Capitulum XV
- (Vers. 34.). Secundo quantum ad cautelam rei nocivae suMit: Bonum est sal, si autem sal evanmrit. Per sal intelligitur perfectus quisque discipulus, qui exemplo et verbo debet condire corda aliorum; unde Matthaei quinto >*: « Vos estis sal terrae »; quod dicitur, quia discretionem summam
in debet habere in cmversatione, secundum illud ad Colossenses quarto: « Sermo vester semper in gratia sale sit condilus »; quia, sicut non potest comedi cibus, nisi sit sale conditus, sic nec stomachus cordis verbum suscipit indiscretum; lob sexto: « Nunquid poterit comedi insulsum, quod non est sale ia couditum »? Debet etiam habere sapientiam in contemplatione; unde Levitici secundo praecipitur, quod in omni sacrificio offeratur saL Et talis, qui prudens est et sapiens, recte verbo et exemplo condimentum est Ecclesiae; unde Glossa: « Sal cibos condit, vermes necat, carnes siccat; sic praedicatio a vermibus vitiorum et putredine illaesam servat Creatori suo humanam naturam ». — Sed tunc sal evanescit, quando Christi discipulus efficitur indevotus in contemplatione et indiscretus in actione et in praedicatione, sicut de illis dicitur ad Romanos primo: « Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum » etc.; et hoc est periculum. — Ideo subdit: In quo condietur? quasi dicat: in nuUo; unde Ecclesiastici duodecimo: « Quis miserebitur inKintatori a serpente percusso »? quasi dicat, quod tahs prorsus est despectibilis et inutihs tam coram Deo quam coram honiinibus, tam in actibus spirituaUbus quam in temporalibus.
- (Vers. 38.). Ideo addit: Neque iri terra iiequc iu sterquiHnio utile est, sed foras mitletur. Glossa: «Quia qui relro vadit neque ipse fructum ferre neque alios excolere valet »; immo, quod plus est, reddit terram sterilem, quia vir perfectus cadens suo malo exemplo aUos reddit imitiles ad bonum faciendum. Et ideo vir retrocedens comparatur uxori Lot, de qua dicitur Genesis decimo nono, quod
Impietas ludaeorum confutatur tripliciter.
Erant autem app'opinquantes etc. Postquam confutavit dolositatem PUarisaeorum calumniantium Christi potentiam in miracuUs, in Uac parte confutat eorum impietatem remurmurantium contra clemenliam in operibus pietatis. Dividitur autem Uaec pars « respiciens retro, versa est in statnam salis »; et ideo Proverbiorum sexto: « Homo apostata, vir inutiUs, gradiens ore perverso » etc. — Sicut igitur aedificium inceptum et non consummatum ad nihilum utile est, et homo, qui incepit et non perfecit, ab omnibus deridelur; et similiter iUe qui in proelio superatur: sic et disdpulus apostatans despicitur tanqaam sal infatuatum; unde Matthaei quinto: ff Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et cnculcetur ab hominibus ».
Tertio quantum ad spiritualem intelligentiam utnusque submngit: Qut habet aures audiendi,..... „.,i.. audiat; in quo mvitat ad perfectam inteUigentiam, ut non solum verba praedicta audiantur quoad sonum vocalem, de quo dicitur Matthaei decimo tertio: « Incrassatum est cor popuU huius, et auribus graviter audierunt »; verum etiam quoad intellectum spirilualem, secundum illud lob uUimo: « Auditu auris audivi te, nunc oculus meus videt te »; Psalmus: « Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus » etc.; et etiam quoad efjectum manualem; lacobi primo: « Estote factores verbi, non auditores tantum ». VuU igitur dicere, quod verba praemissa sunt parabolica; et ideo sunt spiriluaUter et non carnaUter audienda et discutienda, secundum illud Proverbiorum primo: « Audiens sapiens sapientior erit, et inteUigens gubernacula possidebit; animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum ». Qui hoc modo audiunt verbum Dei efficacissime suscipiunt, iuxta ilhid Ecclesiastici vigesimo quarto: « Qui audiunt me non confundentur, et qui operantur in me non peccabunt. Qui eUicidant me vitam aeternam Uabebunl». in partes tres. In quarum prima praemittitur expressio impietatis ludaicae. In secunda subditur manifestatio pietatis divinae, ibi: Et ait ad illos parabolam etc. In tertia vero adiungitur commendatio el persuasio pietatis humanae, infra decimo sexto: Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives.
Expressio ladaicae impietatis desoribitut triplioiter.
Circa expressionem autem impietatis ludaicae tria introducuntur, scilicet occasio impietatis exprimendae, expressio iam conceplae el simulatio aequitalis iustitiae.
(Vers. 1.). Primo igitur quantum ad occasioim- nem impietatis exprimendae dicitur: Erant aulem app7'opinquantes ei publicani et peccatores; in quo ostenditur summa pietas Cliristi ad peccatores publicos, ex quo Pharisaei occasionem accipiebant impie iudicandi, quia mos est impiis impietatem suam augere de visis operibus pietalis. Unde in Psalmo: «Dispersit, dedit pauperibus » etc., et stalim subdit: « Peccalor videbit et irascetur ». Ostendebat autem Christus pietatem magnam, quia suscipiebat publicanos, qui erant publici peccatores; unde Glossa: « Publicani, qui publica vectigaiia exigunt vel conducunt, et qui lucrum saeculi per negotia sectantur», et tales erant mullis lucris iniustis intenti. Huiusmodi autem peccatores, licet videantur repellendi ex iustitia, suscipiuntur tamen ex misericordia; de qua confisi, eranl appropinquanles ei tanquam ckmentissimo Domino, secundum illud lacobi quarto: « Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis ». Appropinquate, inquam, per devotam supplicationem; Psalmus: « Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ». Tanquam etiam peritissimo magistro; unde subdit: ut audirent illum, secundum illud consilium Sapientis Ecclesiastici ultimo: « Appropinquate ad me indocti et congregamini in domum disciplinae »; quia, sicut dicitur Deuteronomii trigesimo tertio, « qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina eius ».
Huic summo doctori Christo appropinquabant et Pharisaei et publicani, sed Pharisaei simulate, secundum illud leremiae duodecimo: « Prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum »; quia tales per simulatam iustitiam videntur proximi, sed per occultam superbiam sunt longinqui, secundum illud Isaiae quinquagesimo octavo: « Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens, quae iustitiam fecerit et iudicium Dei sui non dereliquerit; rogant me iudicia iustitiae et appropinquare Deo volunt. Quare ieiunavimus, et non aspexisti? Humiliavimus animas nostras, et nescisti »? subdit: « Ecce, in die ieiunii vestri invenitur nitentiam resipiscerent, secundum dominicam exhortationem Matlhaei quarto: « Poenilentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum »; et ul audiendo obedirent, secundum illud Ecclesiastae quarto: « Custodi pedem tuum, ingrediens in domum Dei, et appropinqua, ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimae». Pharisaei et scribae. Murmuratio est oblocutio, quae nec omnino exprimitur nec omnino reticetur; Sapientiae primo: « Auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quia sermo obscurus in vacuum non ibit ». Et ideo primae ad Corinthios decimo: « Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore ». Hanc murmurationem odit Dominus maxime, quia nihil prodest, nec sibi nec proximo; Threnorum tertio: « Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis »? quasi dicat: frustra; et quia procedit ex ore maligno, quod nec audet aperte arguere, nec Hugutio, quod dicitur a mutio, mutis, quasi velle loqui et non audere. Sed tamen oritur aliquando ex infirmitate, ut Numerorum undecimo: « Ortum est murmur populi, quasi dolenlium pro labore contra Dominum »; aliquando ex ignorantia et errore, secundum illud loannis septimo: « Murmur multum erat in turba. Quidam dicebaot, quod bonus; alii autem: Non, sed seducit turbas. Nemo tamen palam loquebatur-de illo »; aliquando etiam ex malignitate,simt Deuteronomii primo: « Increduli ad sermonem Cor. 10, 10. — AugusL, Enarrat. in Ps. 132. n. 12: Murmuratores omnes magnince descripti sunt quodam loco Scripturarum [Eccli. 33, 5.]: Praecordia falui sicut rota carri. Quid est: Praecordia fatui sicut rota carri? Foenum portat et murmural. Non enim potest rota carri quiescere a murmure. Sic sunt multi fratres, non habitant in ununi nisi corpore elc.
° Vers. 39. — Infra Vat. ex corde maligno, quia nec.
DomiDi Dei vestri murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manus Amorrhaei ». Similiter et hi bonum convertebant in malum, et publicanorum pcenitentiam et etiam Iesu misericordiam; et in hoc vitium incidebant, quia erant superbi et inhumani; de quibus potest intelligi illud Isaiae sexagesimo quinto: < Qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die ».
S. Tertio quantum ad simulalionem aequitatis iustiHae subditur: Dicentes: Quia hic peccalores ia... j «. i! n recipit, quantum ad affabiiitatem colloqun, el manducat cum illis, quantum ad familiaritatem convivii In quo volebant ipsum redarguere tanquam faulorem malorum et contemptorem praeceptorum; unde Glossa: « Quasi: contrarius est Legi, quae hoc prohibet ». In Lege enim prohibetur contactus rei immundae, Levitici undecimo et decimo tertio; in quo intelligitur vitatio societatis malae. Unde Deuteronomii septimo: « Non inibis cum eis foedus nec sociabis cum eis coniugia». Sed, sicut dicit Glossa, « dupliciter errant, quia et se iustos putant, cum sint superbi, et illos peccatores, cum iam poeniteant ». Unde ipsi simulando aequitatem cadebant in impielalem peccando m se vpsos superbiendo, quod consueverunt facere Pharisaei; infra decimo sexto: « Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus ». Item, peccando in proximos male iudicando, ita ut posset eis dici illud supra sexto: «Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo » etc. Item, peccando in Chrislum eius misericordiam redarguendo, qui peccatores recipiebat iuxta quod promiserat per leremiam, leremiae tertio: « Vulgo dicitur: Si dimiserit vir nxnrem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, nunquid revertetur ad «am ultra? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus, et suscipiani te ». Hoc enim est excellentissimae misericordiae; unde loannis sexto: «Omnis, qui venit ad me, non eiiciam eum foras ». Redargiiebanl etiam misericordiam, quia eis condescendebat ad manducandum, cum tamen hoc sit misericordiae summae,.secundum illud Apocalypsis tertio: « Ego sto ad ostium et pulso » etc.; et Matthaei undecimo: « Venite ad me, omnes, qui laboralis et onerati estis»; et loannis septimo: « Si quis sitit, veniat ad me et bibat » etc. Nam et Propheta ex repletione spiritus vocat omnes; Isaiae quinquagesimo quinto: « Omnes sitientes, venite ad aquas ». Et ratio huius est, quia, sicut dicitur ad Romanos decimo, « non est distinctio ludaei et Graeci; nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum » etc.
ManifeBtatio pietatis divinae detoribitur triplici
- Et ait ad ilbs parabolam. Postquam manifestavit impietatem ludaicam, sic secundo notificat pietatem divinam ad impietatem ludaicam confutandam. Et quoniam pietas Dei specialiter est ad hominem in humani generis reparatione, in qua indiget homo sacrificio reconciliante, pretio redimente et spiritu adoptante; ideo in hac parte triplicem introducit parabolam; quarum prima est de ove, quae sacrificatur; secunda, de draclima, quae est nummiis regius; tertia est de patre et filio, qui misericorditer recipitur. Amplius, quoniam pietas Dei specialiter ad hominem est ratione trium, quae Deus posuit in homiiie, scilicet ratione insitae mansuetudinis, ratione impressae imaginis et ratione collatae similitudinis; et per primam assimilatur homo ovi, per secundam vero nummo imperiali, per tertiam Filio Patris aeterni: ideo in hac parte Evangelista, Spiritu illuminatus, triplicem ponit parabolam, per os carnis Dei prolatam, ad notandam pietatem Dei ad humanam naturam, quarum prima est de pastore et ovibus suis; secunda est de muliere et drachmis, ibi: Aut quae mulier habens drachmas deceni; tertia de patre et filiis, ibi: Ail autem: Homo quidam habuit duos filios; in quo manifeste ostendit, quod omnis creatura quodam modo praetendit pietatem, quam Deus habet respectu hominis: crealura brutalis, ut ovis, et mere corporalis, in drachma, et rationalis, ut homo.
Parabola de ove perdita.
Circa parabolam igitur de ove perdita procedit hoc ordine. Nam primo exprimitur soUicitudo moestitiae pro ove perdita; secundo vero, magnitudo laetitiae pro ove inventa, ibi: Et cum invenerit eam etc.
In explicando autem soUicitudinem moesliliae cjfca ovem perdilam quatuor introducuntur ab Evan-., i- j j gelista, scilicet possessio muUitudims mtegrae, 0.6- perditio ovis centesimae et dimissio muUitudinis hahUae et requisitio deperditae
(Vers. 3.). Primo igitur quantum ad possessionem muUiludinis integrae, quam vult intelligi non ad litteram, sed paraboiice, dicit: Et ait ai Ulos paraboUim istam. Ideo parabolice loquitur,..... r> > i quia decet eius sapientiam; Psalmus: « Aperiam in parabolis os meum » etc.; et quia hoc requirebat ludaeorum perfidia, quibus debebant velari mysteria, secundum illud Matthaei decimo tertio: « Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt»; vel quia decebat sacrarrf Scripturam, in qua non tantum voces, verum etiam res sunt signa ad manuducendum intellectum parvulorum et simplieium ad concipiendum in se multiformitatem intellectuum divinorum, secundum illud Proverbiorum primo: « Parabolae Salomonis ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intelligenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae, ut detur parvulis astutia et adolescenti scientia et intellectus ».
(Vers. 4.). Et quoniam parvulis loquitur, ideo exempla manifesta supponit, cum dicit: Quis ex,, rr vohis homo, qui habet centum oues. Homo stemter homines est Dei Filius, de quo Baruch tertio: « Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est»; et ad Philippenses secundo 3 « In similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo». Oves istius hominis sunt rationales creatu- rae ratione insitae mansuetudinis; Matthaei decime: « Ecce, ego mitto vos sicut oves in medio luporum » etc. loannis decimo: « Oves meae vocem meam audiunt, et ego vitam aeternara doeis». Dicuntur aulem hae centum propter perfeclionem, quae insinuatur per centenarium propter reditionem denarii supra se ipsum. Unde Beda: « Quia numerus centenarius est perfectus, Deus centum oves, id est, numerum perfectum habuit, cum Angelorum et hominum subslantiam creavit ». Ob hanc causam etiam in designatione perfecti meriti ponftur Matthaei decimo tertio: « Aliud cecidit in terram bonam et attulit fructum centesimum »; et Genesis vigesimo sexlo: « Sevit Isaac in terra illa et invenit in anno illo centuplum ». Similiter etiam quanlum ad perfectionem praemii; Matthaei decimo nono: « Omnis, qui reliquerit » etc., sequitur: « Centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit ». Habere igitur centum oves est habere creaturas in perfecto numero et statu perfectionis
Secundo quantum ad perditionem ovis centesimae subdit: Et si perdiderit unam ex iUis. Unam ovem de centum perdidit Deus, quando homo peccavit. Unde Beda: « Una ovis periit, quando homo pascua vitae peccando reliquit ». De hac ove in Jsalmo dicitur: « Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, Domine». Ideo autem dicitur homo una ovis, quia omnes ex uno homine processerunt, in quo et peccaverunt, secundum illud ad Romanos quinto: « Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, in quo omnes peccaverunt ». Sed propter varietatem culparum superadditarum dicuntur muUae oves; Isaiae quinquagesimo tertio: « Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit »; et primae Petri secundo: « Eratis 5icut oves errantes » etc. Et hoc fuit, quousque homo caruit pastore; tertii Regum vigesimo secundo: « Vidi cunctum Israel dispersum in montibus sicut oves absque pastore ». Impegerat enim haec ovis in lupum, diabolum, de quo loannis decimo: « Lupus rapit et dispergit oves » etc.
Tertio quantum ad dimissionem muUitudinis habitae subiungit: Nbnne dimittit nonaginta novem in deserto? Per nonaginta novem intelliguntur Angeli, tum quia novenarius optime competit designationi numeri Angelorum propter ternarium triplicatum in ordinibus Angelorum, ad designandum Deum trinum et unum; tum quia, angelis ruentibus, et homine perdito, remansit eorum numerus imperfectus; unde Glossa: « Reliquit nonaginta novem, quia rationalis creaturae numerus, pereunte homine, erat imminutus ». Istos reliquit Christus, non localiter deserens, cum sit semper ubique, sed quia illos minime apprehendit; ad Hebraeos secundo: « Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit ». Dicitur autem reliquisse in deserto, id est in caelo, quod desertum fuit ab angelis et hominibus, et nullus iam ibi poterat introire. Propter quod illa
superna patria deseno comparatur; unde Glossa: « In deserto, id est in caelo, quod desertum est ab homine peccante»; propter quod etiam illa superna lerusalem dicitur deserta, secundum illud ad Galatas quarto: « lila quae ffursum est lerusalem lit)era est, quae est mater nostra. Scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non parturis, quia multi filii desertae magis, quam eius quae habet virum »; et Isaiae trigesimoquinto: « Laetabilur deserta et invia, et e.x.- sultabit solitudo et florebit quasi lilium » etc.
1 1. Quarto quantum ad requisitionem singularis ovis deperdHae adiungit: Et vadit ad illam quae perieral, ad istam overa, scilicet hominem, salvandum venit Deus, Dei Filius in hunc mundum; infra decimo nono: « Venit Fijius hominis quaerere et salvum facere quod perierat»; unde primae ad Timotheum primo: « Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Lesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere ». Et hoc fecit Christus lanquam bonus pastor; unde Ezechielis trigesimo quarto: « Ecce, ego ipse requiram oves meas et visitabo eas, sicut pastor visital gregem suum ». — Sed quia bonus pastor non desislit ab jnquisitione anle salutem, ideo subdit: Donec inveniat illam. Tunc autem haec ovis a Christo invenitur, quando eius sanguine a perditione liberatur, secundumilludDeuteronomii trigesimosecundo: «Dominus solus dux eius fuit, et non erat cum eo deus alienus». « Invenit eum in-terra deserta, in loco horroris et vastae solitudinis ». Invenit autem Deus homines perditos cum magna difflcultate, secundum illud Osee nono: « Quasi uvas in deserto inveni Israel et quasi prima poma ficulneae ». Unde pastor iste pro ovibus inveniendis laboravit usque d mortem, secundum illud loannis decimo: « Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis ». Propter quod etiam pastor iste agnu factus est inter oves, ut redimeret oves, secundum illud Isaiae quinquagesimo terlio: « Sicut ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum ». — Unde et hanc inventionem praefigurabat illa inventio, qua Abraham, volens offerre filium, invenit arietem; Genesis vigesimo secundo: « Levavit Abraham oculos suos viditque arietem inter Sciliccl interlinearis fsecundum Gregor., loc. ciL). — Stipcriiis pro svperm patria Vat. suprema patria. vepres haerentem cornibus, quem obtulit holocaustum pro filio ». Cetera igilur illa sacriGcia oblala, tam ovium quam agnorum et hircorum quam arietum et vitulorum, hoc significant, quod « Chrislus per proprium sanguinem introivit serael in sancta, aeterna redemptione invenla ». Et hoc est dicere: « Quaerit diligenter, donec inveniat».
- (Vers. 0.). Et cum invenerit eam. Post sol-!.. j.....,, licitudinem moestitiae pro ove perdila sequitur hic magnitudo laetitiae pro ove inventa, circa quam introducuntur tria, scilicet exsultatio prioata, congratulatio publica et conclusio principaliter intenta.
Primo igitur quantura ad exsultationem priuatam de ove inventa dicit: Et cum invenerit eam, imponit in humeros.suos gaudens. « Humeri isti », ut dicit Ambrosius, « sunt brachia crucis »; « illic, inquit, peccata mea deposui, in illa nobili patibuli cervice requievi ». In hos ergo humeros ovem perditam imposuit, quia ibi peccata nostra porlavit; unde Isaiae quinquagesimo terlio >- « Vere languores nostros ipse tulit et infirmitales nostras ipse porUavit »; et primae Petri secundo: « Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super ligiium, ut peccatis morlui iustitiae vivamus ». Et hoc est quod dicit Beda: « Ovem in huraeris suis imposuit, quia, huraanara naturara suscipiens, peccata nostra ipse portavit». Et peccata nostra portavit in cruce et crucem portavit in huraeris, secundura illud Isaiae nono 1*: « Factus est principatus super humerum eius »; et Isaiae vigesimo secundo: « Dabo clavem domus David super humerum eius ». — Super hunr humerum gaudens nos portavit propter maximam caritatem, quara ipse habuit ad liberationera nostram; Isaiae quadragesimo: « Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos »; « foetas ipse portabit». Et hoc cum maximo gaudio, secundum illud Isaiae ultimo: « Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita el ego consolabor vos». « Videbitis, et gaudebit cor vestrura, et ossa vestra quasi herba gerrainabunt ».
- (Vers. 6.). Secundo quantum ad congratulationem publicam subdit: Et venienS domum convocat amicos et vicinos. Domus ista est lerusalQm.
superna, de qua Isaiae sexagesimo: « Domum maieslatis meae glorificabo »; et loannis decimo quarto: « In domo Patris mei mansiones multae sunt ». In hanc Christus venit in ascensione, de quo adventu Isaiae sexagesimo tertio: « Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra »? In hanc portat ovem, quia, sicut dicitur ad Ephesios quarto, « ascendens in altum, captivam duxit caplivitatem ». Et ibi convocat kngeos, qui dicuntur amici propter familiaritatem in cognoscendo secreta; hoc enim est signum amicitiae; loannis decimo qumto: « Vos autem dixi amicos»etc.; et vicini, propter propinquitatem in communicando solatia; unde Matthaei decimo octavo: « Angeli eorum in caehs semper vident faciem Patris, qui in caelis est ». — Hos convocat Dominus ad concorditer gaudendum propter salutem hominum; unde etsubdit: Dicens iUis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. Hoc (licit, quasi dans eis materiam congratulandi de consecutione tanli beneficii et amoris caritativi, quem Deus ostendit. homini; unde dicit Sapientia aeterna Proverbiorum octavo: « Deliciae meae esse cum filiis hominum ». Unde Beda: « Non dicit: Congralulamini ovi inventae, sed mihi, quia gaudium eius est vita nostra ». Unde et in expressione huius gaudii permagnifici vocatur humani generis reinventio iucunda gaudium nuptiale, de quo exsultant caelestes cives; Apocalypsis decimo nono: « Audivi vocem lanquam vocem Angelorum multorum dicentium: Alleluia ». « Gaudeamus el exsultemus et demus gloriam Deo, quia venerunt nupliae Agni, et uxor Agni praeparavit se ». Desponsat enim sibi Agnus sanctam Ecclesiam de peccatoribus collectam, et habet Agnus oviculam reinvenlam.
- (Vers. 7.). Terlio quantum ad conclusionem, principaHier intentam subiungit: Dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitenliam agente; Isaiae quadragesimo nono: « Laudate caeli, et exsulta terra; iubilale montes laudem, quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur ». — Magnum est gaudium, quia maius est infirmum sanare quam sanum conservare; et ideo subdit: Quam super nonaginla novem iustis, qui non indigent poenilentia. Hoc autem dicitur, non quia melior sit peccator poenitens quam nonaginta novem iusti, sed quia in redemptione humani generis maiora operatus est Deus quam in conservatione totius multitudinis caeleslis; quia hoc est manifestativum maioris polentiae, maioris p7'udentiae et maioris misericordiae: maioris potentiae, quia maius est iustificare impium quam creare caelum et terram; maioris prudenliae, quia, lob vigesimo sexto, « prudentia eius percussit superbum »; maioris clemenliae sive misericordiae; unde supra primo: « Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto». Maior enim fuit in Christo condescensio, maior etiam humani generis sublimatio, secundum illud Psalmi: « Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos ». Unde lioc intelligitur quantum ad.causam nostrae poenitentiae, scilicet humani generis redemptionem, in qua maior est materia gaudii quam in omnibus aliis operibus Dei. — Si autem intelligatur depeccatore quolibet per se, tunc intelligitur, quia gaudium est magis novum, vel quia peccator est ferventior frequenter quam iustus. Unde Gregorius in Moralibus: « Quidam in Dei servitio ex anleacta alicuius debilitate roborantur, eosque ad custodienda mandata et futurorum trahit desiderium et impellit memoria praeteritorum ». Unde hoc non refertur ad omnes peccatores nec ad omnes iustos, sed ad peccatores fervidos post conversionem et iustos tepentes. Unde et Gregorius exemplificat et Beda in Glossa: « Maius gaudium est de peccatore quam de iusto stante; ut dux in proelio eum militem plus diligit, qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam eum qui nunquam fugit nec unquam fortiter egit ». Vel, hoc dicitur ratione confusionis adversariorum, secundum inlerlinenris: « Poenitenliam agente, poenitentiam agere est pcrpetrata mala plangere et plangenda non perpetrare »; ex Grcgor., loc. cit. n. 13. (cfr. IV. Sent. lil. Magislri, d. XIV. c. 2.).
° August., in loan. Evang. tr. 72. u. 3: Non hic audeo praecipitare senlenliam; intelligat qui potest, iudicet qui potest, utrum maius sit iustos creare quam impios iustiflcare? Certe enim, si aequalis est ulrumque potentiae, hoc maioris est misericordiae. Hoc est eniiii magnum pielatis sacramenlum, quod manifeslatum est in carne etc. [1. Tim. 3, 16.). Cfr. Glossa nrdinaria in Luc. 15, 7. — Diio seqq. loci sunt lob 26, 12. et Luc. 1,78. — Supcrius post manifestalivum A C D omittunt maioris potentiae, maioris prudentiae et maioris misericordiae.
illud Isaiae nono: « Laelabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut exsuUant victores, capta praeda, quando dividunt spolia » etc.
Pftiabola de diaoluna peidita.
iS. (Vers. 8.). Aut quae mulier etc. Post parabolam de pastore et ovibus suis subditur hic parabola de muliere et drachmis; in qua quidem sub metaphora drachmae manifestatur pietas Dei ad hominem, et hoc quadrupliciter, scilicet ad hominem conditum, ad hominem lapsum, ad hominem reparatum, ad hominem iustificalum.
Primo igitur quantum ad pietatem Dei respectu quae mulier dicitur, quia diligenda est lanquam sponsa speciosissima; Sapiens Sapientiae octavo loquens de sapientia dicit: « Hanc amavi et exquisivi eam a iuventute mea el quaesivi sponsam eam milii assumere et amator factus sum formae illius ». Dicitur autem mulier non ab infirmitate sexus, sed a pietate divini affectus et misericordiae, ralione cuius comparat se Deus affectui materno; Isaiae quadragesimo nono: « Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui » elc. Et ideo Sapientia de se dicit Ecclesiastici vigesimo quarto: « Ego mater pulcrae dilectionis » etc. Unde cum sapientia Dei sit potentissima, sit speciosissima, sit providissima, sit etiam clementissima, datur intelligi per mulierem fortem, secundum quod dicitur Proverbiorum ultimo: « Mulierem fortem quis inveniet », id est sapientiam, quae « attingit fortiler » etc; per mulierem fortem el bonam et speciosam; Ecclesiaslici vigesimo sexto: « Sicut sol oriens in mundo »; per mulierem providam; Proverbiorum decimo quarto: « Sapiens mulier aedificat domum», id sapientia; per mulierem piam, sicut in hac parabola. Unde Glossa: « Mulier, id est Dei sapientia, decem drachmas habuit, cum homines et Angelos creavit ». Drachma autem est creatura rationalis, divina imagine insignita; undeGlossa: « Drachma est nummus certae quantitatis, habens imaginem regis ». Talis nummus est homo, de quo dicitur Genesis primo: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram »; unde et Ecclesiaslici decimo septimo: « Deus de terra creavit hominem et secundum imaginem suam fecit illum ». Talis nummus est angelicus spiritus; unde Ezechielis vigesimo octavo: « Tu signaculum similitudinis eius, plenus sapientia et perlectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti ». Igitur drachmae decem sunt novem ordine.<; Angelorum et decima hominum ad totius universi complementum, quia intra denarium clauditur universitas numerorum; unde et in eo esl quidam numerorum status. Unde Beda; « Decem drachmas mulier habuit, cum novem ordinibus Angeioruin homo addilus est decimus, ut complerelur numerus electorum ». In lioc ergo apparet pietas Dei ad rationalem creaturam conditam sicut ad rem sua imagine insignitam.
- Secundo quantum ad pietatem Dei respeclu hominis lapsi subdit: Et si perdideril unam, scihcet in hominis praevaricatione. Drachma enim ista perdita est humana natura; unde Glossa: « Mulier, id est Dei sapientia, decem drachmas habuit, cum homines et Angelos ad imaginem suam creavit; sed unam perdidit, cum homo a similitudine Creatoris recessit». Unde quia homo decimus est, j-. 1..... post novem ordines Angelorum, recle inlelhgitnr decimam drachmam. Hinc est, quod ad liberalionem hominum praefigurandam Deus praecepit, sibi offerri decimam. Hinc etiam est, quod decem praecepta ei data sunt, per quae quasi per quosdam gradus usque ad Deum conscendat. Hinc est etiam, quod in praefiguratione incarnationis dicitur sol retrocessisse decem lineis, sicut dicitur quarti Regum vigesimo; sol namque per decem lineas retrocessit, cum Deus
supra Angelos usque ad hominem, qui est decimus, descendit. Hinc est etiam, quod denarius est pretium omnium laborantium in vinea patrisfamilias; Matthaei vigesimo: « Conventione facta » etc. Recte ergo decima ferdita designat naturam humanam lapsam.
Ad hanc drachmam perditam divina sapientia habet pietatem ex misericordia; propter quod subdit: Nome accendit lucernam, in incarnatione. Lucerna est lux in testa, hoc est Deus in carne hurhana; unde Glossa: « Dei sapientia lucernam ad quaerendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna est lux in testa, id est Verbum in carne». De hac lucerna dicilur in Psalmo: « Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo ». Unde de accensione istius lucernae dicitur loannis primo: « Deus erat Verbum »; « erat lux vera, quae illuminat omnem hominem »; et post: « Verbum caro factum est et habitavit in nobis ». — Nec tantum hoc, se(lt ct cvertit domum, scilicet in praedicatione; Glossa: « Domum evertit, quia conscienlias hominum de reatu suo perturi)avit ». Et hoc spectat ad praedicatores; unde dicitur Sophoniae primo 5: « Scrutabor lerusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis ». — Et quaerit diligenler, donec inveniat, in nostra redemplione; unde Sapientiae sexlo: « Dignos se circuit quaerens et in viis suis ostendet se illis hilariter et cum omni providentia occurret illis ». Unde et sibi competit illud Psalmi: « Si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo lacob » etc.
(Vers. 9.). Tertio quantum ad pietatem respeclu hominis rcparati adiungit: Et cum invenerit,. r» x couvocat amicds ct viciuas. Per amicas et vicmas divinae sapientiae intelliguntur Angeli boni et animae sanctae. Unde Glossa: « Amicae et vicinae sunt supernae potestates, quae tanto Deo iuxla sunt, quanto enm vicinius contemplantur ». Quae ideo dicuntur amicae sapientiae, quia ipsam diligunt et ab ipsa amanlur, secundum illud Sapientiae septimo: « Per nationes in animas sanctas se transfert et amicos Dei et Prophelas constiluit. Nemmem enim diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat ». Convocare autem nihil aliud est quam ad unitatem et conformitatem amoris copulare; lob vigesimo quinto: « Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis »; et per istam concordiam mutui amoris communem materiam gaudii tribuit. — Et ideo,....... subdit: Dicens: Congratulamini miln, quia invem drachmam, quam perdideram. Sapientia namque invitat ad congaudendum, quia haec est lex caritatis; primae ad Corinthios decimo tertio: « Carilas non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati »; et Sapiens dicit Sapientiae octavo: « Haec cogitans, quia immortalitas est in cogitatione sapientiae, et in amicitia illius delectatio bona », quia vult, gaudia universorum esse communia, non privata, sicut potissime in illa lerusalem superna. Unde Tobiae decimo tertio: « Confitere Domino in bonis tuis et benedic Deum saeculorum, ut revocet ad te omnes captivos tuos, et gaudeas in omnia saecula saeculorum ». In hac enim reinventione drachmae fit reintegratio numeri electorum in illa lerusalem; et haec est magna materia laetitiae; Isaiae sexagesimo quinto: « Ecce, ego creo lerusalem exsultationem, et populum eius gaudium », quia congratulanlur divinae sapientiae et salvationi nostrae, secundum illud Isaiae ullimo: « Laetamini cum lerusalem et exsuttate in ea, omnes, qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugebatis super eam, ut sugatis et repleamini ab uberibus consolationis eius; ut mulgealis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius ». culpa, recuperatur iustilia, confutatur daemonum superbia, efficax efficitur Angelorum custodia, paratur Ecclesia, placatur ira divina, et quia restauratur Jerusalem superna. Et de his septem gaudent maxime Angeli beali; et ideo et de poenitentia peccatoris, in qua vident fieri seplem praedicta, gaudium est Angelis Dei. — Primo, quia destruitur culpa; Actuum tertio: « Poenitemini et convertimini, ut deleantur vestra peccata ». Unde dicitur Scilicet ordinaria (ex Gregor., loc. cit.), in qua pro iuxta sunt (ila eliam Gregor. et Glossa) Vat. propius sunt.
« Vers. 27. et 28.
° Vers. 2. — Glossa ordinaria: Quas [amicas et vicinas] vocat, dum per exhibilionem gratiae liominibus impensae ad amorem sui vehementius accendit.
Marci primo, quod erat « loannes praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum » etc. — Secundo, quia per poenitentiam recuperatur iustilia; unde Apocalypsis secundo: « Memor esto, unde excideris, et age poenitentiam et prima opera fac »; et Ecclesiastici decimo seplimo: « Poenitentibus dedit Deus viam iustitiae et confirmavit deficientes ». — Tertio, quia per poenitentiam confutatur daemonumsuperbia; Psalmus: « Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem; quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei »; et post: « Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici raei » etc. Tunc enim daemones erubescunt de sua impudentia, quando peccator per poenitentiam erubescit de culpa; leremiae trigesimo primo: « Postquam convertisti me, egi poenitentiam ». « Confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae ». — Quarto, quia per poenitentiam efficax efficitur Angelorum custodia; unde Apocalypsis terlio: « Ego quos amo arguo et castigo..Aemuiare ergo et poenitentiam age. Ecce, sto ad ostium et puiso ». Hoc enim Angelus nos custodiens facit sollicite. — Quinto, quia per poenitentiam reparatur Ecclesia; propter quod dicitur Matlhaei nono: « Non veni vocare iustos, sed peccatores » ad poenitentiam. Nam Christus vocat ad unilatem ecclesiasticam, in qua fit remissio peccatorum, et datur superna gratia, secundum illud Ezechielis decimo octavo: « Si poenitentiam egerit impius ab omnibus peccatis suis, vita vivet et non morietur ». — Sexto, quia placatur ira divina; Ecclesiastici duodecimo: « Altissimus odio habet peccatores et misertus est poenitentibus»;et leremiae decimo octavo: «Si poenitentiam egerit gens ista a malo suo, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi, ut facerem ei ». — Septimo, quia per poenitentiam reintegratur lerusalem superna. Unde Matthaei quarto: « Agite poenilentiam, appropinquabit enim regnum caelorum B. Et propterea cives caelestes exsultant, sicut (licitur hic: Gaudium, est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Vident enim, quantaevirtutis sit poenitentia, quae non solum recuperat perdita, sed etiam multo plura impetrat a pietate divina; unde lob ultimo: « Conversus Dominus ad poenitentiam lob. Addidit Dominus omnia, quae fuerant lob, dupUcia».
- El hac de causa omnes, qui diligunt Deum, qui diligunt bonum et qui habent pietatis affectum, cum Angelis exsultare debent de conversione et poenitentia peccatorum. Unde Apostolus secundae ad Corinthios septimo: « Etsi ad horam vos contristavi, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristali enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini. Quae enim secundum Deum est tristitia poenitentiam in salutem stabilem operatur ». Et post subdit: « Operatur enim in vobis sollicitudinem; sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam ». Et ex his debitus honor redditur divinae maiestati, reparatur numerus caelestis, et recuperatur unitas ecclesiasticae pacis. Et ideo in conversione et poenitentia unius peccatoris merito exsultat hiei'archia supercaelestis, caelestis et subcaelestis.
Parabola de fllio piodigo.
- Ail autem: Homo quidam liabuil duos filios. Post parabolam de pastore et ovibus suis et de rauliere et drachmis subditur hic tertio parabola de patre el filiis, ut sic, cum raaxima sit pietas patris ad suum filium, maxiraa ostendatur hic pietas Dei ad peccatorem conversum, qui intelligitur per filium prodigum. Et quoniara misericordia patris in hoc ostenditur, quod relevavit miseriam filii prius peccantis et postmodum poenitentis; ideo in hac parabola quatuor describit Evangelista. Primo namque describit filii prodigi insolentiam; secundo, miseriam et indigentiam, ibi: Et postquam consummasset omnia; tertio, eiusdem poenitenliam, ibi: Ipse autem in se reversus, dixil etc.; quarto.patris misericordiam, ibi: Cum aulem adhuc longe esset. Et hoc quidem facit rectissimo processu et ordine. Nam insolentia praecipitavit in miseriam et in indigentiara; indigentia autem excitavit ad poenitentiara, el poenitentia praeparavit ad patris misericordiam obtinendam.
Circa filii prodigi insolentiam exprimendara tria introducuntur ab Evangelista, scilicet cojzrftYio tatis humanae, perpetratio voluntariae culpae et dissipatio boni gratiae et naturae.
- (Vers. 11.). Primo igitur quantum ad conditionem libertatis humanae dicit: Ait autem: Homo
quidam habuil duos filios. Per hominem istum, sicut saepe dictum esl intelligimus Dominum benignum et pium. Nam ipse ratione summae pietatis, quae reddit eura benignum et humanum erga hominem, homo merito dici potest; unde Danielis decimo: « Tetigit me quasi visio hominis et confortavit me». Ad cuius etiam designationem Deus in effigie humana per subiectam creaturam frequenter apparuit sanctis Patribus et Prophetis. Per duos autem filios inteUigimus humani generis universitatem, non solum quoad genliles et ludaeos, sicut Glossa exponit, sed etiam generaliter quoad innocentes et poenitentes, sicut oportet intelligi ex ipsa applicatione parabolae. Unde Beda: « Haec parabola de ludaeo et gentili, generaliter de poenitente et iusto, vel qui sibi iustus videtur, potest intelligi ». Et hi dicuntur filii, quia in libertate arbitrii sunt creati et ad aeternam hereditatem habendam; loannis octavo: « Servus non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum »; unde in Psalmo: « Sicut miseretur pater filiorum, sic misertus est Dominus timentibus se».
(Vers. 12.). Et quia libertas arbitrii in vanis et peccatoribus frequenter de propriis viribus -ppaesumit et sibi usurpat quod Dei est, ideo subdit: El dixit adolescentior ex illis patfi: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Iste adolescentior dicitur ille qui vanior est et ad sensibilia bona magis intentus, secundum illud Ecclesiastae undecimo: « Adolescentia enim et voluptas vana sunt»; et Ecclesiastae eodem capitulo supra: «Laetare, iuvenis, in adoleseentia tua »; « et scito, quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium ». Hic adolescens petit partem suam, cum relinqui vult libertati suae, ut iam non secundum imperium gratiae, sed secundum nutum voluntatis suae incedat. Unde Beda: « Substantia est omne, quod agimus, quod vivimus, sapimus, cogitamus et loquimur. Huius ergo portionem substantiae minor petit sibi dari, cum homo, rationali sensu suo delectatus, per liberum arbitrium se regere et a dominio Creatoris exire quaesivit». Haec petitio non fuit pro se, sed magis contra se, quia petiit, se sibi exponi et suo iudicio derelinqui; sicut et petitio filiorum Israel, qua petierunt regem; primi Regum octavo: « runt fdii Israel ad Samuelem: Constitue nobis regem, ut iudicet nos ». « Dixitque Dominus ad Samuelem: Non te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos». — Et quia Dominus iudicio iusto eum qui de se praesumit, relinquit sibi; ideo subdit: Et divisit illis substantiam. Nam sic conveniebat, secundum illud Ecclesiastici decimo quinto: « Deus ab initio constituit hominem et reliquit eum in manu consilii sui ». Nam sic Dominus iusto iudicio facit, secundum illud Matthaei vigesimo quinto: «Uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii autem unum, unicuique secundum propriam virtutem » etc.
(Vers. 13.). Secundo quantum ad perpe/mtionem voluntariae culpae subdit: Et non post multos dies, congregatis omnibus, per liberi arbitrii dominium, quod habet respectu omnium virium naturalium; adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et hoc perpetrando peccatum. Regio namque lonqinqua a Deo dicitur, non quantum ad situm localem, cum Deus sit ubique, sed per voluntatis dissimiiitudinem. Unde Glossa: « Abiit in regionem longinquam, non mutando locum, sed animum. Quanto enim quis in pravo opere plus delinquit, tanto a Dei gratia longius recedit»; unde Proverbiorum decimo quinlo: « Longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet ». Est autem peccatum regio longinqua a Deo, quia, cum sit iniquitas, elongat a summa bonitate, secundum illud Isaiae quinquagesimo nono: « Iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ». Cum sit tenebra, elongat a summa luce et veritate; primae loannis primo 1': « Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt, ullae. Si dixerimus, quoniam socielatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus; mentimur et veritatem non facimus »; et paulo post subdit, de quibus tenebris intelligit: « Qui odit fratrem suum in tenebris est » etc. Cum etiam peccatum sit nihil, elongat a summa entitate; propter quod leremiae secundo: « Quid invenerunt in me patres vestri
iniquilatis, quia elongaverunt se a me et ambulaverunt post vanitatem »? De his tribus simul secun- (lae ad Corinthios sexto: « Quae participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas lucis ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial »? «Qui autem consensus templo Dei cum idolis »? Et propterea merito peccator, qui elongat se a Deo per peccatum et vadit in regionem longinquam longe a caelesti regione, proiicitur in infernum, qui est regio mortis et tenebrarum, secundum illud lob decimo: « Anlequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo » etc.
Tertio quantum ad dissipationem boni gratiae et na torae subiungit: Dmipavit substantiam suam. Dissipavit, inquam, per peccata spiritualia, quae maxime dissipant animam, et hoc quidem per superbiam; Nahum secundo: « Sicut reddidit Dominus superbiam lacob, sic superbiam Israel, quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt ». — Item, per inanem gloriam; Isaiae tertio: « Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant ». — Item, per invidiam, secundum illud Psalmi: « Dissipata sunt ossa nostra secus infernum », supple: per invidiam, de qua dicitur Proverbiorum decimo quarlo: « Putredo ossium, invidia». — Item, ])er iracundiam; Psalmus: « Dissipali sunt nec compuncti, frenduerunt super me dentibus suis ». Unde iracundus similis est daemoniaco, de quo supra nono: « Subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma ». — Item dissipavit per accidiam, secundum illud Proverbiorum decimo octavo: « Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis ». — Et quia peccata spiritualia frequenter praecipitant in carnaiea, ideo addit: Vivendo luxuriose, quantum ad gulam et luxuriam, secundum illud Proverbiorum vigesimo: « Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur, non erit sapiens ». Unde in his est consummatio dissipationis, secundum illud lob trige- Vers. U. et 16. simo primo: « Ignis est usque ad consumtionem devorans et omnia eradicans genimina». Unde et his peccatis non solum dissipantur animae vires, verum etiam corporis membra et divitiae temporales, ac per hoc dissipatur tota hominis substantia, scilicet rerum, membrorum et morum. Propter quod Proverbiorum vigesimo nono: « Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum; qui autem nulrit scorta perdet subslantiam », quia in huiusmodi impletur illud Psalmi: « Homo, cum in honore esset, non intellexit » ete.
(Vers. 14.). Et postnuam consummasset omnia etc. Post descnptam filn prodigi hic describit miseriam et indigentiam, et hoc quantum ad tria, scilicet quantum ad /aww incommodum, quantum ad servilutis opprobrium et quantum ad mendicitalis genus extremum.
Primo ergo quantum ad incommodum famis dicit: Et postquam consummasset omnia, scilicet culpa totum devastante, secundum illud Sapientiae tertio: « Nationis iniquae dirae sunt consummationes »; de qua consummalione lacobi primo: « Concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccalum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem ». — Facta est fames valida in regione illa, divina scilicet iustitia ulciscente. Haec fams est inopia spiritualium bonorum; unde Glossa: « Fames valida in regione longinqua est indigentia verbi veritatis in oblivione Creatoris». Et de hac fame Amos octavo 1*: « Mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei »; et de hac in Psalmo: « Vocavit famem sujwr terram » etc. — Et ipse coepit cgere, nullo scilicet auxiliante; unde Ambrosius: « Virlutibus, earum fonte relicto. Merito ergo eget qui thesauros sapientiae divitiarumque caelestium altitudinem dereliquit»; unde Proverbiorum decimo tertio: « Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam »; et hoc propter culpam; quia, Proverbiorum decimo quarto, « miseros facit populos peccatum ». Propter quod dicit Beda: « Omnis locus, absente patre, penuria est ».
Sicut enim, sapienlia adveniente, veniunt omnia bona sapientiae, Sapientiae septimo: « Venerunt mihi omnia bona pariter cum ilia, et innumerabilis honestas per manus illius »; sic ipsa abeunte, omnia bona recedunt, et supervenit egestas, secundum illud Proverbiorum tertio: « Egestas a Domino in domo impii, habitacula iustorum benedicentur ».
(Vers. 13.). Secundo quantum ad opprobrium servUutis subdit: Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius; civis autem in regione dissimilitudinis et peccati est ille qui in peccato mansionem perpetuam collocavit. Inter hos cives unus et primus est ipse diabolus; unde Glossa: « Unus civium ille est, qui, concupiscentiis terrenis merito pravitatis suae praepositus, princeps mundi vocatur », secundum illud loannis decinio quarto: « Venit enim princeps mundi huius » etc. Huic civi adhaeret quis, quando vult per omnia eius facere voluntatem; quod faciunt peccatores, secundum quod designatur secundi Machabaeorum quarto de quibusdam, de quibus dicitur, quod « illis similes esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerunt». — Et nota, quod dicitur adhaesisse, quia diabolus non habet posse, nisi quantum peccator ei dat ex mera voluntate; unde ex persona diaboli dicitur Isaiae quinquagesimo primo: « Incurvare, ut transeamus ». — Et quia, potestate accepta, diabolus semper incitat hominem ad peccata; ideo subdit: El misit illum in villam suam, ut pasceret porcos; per porcos intelliguntur daeraones propter rudilalem, ratione cuius Matthaei septimo: « Nolite sanctum dare canibus nec margaritas spargere ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis ». Item, propter carnalitatem; secundae Petri secundo: « Contingit eis illud veri proverbii: Sus lota in volutabro toti »; et hoc facit carnalitas; unde Proverbiorum undecimo: « Circulus aureus in naribus suis, mulier pulcra et fatua », quia diabolus per illam inquinal multos. Hanc autem ruditalem habent daemones in se ipsis, sed carnalitatem suggerunt aliis; propter quod et dicuntur spiritus immundi; unde recte porcis cognati sunt, secundum illud Matthaei octavo: « Si eiicis nos, mitte nos in porcos». Hi enim porci pascuntur immunditiis peccatorum, quia in hoc solo daemones delectantur; unde Ambrosius: « Cibus daemonum est ebrietas, fornicatio et huiusmodi, quae blanda sunt et ad suum usum provocant, neque alia cura est luxuriosis, nisi ut ventrem suum impleant; quorum Deus venter est». De his ad Philippenses tertio: « Quorum Deus venter est, et gloria in confusione, qui terrena sapiunt ». Unde hos porcos pascunt homines porcini, in quibus regnat rudiias intelligentiae, carnalitas concupiscentiae, cupiditas avaritiae. Et tales ad modum porcorum nihil prorsus valent ad vitam, sed solum ad interitum; in cuius designationem dicitur supr oclavo, quod « impetu magno abiit grex in stagnum et suffocatus est » etc.
(Vers. 16.). Tertio autem quantum ad extremumgenus mendicitatis subdit: Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant. « Siliqua, ut dicit Glossa, est genus leguminis sonoris follibus et vacuis, quod ventrem magis onerat, quam reficiat ». Et ideo designat deleclationes vitiorum, quae peccatori aliquando aliquid sonare videntur exterius, sed nihil interius sunt; unde huiusmodi delectaliones somniis comparantur; Isaiae vigesimo nono: « Sicut somniat esuriens et comedit; cum auteni expergefactus fuerit, vacua est anima eius; et sicut somniat sitiens et bibit, et poslquam expergefactus fuerit, lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est; sic erit multitudo omnium gentium, quae dimicaverunt contra montem Sion ». Has siliquas porci manducant, quia, Proverbiorum secundo « laelantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis». Et his delectationibus tanquam deliciis suis peccator quaerit et appetit satiari; unde de talibus lob trigesimo: « Qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate el miseria. Et mandebant herbas et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum ». « Qui inter huiusmodi laetabantur et esse sub sentibus delicias computabant ». — Et quia de talibus non potest homo satiari, ideo subdit: Et nemo illi dabat; quia frequenter, cum peccator huiusmodi quaerit delicias, iusto Dei iudicio perdit Phil. 3, 19. — Superius vocibus daemoves delectantur G interserit passuntur H.
illas. Unde Osee secundo dicit anima peccatrix: « Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas et lanam meam et linum meum et oleum meum et potum meum. Propter hoc ecce, ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet »; et post: « Cessare faciam omne gaudium eius et neomeniam eius et Sabbata eius et omnia festa eius». Et hoc facit Deus ideo, ut peccatores a se aversos per delectationes ad se revocet per afllictiones. Unde Augustinus in libro Confessionum: « Omnes, inquit, delectationes meas amaritudinibus respersisti, Domine Deus, nt quaererem sine oflensione laetari et non invenirem nisi in te ». Nemo igitur dat dc istis siliquis, quando peccalori subtrahitur consolatio carnahs, ut sic saltem revertatur ad cognilionem Dei et sui; et sicut inebrialus est per delectalionem, sic cvigilet per tribulationem, secundum iUud Isaiae vigesimo octavo: « Tantummodo vexatio intellectum dabit auditui »; unde et Levitici vigesimo sexto: « Immittam peslilentiam in medio vestri, et trademini in hostium manibus ». « Et comedetis et non saturabimini ».
- (Vers. 17.). Ipse autem in se reversus. Post descfiptam filii prodigi insolenliam et miseriam describit hic tertio ems poemtentiam quam describit valde sufficientem, scihcet quantum ad humilitatem contritionis, confessionis et satisfacLionis.
Primo igitur quantum ad humilitatem contritionis dicit: Ipse aulem in se reversus, scihcet per recognitionem propriae iniquitatis, quia dolor compunctionis facit circumspicere internam conscientiam; propter quod dicit: In se reversus, secundum illud Isaiae quadragesimo sexto: « Redire, praevaricatores, ad £or ». — Facit etiam dolor compunctionis circumicere felicitatem amissam; propter quod addit: Dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei aburulant panibus! id est, in domo Dei feliciter et Vers. o. seq. et deinde v. II. suaviter vivunt. — Et nota, quod quidam sunt mercenarii mali, de quibus loannis decimo: « narius autem fugit, quia mercenarius est ». Isti, elsi abundant aliquando in domo summi Patris panibus materiahbus, non tamen spirituahbus; propter quod Matthaei sexto: « Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam ». Et talibus dicitur Isaiae quinquagesimo quinlo: « Quare appenditis argentum non in panibus » elc. Alii sunl mercenarii boni, de quibus Genesis penultimo: « Issachar, asinus fortis, vidit requiem, quod essetbona, etterram, quod oplima, et supposuit humeros suos ». Et isti sunt qui serviunt pro mercede aeterna, et tales abundant frequenter panibus fidei, spei et caritatis, de quibus supra undecimo»: « Amice, commoda raihi tres panes»; et de quibus in Psalmo: « Pauperes eius saturabo panibus ». — Facit nihilominus compunclio conspicere calamitatem propriam; unde addit: Eyo autem hic fame pereo, scilicet ob defectum divinae graliae et doctrinae; et haec est magna calamitas; Threnorum quartoi: « Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti exlabuerunt, consumti a sterilitate terrae »; et pro istis dicitur Threnorum secundo: « Leva manus tuas pro animabus parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum ». Ex hac aulcm afllictione compunctionis spiritus provocatur et excitatur; propter quoti in Psalmo: « Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei »; et sequitur: « Quoniam ego in flagella paratus sum ».
- (Vers. 18.). Secundo quantum ad humilitatem confessionis subdit: Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum; in quo confitetur, se peccasse in ecclesiasticam unitatem, quae intelligitur nomine caeli. Nam in hac habitat Deus; Isaiae ultimoi: « Caelum mihi sedes Vers. 5. (cfr. supra pag. 284, nota 8.) et deinde Ps. 131, 15.
est »; et in Psalmo: « Dominus in templo sanclo suo, Dominus in caelo sedes eius ». — Confitetur etiam, se peccasse contra divinam maieslatem; unde addit: Et coram te, quia illi omnia sunt aperta; ad Hebraeos quarlo: « Omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo ». Propter quod dicitur Proverbiorum decimo sexto: « Omnes viae hominum patent oculis eius, et spirituum ponderator ost Dominus ».
(Vers. 19.). Et quia offensa tantae maiestaijs privat uos dignitate divinae filiationis, ideo con- _. i- -. l j. w fltetur suam mdigmtatem, cum subdit: lam non aum dignus vocari filius tuus; et hoc quidem recte ot vere confitetur, quia esse filium Dei est maximae caritatis, secundum illud primae loannis tertio: « Videte, fratres, qualem caritatem dedil nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus ». Hoc nomine peccator est indignus, quia contempsit Patrem suum, secundum illud Isaiae primo: « Filios enutrivi et cxaltavi, ipsi aulem spreverunt me ». — Et quoniam verae confessionis est, non soUim confiteri peccati impietatem et peccantis indignilalem, verum etiam implorare pietatem.; ideo addit: Fac me sicut unum dc mercenariis tuis. — Et nota, quod hic distinguitur filius et servus et mercenarius: quia fiUus est qui servit ex amore; ad Galatas quarto: « Quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui » etc.; servus, qu elimore; Malachiae prime: « Filius honorat patrem, servus autem dominum suum timebit »; sed mercenarius est qui servit ex spe fwreditatis aeternae, de quo mercenario lob septimo: « Militia est vita hominis super terrara, et sicut dies mercenarii dies eius. Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui, ila et ego menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi ». — Ex his igitur coUigitur, quod confessio debet esse vera et humilis, ut sic recognoscalur gravilas peccali, indignilas peccantis, et implorelur misericordia pii patris, afTectu scilicet humili, quia dicitur Ecclesiastici trigesimo quinto: « Oratio humiliantis se nubes penelrabit ». Huius exemplum est infra decimo octavo de publicano.
(Vers. 20.). Tertio quantum ad humilitatem satisfacHonis subiungit: Et surgens venit ad patrem suum. Per surrectionem istam intelligitur peccati desertio et quaedam elongatio ab illo, est satisfactionis initium. Nam « satisfacere est causas peccatorum excidere et eis peccandi aditum non indulgere »; unde et in huius figuram adolescenti adhuc mortuo dictum est supra septimo: « Adolescens, tibi dico, surge », ut sic deseratur culpa. Homini similiter contraclo dictum est loannis quinto: « Surge, tolle grabatum tuum et ambula », ut sic relinquatur peccatorum sequela. Similiter Petro compedito dictum est Actuum duodecimo: « Surge velociter »; ut sic relinquatur peccati occasio seu mala societas et consuetudo. Propter quae peccatori dicitur ad Ephesios quinlo: « Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis » elc. — Et quia « minus est operibus insudare », protinus subditur: Venit ad patrem suum, per ipsius imitationem; loannis decimo quarto: « Nemo venit ad Patrem nisi per me ». Venit, inquam, ut qui prius recesserat superbe praevaricando, nunc ad patrem veniat humiliter satisfaciendo, secundum illud Isaiae sexagesimo i: « Venient ad te omnes, qui detrahebant tibi, et adorabunt vestigia pedem tuorum » etc. Omnis, qui sic venit, a Deo trahitur; loannis sexto: « Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum »; et sic tractus adiuvatur; lob vigesimo tertio: « Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius »? et sic adiutus suscipilur; loannis sexto: « Eum qui venit ad me, non eiiciam foras ». scriplam insolenliam, miseriam et poenitentiam quarto describitur pii patris misericordia. Dividitur autem haec pars in duas. In quarum prima describitur misericordia pii patris in acceptando conversionem peccatoris; secundo, in placando imlignationem obedientis, ibi: Erat autem filius eius senior etc.
Misericordiam autem acceptantem filii prodigi gnum; secundo, in vestiendo nudum, ibi: Dixit autem pater ad servos suos; tertio vero, in reficiendo famelicum, ibi: Et adducite vitulum saginatum. Nam is est ordo reparationis animae per
donuni misericordiae palernae, quod primo suscipitur ad benignitatem gratiae; secundo vestitur veslimento iustitiae; tertio reficitur suavitate laetitiae et iucunditatis internae. — Circa misericordiam igitur suscipientem indignum duo introducuntur, scilicet clementia palris suscipientis et reverentia fihi se ipsvm aceusantis.
Primo igitur quantum ad clcmentiam patris suscipientis dicit: Cum autem adhu longe esset, propter culpam a Deo elongantem; Psalmus: « Longe a salute mea verba delictorum meorum »; et rursus: « Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas.... j j. sericordia motus est, mfundendo gratiam praevenientem, de quo respectu infra vigesimo secundo: « Respexit Dominus Petrum »; « et egressus foras Petrus flevit amare ». Et de hoc Exodi tertio: « Vidi afilictionem populi mei, qui est in Aegypto, et descendi, ut liberem eum ». Hunc respectum petebat Propheta, cum dicebat: « Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea »; et rursus: « Respice in me et miserere mei » etc. — eum, secundum illud Canticorum secundo: « Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me »; et hoc est per gratiam concomitantem, quae adiuvat ad portandum iugum divinae legis. Unde Ambrosius: « Super collum Hlii cecidit, dum leve iugum dilectionis sibi iraposuit ». Hoc enim iugum adiuvat ad portandum onus. Amplexus divini brachii est humanitas Verbi incarnali; unde Glossa: « Brachium, id est Filium, in amplexum revertentis humihavit »; de quo brachio in Psalmo: « Salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius ». Et per istum amplexum solvuntur vincula peccatorum, secundum illud Isaiae quinquagesimo secundo: « Solve osculum enim signum est amoris et pacis. Unde Vtit. recersio. Beda: « Rediens osculum caritatis a patre accipit, dum per gratiam certificatur de indulgentia », secundum illud ad Ephesios primo: « In quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis noslrae ». Hoc osculum amoris et pacis petit sponsa Canticorum primo: « Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt » etc. In hoc nimius apparet pietatis alTectus, quo Deus Pater peccalori redeunti maximum oslendit dileclionis indicium. Et per hoc cognoscit Deus Pater, si sumus eius filii, cum libenter osculamur eum per amoreni mutuum; Genesis vigesimo septimo: « Accede ad me et da mihi osculum, fili mi; et accessit et osculatus est eum »; et sequitur, quod « benedixit ei »; quia benedictionis pienilndo ex hoc osculo procedit. Unde in Psalmo: « Benedixisti, Domine, terram tuam »; et subditur: « Misericordia et verilas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculatae sunt ». Istius deosculationis origo est in Verbo incarnato, in quo est unio summi amoris et connexionis duplicis naturae, per quam Deus nos osculatur, et nos Deum deosculamur, secundum illud Canticorum octavo: « Quis mihi det te fratrem meum, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat » etc.
(Vers. 21.). Secundo quantum ad reverentiam pln se ipsum accusantis subdit: Dixilque filiusei: Pater, peceavi in caelum, scilicet per contemptum Maiestatis omnibus praesidentis; lob undecimo: « Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et unde cognosces»? et vigesimo secundo: « An ignoras, quod Deus excelsior caelo sit » etc. In caelum ergo peccat qui Deum caeli contemnit; unde dicitur primi Esdrae nono: « Iniquitates meae multiplicatae sunt super caput meum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum » etc. El coram te, per contemptum Veritalis omnia speculantis; Ecclesiastici vigesimo tertio: « Oculi Do mini multo plus incid'ores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum
abyssi, et omnium corda intuentes in absconditas partes. Domino enim Deo nostro, antequam crearentur, omnia suntagnita, sic et post perfectum inspicit omnia»; Psalmus: «Tibi soli peccavi et malum coram te feci ». — lam non sum. dignus vocari filius tuus, propter contemptum Bonitatis omnibus providentis; Sapientiae duodecimo: «Tuautem, Dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos. Subest enim tibi, cum volueris,/)o**e. Docuisti autem populum tuum, (luoniam oportet, iustum esse et humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam iudicans das locum in peccatis poenitentiae ». Quia igitur contempsi hanc summam bonitatem, cuius est dare « spiritum adoptionis filiorum », secundum illud ad ilomanos octavo: « Non accepislis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritura adoptionis filiorum »; cuius etiam est regenerare per aquam et Spiritum sanctum in regnum filiorum Dei, secundum illud ad Colossenses primo: « Eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae »: iam non sum dignus vocari filius tuus.
Et nota, quod licet pater sibi occurrat, collum stringat peramplexum, licet suscipiat ad osculum, tamen verus poenitens nunquam obliviscilur suum peccatum, secundum illud Psalmi: « Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et cogitabo pro peccato nieo ». Licet autem recognoscat, nihilominus anhelat ad cantalem perfeclam. Et ideo non petit hic dilectionem rnercenariam, sicut supra faciebat, cum non haberet adhuc gratiam infusam. Sed nunc ad patrem plene conversus, tanquam vere poenitens commendat et postulat gratiam divinam; et hoc est quod dicit Glossa: «Vult, inquit, per gratiam fieri quod fatetur se indignum per merituni », sicut ille poenitens petiit secundi Parahpomenon ultimo: « Nunc flecto genua mea coram te, precans bonitatem tuam. Peccavi, Domine, et iniquitatem meam agnosco; peto rogans: Domine, remitte mihi, ne siraul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala raihi, quia indignum salvabis me secundura raagnam misericordiara tuara, et laudabo te semper oranibus diebus vitae raeae; quoniam te laudat virlus caelorum, et tibi est gloria in saecula saeculorura ».
(Vers. 22.). Dixit autem pater ad suos. Post ostensam misericordiara patris in suscipiendo indignum subditur hic misericordia in vestiendo nudum. Et quoniam peccator nudatur a veste interioris puritatis et ornatu exterioris honestatis; ideo quantum ad haec duo ostendit, fihum prodigum per patris misericordiam relevari.
Primo igitur quantum ad vestem interioris pu-,..„.. 7 ritatis dicit: Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam et induile illum. Prima stola est vestis interioris puritatis, qua mens nostra debet indui el qua a principio suae conditionis induta fuit. Unde Beda: « Stola prima vestis est innocentiae, in qua primus horao conditus est; sed post culpam se nudum novit et pellicium, id est, mortale sumsit indumentum ». De hoc puritatis induraento dicitur Apocalypsis tertio: « Vesliraentis albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuae ». His vestimentis induitur qui se per divinae gratiae adiutoriura in puritate custodit, secundum illud Apocalypsis tertio: « Habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua; et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt ». Haec autem puritatis vestis datur per susceptionem Sacramentorum, scilicet baptismi,, qui oranes sordes abluit — in cuius designatione baptizatus alba veste vestitur — et etiam poenitentiae, quae « ad baptismi puritatem conatur reducere », ut dicit Augustinus. Et quia haec dispensatio Sacraraentorum fit per diligentiam ministrorum, ideo dicitur, quod pater dixit servis, id est rainistris. Nara sic dixit loannis vigesirao: « Accipite Spiritum sanctum; quorura remiseritis peccata » etc. eius, per pulcritudinem pudicitiae; anulus enim in manibus significat desponsationem per castura amorera. Ex quo intelligimus, quod anulum in manu Libr. de Vera et falsa Poenitenlia (inter opera August.), c. 9. n. 24; cfr. IV. Sent. lit. Magistri, d. XV. c. 7.
portat qui pudicitiam in operibus suis servat. Haec pudicitia, etsi appareat in integritate carnis, maxime consistit in integritate fidei, secundum illud secundae ad Corinthios undecimo: « Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo ». Unde anulus est fidei signaculum, quo anima subarrhatur, ut opera eius piaceant Christo; quia, ad Hebraeos undecimo, « sine fide impossibile est placere Deo ». Ideo et beata Agnes dicebat: « Anulo fidei suae subarrhavit me ». Tunc autem anuhts est in manu, quando fides relucet in operatione; quia, lacobi secundo, « fides sine operibus mortua est». Unde Glossa Ambrosii: « Anulum, id est signaculum fidei, iii quo siguantur promissa in cordibus fidelium; date in manu, id est in operatione, ut per opera fides clarescat, et per fidem opera confirmentur ». In cuius rei designationem, Genesis quadragesimo primo, « tulit anulum Pharao de manu sua et dedit eum diem et humilis, ideo subdit: Et calceamenta in pedes, per promptitudinem scilicet obedientiae; qui enim calceatus est promptus est ad itinerandum; propter quod ad Ephesios sexto: « Calceati pedes in praeparationem Evangehi pacis». Tunc autem ista obedientia est maxime placita, quando fit ex alTectu filiah; Canticorum septimo: « Quam pulcri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis »! Et quia nullus est idoneus ad transeundum « ex hoc mundo ad Patrem'», nisi qui habet promptitudinem obedientiae; ideo in esu paschalis agni haec datur forma Exodi duodecimo: « Renes vestros accingetis et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: Est enim phase, id est transitus Domini ».
Et haec obedientia maxime requiritur in Appi.cauir praedicatoribus exemplo Christi et Sanctorum; Isaiae t<tT quinquagesimo secundo»: « Quam pulcri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Dominus »! Unde Beda: « Calceamenta in pedes, id est exempla priorum munite in oflicio praedicandi, ut et opus eius bene vivendo ornetur et cursus ad aeterna praeparando ». Unde quia calceamenta fiunt de pellibus animahum mortuorum et per hoc possunt designare exempla patrvm, sicut hic dicit Beda in Glossa; ideo dicitur, quod dentur in pedes. Quia designare possunt vetustatem peccati, ideo dicitur Moysi Exodi lertio: « Tolle calceamentum de pedibus tuis»; et supra decimo: « Nolite portare neque sacculum neque calceamenta ». Unde supra loquitur de calceamentis ad litleram, hic autem per similitudinem parabolicam.
(Vers. 23.). Et adducite vilulum sagina- do patri? tum. Post misericordiam in suscipiendo indignum et reficieoiefivestiendo nudum subditur hic misericordia in re- ""ImJ ficiendo famelicum i. Et hoc recto ordine, quia post remissionem culparum et vestilionem virtutum sequitur divinarum oblectatio deliciarum, qme consurgit ex duplici consideratione, scihcet ex consideratione Salvatoris noslri et hominis salvari.
Primo igitur quantum ad considerationem Sal- Primo, codvatoris nostri Christi dicit: Adducite vilulum sa- saiuirTs. ginatum et occidite. Vitulus iste saginatus est chrisios. vi- Christus pro nobis occisus, qui nobis in Sacramento ias altaris proponitur in cibum suavissimum. Christus autem dicitur vilulus, quia pro peccatis oblatus; Levitici primo: « Immolabit vituhim corani Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium Glossae, sed ipsius Bedae alTert. Gregor., XXXIV. Moral. c. 9. n. 1 9: Galceamentum quippe in Scriptura sacra munimen praedicationis accipitur, sicut scriptum est [Eph. 6, 16.]: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Cfr. Ambros., VII in Luc. c. 15. n. 231, et August., II. Qq. Evangclior. q. 33. n. 5.
tabernaculi ». Dicilur autem saginalus, quia omni- bus bonis repletus et suavissimus ad spiritualem cibum; unde Glossa: « Christus vitulus saginatus, omni spirituali virtute opimus, ut pro totius mundi salute sufliciat ». De hoc in figura Genesis decimo octavo de convivio Angelis facto ab Abraham dicitur, quod « cucurrit Abraham ad armentum et atin tuht inde vitulum tenerrimum et optimum b. Hunc vitulum adducunt servi Christi el occidunt, quando in altari imraolant pro salute peccatorum et nobis exponunt in cibum; unde Glossa: « Semper Christus credentibus immolatur ». Vel tunc adducilur et occiditur, quando mors eius et Sacramentum altaris ad memoriam per praedicatorem revocatur et ad sustenlationem et cibum, Unde Beda: « Praedicate Christum natum et mortem eius insinuate, ut et corde credat occisum imitando et ore percipiat passionis Sacramentum ad emendationem ». Unde etsi omnes Christiani habeant refectionem in passione Chrisli, JHi potissime oblectantur, qui per illam se a maioribus malis et periculis et peccatis ereptos et liberatos vident. — Et ideo subdit: Et manducemus et epulemur, non convivio car«o/i, de quo dicunt impii: « Comedamus et bibamus, cras enim moriemur », secundum quod dicit Isaias vigesimo secundo; sed spirituali, de quo primae ad Corinthios quinto: « Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae el nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis»; de quo Canticorum quinto: «Comedite, amici, et inebriamini, carissimi ». — In hoc convivio Christus est cibus, conviva et dispensator, quia ipse de- Jectatur nobiscum, et nos cum ipso, et hoc faciente ipso; Apocalypsis tertio: « Ecce, sto ad ostium et pulso. Si quis aperuerit mihi, intrabo et coenabo cum illo, et ipse mecum ».
(Vers. 24.). Secundo quantum ad considerationem hominis salvari subdit: Quia hic filius meus morluus fuerat, per culpam, quae mortuos facit; Psalmus: « Non mortui laudabunt te, Domine »; et iterum loannis octavo: «In peccato vestro moriemini ». Et revixit, per poenitenliam; ad Ephesios quinto: « Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus »; et Psalmus: « Auferes spiritum eorum, et deflcient ». « Emitte spiritum tuum » etc. Perierat, per amissionem iustitiae; ad Romanos secundo: « Qui sine Lege peccaverunt sine Lege peribunt »; et secundae Petri secundo: « In corruptione sua peribunt, percipientes mercedem iniustitiae suae ». El inventus est, per recuperalionem gratiae, secundum illud lob trigesimo tertio: «Inveni, in quo ei propitier». Et hoc facit Dominus, cum gratiam suam infundit in animam; Psalmus: « Inveni David servum meum; oleo sancto meo unxi eum ». — Et quia de hoc est omnibus gaudendum, ideo subdit: Et coeperunt omnes manducare et epulari. Beda: « Non solum filius, pro quo vitulus occisus est, reflcitur, sed et pater et servi eius, quia refectio Dei et Sanctorum est salus peccatorum». In cuius rei figuram dicitur Deuteronomii decimo sexto: « Epulaberis in festivitate tua, tu et filius tuus et filia tua et servus luus et ancilla tua, Levites quoque, advena et pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt » etc.
Erat autem filius eius etc. Postquam ostendit misericordiam pii patris in acceptando conversionem poenitentis, hic secundo ostendit misericordiani eius in placando indignalionem filii obedientis. Dividitur autem haec pars in duas. In quarum prima exprimitur impalientia filii ad indignationem concipiendam; secundo, clementia patris ad indignationem placandam, ibi: Pater ergo illius egressus etc. — Circa impatientiam filii indignati tria introducit Evangelista, ex quibus indignatio illa originem traxit, scilicet difficultalem labaris peracti, solemnitatem gaudii audili et liberalitatem paterni beneficii indicati; ex quorum consideratione incidit ille filius maior in indignationem.
(Vers. 25.). Primo igitur quantum ad difficullatem laboris peracti dicit: Erat autem filius eius senior in agro. Filius iste senior dicitur ille qui moribus maturior est, patri conformior et obedientior; quia, Sapientiae quarto, « cani sunt sensus horainis, et aetas senectutis vita immaculata». Et quia bona Epist. 21. (alias 146.) n. 26; cfr. B. Albert.; Vulgata erat. — Subinde allegantur Ps. 113, 17. et loan. 8, 24.
vila nunquam est otiosa S ideo dicit, quod erat m agro, scilicet ad laboranduni, ut posset dicere illud Zachariae decimo tertio: « Homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea». Unde in agro laborabat secundum Sapientis consilium, Proverbiorum duodecimo: « Qui operatur terram suam saturabitur panibus »; et Proverbiorum vigesimo quarto: « Praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum»; quia sic dictum est homini Genesis tertio: « In sudore vultus tui vesceris pane tuo ».
Secundo -quantum ad solemnitatem gaudii auditi subdit: Et cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum. Per domum islam jntelligitur congregatio iustorum; Psalmus: « Deus in loco sancto suo, Deus, qui inhabitare facit unius moris in domo»; et primae ad Timotheum tertio: « Ut scias, quomodo oporteat te in dorao Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, et firmamentum veritatis ». In hac domo columna auditur symphonia et chorus per concordem laetitiam quantum ad conformitatem interiorem et exteriorem morum, animorum et sermonum. « Est enim symphonia concordia et collectio quorumcumque sonorum », et designat laetitiam, quae venit ex concordia animorum. Unde et Ambrosius: « Symphonia est diversarum aetatum et virtutum velut variarum chordarum indiscreta concordia, secundum quod dicitur Actuum quarto: MuUitudinis credentium erat qqj. unum ct anima una ». « Chorus vero est collectio vocum » et significat laetitiam, quae venit ex concordia vocum et verborum in praedicando et laudando Deum, secundum illud Prophetae in Psalmo.: « Laudale eum in tympano et choro », et hoc est in sancta Ecclesia; primae ad Corinthios primo: « Obsecro, ut id ipsum dicatis omnes ». Et de his duobus dicitur ad Philippenses secundo: « Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis; implere gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum senlientes». — Hanc ergo harmoniam iucundam in hac domo Dei audit qui ad illam appropinquat. Appropinquatio autem ista est per considerationem sacrae Scripturae, quae quasi est quoddam ostiura ad cognoscendum ea quae sunt intra unitatem s<inctae Ecclesiae; Ecclesiastici ultimo: « Appropinquale ad me, indocti, et congregamini in domo disciplinae ». Et tunc, quando quis attendit Scripturam, in ipsa audit istius Ecclesiae concordiam et harmoniam inlra eius merabra; quia tota Scriptura nihil aliud docet quam caritatis concordiam et harmoniam, secundum illud Matthaei vigesimo secundo: « In his duobus mandatis » elc.; et ad Romanos decirao tertio: « Qui diligit proximura legem implevit». Nam primae ad Timotheum primo: « Finis praecepti est caritas de corde puro » etc.
(Vers. 26.). Tertio quantum ad liberalilatem paterni beneficii indicali subdit: Et vocavit unum de servis et interrogavit, quae haec essent. Iste unus servus vocalus est ordo praedicantium et docentium, de quo servo supra decimo quarto: « Misit servum suum hora coenae dicere invitatis »; ubi Glossa: « Servus est ordo praedicantium »; ab hoc servo requirenda sunt ecclesiastica Sacraraenta et raysteria Scripturarum, quia, Malachiae secundo, « labia sacerdotis custodiunt scientiara, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituura est ».
(Vers. 27.). Et quoniara verus praedicator est annuntiator praecipuus divinae pietatis, ideo subdit: Jsque dixit illi: Frater tuus venit, per humilitatem poenitenliae; Isaiae vigesimo primo: « Si quaeritis, quaerite; convertimini et venite »; et sexagesimo: « Filii lui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent ». — Et occidit pater tuus vitulum saginatum, per refectionem eucharistiae, secundum illud loannis sexto: « Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit raeum sanguinera » etc. — Quia salvum illum recepit, per recuperationem iustitiae, quara soUis Christus potest restituere, secundum illud Actuum quarto: « Non est aliud nomen sub caelo datura horainibus, in quo oporteat nos salvos fieri ». Haec autera tria praedicat sacra Scriptura tota, scilicet poenitentiam, gratiam et salutem. Unde praecursor Chruti haec praedicabat, scilicet: « Agite poenitentiam », et proinittens gratiam et salutem; similiter et ipse Christus: « Poenitentiam agite »; similiter et universus chorus Apostolorum,
et maxime Petrus et Paulus, qui non tantum verbo, verum etiam exemplo clamabant, secundum illud primae ad Timotheum primo: « Christus Lesus venit in hunc mundum, peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Lesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt ilU in vitam aeternam». Unde et propler peccatores dicebat, vitulum saginatum esse occisum, cum dicebat ad Romanos quinto: « Commendat autem carilatem suam Deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo igitur magis nunc, iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum »; et paulo post: « Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia; ut, sicut regnavit peccatum in mortem, ita gratia regnet per iustitiam».
(Vers. 28.). Et quia iustus, de suis meritis praesumens, hanc iuslitiam non acceptat, immo potius indignatur contra misericordiam Dei, quasi inique agat reddendo bona pro malis; ideo subdit: Indignatus esl autem et nolebat introire. Qui enim non acceptat aniuenliam misericordiae Dei, sed sufflcientiam iustitiae suae, non potest introire ad unitatis ecclesiaslicae caritatem; et hoc est, quod dicitur ad Romanos decimo de talibus: « Ignorantes Dei iustitiam et suam volentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti ». Unde et hac de causa populus ludaicus non vult introire in ecclesiasticam unitatem, quia, superbiens de sua iustitia, non acceptat summi Patris misericordiam peccatoribus impensam. Et contra tales dicitur ad Romanos tertio: « lustificati gralis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidera in sanguine ipsius», « ut sit ipse iustus et iustificans eum qui est ex fide Iesu Christi. Ubi est ergo gloriatio tua »? et sequitur: « Exclusa est ». « Arbitramur enim, iustificari hominem per fidem sine operibus Legis». Iste igitur, praesumens de iustitia et indignans pro misericordia fratri impensa, non ambulat secundum iustitiam, sed secundum iniustitiam, quia, Proverbiorum vigesimo nono, « qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior ».
Pater ergo ilhus egressus etc. Post descnptam impatientiam fihi ad mdignationem concipiendam hic secundo® ostenditur clementia patris ad indignationem placandam, ubi tria introducuntur. Primo enim praemittitur ex parte patris allocutio pia; secundo, a parte filii responsio proterva; tertio subiungitur persuasio placativa.
Primo igitur quantum ad patris allocutionem... _..„.., piissimam dicit: Pater ergo iuius egressus coepit rogare eum. Egreditur autem pater ad exteriora per condescensionem, secundum illud Habacuc tertio: « Egressus es in salutem popuU tui et in salutem cum Christo tuo »; egressus sciUcet iste non est aliud nisi manifestare se exterius in carne; Isaiae sexagesimo secundo: « Propter Sion non tacebo et propter lerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius » etc. — Et quia hic egressus fuit ex magna pietate ad hominem salvandum, ideo dicit: Coepit rogare eum; ad Hebraeos duodecimo: « Tanquam flnis se offert vobis Deus». Rogat ergo, si contra ipsum dedignamur, secundum illud Isaiae trigesimo: « Audies verbum post tergum monentis: Haec est via bona, ambulate in ea ». Unde ipse Deus Pater contra ipsum filium indignatum non indignatur, sed potius eum rogat et consolatur, ut impleatur illud Isaiae sexagesimo sexto: « Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos »; nec immerito, quia, sicut dicitur secundae ad Corinthios primo, « ipse est pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra». Unde leremiae tertio dicitur de hac allocutione: « Ergo saltem amodo voca rae: Pater meus, dux virginitatis meae tu es » etc. Et sic impletur illud lob decimo nono: « Orabam filios uteri inci ».
- (Vers. 29.). Secundo quantum ad lilii responsionem protervam subdit: At ille respondens dixit patri suo: Ecce, tot annis servio tibi; ubi proterve respondet, et quia se ipsum iactat de iustitia, dicens, quod longo tempore servivit patri, cum tamen ipse Pater obsequio nostro non indigeat, secundum illud Psalmi: « Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges «; et lob trigesimo quinto: «Porro, si iuste egeris, quid
donabis ei, ant quid de manu tua accipiet »? Ostentat ergo se in hoc, quod iactat se pro patre magna fecisse. Ostentat etiam se in hoc quod dicit, se nihil contra eum fecisse, cum addit: Et nunquam mandatum tuum praeterivi. Et in hoc iustificat se ipsum, cum tamen dicat Apostolus primae ad Corinthios quarto: « Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustiflcatus sum ». Contra illud supercilium dicitur tertii Regum octavo: « Non est homo, qui non peccet»; et primae loannis primo: «Si dixerimus, quia peccatum non habemus, mendaces sumus »; quia dicitur ad Romanos tertio: « Omnes peccaverunt et egent gloria Dei ». — Ostentat ergo suam iustitiam, accusat et patris duritiam, cum subdit: Et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer; quasi dicat: semper fuisti mihi durus et non dedisti mihi ahquam interiorem consolationem, quae esset indicaliva dilectionis tuae. Et tamen hoc facil Deus iusto iudicio et occulto, secundum illud Ecclesiastae nono: « Sunt insti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo, utrum amore, vei odio dignus sil, sed omnia in futurum servantur incerta». Iste autem, non altendens occulta Dei iudicia, patris duritiam accusat, quasi diceret illud lob trigesimo: « Mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi ». In hoc igitur accusat patris duritiam.
SO. (Vers. 30.) Similiter reprehendit patris clementiam, cum adiungit: Sed postquam filius tuus hic; quasi dicat: non frater meus — sicut dicebat Dominus ex indignatione Exodi trigesimo secundo: « Descende de monle, quia peccavit populus tuus », tuus, inquit, non meus — quia propter culpam dedignor, ut fratrem ipsum recognoscam. — Unde addit: Qui devoravit suam substantiam cum meretricibus, venit, et ita dignus esset ira, quia prodigus, immundus et foedus, et ideo disperdendus; Psalmus; « Perdes eos qui fornicantur abs te »; et Threnorum primo: « Facta est lerusalem quasi polluta menstruis inter eos. Iustus est Dominus, quia os eius ad iracundiam provocavi ». — Occidisti ei ntulum saginatum, ostendendo summam benevoinfra seqmintiir aliiic duae ratioiies. Inferius pro ostmtat ergo se in hoc... se nihil contra eum fecisse H ostendit ergo in hoc [ita etiam D primitus], quod iactat se pro palre magna fecisse; ostendit eliam [ita etiam D primitus], se nihil contra eum fecisse. Pro contra eum fecisse C D F G contra fecisse.
' Vers. i. — Superius pro iustifical se C D F iuslificabat se. lentiam, quam ostendit, cum alicui devotionem dat circa beneficium dominicae passionis, secundum illud Canticorum primo: « Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi ». Occidisti ei, id est, per devolionem dedisti, ac si solum pro ipso occisus esset, sicut et Paulus dicebat ad Galatas secundo: « Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me »; unde et praemittebat: « Christo confixussum cruci ». — Arguit ergo iste sua responsione proterva et patris clementiam et accusat duritiam et ostentat suam iustitiam, nec altendit, quod « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam», sicut dicitur lacobi quarto. Propter quod etiam Deus peccatoribus est dulcis, ut eos excitet ad spem, et durus iustis, ut eos inclinet ad humilitatem; propter quod infra decimo septimo: « Cum feceritis quaecumque praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus » etc.
Chapter 16 of 25