticam pugnam dicit: Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis; et hoc quidem dnrissimum erit. Durum quidem est tradi ab amico et cognato, secundum illud Psalmi: « Si inimicus meus raaledixisset mihi, sustinuissem utique. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus raeus, qui simul mecum dulces capiebas cibos » etc. Durius est tradi a fratre proprio; Michaeae septimo: « Ompes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur. Malum manuum suarum dicunt bonum ». Sed gravissimum est pati a gerutore suo; Zachariae decimo tertio: « Configent eum pater eius et
mater eius, genitores eius, cum prophetaverit ». Et haec quidem tribulatio valde est dura; unde Glossa: « Maius tormentum est, cum aliquis ab illis patitur, de quibus praesumebat, ia cum damno corporis mala cruciant amissae caritatis». Et ideo leremiae nono: « Unusquisque a proximo se custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur ». — Et quia hoc odium erit pessimum, ideo subdit: Et morte afficient ex vobis, et eriti.s odio omnibus hominibus p7opter nomen meum; leremiae decimo quinto: « Vae mihi! mater mea; quare genuisti me virum rixae, virum discordiae in universa terra? Omnes maledicunt mihi».
2S. Ratio autem odii huius est duplex: prima est discordia voluntatum. Ideo loannis decimo quinto: « Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligerel; quia vero non estis de mundo, propterea odit vos mundus». Nam, sicut dicitur lacobi quarto, « amicitia huius mundi inimica est Deo » etc. — Alia ratio est perfidia animorum, secundum illud loannis decimo sexto: « Venit hora, in qua oranis, qui interficit vos, putabit, se obsequium praestare Deo. Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me». In hoc mira notatur perfidia animorum, quod ex nulla alia causa persequentur viros iustos, nisi quia Christi nomen credunt, amant, praedicant et seqiuintur; et ideo dicit: propter nomen meum. Et haec® fuit causa, propter quam fratres loseph oderunt eum; unde dicit Chrysostomus: « 0 nefanda rabies iniquorum! Non licet loseph, non licet, inquam, impunitum esse qui bonus est, non licet, meliorem tutum esse cum mahs! Et quasi invidi aliquid perdant, aut dispendium alicuius rei incurrant; sic bonorum vita detrimentum est pessimorum. Zelant modestum superbi, mansuetum invidi, probum improbi, mitem tumidi inimica aemulatione lacessunt. Bonum mali videre non possunt. Nolunt, meliorem se vivere, ne degeneres ipsi possent improperia sustinere. Cur innocentem zelas, inimica fraternitas? Cur invides bono? Cur pati Scilicet ordinaria (ex Beda, qui sequitur Gregor., II. Homil. in Evang. homil. 35. n. 3.) in Luc. 21, 16. simplicem non potes? Cur modestum persequeris? Cur probum non dihgis? Cur rea innocentis sanguinis inveniris? Saltem distractus aliquatenus vivat, ne in te accusator innocens sanguis, ut in Cain, ahquando exsistat. Serva tibi, serva, inimica fratemitas, vivum quem sentias aliquando placatum; serva incolumem quem necessitatis tempore invenias provisorem ».
- (Vers. 1 8.). Secundo quantum ad supernam tutelam subdit: Et capillus de capite vesf.ro non peribit; quod tripliciter exponitur: primum quidem, quia divina providentia curam de omnibus agit et nihil perire sinit; supra duodecimo: « Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nohte ergo timere, multis passeribus pluris estis vos ». — Secundo, quia divina potentia nullam sinet perire particulam; unde Augustinus in Enchiridio i: « Non perit Deo terrena materies, de qua mortalium creaturarum caro; sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporuni substantiam, vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque animalium, etiam hominum cibum cedat carnemque mutetur, iili animae in puncto teniporis redit, quae ipsam primitus, ut homo fieret, cresceret, viveret, animavit». — Tertio, quia in omnibus his tribulationibus non incurrunt laesionera vel modicam; in cuius figura Danielis tertio: « Sidrach, Misach et Abdenago de raedio ignis egressi sunt. Et satrapae contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et odor ignis non transisset per eos ». Et ideo dicitur primae Petri tertio: « Et quis est, qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis »? Et in hoc mira apparet Dei super iustos protectio; unde Chrysostomus i: « Mira Christi virtus et fortitudo.postolorum. A gentibus habebantur odio ut ludaei, a Caesare eiiciebantur ut seditiosi, a ludaeis lapidabantur ut Legis inimici. Contra Apostolos omnes proeliabantur: princeps, dux, idiota et plebs. tafinita milha plura addit; codd. A C D omittunt mansuetum invidi, probum improbi.
ludaeorum tunc ceperunt Romani et duodecim viros inermes non superaverunt ».
(Vers. 19.). Tertio quantum ad inlernam armaturam subiungit: In patientia vestra possidebilis animas vestras, id est, defendetis tanquam per armaturam perfectam; Proverbiorum decimo quinto: « Qui acquiescit increpationibus possessor est cordis »; hoc autem lit per patientiam. Nam illius rei dicilur quis possessor, cuius habet plenum dominium; et patientia facit dominari sibi, secundum illud Proverbiorum decimo sexto: « Mehor est patiens viro forti, et qui dominalur animo suo expugnatore urbium ». Et ideo Gregorius: « Patientia radix est el custos virtutum, et in hac animas, quae coppus possidcut, possidcmus >>. — Et hoc manifeste apparet, si quis atteudat, quid sit patientia. Nam patientia rectificat rationalem, lemperat irascibilem, modificat concupiscibikm et exteriorem consummat operationem. Rationalem, inquam, illuminat et rectificat; unde Proverbiorum decimo quarto: « Qui patiens est multa gubernatur sapientia»; et Proverbiorum decimo nono: « Doctrina viri per patientiam dignoscitur ». Temperat irascibilem et concupiscibilem; propter quod Gregorius: « Patientia vera est, cum quis amat quem portat. Nam tolerare et odisse non est virtus, sed velamen furoris ». Consummat eliam exteriorem operationem, secundum illud lacobi pri-.mo: « Patientia perfectum opus habet, ut sitis perfeoti et integri » etc.; et ad Hebraeos decimo: o Patientia vobis necessaria est, ut, voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem ». Haec autem patientia facit repoj-tari praemium, dum conservat et multiplicat merita passionum. Unde Hieronymus: « Exercetur patientia, cum a proximo sustinemus persecutiones, damna, contumehas, ab adversario tentamenta, a Domino flagella. Sine ferro Martyres esse possumus, si patientiam in animo servamus».
Cum autem videritis circumdari ab exercitu etc. Postquam descripsit quae ventura erant geueraUter, et etiam persecutiones ipsius Ecclesiae; hic describit quae ventura sunt circa destructionmt, Jerusakm, per quam intelligitur tribulatio, quam Ecclesia passura est tempore antichristi. Habet autem pars ista duas partes. In quarum prima praedicit bellum praecedens; m secxmdai eTO, excidium subsequens, ibi: Vae autem praegnantibus et nutrientibus ctc.
Bellum autem praecedens describit quantum ad Iria, sciHcet quantum ad periculum pugnae, remedium fugae et iudicium divinae vindictae.
(Vers. 20.). Primo quantuni ad periculum pugnae dicit: Cum autem videritis, circumdari ab exercitu lerusalem, per obsidionem Romanorum, secundum illud Ezechielis quarto: « Fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te et describes in eo civitatem lerusalem et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et comportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro». — Tunc scitote, quia appropinquavit desolatio eius, per eversionem omnimodam; Danielis nono: « Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo; et finis eius vastitas, et post finem belh statuta desolatio » etc.
Spiritualiter autem per exercilum circumdantem lerusalem inteUigitur insurrectioperversorum contra ecclesiasticam pacem procurata per anUchrislum et ministros ipsius, secundum iUud Apocalypsis decimo sexto: « Et vidi, de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae exire tres spiritus immundos in modum ranarum. Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terrae congregare eos in proelium ad diem magnum omnipotenUs Dei »; et Apocalypsis decimo nono: « Vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proeUum cum illo qui sedebat in equo». Sed quia maU incomparabiUter plures erunt, ideo dicuntur circumdare. In cuius figuram primi Regum vigesimo terUo: « Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos ». Unde lob decimo nono: « Simul venerunt latrones eius et per me fecerunt sibi viam et obsederunt tabernaculum meum in gyro ».
(Vers. 21.). Secundo quantum ad remef/mm fugae subdit: Tunc qui in ludaea sunt fugiant ad 35. n. 9; ultima propositio insinuatur ibid. n. 7. in (ine. Cod. H cum Card. Hiig.: Tripliciter cxercetur etc. (Gregor.: Sciendum praeterea est, quod tribus modis virtus patientiae e.xerceri solet. Alia namque sunt, quae a Deo; alia, quae ab antiquo adversario; alia, quae a proximo sustinenuis. A proximo iiamque persecutlones etc).
monles, ne inveniantur; et qui in medio eius sunt discedant, ne includanlur; et qui in regionibus non intrent in eam, ne ibi capiantur. Exercitus enim Romanorum prirao per ludaeam evertit multas civitates, antequam veniret lerusalem. Et omnes pene ludaei intraverant ibi, sicut dicit losephus, propter solemnitatem et propter secnritatem; ideo comprehensi unt omnes iusto iudicio Dei, secundum ilUid leremiae duodecimo: « Congrega eos sicut gregem ad victimam el sanctifica eos in die occisionis ». Sed Christiani per fugam liberati sunt; unde Glossa Bedae: « Ecclesiastica historia narrat, Christianos, qui in ludaea erant, imminente excidio, ab Angelo monitos fuisse et trans lordanem in civitate Pella, donec desolatio ludaeae implerelur, habitasse ».
Spiritualiter autem insinuatur hic remedium, quod erit infirmis in ilia valida persecutione antichristi, sciucet fugae et occultationis. Licet enim imperfeclis fugere propter cavenda pericula; unde Zachariae secundo: « 0, o, o! fugite de terra aquilonis, dicit Dominus». Quibus Christus condescendens, abscondebat se a ludaeis, secundum illud loannis septimo: « Post haec ambulabat Lesus in Galilaeam. Non enira volebat ambulare in ludaea, quia quaerebant eum ludaei interficere ». Licet etiam hoc viris perfectis, cum vident, quod magis expedit saluti populi, quod fugiant; unde dixit Dominus discipulis Matthaei decimo: « Cum autem persequentur vos in una civitate, fugite in aliam »; et de Paulo dicitur Actuum nono, quod cum « ludaei custodirent portas Damasci die ac nocte, ut Paulum interflcerent, accipientes eum discipuli, nocte per murum dimiserunt eum, snbmittentes in sporta ». Huius figura praecessit in David; primi Regum decimo nono: « Porro ille abiit et aufugit et salvatus est »; subraissus enim fuit a Michol per fenestram.
(Vers. 22.). Tertio quantum ad iudicium divinae viiuHctae subdit: Quia dies ultionis Id sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. Decrevit autem Dominus destruere lerusalem in ultionem sanguinis Iesu Christi et Prophetarum eius; unde Matthaei vigesimo tertio: « Ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usqufe ad sanguinem Zachariae. Araen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam ». Nam tantum scelus nullo modo debuit remanere inultum; ideo Threnorum secundo: « Fecit Dominus quae cogitavit, complevit sermonera suum, quem praeceperat a diebus antiquis. Destruxit et non pepercit et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum ».
Spiritualiter aulem intelligitur per haec ullio divinae indignationis propter peccata personarum ecclesiasticarum, lam saecularium quam reiigiosarum, secundum illud Michaeae lerlio: « Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebanl, et prophetae eius in pecunia divinabant ». « Propter iioc Sion quasi ager arabitur » etc. Et specialiter propter peccata praelatorum; Isaiae primo: « Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii! lustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae »; « principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones ». « Propter hoc ait Dominus Deus exercituum: Heu! consolabor super hostibus raeis et vindicabor de inimicis meis». Ideo Isaiae trigesimo quarto: « Dies ultionis Domini, annus retributionura iudicii Sion»; et secundae ad Thessalonicenses secundo: « Mitlet eis Deus operationera erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquilati ». Et tunc in ullima tribulatione consummabuntur omnia, secundum illud Apocalypsis decimo'-: « In diebus vocis septimi Angeli, cum coeperit tuba canere, consuraraabitur mysterium Dei, quod locutus est per servos suos Prophetas»; et decimo quinto: « Irapletum est templum Dei fumo a maiestate Dei, et nemo poterat introire in teraplura, donec consummarentur septera plagae septera Angelorum ».
(Vers. 23.). Vae autem praegnantibu.s et nutrientibus etc. Postquam descripsit bellum praecedens, describit hic secundo excidium subsequens; circa quod describendum tria insinuantur, scilicet oppressio civitatis occupandae, dettructio civitatis oppressae et desolatio civitatis destructae.
Primo igitur quantum ad oppressionem civitatis occupandae dicit: Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebusl Glossa: « Quarum ubi pro in ludaea Vuluteri vel manus sarcina filiorura praegravatae fugae necessitatem impedient»; quia huiusmodi non poterit prodesse fuga, secundum illud primae ad Thessalonicenses quinto: « Repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habentis, et non effugienl ». — Ralio autem huius est vehemens oppressio civitatis; ideo addit: Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, secundum illud Isaiae vigesimo nono: «Vae Ariell VaeAriel! civitas, quam expugnavit David. Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens. Et circumvallabo ut sphaeram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam ».
- Secundum autem mysticum inlelleclum per praeqnantes intelhguntur animae peccalrices, quae., concipiunt per peccati concupiscentiam et pariunt per operationem perversam. Unde Augustinus de Verbis Domini: « Quando concupiscit quis rem ahenam, anima sua quasi concepisse videtur; quam rem si per aUquam nequitiam poluerit obtinere, quasi natum filium osculari et nutrire cognoscitur ». Unde lacobi primo: « Concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum, cum consummatum fuerit, generat mortem ». Et tahbus erit vae in illa tribulatione; unde Sapientiae quarto: « Ex iniquis omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua ». — Possunt autem per praegnantes intelligi animae, quae bonum habent propositum, sed non perveniunt usque ad partum effectus; unde Isaiae trigesimo septimo: « Venerunt fihi usque ad partum, et virtus non erat pariendi ». Et istis erit vae in illa tribulatione, quia, sicul flos vineae in frigore laeditur cito, sic propositum bonum in persecutione annihilatur; unde lob decimo quinto: « Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius », et hoc per mala exempla. Propter quod Amos primo: « Super tribus sceleribus flliorum Ammon et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilalandum terminum suum ». Istis erit vae propter negligentiam, sicut aliis vae propter concupiscentiam. Et sic implebitur illud Isaiae vigesimo octavo: «Erit eis verbum Domini: Manda, remanda, manda, remanda; exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi, ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et illaqueentur et capiantur ». clionem civitatis oppressae subditur: Et cadent m ore gladii el captivi ducentur in omnes gentes. Ad litteram hoc impletum esse videmus in ludaeis, de quibus miram narrat losephus stragem.et mirabilem videmus viventium dispersionem; et sic verificatum est in eis illud Deuteronomii trigesimo secundo: « Foris vastabit eos gladius et intus pavor, iuvenem simul ac virginem, lactantem cum homine sene»; et illud Threnorum primo: « Foris interficit gladius, et domi mors simihs est »; et similiter illud Threnorum secundo: « Tetendit arcum suum quasi inimicus, flrmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne, quod pulcrum erat visu in tabernaculo fiUae Sion ». erit in tribulatione finali, de qua Isaiae vigesimo secundo: « Dies interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle visionis ». Et de hoc Danielis undecimo: « Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et in flamma et in captivitate et in rapina dierum ». « Et de eruditis ruent, ut conflentur et eligantur et dealbentur » etc. Unde dicitur Ezechiehs nono: « Transite per medium civitatis et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini senem, adolescentulum et virginem, parvulum et muUeres interficite usque ad internecionem. Et a sanctuario meo incipite » etc. Et ideo lob decimo nono: « Fugite a facie gladii» etc. gentibus; Threnorum primo: « Manum suam misit hostis ad omnia desiderabiha eius, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas, ne intrarent ecclesiam tuam »; et Threnorum cundo: « Praecipitavit Dominus nec pepercit ». « cipitayit orania moenia eius, dissipavit munit.iones eius et replevit in flUa luda huraiUatum et humiliatam »; et in Psalmo dicitur: « Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam » etc. — Et quoaiam non Ilistor. scholast. in Evang. c. 138: Eversa lerusalem per Titum, Iladrianus statuam suam posuit, ubi arca steterat, quia vestigia civitatis adhuc quaedam manebant, et ludaei, qui latentes undecumque rcmanserant, quandoque ad locum sanctum redibant et iterum mulliplicati amoverunt statuam. Ob hoc Hadrianus apposuit manum extremam et funditus everlit urbem et edixit, ne quis ludaeorum remaneret in terra illa. Et de hac ultima eversione videtur subdere Lucas dicens: Ei captivi ducentur in omnes gentes.
est ira Domini sine misericordia, ideo addit: Donec impleantur tempora nationum; Glossa: « Id est, donec plenitudo gentium intraverit, et sie omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem a lacob ». Et ideo dicitur Threnorum tertio: « Quia non repellet in sempiternum Dominus; quia, si abiecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum ».
Secundum mysticum intellectum per tempora nationum intelligitur tempus illud, quo fllius is. pgj,(jjjjQjjjg Ecclesiam conculcabit; Apocalypsis undecimo: « Atrium, quod est foris templum, ne metiaris, quoniam datum est gentibus», ad conculcandum, «.et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus ». Abbreviabitur autem hoc tempus propter meritum electorum; unde Matthaei vigesimo quarto: « Erit tribulatio magna, qualis nunquam fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. Et nisi abbreviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur ». Unde et Danielis nono: « Septuaginta bebdomades abbreviatae sunt super populum luum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustilia sempiterna».
(Vers. 25.). Et erunt signa in sole etc. Postquam praedixit, quae ventura erant generaUter, circa persecutionem, et circa destructionem lerusalem, hic quarto praedicit, quae ventura sunt circa iudicium finale. In hac autem eruditione primo discipulos erudit ad providentiam. Secundo erigit ad confidentiam, ibi ®: His autem fieri incipientibus etc. Tertio vero excitat ad vigilanliam, ibi: Attendite autem vobis etc.
Circa iudicium finale universalem describit commotionem ex parte naturae caelestis, elementaris, rationaUs, inlellectualis et ipsius iudicis apparentis.
Primo ergo quantum ad naturam caelestem dicit: Et erunt siona in sole et luna et stellis. Solem et lunam specialiter nominat tanquam duo praecipua luminaria et secundum apparentiam et secundum efficaciam; Genesis primo: « Fecit Deus duo Scilicet ordmaria (ex Beda), in qua allegantur 25. seq. et Isai. 59, 20.
« Vers. 31. et 32. Vers. 2. magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas ». In his ergo luminaribus apparebunt signa obscurationis, secundum illud loelis secundo: « Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis ». Horribilis autem erit propter illorum luminum obscurationem, secundum illud Psalmi: «Fecit lunam in tempore, sol cognovit occasura suum. Posuisli tenebras » etc.; et de hac Sapientiae decimo septimo: « Nec siderum hmpidissimae flammae illuminare poterunt illam noctem horrendam ». Unde haec luminaria, quae in principio temporis posita sunt in flrmamento in signa per sui lucem, secundum illud Genesis primo: « Fiant luminaria in flrmamento caeli et sint in signa et tempora » etc.; in fine temporum in signa sunt finis per lucis occultationem. Unde Apor calypsis sexto: « Sol factus est niger tanquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellae ceciderunt de caelo super terram»; et Matthaei vigesimo quarto: « Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo ». — Hic autem beatus Lucas non exprimit, quod stellae cadent, sed quod in eis erunt signa; quia revera corpora stellarum caelestium non mutabunt situm secundum substantiam, sed secundum apparentiam. Virtute stellarum, imminente iudicio, impressiones plurimae generabuntur, quas Philosophus vocat assub, quae ita multiplicabuntur, ut cadere videantur stellae caelorum.
- Et attendendum est, quod sicut sunt signa naturalium secundum operationes naturales, sic sunt m signa eorum quae supra evemunt, per aliqua in eis super naturam facta. Nam in designationem mirabilis virtutis Christi sol stetit, secundum illud losue decimo: « Sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon ». « Stelitque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei ». In designationem autem mirabilis dignationis sol decem gradibus retrocessit; Isaiae trigesimo octavo: « Reversus est alterius, quae ligura ignis Arabice vocatur assub, quod quidam dicunt interpretari titionem [Arislot., loc. cit., utitur voce SaXo?, quae vertitur Latine: titio, fax, trabs], quia (igura exprimitur titionis cum longo carbone. Sed in Albumasar, ubi loquimur de figuris ignium in octavo de iunctionibus planelarum, una translatio habet assub et altera habet ignis albus, et ideo ignis albus videtur interpretari, et isti omnes ignes, qui in alto generari videntur. Cfr. ibid. c. 5. seqq. — VaU notam 6, in qua eadem lectio codd. ad calcem a nobis posita est, cum in textum debuisset recipi; ibi habetur etiam expositio opinionis, de qua hic agitur.
sol per decem lineas, per gradus, per quos descenderat», quia homo post novem ordines Angelorum decimum tenet locum. In designationem vero admirabilis passionis tam in capite quam in membris sol obscuratus est in passione capitis; infra vigesimo tertio: « Tenebrae factae sunt in universam terram, et obscuratus est sol »; similiter in passione corporis; Apocalypsis octavo: « Percussa est tertia pars solis et terlia pars lunae et tertia pars stellarum »; quod refertur ad corpus, quia, Apocalypsis duodecimo, « draco traxit tertiam partem stellarum».
Secundo quantum ad naturam elementarem subdit: Et iu terris prsssura gentium prae confusione souitus muris el flucluum. Beda: « Appropinquante extremo iudicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, quia, appropinquante termino suo, eleraenta quasi paventia nutant et tremunt»; Sapientiae quinlo: « Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum». « Ibunt directe emissiones fulgurum, et tanquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient. Et a petro.sa ira plenae mittentur grandines, et excandescet in illos aqua maris». Unde tunc verificabitur illud Exodi decimo quinto: « In spiritu furoris tui congregalae sunt aquae». Ipse enim Dominus, qui conturbat mare; Isaiae quinquagesimo primo: « Ego sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluclus eius »- Et, hoc quidem iusto iudicio suo; quia, sicut dicitur Isaiae quinquagesimo septimo, « impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem ». Et tunc erit confusio omnium elementorum, iuxta quod in Aegypto factum est, secundum illud Exodi nono: « Ignis et grando mixta pariler ferebantur ». Et in hac confusione erit sonitus terribilis; tunc enim verificabitur illud Psalmi: « Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas ». Hic enim sonitus designat sonitum terribilis vocis ipsius iudicis; unde Apocalypsis primo: « OcuU eius tanquam flamma ignis, et pedes eius similes aurichalco sicut in camino ardenti, et vox eius sicut vox aquarum multarum »; Ezechielis primo: « Audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum et sonum sublimis Dei; cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, ut sonus castrorum ».
(Vers. 26.). Tertio quantum ad rationalem subdit: Arescentibus hominibus prae timore et exspeetatione, quae supervenient universo orbi. Tunc enim implebitur illud Matthaei vigesimo quinto: « Media nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit » etc.; unde Glossa: « Hoc de ipso adventu intelligitur, cum omnes virgines prudentes et fatuae, insolito clamore suscitalae, lampades ornant, id est, secum opera numerant, pro quibus maximo cum timore iam instantem aeterni discriminis exspectant adventum». Dicuntur autem homines arescere, qui vixerunt secundum carnem; nam Isaiae quadragesimo: « Omnis caro foenum». « Exsiccatum est foenum » etc.; unde et lacobi primo: « Exortus est sol cum ardore et arefecit foenum », sol iustitiae veniens ad iudicium. Unde Beda: «In exspectatione districti examinis qui in hoc mundo floruerunt exarescent », secundum illud Exodi decimo quinto: « Irruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui ». Tunc in illis, in quibus securitas fuit et gaudium, non erit nisi limor et luctus; quia, primae ad Thessalonicenses quintoi, « cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus». Unde Chrysostomus: « Nec erit resislendi virtus nec poenitentiae locus nec satisfactionis facultas; ex angustia omnium rerum nihil remanet nisi luclus». Unde Matthaei vigesimo quarto: « Apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae ».
Quarto quantum ad naturam intellectualem subdit: Nam virtutes caelorum movebuntur; virtutes autem caelorum sunt AngeU beati, qui ex conturbatione omnium dicuntur commoveri, secundum illud lob vigesimo sexto: « Columnae caeli contremiscunt et pavent ad nutum eius ». Dicunlur autem pavere et contremiscere non timore poenae, sed timore reverentiae et horrore divinae vindictae, secundum illud lob quadragesimo primo: « Cum
sublatus fuerit, timebunt Angeli et territi purgabuntur». Unde sicut quis super montis supercilio existens quodani modo terretur ex corabustione viilae alicuius vel hiatus terrae, sic quodam niodo caelestes illae virtutes pavebunt in ilia terribiii uitione. Unde Hieronymus: « Quid faciet virgula deserti, ubi timore conculilur cedrus Libani paradisi»? Unde Isaiae sexto: « Commota sunt superiiminaria cardinum a voce ciamantis, et domus repleta est fumo». Unde Chrysostomus: « Si rex, processurus ad bellum contra aliquem, expeditionem mandat in populo, dignitates omnes moventur, exercitus concitatur, lota civitas fervet; quanto magis, rege caelesti exsurgente iudicare vivos et mortuos, angelicae virtutes commoventur, terribiies ministri, terribilem Dominum praecedentes, ante ipsum pro candeiabris fulgura viva praecedent, pro tubis horrenda tonitrua? Vere magna vox, cui omnia obediunt elementa, quae petras scindit, inferos aperit, vincula mortis disrumpit ».
(Vers. 27.). Quinto quantum ad iudicem avparentem dicit: Et tunc videbunt Filium hominis venientem m nube cum poteslate magna et matesiate; Apocalypsis primo: « Ecce, venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt ». Et de hoc adventu Danielis septimo: « Aspiciebam ego in visione noctis, et ecce, cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad antjquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem et honorem et regnum. Potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur ». Et hic adventus erit terribilissimus adeo, quod impleatur illud Isaiae secundo: « Incurvabitur sublimitas hominum, et hurailiabitur altitudo virorum, et eievabitur Dominus solus in die ilia, et idola penitus conterentur ». « Et ingredietur scissuras petrarum et in cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram». Et ideo in Psalmo: «Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet, et in circuitu eius tempestas vaiida ».
Licet autem multa et mira contingant in iudicio et quasi inenarrabilia, Hieronymus tamen Ua etiam Cnrd. Hugo; apud Hiefonytnvm tanien lianc sentenliam non invenimus, sed apud Bedam (quem allegat eliam S. Thom., Cat. aurea in Luc. 21. n. 6.), VI. in Luc. 21, 26: Columnae caeli conlremiscunl etc. [lob 26, 11.]. Quid ergo faciunt labulae, quando Iremunt columnae? Quid virgula deserti patitur, cum cedrus paradisi concutilur? — Sequitur Isai. 6, 4. quaedam narrat, quae dicit se reperisse in annaiibus ludaeorum, quae a diversis diversimode ordinantur. Dicit enim, quod primo die eriget se mare super altitudinem montium, ut verificetur illud Psalmi: « Mirabiles elationes maris ».
Secundo die in tantum descendet, ut vix videri possit, secundum illud Nahum primo: « Dominus in tempestate et turbine viae eius, et nebuiae puivis pedum eius, increpans mare et exsiccans illud et orania Humina ad desertum deducens ». Et de his duobus in Psalmo: « Dixit, et stetit spiritus proceiiae, et exaltati sunt fluctus eius » etc. — Tertio die marinae belluae ascendentes super mare dabunt rugitus usque ad caelum, quasi futurum narrantes iudicium; lob duodecimo: « Loquere terrae, et annuntiabit tibi, et narrabunt pisces maris » etc. — Quarto die ardebit aqua, secundum iiiud Isaiae sexagesimo quarto: « Utinam disrumperes caelos et descenderes, a facie tua montes defluerent, sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis ». — Quinto die herbae et arlx)- res dabunt rorem sanguineura; Apocalypsis decimo quartoi: « Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum ». — Sexto die ruent aedificia; Apocalypsis decimo sexto: « Et fracta est civitas magna in tres parles, et civitates gentium ceciderunt »; et Matthaei- vigesimo quarto: « Non reiinquelur lapis super lapidem, qui non destruatur » etc. — Septimo petrae collidentur ad invicem, sicut factum fuit in dominica passione; Matthaei vigesimo septimo: « Petrae scissae sunt » etc. — Octavo die fiet generalis terraemotus; Apocalypsis decimo sexto: « Et factus est terraemotus magnus, qualis non fuit, ex quo homines esse coeperunt ». — Nono adaequabitur terra; et tunc impiebitur illud Isaiae quadragesimo: « Omnis variis exaltabitur, et omnis mons et coiiis humiliabitur »; et Apocalypsis sexto: « Omnis nions et insulae de locis suis motae sunt». — Decimo exibunt homines de cavernis suis et ibunt velut amentes et non poterunt sibi mutuo loqui, et hoc prae stupore illorum mirabilium, quae videbunt et exspectabunt; et hoc notat hic, cum dicit: « Arescentibus hominibus prae timore». — Undecimo apericntur sepulcra, et stabunt ossa super
ea; et tunc implebitur illud Ezechielis trigesimo septimoi; « Ecce, ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, popule meus» etc. — Duodecimo stellae cadent de caelo; Matthaei vigesimo quarto: « Stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum movebuntur ». — Tertiodecimo morientur homines, ut cum mortuis resurgant, quia, sicut dicit Apostolus primae ad Corinthios decimo quinto secundum aliam translationem, «omnes quidem moriemur, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi » etc. — Quartodecimo ardebit caelum et terra, id est superficies terrae et aeris; secundae Petri tertio: « Adveniet dies Domini ut fur, in quo «aeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur ». — Quintodecimo die fiet caelum novum et terra nova, et resurgent homines, et fiet iudicium; de hoc loannes in Apocalypsis vigesimo primo: « Vidi caelum novum et terram novam; primum enim caelum et prima terra abiit, et mare iam non est ».
- (Vers. 28.). His autem fieri incipientibus etc. Postquam discipulos erudivit ad providentiam, hic secundo erigit ad confidentiam, et hoc quidem facit tripliciter, scilicet exhortatione'consolativa, similitudine manuductiva et assertione certificativa.
Primo igitur quantum ad exhortationem consolatoriam dicit: His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra; Gregorius: « Z-evate capita, exhilarate corda, quia, dum finitur mundus, cuius araici non estis, prope est redemptio, quam quaesiistis ». Respicite igitur per veram fidem, secundum illud supra decimo octavo: « Respice, fides tua te salvum fecit ». Respicite, inquam, futura, quae non videntur, secundum illud secundae ad Corinthios quarto: « Non conlemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur » etc. Et hoc quidem fit per fidem, de qua ad Hebraeos undecimo: « Fides est substantia rerum sperandarum, argumenlum non apparentium ». — Levate autem per spem; et rationem huius subdit: Quoniam appropinquat redemptio vestra, ad quam spes vestra suspirat. Unde ad Romanos octavo: « Creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus, adoplionem flliorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus ». Haec autem spes facit, tribulationes patienter ferri; ad Romanos duodecimo ®: « Spe gaudentes, in tribulatione patientes»; et ratio huius, ad Romanos octavo, quod « non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat ».
Debent igitur viri spirituales levar-e capita per firmam exspectationem; debent etiam levare oculos per claram considerationem, secundum illud Psalmi: « Ad te levavi oculos meos » elc.; et Genesis decimo tertio: « Leva oculos tuos in directum ». « Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo » etc. Debent levare vocem per Scripturae praedicationem; Isaiae quinquagesimo secundo: « Vox speculatorum tuorum, ievaverunt vocem, simul laudabunt » etc. Debent levare manus ad perfectam operationem; Psalmus: « Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas ». Et hoc est quod maxime nos sursum erigit, propter quod primae ad Timotheum secundo: « Volo, vos orare in omni loco, levantes putas manus sine omni ira et disceptatione ».
(Vers. 29. 30.). Secundo quantum ad 5«militudinem manuductivam subditur: Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores: cum producunt iam ex se fructum, scitis, quoniam prope est aestas. Comparat autem arbores humano generi, et maxime ficulneam. Arboribus enim huiusmodi homo assimilatur et quantum ad ortum et quantum ad occasum et quantum ad fructum. Quantum ad ortum, propter quod in Psalmo 1*: « Erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum » etc. Quantum ad occasum, propter quod lob decimo quarto: « Lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant »; sic et homo, cum moritur, spem habet resurgendi. Quantum ad fructum, quia, sicut arbor infructuosa inciditur, sic ethomo; unde Matlhaei tertio: « Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur » etc.; unde supra decimo tertio dicitur de ficu infructuosa: « Succide illam » etc. Sicut enim arbor secus viam non fructificat, sic et homo occupatus circa multa; Matthaei
Yigesimo primo: « Videns flci arborem secus viam, venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantmn. Et aitilli: Nunquam ex te fructus nascatur ». Unde Chrysostomus: « Sicut impossibile est; arborem secus viam fructus ad maturitatem servare; sic difflcile est, hominem iuxta mundum viventem iuventutem immaculatam usque ad flnem tenere». Sicut etiam arbores fructiflcant, abscedente hieme; sic homo fructum habet post tribulationem; Canticorum secundo: « lam hiems transiit, imber abiit et recessit»; « flcus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum ». Hic fructus est per tolerantiam tribulationis, secundum ilhid ad Hebraeos duodecimo: « Omnis discipHna in praesenti non est gaudii, sed moeroris, postea autem affert fructum pacatissimum exercitatis per eam ».
Sl. (Vers. 31.). El hic fructus colligitur in aestate claritatis aeternae; propter quod subdit: Jta et vos, cum videntis naec fien, scitote, quomam p7'ope est-fegnum Dei; Glossa: « Regnum Dei aestati comparat, quia lunc moeroris nostri nnbila transibunt, et aeterni diesvilae sub claritate solis fulgebunt ». In hac aestate cessabit pluvia lacrymarum; Isaiae vigesimo quinto: « Aufert Dominus Deus omnem lacrymam ab omni facie »; Psalmus: « Euntes ibant et flebant » etc. Cessabit nubilum tribulationum; Tobiae tertio: « Post tempeslateui tranquillum facis et post lacrymationem et fletum exsultationem infundis » etc. Cessabit etiam frigus cupiditatum; unde Bernardus: « 0 vera meridies, plenitudd fervoris et lucis, sohs statio, umbrarum exterminatio, desiccatio paludum, foetorum depuisio I 0 perenne solstitium, quando iam non inchnabitur dies; o lumen meridianum, o vernalis temperies, o aestiva venustas, o autumnahs ubertasl Et ne quid videat praeteriisse: 0 quies et feriatio hiemahs! aut certe, si hoc magis probas, sola tunc hiems abiit et recessit » I
(Vers. 32.). Tertio quantum ad assertionem certificativam subiungit: Amen dico vobis, quod non praeieribit generatio haec, donec omnia fiant; Glossa: «Quae dico vobis sub certitudineexspectate». Hanc aulem generationem vocat generationem mortalem, secundum illud Ecclesiastae primo: «Generatio praeterit, et generatio advenit ». Haec praeterit, quarido Iransit ad immortaUtatem per resurrectionem; Glossa: « De mortalitate ad immortalitatem ». Et haec resurrectio non erit ante praedictorum consummationem, quia, lob decimo quarto, « homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum».
(Vers. 33.). Et ideo subdit: Caelum et terra transibunt, quantum ad exteriorem figuram; Psalmus: « Tu in principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes » etc.; et ideo primae ad Corinthios septimo: « Praeterit figura huius mundi ». Unde Isaiae quinquagesimo primo: « Caeli sicut fumus liquescenl, et terra sicut vestimentum atteretur »; et Isaiae sexagesimo quinlo: « Ecce, ego creo caelos novos et terram novam ». — Et ideo transeunt haec omnia sicut temporalia, sed econtra, verba autem mea non transibunt, quantum ad interiorem sententiam; Psalmus: « In aeternura, Domine, permanet verbum tuum ». Unde Gregorius: «Omne, quod apud vos durabile et sine mutatione est, ad aeternitatem durabile non est; etomne, quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur ». Unde Isaiae quadragesimo: « Exsiccatum est foenum, et cecidit flos; verbum autera Domini nostri manet in aeternum ». Qui vult igitur aeternahter manere, oportet, quod in transitoriis non moretur, sed potius deserendo transitoria per divina verba transeat ad aeterna.
Propter quod notandum, quod mundus iste transit quantum ad omne quod habet in se bile. Transit primo quoad celsitudinem; Sapientiae Vers. i.
quinto: « Quid nobis profiiit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia » etc.; Psalmus: « Vidi impium superexallatum » etc. — Secundo quoad pulcritudinem; Psalmus: « Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat »; et lacobi primo: « Glorietur frater humilis in exaltatione sua, dives autem in humilitate sua, quia sicut flos foeni transibit. Exortus est enim sol cum ardore et arefecii foenum ». — Tertio quoad dulcedinem; primae loannis secundo: « Mundus transit et concupiscentia eius »; Proverbiorum quinto: « Favus dislillans labia meretricis ». — Ergo qui his transitoriis adhaeret triplicem facit transitum. Prinius est a culpa in culpam; Sapientiae secundo: « Coronemus nos rosis, antequam marcescant; nulluin sit pratum, quod non pertranseat luxuria noslra » etc. Secundus est a culpa in poenam; Sapientiae secundo: « Umbrae transitus est lempus nostrum »; et lob seplimo: « Dies mei velocius transierunt, quam a texcnte lela succiditur ». Tertius est a- poena inpoenam; loh vigesimo quarto: « Transibunt ab aquis nivium ad nimiuni calorem ». — Qui autem transit a transitoriis triplicem facit transitum. Primus est a culpa ad poenilentiam; et de lioc Actuum duodecimo: « Transcuntes primam ct secundam custodiam venerunt ad portam ferream »; et liic designatus fuit in transitu maris rubri, Exodi decimo quarto. Secundus est a poenilentia ad sapientiam; Ecclesiastici vigesimo quarto: « Transite ad me omnes, qui concupiscitis me, ct a generationibus meis adimpleinini »; et hic designatur in transitu per desertum, in quo filii Israel guslaverunt manna, Exodi decimo sexto. Tertius esi a sapientia ad vitam aeternam; Psalmus: « Transivimus per ignem et aquam » etc.; et loannis decimo tertio: « Sciens, quia venit hora eius » etc; et hic designatur in transilu lordanis, quo ingressi sunt terram promissionis; losue quarto: « Festinavit populus, ut transiret; cumque transissent omnes, transivit et arca Dei ». — Qui hunc triplicem facit transitum, ille solus est llebraeus et celebrat verum pascha; quia pascha nihil aliud est quam transitus.
5b. (Vers. 34.). Attendile autem vobis etc. Postquam erudivit discipulos ad providentiam et erexit ad confidentiam, hic tertio excitat ad vigilantiam; quod quidem facit quadrupliciter, scilicet dissuadendo contrarium, insinuando periculum, pcrsuadendo propositum et introducendo exeniplum.
Primo igitur quantum ad dissuasionem oppositi vigilantiae dct: Attendite autem vobis, per vigilanliam, ne forte graventur corda vestra, per somnolenliam; Sapientiae nono '- « Corpus, quod corrumpitur, animam aggravat»; in crapula et ebrietate et curis huius vitae, per excessum in gula; Ecclesiastici trigesirao septimo: « Propter crapulam niulti perierunt, qui autem abstinens est adiiciet vitam ». Iluiusmodi autem superfluitas ineptos nos reddit ad vigilandum circa studium veritatis; Proverbiorum vigesimo: « Luxuriosa res est vinum, el tumulluosa ebrietas. Quicumque his delectatur, non erit sapiens»; et ideo Ecclesiastae secundo: « Cogitavi a vir:o abstrahere carnem meam; ut transferrem animain meam » etc. Ilem, circa exercitium virtutis; ad Romanos decimo terlio: « Sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus » etc; et ad Philippenses tertio: « Mulli ambulant, quos saepa dicebam vobis; quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum»; et ad Romanos decimo sexto: «Huiusmodi Christo non serviunt,.sed suo ventri ». Ilem, circa excessum contemplationis; ad Ephesios quinto: « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spirilu sancto, loquentes vobis » etc.; ad Hebraeos decimo terlio: « Optimum est gratia stabilire cor, non escis»; quia, ad Romanos decimo quarlo, « regnum Dei non est csca et potus, sed iustitia et pax » ctc.
b. Secundo quantum ad insinuationem periculi subdit: Et superveniat in vos repentina dies illa, propter inconsideratum eventum. Repente enim evenit quod non praevidetur; Isaiae trigesimo: «Subito, dum non speratur, veniet contritio eius ». Venit enim ille dies iudicii repente his qui se non praeparaverunt conlra ipsum; supra duodecimo: « Si dixerit sorvus ille: Moram facit dominus meus venire, et coeperil edere et bibere et incbriari; veniet dominus.servi illius in dic, qua non sperat, et hora, qua nescit; et dividet eum partemque eius ponet cum iiifidelibus ».
b. (Vers. 3o.). Et quanlum ad tales subdit: Tanquam laqueiis enim supervenict in omnes, qui scdent super faciem omnis terrae, id est super omnes, qui terrenis incumbunt. Unde leremiae transitus Do.niini. — Pro pnscha Vat. phase (cfr. infra c. 22. n. 2. et 10.).
quadragesimo octavo: « Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab », per quem quidem cm-- «afe intelliguntur, qui super lerram sedent, de qui- Ijus in Psalmo: « Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglulinatus est in terra venter noster»; Ezechielis vigesimo sexto: « In terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo, admirabuntur ». De hoc autem posuit Dominus supra decimo septimo duplex exemplum, scilicet dc die- diebus Lot; quia primi perierunt diluvio, secundi incenclio. El de talibus lob vigesimo primo: « Domus eorum securae sunt et pacatae ». « Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt ».
- (Vers. 36.). Tertio quanlum ad persuasionem vropositi submgi: Viqilale ilaque, omni lem-. V i i pore orantos. Attendendum est autem, quod simul iungit viijilanliam el orationem. Nani vigilare oportet contra hostem exlrinsecum, scilicet diabolum; primae Petri ultimo: « Sobrii eslole et vigilate, quia adversarius vester diabolus » elc; et contra domesticiim, scihcet carnem; et ideo Ecclesiastici trigesimo primo: « Vigilia honestatis tabefaciet carnes ». VicjHarc oportet ad profectum virtutis; secundae ad Corinthios sexto®: « In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in vigiliis multis » etc. — Vigilare oportet per desiderium contemplationis; Canticorum quinto: « Ego dormio, et cor meum vigilat »; et Isaiae vigesimo sexto: « Anima mea desidcravit te in nocte » etc. Et quoniam nec possumus hostes revincere nec in hono proficere nec consolationes supernas habere nisi per donum gratiae divinae, ideo opol-tet orare; et propterea Matthaei vigesimo sexto: « Vigilate et orate, ut non intretis in tenta"tionem »; et Ecclesiastici trigesimo nono: « luslus cor suum tradet ad vigilandum dihiculo» etc. — Quia igitur oportet vigilare propter declinalionem mali, ideo addit: Ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, secundum illud Matthaei vigesinio quarto: « Orate autem, ne fiat fuga vestra in hieme vel Sabbato». Et hoc orabat Propheta in Psalmo: «Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam » etc. — Oportet vigilare etiam propter adeplionem boni, et ideo addit: Et slare anle Filium hominis; Glossa: « Haec est summa beatitudinis, in praesentia iudicis securum consistere »; lob vigesimo tertio: « Quis jnihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius »? Et ideo Apocalypsis septimo: « Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas in sanguine Agni. Ideo sunt anle thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius». Et hic semper est orandum; unde in Psalmo: « Sitivit anima mea adDeum, fontem vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei »!
b. (Vers. 37.). Quarto quantum ad inlroductionem exempli subiungitur: Erut aulem diebus docens in templo, ut vigiians circa exercitium activae, ut exemplum daret ad exercitium actionis perfectae, secundum illud secundae ad Timotheum quarto: « Praedica verbum, insla opporlune, importune » elc.; et iterum ibidem: « Tu vero vigila, in omnibus labora » etc. — Noctibus vero exiens, morabatur in monte, qui vocatur Oliveii,nt vigiians circa otium contcmplativae, secmidum illud Threnorum secundo: « Consurge in nocte, in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ». Et ex his duobus exemplum dabat perfectae vigilantiae in activa et contemplaliva cunctis praelatis, secundum illud Canticorum terlio: « Eu lectulum Salomonis ambiunt sexaginta fortes ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi»; et Isaiae vigesimo primo: « Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum, stans tolis noctibus».
Chapter 22 of 25