Capitulum XII
- (Vers. 52.). Vae vobis legisperitis etc. Hic terlio replicat vae propler fraudulentiam contra verilatem doctrinae. Et quia mali et seductores
proficiant in peius, ideo primo praemittitur com/mnalio gehennae; secundo vero adiungitur obduratio nequiliae.
Primo igitur quantum ad comminationem poenae propter defectum veritatis doctrinae dicit: Vae vohis legisperitis! qui tulistis clavem scienliae, scilicet quantum ad oQicium dispensationis doctrinae. Haec autem clavis priocipaliter est Christi tanquam summi doctoris: « L'nus est enim magisler vester, Christus », secundum quod dicitur Matthaei vigesimo lertio. Et de hac Isaiae vigesimo secundo: « Dabo clavem domus David super humerum eius, et aperiet » etc. Hanc tulerant scribae, simuiantes, se recte docere; sed tamen non recte docebant, quia negligebant se ipsos et impediebant ahos.
- Propter quod subdit: Ipsi non inlroistis et cos qui introibanl, prohibuistis. Ipsi namque non introibant, quia, lice», haberent verba, non habebant facta; unde poterat eis dici illud ad Romanos secundo: « Qui alios doces te ipsum non doces; qui praedicas non furandum furaris». Et quia sola verba habebant, intrare non poterant; Mallhaei seplimo: « Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum » etc; ideo non per sola verba intrabant; el alios eliam impediebant per mala exempla; unde verificatum est illud leremiae quinquagesimo: « Grex perditus factus est populus meus; pastores seduxerunt eos », scilicet a recta via, vel malis exemplis, e falsis doctrinis, secundum illud Threnorum secundo: « Prophetae tui viderunt falsa tibi el stulta nec aperiebant iniquitatem tuam tibi, ut te ad poenilentiam provocarent; viderunt autem tibi assumtiones falsas et eiectiones »; quia ex falsis assumtionibus fere omnes conscientiae distortae formantur, per quas homines a regno Dei eiiciunlur et in illud intrare prohibentur. Unde Chrysosto-
Stonndo informat ad fallaoiam oonfatatam Titandam dnplioi modo.
Multis autem turbis circumslantibus etc. Postquam Dominus in Pharisaeis redarguit dolosita- Vulgala quia; eliam Card. Hugo, S. Thom. (Cat. aurea in Luc. c. II. u. 13.), Gorranus et Lyranus qui. mus: « Lex et Prophetae Christi adventum manifeste praedicabant, sed hanc ianuam intellectus pra-r vis expositionibus claudebant »; et ideo prohibebant intrare, revocando a via verit?tis exemplo et verbo. Quocontra Proverbiorum tertio: « Noli prohibere enm benefacere qui potest; si potes, et ipse benefac ».
(Vers. 33.). Secundo quantum ad obdurationem nequiliae subditur: Cum autem liaec ad illos diceret, coeperunt Pharisaeiel legisperili gra-. viter insistere; in quo ostendunt, cor suum esse obduralum et uggravatum, audiendo verbum divinum; ut ostendatur, in eis esse verificatum illud Isaiae sexlo: « Excaeca cor populi huius et oculos eius claude et aures eius aggrava »; et Malthaei decimotertio: « Incrassatum est cor populi huius, et auribus graviter audierunt ». — Nec tantum eral in eis obduratio, sed verilatis impugnatio; unde subdit: Et os eius opprimere de muUis, quasi os illud mundissimum locutum esset malum vel falsum. Unde verificatum est illud Amos quinlo: « Odio habuerunt corripientem in porta el loquenlem perfecle abominati sunt »; et ideo Proverbiorum nono: « Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit »; quia convertitur ad convicia propter verilatem auditam.
(Vers, 34.). Et quia non sufTicit obstinatae malitiae conviciari quem odit, sed etiam nititur machinari ad mortis interitum; propterea subdit: Insidiantes ei et quaerentes aliquid capere ex ore eiu, ut accusarent illum. Non enim audebant aperle ipsum occidere propter limorem lurbarum, sed volebant occulte occidere propter odium veritatis auditae. Unde loannis octavo: «Quid me quaerilis interficere, hominem, qui veritatem locutus sum vobis »? quod quaerebant caute et malitiose; unde Matlhaei vigesimo secundo: « Abeuntes Pharisaei, consilium inieruDt, ut lesum caperent in sermooe». tem simulationis malignae, hic discipulos tnvilal ad eautelam simulalionis redargutae. Et quoniam huiusmodi duplicitatem causat timor male humilians, vel amor male accendens; ideo pars ista dividilur in duas. Iq quarum prima monet ad cavendam non per sola verba intrabant, et alios Vat. iam non solum per sola verba non intrabanl, sed alios.
duplicUatem ex timidilale venientem; in secunda vero, cupiditalem, infra eodem capitulo: Ait autem ei quidam de turba etc. Primo &d oaTendam dnplioitatem Tenientem ex timiditate monet qnadniplioitei.
Prima autem pars habet quatuor partes, in quarum prima informat ad cavendam dolositalem; in secunda conforlat ad repellendam timidilalem, ibi: Dico autem vobis amicis etc.; in tertia vero invitat ad conser-vandam veracitatem, ibi: Dico autem vohis: Omnis, quicumque confessus elc.; m quarta vero animal ad habendam securilatem, ibi: Cum autem inducenl vos in synagogas. Et sunt istae partes sibi correspondentes, quia duae postremae correspondent duabus primis.
Informatio duplex ad oavendam dolositatem.
Informat autem discipulosad cavendam dolositatem informatione celebri et informatione credibili: celebri, inquam, propter niuUitudinem turbae; crcdibili, propter certitudinem causae.
(Vers. 1.). Primo igitur quantum ad multitudinem turbae reddcntis admonitionem celebrem dicitur: Multis autem turbis circumslantibus, ila ut se invicem conculcarent; et hoc, quia unusquisque volebat ei appropinquare, sive propter salutem habendam, sicut supra sexlo: « Omnis turba quaerebat eum tangere » etc.; sive propler doctrinam suscipiendam, sicut infra decimo quinto: « Erant appropinquantes ad lesum pubhcani » elc.; sive propter ipsias Christi videndam benignitatem, sicut in figura dicilur lob vigesimo nono: « Cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator». In tanta multitudinis praesentia celebris erat doctrina. — Propter quod subdit; Coepit dicere ad discipulos suos, in aperto, quia veritas non requirit latebras, secundum illud loannis decimo octavo: « Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagogis et in templo » etc. Et talem decebat esse doctrinam ad confutandam Pharisaeorum malitiam, quae semper quaerit latebram, quia « contraria contrariis curantur », et tenebra per lumen expellitur.
PrOpter quod additur: Atlendile a /errwenfo Pharisaeorum, quod est hypocrisis, id est cavete, ne sitis hypocritae, sicut Pharisaei, quorum vila et doctrina propter malitiam et fallaciam fermentum dicilur, quia corrumpit imperceplibiliter; Osee septimo: « Quievit paululum civitas a fermento, donec fermentaretur totum ». Corrumpit etiam universaliter, sicut dicitur primae ad Corinthios quinto: « Modicum fermenti corrumpit totam massam »; et ideo subditur: « Expurgate vetus fermentum, ut simalilia vilae. Unde ibidem subditur: « Neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sincerilatis et veritatis ». Ab hoc fermento revocat in hoc loco; et de hoc in figura dicitur Deuteronomii decimo sexto: « Non apparebit fermentatuni in omnibus finibus tuis», quia haec simulatio et hypocrisis debet elongari a cunctis operibus nostris, et maxime a devotione spiriluali; Levitici secundo: « Omnis oblatio, quae offeretur Domino, absque fermenlo fiet »; ab afflictione corporali; Deuteronomii decimo sexto: « Septem diebus comedes afflictionis panem absque fermento »; a praedicatione divini verbi; Exodi vigesimo tertio: « Non immolabis super fermentum sanguinem hostiae ». maxime corruptivum, non tamen est capitale peccatum, quia eius corruptio aliunde causatur. Nam hypoerisis originem trahit a vana gloria, et haec a superbia; et ideo merito comparatur hypocrisis fermento. Nam sicut fermentum inflat el inflando vanum facit et sic corrumpit, sic superbia inflando introducit vanitatem gloriae, et haec vanitas introducit falsitatem corrumpentem. Unde hoc fermentum cavetur per veritatem humilialionis voluntaricui, gloriationis inlernae, signationis exlrinsecae, secundum illud secundae ad Corinthios primo: « Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in bram fraudis cssc non posse? — Pro quaerit latebram C DFG quaerit latenliam [II latentia].
simplicitate cordis el sincerilate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo ».
(Vers. 2.). Secundo vero quantum ad certitudinem causae reddentis informationem credibilem subdit: Nihil autem operlum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur; ut per operlum intelligatur cognitio latens in intellectu, et per absconditum, delectatio lalitans in affectu; quorum utrumque manifestum est Deo, secundum illud leremiae decimo septimo: « Ego Dominus scrutans corda et renes, qui do unicuique » etc.; in Psalmo: «t Scrutans corda et renes Dens ». Et ideo, quia ipsius erit omnia abscondita manifestare et revelare in iudicio, secundum illud Sapientiae sexto: « Data est vobis potestas a Domino et virlus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrulabitur »; et primae ad Corinthios quarto: « Veniet Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium » etc: et sic vitanda sunt omnia mala, quantumcumque occulta, quia omnia fient manifesta in iudicio.
(Vers. 3.). Et quod plus est, ad maiorem confusionem sieut etiam manifesta omnibus; propler _......... quod subdit: Quomam quae m tenebns dixistis m lumine dicentur. Hoc dicit quantum ad manifestationem respectu visus. Huius exemplum in David habetur secundi Regum duodecimo, ubi dixit Dominus ad David perNathan: « Tu fecisti verbum illud abscondite; ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis huius ». Lumen enim solis visui cetera manifestat. — Quanlum autem ad manifestationem respectu auditus dicitur: Et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabilur in teclis, id est, audientibus ceteris. Hoc quidem in iudicio fiet, quando scilicet, secundum illud loannis quinto, «omnes, qui in monumenlis sunt, audient vocem Filii Dei ». Et tunc manifestabuntur susurrationes detraclionum, secundum illud Sapientiae primo: « Qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteriet illum corripiens iudicium. In cogitationibus » etc. Et ideo consilium dalur Ecclesiastae decimo: « In cogitatione tua regi ne detrahas. et in secreto cubicuh tui non maledixeris divili, quia aves caeli portabunt vocem tuam ».
Propter iudiciura ergo manifeslans cuncta in futuro vitanda est omnis hypocrisis in praesenti saeculo; Ecclesiastici primo: « Ne fueris hypocrita in conspectu hominum; ne revelet Deus abscondita tua et in medio synagogae elidat te ». — Et nota, quod haec est nobilissima causa, propter quam hypo'- crisis est vitanda, scilicet universalis manifestatio et plena interiorum, quae maxime opponitur simuiationi hypocritarum. Haec autem manifestatio fiet per Christum, « qui est splendor gloriae paternae et figura substantiae eius, porlans omnia verbo virtutis suae». Et quia ipse est splendor intimus, ideo ipsius est omnia detegere; Ecclesiastici vigesimo tertio: « Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias honiinum et profundum et hominum corda intuentes » etc. Quia vero ipse est Sermovivus, ideo sibi omnia patent, et omnia patefacit ut Verbum; ad Hebraeos quarto: « Vivus est sermo Dei et eflicax et pcnetrabilior omni gladio ancipiti, perlingens usque ad divisionem animae» etc, usque ihi: « Non est ulla crealura invisibilis in conspectu eius ». Et ideo Christus iudex, quia omnia deteget in iudicio, dicitur venire « sicut fulgur », et « descendere in voce Archangeh », quia omnia omnibus clarissime reserabit.
Informatio ad Tepellendain timiditatem per dao.
- (Vers. 4.). Dico aulem vobis umicis etc. Postquam informavit ad cavendam dolositatcm, hic secundo confortal ad repellendam timiditatem. Ad hoc autem inducit secundum duplicem considerationem, scWicel gchcnnalis punitionis, in quam nullus hominum potest deiicere; et generalis provisionis, quam nullus homo polest edugere. Primum respicit divinam potentiam; secundum, divinam providentiam; et primum incutit verum limorem; secundum, veram spem; et utrumque horum est medicamentum contra timorem mundanum.
Primo igitur revocat a tiinore hominum, quia nihil possunt in gehennale supplicium, quod soluin
est timendum. Propter quod dicit: Dico autem vobis amicis meis, id est, qni me amatis et a me amamini, secuodum illud loannis decimo sexto: « Ipse Pater amat vos, quia vos me amastis » etc. Talibus dicit: Ae terreamini ab his qui occiduni corpus, e( post kaec non liabent, quid amplius faciant. NoD timealis c&rporalis mortis supplicium, quia par- liculare est et momentaneum; unde Isaiae quinquagesimo primo: « Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi foenum ita exarescet »>? et primi Machabaeorum secundo: « A verbis viri peccatoris ne tirauerilis, quia gloria eius stercus et vermis » etc.; unde quia transitoria est eorum potentia, ideo non esl timenda, nec eorum supplicia. Unde Seneca: « Mors, exsilium, luctus, dolor non sunt supplicium, sed tributa vivendi »; « quod debeo paratus sum solvere, ubi me fenerator appellat». Et Chrysostomus: « Si gratis post modicum morituri sumus, quare non et ante modicum in causa Dei cum gloria morimur? Si mutuo acceperis bovem autequum, operaris inslanter et dicis: Forte cras tolletur a me. Quare hoc non facis in corpore »? — Non sunt etiam timenda spiritui, quia fiunt in carne et ita quasi extra, ut in vestimento; iuxta quod dicitur secundae ad Coriftthios quinto: Nolumus exspoliari, sed supervestiri ». Ideo Chrysostomus: « Propter animam Deus fecit corpus, et multum hanc zelat et persequitnr inimicus; corpus vero vestimentum est animae. Sicut ergo, si quis scindit vestem alterius, ille quidem iniuriam sentit, damnum autem in natura non patitur; sic anima occisionis sentit dolorem, damnura autem non patitur in natura ». Et propterea corporale supplicium non est timendum nec ille qui infert; sed spirituale est maxime formidandum et solus ille qui infert ipsum.
(Vers. 5.). Propter quod addit: Ostendam uutem vobis quem timeatis, ut eius scilicet timore malum declinetis, secundum illud leremiae decirao: « Nolite timere ea quae nec raale facere possunt nec bene » i et post: « Quis non timebit te, o Rex gentiura » etc. — Ut ergo non tiraeamus mundanam Vers. 27. potentiam, oportet nos timere divinam; propter quod dicit; Timere eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam; unde in « Timeat Dominum omnis terra, ab eo autera comraoveantur omnes inhabitantes orbem ». — Et quia huiusmodi timor raaxime utilis est et necessarius, ideo iterat: Ita dico vobis, hunc timere. Unde Isaiae octavo: « Dominura exercituura ipsum sanctificate, et ipse sit pavor vester, et ipse terror vester »; et leremiae quiqto: « Me ergo non timebitis? et a facie mea » etc.
(Vers. 6.). Secundo vero revocat a tiraore horainura, quia nihil possunt contra generale Dei patrocinium; quantum ad quod dicit: Nonne quinque passeres veneunt dipondio? Dipondius hic nomen est monetae habentis duos obolos sive asses. UndeBeda: « Dipondius est pondus ex duobus assibus coraposilum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus est as; quod duo, hoc dipondius. Huic concordat nec discordat quod dicitur Matthaei decimo: « Nonne duo passeres asse veneunt »? Quia, sicul videmus, cum quinque ova venduntur pro uno denario, duo dantur pro obolo. Parvi igitur pretii est passer, cum tot inveniantur pro uno denario; tamen nec ipse est alienus a divino palrocinio. — Propter quod addit: Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo, immo divina providentia gubernatur, secundum illud Sapientiae undecimo: « Diligis omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti; neque enira odiens aliquid constituisti ». Ex qUo apparet, quod divina providenlia usque ad minima se extendit; nec contradicit illud priraae ad Corinlhios nono: « Nunquid de bobus cura est Deo »? Illud enira intelligitur de cura providentiae specialis, qua raanuducit per viam aeternae salutis; hoc autera inlelligitur de providentia generalis administrationis et conservationis, de qua in Psalmo: « Qui dat iuraentis escam ipsorum et pullis corvorura invocanlibus eura». — Et nota quod dicit: Non est in oblivione coram Deo; minus dicens et plus significans, quia nihil eis evenit nisi secundum divinara providentiam ordinantera; unde Matthaei loc. ait: a Dipondius, quo quinque passeres veneunt, id est venduntur, gen«s est ponderis levissimi, ex duobus assibus compositi ». Isidor., XVI. Etymolog. c. 25. n. 3: Pondus dictum eo, quod in statera libratum pnrfea, hinc elpensum. Abusivc autem pondus libra una esl. Unde etiam dipondium dictum, quasi duo pondera, quod nomen adliuc in usu retinetur. — Superius pro generale Dei [C D F G H omittunt Dei] patrocinium Vat. generalem Dei providentiam.
decimo: « Unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro ». Et tamen passeres facillime cadunt; unde morbum caducum habere dicuntur; et propterea potissime ponit de eis exemplum tanquam de re manifesta. Ex quo colligitur tanquam a minori, quod maxime circa regimen hominis divina providenlia sit intenta.
- (Vers. 7.). Ad cuius expressionem addit: Sed et capiUi capitis vestri omnes numerati sunl; ex quo datur intelligi, quod maxime est cura illi de homine. Unde Beda: « Sed et capilli, ut de massa corporis taceam; nam et minutae parlicuiae Dei providentia conservantur ». Unde numeralio noh tam refertur ad cognitionem quam ad diligentissimam conservationem, quia de corporibus Sanctorum patientium nec capillus perire polest;unde infra vigesimo primo: « Capillus de capite vestro non peribit». Tanta igitur est Deo cura de nobis, ut nec capillus capitis nostri sine eius nutu possit auferri. Ideo non oportet, nos soUicitari per timorem, secundum illud primae Petri ultimo: « Omnem sollicitudinem vestram proiicientes in eum, quia ipsi cura est de vobis ». — Et hoc«st quod infert: Nolile ergo timere, multis passeribus pluris estis ios, « id est maioris pretii*»; in quo simul tangitur conclusio et ratio illationis per locum a minori. Si enim cura est Deo de minori, multo fortius de maiori; et si cura est de nobis, non oportet, mundum timeri a nobis. Maioris autem pretii sumus quam creaturae brutales, quam volucres, quia ralionales creaturae, et hoc, quia ad imaginem Dei facti; propler quod cetera subiecta sint homini; Genesis primo: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit volucribus caeli » elc. Et ideo homo immedialissime est sub protectione Dei, et maxime homo iustus et Dei amicus. Et propterea non oportet, quod habeat auxilium alicuius caduci; unde Genesis decimo quinto: « Noli timere, Abram, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis »; quasi dicat: noli timere, quia nihil pati potes pro defectu auxilii, nihil etiam pali potes sine retributione praemii, quamdiu adhaeseris mihi.
Infomatio duplex ad Bervandam veraeiUtem.
(Vers. 8.). Dico aulem vobis: Omnii elc. Postquam invitavit ad cavendam dolositatem et repellendam timiditatem, hic tertio invitat ad servandam veracilatem. Veracitas enim confessionis est contra dolositalem simuialionis. Ad hoc aiilem inducit dupliciter: primo insinuando aequilalem diuinae sententiae; secundo vero insinuando irremissihilitatem peccati blasphemiae. Per primum monet ad veritatem confitendam; per secundum, ad falsilalem declinandam. fueril Hie coram hominibus.Me scilicet demonstrat personam in duabus naturis, scilicet qui me confitetur esse verum Deum et hominem, non tanlum corde dicens, secundum illud primae ad Corinthios duodecimo: « Nemo potest dicere: Dominus Lesus, nisi in Spiritu sanclo», sed etiam ore exprimens, secundum quod dicitur ad Romanos decimo: « Corde creditur ad iustiliam, ore autem confessio fit ad salulem »; nec tantum ore, sed etiam opere contra hypocritas et malos Christianos, de quibus ad Titum primo: « Confitentur, se nosse Deum, factis autem negant ». Contra quos Matthaei septimo: « Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine » etc.; et ideo primae loannis tertio: « Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate ». — Qui sic confitetur plene confitelur, scilicet corde, ore, opere. De tali subiungit: Et filius hominis confiiebitur illum coram Angelis Dei, scilicet quod ipse sit de suis, secundum illud Matthaei vigesimo quinto: «Venite, benedicli Patris mei, percipite regnum ». Unde verificabitur illud Proverbiorum undecimo: « Anima, quae benedicit, impinguabitur ».
(Vers. 9.). Ex quo apparet aequitas retributionis respeclu confilentium; et ut nihil desit, ostenditur aequitas respectu 7?eatt/m??i, cum subdit: Qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram Angelis Dei, quando scilicet est Vat. pi-osequitur J)('o de nobis, non decet nos tiimium sollicitos esse pro nobismetipsis. Afaioris etc.
Dominus dicet illud Matthaei vigesimo quinto: « Nescio vos » etc. Unde supra nono: « Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet » etc.
Et hoc exigit aequitas divinae sententiae, de qua primi Regum secimdo: « Qui me honorificaverit, honorificabo eum; qui autem contemnunt me erunt Noiandam. iguobiles ». — Et nota, quod qui veritatem confitetur, quam Chrislus docuit, Christum confitelur sive in fide, sive in moribus; qui autem illam negat per consequens negat et Christum. Qui dicit S illam esse falsam, dicit Christum per consequens esse mendacem, ac per hoc, Deum non esse, sed seductorem.
- Et nota, quod confessio nominis Christi Exceiieniia magnam recompensationem habet, quia confessio, conS'n"i™qua Christus confitebilur confitentem se, erit approhaliva, honorificaliva et salvativa; nam Christus est rex, iudex et pontifex. Confessio eliam eius est publica, praeclara et perpetua; nostra vero modica et momenlanea. Et similiter per conlrarium intelligitur de negatione sua; quod manifeste apparet in disceptatione iudiciali: « Veriite, benedicti », et coroiiariom. « Itc, maledicti ». — Haec igilur est nobilissima proposilio, quae mentes nostras erigit ad Veritalem.
Ralio autem huius est haec: quia Verilas est verax;
ideo non potest negare se nec confitentem se, nec confiteri mendacem nec contra se; unde secundae ad Timotheum secundo: « Si negaverimus, et ille negabit nos; si non credimus, ille fidelis permanet, negare se ipsum non potest ».
Ib. (Vers. 10.). Secundo vero monet ad decli- Detrremhsi- nandam falsitaleni ])ropter irremissibilitatem, blasphemiaedu- p/iennae, quae, licet remissibilis sit, cum fit per ignorantiam, irremissibilis tamen est, cum fit ex certa malilia. Propter quod dicit: Elomnis, qui dicit verbum in Filium hominis, remitletur illi. In Dc prima. FiUum hominis verbum dicit qui falsum imponit, per ignorantiam deceptus; el la.s ignorantia remissionem potest consequi. Unde remittetur non dicil actum, quia non omnes poenitent, sed aptitudinem, quia ignorantia excusat. Peccatum autem ex ignoranlia dicitur esse in Filium. Et hoc modo blasphemavit Paulus, ideo fuit misericordiam consecutus;
uride primae ad Timotheum primo: « Fui blasphemus et persecutor et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans haec feci in incredulitate ». — Non sic autem est, cum quis blasphemat ex certa malitia; propter quod subditur: Ei autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. In Spiritum sanctum blasphemat qui ex cerla malitia veritatem impugnat et de Deo indigna dicit; et de tah dicitur, quod non remittetur, non quia nunquam talis consequatur remissionem, sed quia ineplus est ad remissionem, quia illud peccatum nullum habet colorem excusationis. Unde Richardus: « Quidam blasphemat ex coaclione, et hic peccat in Patrem; alius ex deceptione, el hic in Filium; alius ex sola inalignitate, et hic in Spiritum sanctum. Est autem in hoc genere sceleratissimum, in quo mahtia crevit usque ad summum, quando quis in viluperiis Dei delectatur. Quid ergo aliud videtur spiritus blasphemiae quam desiderium viluperationis divinae? Ex hoc ergo, quod hoc malum nihil habet in se excusationis, nihil meretur recipere remissionis ».
- Ineplus etiam est ad remissionem, quia?mpugnat divinam gratiam, per quam praeparatur quis ad poenitenliam; unde lalis aptus est ad impoenitentiam, in qua si perduret, nunquam remittetur culpa. Unde Beda: «Qui gratiam Spiritus sancti, qua poenilenlia inspiralur et ad communionem reditur, non cognoscens, impoenitenli corde perseveraverit, cum iam hoc non sit humanura, sed diabolicum, irremissibile erit ». Et de tali biasphemia, quae adiunctam habet finalem impoenitentiam, verum est, quod nunquam remiltetur. Unde Malthaei duodecimo dicitur, quod « non remiltetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro». — Ineptus nihilominus tertio, quia, lict per appropriationem approprietur Spiritui sancto, talis maxime inhonoi-al totam Trinitatem. Qui enim scienter et prudenter veritatem salutarem impugnat et ex certa malilia maximus est conlemptor divinae virtutis, maximus calumniator divinae veritatis, maximus persecutor summae bonitatis, secundum illud lob decimo quinlo: « Cucurrit adversus Deum erecto collo et pingui cervice armalus esl ». Unde quia talis contemptus, calumnia et persecutio non polest esse sine cordis obduratione; et hanc concomitalur impoenitenlia, el
hanc peccali irremissibilitas: ideo blasphemia in Spiritum sanctum non remiltetur.
Infomatio daplez ad geouTitatem contra pasillanimitatem.
- (Vers. 11.). Cum aulem inducent vos etc. Hic iam quarto hortatur ad habendam securilalem contra pusillanimitatem. Hoc autem facit duplici via, scilicet auferendo soUicitudinem de periculo et conferendo certitudinem de praesidio.
Primo igitur aufert sollicitudinem de periculo, cum dicit: Cum aulem inducent vos in si/nagogas el ad magislratus et potestates; in quo innuit, discipulos tribulationem passuros a ludaeis et gentibus. Unde Matthaei decimo dicitur hoc expressius: « Tradent enim vos in conciiiis et in synagogis » etc; unde in Psalmo: « Astiterunt reges terrae » etc.
Et nota, quod tria genera personarum enumerat, coram quibus formidat homo loqui, scilicet coram multis, coram peritis et coram magnis. Coram multis, cum dicit: In synagogis; quocontra lob trigesimo primo: « Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me». Coram peritis, unde addit: ad magistratus; Actuum quinlo: « Tunc abiit magistratus cum ministris et adduxerunt Apostolos». Coram magnis, cum subdit: et poteslates; ad Romanos decimo tertio: « Vis non timere potestatem? Bonum fac ». Primi non sunt timendi, quia « plures nobiscum », quarti Regum sexto; secundi nbn, quia prudentior nobiscum, quia Actuum sexto: » Non poterant resistere sapienliae et spiritui » etc.; simihter nec tertii; primae loannis quarto: « Vicislis eos, quoniam maior est qui in vobis est, quam qui in mundo».
Et quoniam periculum est loqui in conspectu multitudinis observantis; et periculum inducit timorem, et timor sollicitudinem, et sollicitudo inquietudinem, et inquietudo turbationem, et lurbatio est occasio impatientiae etruinae: ideo revocat a superflua sollicitudine, cum subdit: Nolile sollicili esse, qualiter, aut quid respondeatis, scilicet « interrogantibus » malitiose, aut quiddicatis, scilicet «volentibus addiscere*»; in quo verbo non tollit sollicitudinem s tudiositalis,,sed curiositatis. De qua ad Philippenses quarto: « Nihil sollicili sitis, sed in omni oralione cum gratiarum actione pelitiones vestrae innotescant apud Deum »; quia, sicut dicilur lacobi primo, « si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo » etc. Et illud maxime faciendum est in articulo necessitatis, uhi non est quaerendus ornatus verborum ac profunditas sententiarum, sed mera et simplex fidei veritas cum mulla conslantia et fervore prolata; iuxta quod dicitur primae ad Corinthios secundo: « Sermo noster non fuit in persuasihilibus humanae sapienliae verbis » etc. Non autem intendit retrahere a studio veritalis, cum ipse dicat loannis quinto: « Scrutamini Scripluras, in quibus putatis vitam aeternam habere »; sed intendit persuadere, ut homo in periculo mortis non confidat de ingenio, quia homo deficit in inveniendo, fallitur in iudicando, et ideo deviat frequenter, innitens ingenio suo. Propter quod Proverbiorum lertio: « Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae ».
(Vers. 12.). Secundo confert ccrlitudi7iem 1 I- 1 1-. doceott vos in ipsa nota, quae oporteat vos dicere. Hic autem Spiritus est optimus doctor, quia docet hominem intelUgere et ornate exprimere. Propter primum dicitur lob trigesimo secundo: « hispiratio Omnipotentis dat intelligenliam »; et loannis decimo sexlo: « Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritalem », quia, sicut dicitur primae ad Corinthios secundo, « Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei ». Propter secundum dicitur Sapientiae decimo: « Sapientia aperuit os mutorum » etc.; et Matthaei decimo: « Vos non eslis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri ». Ideo dicebat Apostolus secundae ad Corinthios decimo tertio: « An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus »? — De his autem duobus infra vigesimo primo: « Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri»; et primae loannis secundo: « Unctio de modo proferendi, aut quid, de modo inveniendi, respon deatis, interrogantibus, atit quid dicaiis, discere volentibus. — Duo seqq. loci sunt Phil. 4, 6. et lac. 1, 5.
docet vos de omnibus ». Unde Bernardus: « Bona est lectio, sed melior est unctio, quae docel de omnibus ». Nam unctio docet dileclionem Dei et proximi, et in hoc « universa Lex pendet et Prophetae », secundum quod dicitur Malthaei vigesimo secundo. Tota etiam sapientia philosophiae, sicut dicit Augustinus, « hic est physica, ethica et civilis ». Spiritus etiam sanctus, faciendo animam Deo adhaerere, facit sibi familiarem et per hoc facit revelari secreta; loannis decimo quinto: « Vos aulem dixi amicos». Fervor autem spiritus elevat animam supra se, ubi audit et videt arcana, sicut Paulus, secundae ad Corinthios duodecimo; sicut Ezechiel, tertio: « Assumsit me spiritus» etc; sicut loannes, Apocalypsis primo: « Fui in spiritu » etc. Secondo ad caTendam oapiditatem Tenientem ez timiditate moset dQplioitei.
- Ait autem ei quidam etc. Postquam dissuasil dolositatem venienlem ex huraana timiditate et ipsam timiditatem, in hac parte dissuadet cupiditatem. Et habet haec pars duas partes. In quarum prima revocat a soUicitudine avaritiae; in secunda vero invitat ad sollicitudinem providentiae, infra eodem: Sint lumbi vestri praecincli elc.
A soUicitudine aTaritiae revooatur quadrupliciter.
k solUcitudine autem avaritiae revocat quadrupliciter: primo scilicet documento rationali; secundo vero, exemplo terribili, ibi: Dixit autem ad illos similitudinem etc.; lertio, argumento irrefragabili, ibi: Dixitque ad discipulos suos etc; quar to, promisso desiderabili, ibi: El vos nolile quaerere, quid manducetis etc
Circa docunientum rationale, per quod revocatia soUicitudine avaritiae, tria introducuntur: primum cst confutatio petitionis avarae, secundum est,..... dissuaio avanliae, tertium est assignatio causae.
(Vers. 13.). Primo igitur quantum ad confutationem petitionis avarae: Ait autem ei quidam de turba: Magister, die fratrimeo, ut dividat mecum hereditatem. Vere iste de turba erat, quia de lerra sollicitus erat, secundum illud Isaiae vigesimo nono: « De humo mussilabit eloquium tuum » etc. Conlra se etiam loquebatur, dum magistrum eum vocabat, quia Christus non fatebatur se magistrum in docendo, temporalia acquiri et dividi, sed potius derehnqui; unde adolescenti quaerenti et dicenti: « Magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo B? respondit: « Si vis perfectus esse, vade et vende » etc Unde Christus non docebat, quomodo angeretur pecunia, sed quomodo servaretur inopia. — Contra se etiam loquitur, dum vult dividi a fratre, cui debet coniungi. Veniebat autem haec quaestio ex amore privato, qui dividit coniuncta; quod maxime facit diabolus, non Dominus; Osee decimo tertio: « Ipse inter fratres dividet ».
(Vers. 14.). Et quoniam, sicut dicit Beda in Glossa, « Christus non est Deus dissensionis, sed pacis "et unitatis »; ideo confutat petitionem praedictam, cum subdit: At ille dixit ei, scilicet Lesus: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos? iudicem scilicet lilium et divisorem facultatum; Glossa: « Dedignatur esse iudex lilium aut arbiter facullatura, qui vivorum et mortuorum habet iudicium et meritorum arbitrium ». Verum est utique, sicut dicitur in Psalrao, quod « ipse constitulus est rex ab eo super Sion, raontem sanctum eius »; et quod « in ditione eius cuncta sunt posita »; sed quia Deus eum miserat ad spiritualia communicanda: ideo descendere recusabat ad temporalia dividenda, insinuans in hoc illud secundae ad Timotheum secundo: « Nemo militans Deo implicat se negoliis saecularibus ». — Et nota, quod Chrislus vocat eum AorAnnem, aniraalera et brutalem, propter amorem in terrenis et litem divisionis. Unde primae ad Corinthios tertio: « Cum sit inter vos zelus et idem recurrit inferius n. 22. Cfr, supra n, 1, ubi etiam principalis divisio huius partis. Vcrs. 3S.
contentio » etc; et Psalmus: «Filii hominuro, usquequo gravi corde»? Unde in hoc confutatio insinuatur petitionis avarae.
.24. (Vers. 15.). Secundo quantum ad dissuasionem avaritiae subdit: Dixilque ad illos: Videte el cavete ab omni avaritia. Videte scilicet, ut providi, et cavere, ut cauti;ad Ephesios quinto: « Videte, fratres, quomodo caute ambuiefis, non quasi insipientes, sed ut sapientes » etc. Providentia namque facit cavere pericula, in quae incidit quis per avaritiam; primae ad Timotheum ultimo: « Qui vohint divites fieri incidunt in tentationem et in iaqueum diaboli et desideria multa inutllia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perdilionem. Radix enim malorum est cupiditas » etc. Unde ipsa excaecat hominem, quod significatum fuit in excaecatione Tobiae per stercora hirundinum, Tobiae secundo. Et ideo dicit: Videte, scilicet aeterna, et cavete ah avaritia, quae quaerit temporalia; secundae ad Corinthios quarlo: « Non contempiantibus vobis, quae videntur, sed quae non videntur. Qua enim videntur temporaha sunt, quae autem non videntur aelerna sunt». Et quoniam appetitus cuiuslibet boni transilorii, scilicet pecuniae et potentiae et honoris, uvaritia polest dici; ideo dicit: Cavete ab omni avaritia; Isaiae trigesimo tertio: « Quis habitare poterit cum ardoribus sempiternis »? et sequitur: « Qui proiicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere ».
Tertio quantum ad assignationem rationis et causue subdit: Quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet; hoc est, vita alicuius non est in abundantia; abundantia, inquam, ex his quae possidet, id est, nuUus propter abundantiam divitiarum vivere potest diutius; Psalmus: « Relinquent alienis divitias suas, et sepuicra eorum domus illorum in aeternum »; et lob vigesimo seplimo: « Dives, cum dormierit, nihil secum auferet » etc; et Psalmus: « Dormierunt somnum suum, ct nihil jnvenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis». Unde abundantia vilam non prolongat, sed frequenter abbrevial; Ecclesiastici octavo: « Multos perdidit aurum et argentum »; et Actuum octavo: « Pecunia tua tecum sit in perditionem ». Et propterea.ipsa perdenda est, ne perdat possessorem; Ecclesiastici vigesimo nono: « Perde pecuniam propler fratrem et amicum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem ».
(Vers. 16.). Dixit aulem ad illos imililudinem, dicens etc. Hic secundo revocat a sollicitudine avaritiae per exemplum terribile; circa quod tria introducuntur, scilicet vanae securitatis occasio, vanae securitalis conceptio et vanae securitatis subtractio.
Primo igitur quantum ad vanae securitatis occasionem venientem ex fructuum ubertate dicit: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager at tulit. Haec enim consueverunt esse bona divitum ex ubertate fructuum temporalium; Psalmus: « Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illudj oves » etc.; unde lob vigesimo primo: « Quare impii vivunt, sublevati sunt conforlatique divitiis »? « Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos ».
(Vers. 17.). Et quia divitiae sic faciunt securum, quod reddunt sollicilum; ideo subdit: El cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo, quo congregem fructus meos? Ecclesiastae quarloi: « Est alia vanitas, quam vidi sub sole: unus est et secundum non habet, el tamen laborare non cessat, nec saliantur oculi eius divitiis », imino certe sollicilantur; Ecclesiastae quinto: « Saturitas divitis non sinit eum dormire ».
(Vers. 18.). Et huius ratio est, quia cogitur cog itar e; eiideo subdit: Et- dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora faciam; et illuc congregabo omnia, quae nata sunt mihi et bona mea. Glossa: « Ecce, ipagna sollicitudo ex avaritia », quia soUicitudo destruendi facta et aedificandi nQva. Licet enim essent horrea plena, cupiditas adhuc vacua quaerebat nova receptacuJa; Ecclesiastae quinto >*: « Avarus non implebitur pecuni » etc; et Ecclesiastici decimo quarto: « Insatiabilis oculus cupidi, in parte iniquitatis non saliabitur». Impletum
erat horreum, sed cor erat vacuum, tum quia ani- Trinitatis capacem solus Deus potest implere; tum quia temporalia non intrant cor nisi secundum phantasticam similitudinem; tum quia concupiscentiam augent; tum quia animam non faciunt meliorem; tum eliam, quia sunt omnino alterius naturae, sicut Angelus et corporalis locus, sic anima et corporalis thesaurus; tum etiam, quia anima, cum sit quanta non mole, sed virtute, non impletur quantitate materiali, sed virtuali, sicut est gratia Spiritus sancti, Sapientiae primo et Actuum secundo.
(Vers. 19.). Secundo vero quantum ad vanae securilalis conceptionem per stolidam promissionem subditur: Et clicam animae meae, id est animalitati; loannis duodecimo: « Qui amat animam suam perdet eam ». — Anima, habes miiUa bona posita in annos plurimos; Apocalypsis tertio: « Dicis, quia dives sum et locupletatus et nullius egeo » etc; et Zachariae undecimo: « Benedictus Dominus, quia divites facti sumus ». — Et quia abundantia cum securitate parit malum lasciviae, ideo subdit: Requiesce; ecce, negligentia; Ecclesiastae quarto: « Stultus complicat manus suas et dicit: Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi». Comede; ecce, gula; Ecclesiastici undecimo: « inveni requiem niihi, et tunc manducabo de bonis meis solus ». Bibe, quantum ad crapulam; quocontra Proverbiorum vigesimo terlio: « Noli esse in conviviis potatorum »; « quia vacantes potibus et danles symbola consumentur ». Epulare; ecce, lascivia; lacobi quinto: « Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra». Haec enim consueverunt esse vitia divitum; Amos sexto: «Vae! qui opulenti estis in Sion»; et post: «Qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vesti'is; qui comeditis agnum de grege, bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti ». Istius autem lasciviae causa est SGCuritas vana, quam anima stulte concipit, vel promittenclo sibi longam vitam temporalem per prae- Auclor libri de Spirilu et anima (inler opera August.), c. 27: Solius enim Trinilatis est intrare et implere naturam sive substantiam, quam creavit. Cfr. tom. II. pag. 226, nota 5. — Vide Basil., Flomil. in illud Lucae DestnMm horrea mea etc. (alias Ilomil. 6. in Ditescentes) n. 1. seqq. sumtionem, secundum illud Isaiae vigesimo octavo: « Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans, cum transierit, non veniet super nos »; vel contemnendo per desperationem; Isaiae vigesimo secundo: «Comedamus et bibamns; cras enim moriemur».
(Vers. 20.). Tertio quantum ad vanas securitatis subtractionem per divinae sententiae aequitatem subditur: Dixit autem illi Deus. Glossa: « Dicere Dei ad hominem est pravas eius machinationes subita animadversione compescere». — Propter quod addit sententiam: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te; primae ad Thessalonicenses quinto: « Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus ». Slullum eum vocat pro sapientia terrena, quia, primae ad Corinthios primo, « stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ». Stultus est qui non praevidet futura pericula; Ecclesiastae secundo: « Sapientis oculi in capite eius; stultus in tenebris ambulat»; quia, de futuris incertus, securus dormit; quocontra Proverbiorum vigesimo septimo: « Ne glorieris in crastinum, ignorans, quid superventura pariat dies»; et lacobi quarto: « Quae est vita nostra? Vapor ad modicum parens». — Et quia, vita perdita, perduntur haec temporalia, ideo subdit: Quae autem parasti cuius erunt? Ambrosius: « Non sunt hominis bona, quae secum auferre non potest; sola misericordia comes est defunctorum»; unde primae ad Timotheum ultimo: « Nihil intulimus in hunc raundum, haud dubium, quod nec auferre quid possumus »; et lob vigesimo: « Cum habuerit quod concupierat, possidere non poterit; cum satiatus fuerit, arctabitur, et omnis dolor irruet super eum».
(Vers. 21.). Et quia haec sententia communis est omnibus avaris, ideo subdit: Sic est omnis, qui thesaurizat sibi, et non est in Deum dives. Thesaurizat sibi qui thesauros sibi in terra multiplicat; Psalmus: « Thesaurizat et ignorat cui congregabit ea »; in Deum autem dives est qui abundat
in meritis et operibus pietatis; primae ad Corinlhios primo: « In omnibus divites facti estis in illo, ut nihil vobis desit in ulla gralia ». Ideo dicitur Mat- Thaei sexto: « Nolite vobis thesaurizare thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur ». « Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur ». — Facit autem nos divites esse in Deum spes, quam in ipsum habemus, secundum illud primae Petri primo: « Regeneravit nos in spem vivam, in hereditatem incorruptibilem, conservatam in caelis ». Haec aulem spes radicatur in paupertate; unde secundae ad Corinthios sexto: « Sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes ». Talis erat Paulus; unde ad Philippenses ultimo: « Habeo omnia et abundo ». Tales nos fecit Christus; unde secundae ad Corinthios OQtavo: « Factus est pro vobis egeous, ut illius inopia vos divites essetis ». Ideo talibus dicit: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum ».
- Dixitque ad discipulos suos etc. Hic iam tertio revocat a sollicitudine avaritiae per argumentum irrefragabile, quod sumtum est a triplici genere creaturae: primo a creatura rationali; secundo, asensibili, ibi: Considerare corvos; tertio, a vegetabili, ibi: Considerare lilia agri.
Primo igitur a creatura rationali sumit tale argumentum: qui dat quod maius est, dabit quod est minus; sed anima plus est quani esca, et corpus plus quam vestimentum: ergo qui dedit animam et corpus dabit victum et vestitum: non oportet ergo de his sollicitum esse. In qua ratione primo praemittit principalem conclusionem, deinde subiungit probationem.
(Vers. 22.). Praemitlit ergo primo principalem conclusionem, cum dicit: Ideo dico vobis: Nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis, neque corpori vestro, quid vestiamini, id est, nolite sollicitari de victu et vestitu, quae sunt maxime necessaria vitae, multo minus nec de aliis, quae spectant ad vitam praesentem; ad Philippenses quarto: « Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum ». — Et nota, quod non prohibet sollicitudinem, quae provenit ex providenlia animi, sed illain quae venit ex difpdenlia Dei, quasi Deus non habeat curam de nobis; quocontra primae Petri ultimo: « Omnem sollicitudinem yestram proiicienles in eum, quia ipsi cura est de vobis»; et in Psalmo: « lacta cogitatum tuum in Domino » etc.; et Ambrosius: « Indecoruin est liomini curare de cibo vel de veste, qui inilitat regno; novit enim rex, quemadmodum familiam suam pascat, alat et vestiat ».
(Vers. 23.). Deinde addit probalionem, cum dicit: Anima plus est quam csca, el corpus ptus quam vestimentum; ex quo sequilur: qui dedit quod plus, supplebit etiam quod minus est. Ambrosius: « Absurdum est, ut viclus copiam nobis defiituram putemus, qui vivendi iugem subsliintiam a Deo consequimur ». Anima enim et corpus sunt partes hominis conslitutivae, propter quem factae sunt ceterae creaturae, secundum illud Genesis prinio: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit volatilibus caeli » etc. Unde Chrysostomus: « Omnia fecit Deus propler hominem, hominem aulem propter se; omnia fecit Deus in sapientia, hominem autem non solum in sapientia, sed etiam secundum sapientiam suam ». Unde Sapientiae sexto: « Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliler est illi cura de omnibus ». Et Auguslinus de Agone christiano: « Rationales animas per sc ipsum Deus curat et Angelos, cetera vero per ipsos gubernat ». — Et nota, quod recte comparat animam ot praefert escae, et corpus vestimento, quia aniina vigorem dat corpori illud vegetando, et corpus esl quasi indumentum animae, quod extra apparet. Si ergo Deus providet corporalem vigorem animae vegetantis, multo forlius sufficienliam alimoniae sustenlantis. Rursus, si animae providet induinentum corporis, multo fortius tegumenlum vestis exterioris. ubi pro regm textus originalis de regno, Glossa ordinaria apud Lyranum in re(/«o Dei, Vat. regi. Caru. Hugo regno, id e.it pro rege temporali ad lilteram, vel pro regno aeterno. — llieron., I. Coinment. in Matth. 6, 25: Labor exercendus est, sollicitudo tollenda.
(Vers. 24.). Cmsidei-ate corvos. Hic sumit argumentum a creatura sensibili; et primo ponit exemplum, deinde elicit argumentum.
Proponit igilur exemplum considerandum, cum dicit: Considerare corvos, quia non seminant neque metunt; ecce, quod non habent laboris exercitium; quibu non est eellarium, quantum ad vinum reponendum; neque horreum, quantum ad frumentum condendum; ecce, quod non habent repositorium. Et Deus pascit tuos; ecce, quod non patiuntur defectum; Psalmus: « Qui dat iumenlis escam ipsorura, et pullis corvorum invocanlibus eum ». — Et nola, quod magis proponit exemplum de corvis quam de aliis avibus, et boc tum propter hoc, quod maximae sunt edacitatis; unde Genesis octavo dicitur, quod « Noe dimisit corvum per fenestram arcae, qui egrediebatur et non revertebatur e; et ratk) huius est, quia insiderat super cadaver; tum etiam, quia haec fertur esse nalura corvi, quod puilos suos in principio non pascit, quia non putat suos esse, donec videat, eos esse nigros; lob trigesimo octavo: « Quis praeparat corvo escam suam, quando pulh eius clamant ad 'Deum, vagientes, eo quod non habeant cibos »? Unde per corvos merilo alia volatilia intelligi possunt; Matthaei sexto: « Respicite volatitia caeli, quoniam non serunt » etc.
Deinde elicit argumentum, cum addit: Quanlo magis vos pluris eslis illis? Glossa: « Propter rationem et immorlalitatem, quae vobis promittitur, plus valetis»; primae ad Corinthios nono: « Nunquid de bobus cura est Deo? Nam propter nos scripta sunt ». — Sed quia posset aliquis conlra arguere, quod nobis magis competit sollicitudo quam corvis propter excellentiam ralionis; ostendit, quod hoc nihil est. Si enim augmentum corporis non flt per huraanam cogitationem, sed per divinam dispositionem, pari ratione et alimentum.
(Vers. 23.). Propter quod addit: Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staluram suam cubituni unum? quasi dicat: nullus, quia hoc non est hominis cogitantis, sed opus Dei producentis; unde secundi Machabaeorum septimo dicitur: «Nescio, qualiter in utero meo apparuistis; neque ego vitam donavi vobis, et singulorum membra non ego ipsa compegi »; et primae ad Corinthios decimo quinto; « Deus dat illi corpus, prout vult, et unicuique seminura propriura corpus ». Unde et Philosophus dicit, quod « omniura natura constantium terrainus est et ratio magnitudinis et augmenti ». Si ergo haec minima non sunt in humana, sed in divina providentia constituta, multo minus nec alia.
(Vers. 26.) Ideo addit: Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris sollicili estis? quasi dicat: frustra et stulte. Beda: « Illi legendum corpus relinquite, qui illud ad hanc raensurara fecit pervenire ». — Verumtamen ista ratio non videtur valere, quia, licet non oporteat sollicitari de augmento, possumus tamen et debemus de nuirimento. Licet enim vis augmentaliva non sit subiecta voluntati et rationi, nihil taraen impedit de nutriliva, quin sit ei opus regiraine et providentia.
Verumtaraen ad hoc est responsio, quod ratio est bona: quia, si illa quae sunt com missa proujdentiae naturae, non opor'tet hominem regere et curare; pari ratione nec illa quae commissa sunt providentiae supernae. — Rursus, sicut non potest homo corpus augere, sic nec vitae terminum, quem praefixit Dominus, protelare. — Postremo; si non Livomo 1832, tom. 25. pag. 860 seq.), qui factum a Gregorio iam allatum admittit, sed alia naturali ratione explicat.
oportet sollicilari de ipsius corporis mensura, sed est homo contentus ea quam Dominus dedit; quare non similiter de alimonia extrinseca?
- (Vers. 27.). Considerare lilia etc. Hic iam tertjo sumit argumentum de vegetabili. Et primo praemittit similitudinem sensibikm, deinde subdit adaptationem.
Praemittit ergo similitudinem, cum dicit: Considerare lilia agri, quomodo crescunt; non laborant neque nent. Ambrosius: « Aperta comparatio; lilia non, sicut ceteri fructus, aliquem agricolarum cultum requirunt»; unde ipsa crescunt non humano studio, sed divino imperio, quod datum fuit ab ipso mundi exordio; Genesis primo: « Germinet terra herbam virentem » etc. — Et quia opus summi Artificis est excellentius omni opere humanae artis, ideo addit: Dico autem vobis, quia nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur, sicut unum ex istis; et tamen Salomon circa ornatum vestrum fuit curiosissimus, simul habens voluntatem, industriam et facultatem ad ornandum se. Unde de ipso dicitur tertii Regum decimo: « Videns regina Saba omnem sapientiam Salomonis et habitacula servorum et ordines ministrantium et vestes eorum, non habebat ultra spiritum »; et hoc, quia perilissime omnia ordinaverat secundum humanam industriam; sed tamen operibus et industriae naturae, quae est opus Dei, aequari non poterat. Unde Beda: « Quae purpura regum-, quae pictura textricum polest floribus comparari »?
- (Vers. 28.). Deinde post similitudinem subdit adaptationcm et infert conclusionem: Si autem „ i i,.,.i foenum, quod hodie est in agro et cras m clibanum mittitur, id est, cito marcescit; Psalmus: « Fiant sicut foenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit »; et lacobi primo: « Exortus est sol cum ardore et arefecit foenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit »; Deus sic vestit, pulcro scilicet ornatu et decoro: « Ipse color dicitur vestimentum floris ». — Quanto magis vos, pusillae fideif id est, quanto magis vos vestiet, etiam si modicum habuerilis de fide, quia tam ralione naturae quam ratione fidei praecellitis. Unde Petro de omnipotentia in tempestate dubitanti dicitur Matthaei decimo quarto: « Modicae fidei, quare dubitasti »? Modicam fidem habet de regimine paternae providentiae qui timet quotidie mori fame; Psalmus: « Non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutari eius »; et sequitur: « Et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum » etc. Si quis igitur verae fidei est, credens, omnia gubernari superna providentia; cum providentia Dei maiorem curam gerat et gerere debeat de pretio.sioribus, dignioribus et durabiiioribus, de rationalibus quam de irrationalibus vel de vegetabiiibus; et de his gerit talem providentiam, quod nil eis deest: multo minus ergo dubitandum de his quae spectant ad regimen hominis, tanquam pretiosioris, melioris et dignioris inter ceteras creaturas, quia rationalis est et ad imaginem Dei factus. Est igitur ratio ista irrefragabiiis, quia, si quis contrarium huius dicat, destruit regimen divinae providentiae et ordinem universi. Et ideo non tantum est modicae fidei, verum etiam existimationis perversae. ritiae er promissum desiderabile; circa quod tria introducuntur: dissuadet enim sollicitudinem avaritiae et cupiditatis promittendo sufficientiam viatici, superexcellentiam praemii et superabundantiam thesauri.
Primo igitur dissuadet solliciludinem avaritiae et mpiila.lis promittendo sufficientiam viatici, cum dicit: Et vos nolile quaerere, quid manducetis, aut quid bibatis, videlicet ut cupidi et curiosi quaerunt, ut abundent et superbiant. — Ideo addit: Et nolite in sublime tolli, pro acquisitione terrenorum; primae ad Timotheum ultimo: « Divitibus huius saeculi Beda. — Glossa interlinearis: Quanto magis, vesliet, ros pusillae fidei, qui ad imaginem Dei facti eslis, ad aeterna vocati?
praecipe, non sublime sapere nec sperare in incerto divitiarum ». Nam sic terrena quaerere non est hominum caelestium, sed terrenorum.
(Vers. 30.). Ideo addit: Haec enim omnia gentes mundi quaerunt, quia mundanam habent sapientiam; Baruch tertio »: « Filii Agar, qui exquisierunt prudentiam, quae de terra est, negotiatores Merrhae et Theman ». Viri autem caelestes non debent his esse intenti, quia sunt de familia summi Patris. — Unde addit: Pater autem vester scit, quoniam his indigetis; et non est dubium, quin possit providere; ad Romanos decimo: « Idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum ». Non est dubium etiam, quin velit; Isaiae quadragfesimo nono: « Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ul non misereatur filio uteri sui » etc. Et ideo volentes tendere ad patriam non derelinquentur in via ob defectum cibi.
(Vers. 31.). Propter quod addit: Verumtamen Quaerite primum regnum Dei, tanquam prin- ',.,..... cipale intentum; et haec omnia adiicientur vobis, tanquam viaticum, quia qui paratus est dare regnum absque dubio non denegabit cibum, qui dare paratus est aeterna non denegabit temporalia. Unde Augustinus: « Ostendit Dominus, temporalia non esse petenda lanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in illo finis ponendus est, propter quem orania faciamus ». Ideo sollicitudo nostra non debet esse pro acquirendo cibo, sed pro acquirendo regno aeterno; ad Romanos decimo quarto: « Regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto ». Chrysostomus: « Regnum Dei est retributio; iustitia est via, per quam venimus ad regnum ». Ideo Matthaei sexto: « Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius » etc. — Et nota, quod haec promissio est satis recta, quia qui quaerit regnum et iustitiam eius est Dei servus, Dei amicus et Dei filius; ad Romanos octavo: « Qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt »; quod autem Deus desit servo suo, amico et filio, ut ei non provideat quae sunt necessaria; valde est perversum sentire. Nam talis habet Deum, tal'S habetur a Deo, et ideo habet per consequens quae habet Deus; unde Aposlolus primae ad Corinthios tertio: « Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei ».
(Vers. 32.). Secundo dissuadet soUicitudinem avaritiae promitiendo swperexcellentiam praemii, cum subdit: Nolite timere, pusillus grex; pusillus g7-ex(idlnT respectu multitudinis reproborum.; Matthaei vigesimo: « Multi sunt vocati, pauci vero electi ». Vei pusillus ratione modicitatis propriae; primae ad Corinthios primo: « Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes » etc. Vel pusillus ratione humilitatis voluntariae; Ezechiehs trigesimo quarto: « Vos autem greges mei homines estis, et ego Deus vester ». Est enim Deus humilium; Ecclesiastici tertio: « Magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur ». Et talibus promittit Deus regnum Matthaei decimo nono: « Sinite parvulos venire ad me; talium enim est regnum caelorum ». — Ideo subdit: Quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum; Proverbiorum vigesimo nono: « Huniilem spiritu suscipiet gloria »; et lob vigesimo secundo: « Qui humiUatus fuerit erit in gloria ». Haec autem superexceilentia regni promissi inducit spem, et inducendo spem inducit securitatem, et per hoc aufert pusillanimitatem timoris et ardorem cupiditatis; secundae ad Corinthios sexto: « Sicut egentes, mullos autem locupletantes, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes ». Solum enim illud regnum est vera cordis possessio, quae cor implet et auferri non potest, quia intus est; infra decimo septimo: « Ecce, regnum Dei intra vos est ».
Et nota, quod Patri complacuit pusillis,id est pauperibus spiritu, dare regnum gloriae; unde Matthaei quinto: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum »; quia tales desiderant aeterna; Proverbiorum decimo: « Desiderium suum iustis dabitur »; et Psalmus: « Desiderium pauperum exaudivit Dominus »; quoniam eontemnunt temporalia; Matlhaei decimo nono: « Qui reliquerit patrem aut matrem centuplum accipiet » etc.; amplectuntur spiritualia; ad Galatas quinto: « Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus; non efficiamur tem est via pietatis, per quam itur ad regnum. — Sequitur Matlh. 6, 33.
inanis gloriae cupidi ». — Item complacuit dare eis veniam; Indith nono: « Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio », scilicet ad dandum veniam; Exodi trigesimo tertio: « Misereor cui miserebor ». — Placuit dare gratiam; Isaiae quadragesimo secundo: « Ecce, servus meus, suscipiam eum, electusmeus» etc. — Placuit dare sapientiam.; Matthaei undecimo: « Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus el revelasti ea parvulis ». — Placuit dare gloriam aeternam, sicut hic: Nolite timere, pusillus etc.; Psalmus: « Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius ».
(Vers. 33.). Tertio dissuadet sollicitudinem avaritiae promitlendo superabundantiam thesauri pro dimissione saeculi, cum dicit: Vendite quae possidetis et date eleemosynam, id est, distribuite bona vestra pauperibus, secundum illud Matthaei decimo nono: « Vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus ». — Et quia durum est vendere et dare absque recompensatione, ideo addit: Facite vobis saceulos, qui non veterascunt; Ecclesiastici decimo septinio: « Eleemosyna viri quasi sacculus cum eo, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit; et postea resurget et retribuet illis retributionem, unicuique iu caput ipsorum ». — Et quia ista retributio est opulentissima, quae est in his saccuhs; jdeo subdit: Thesaurum non deficientem in caelis; subintelligitur facite, et hoc fit per eleemosynam. Unde Tobiae duodecimo: « Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna magis, quam thesauros auri condere; quoniam eleemosyna a morte liberat et facit invenire vitam aeternam ». — Et quod iste thesaurus caelestis sit indeficiens, ostendit: quia non potest amitti per fures, non potest corrumpi in se; ideo addit: Quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Chrysostomus: « Omnia bona mundi triplex interitus tollit: aut enim ex se ipsis yeterascunt, aut dominorum luxu consumuntur, aut ab extraneis dolo, vi, vel calumnia diripiuntur ». Et propterea in terris thesaurus indeficiens non potest haberi. Qui vult ergo indeficientem habere, dispergat in terris, ut abundet in caelis; Psalmus: « Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi ». Unde Augustinus: « Non iussit Dominus, ut thesaurum perderemus, sed locum ostendit, ubi mQremus ».
(Vers. 34.). Est autem magna vis facienda, ubi locetur thesaurus, quia et ibidem localur animus; ideo subiungit: Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. Thesaurus est illud quod principaliter amat animus, secundum illud Matthaei decimo tertio: « Simile est regnum caelorum thesauro abscondito » etc. Ubi autem est principale amatum, ibi habitabit animus; unde Bernardus '»: « Verius est anima ubi amat, quam ubi animal». Et ideo ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Beda: « Si in terra est, cor deorsum est; si in caelestibus, in Christo fixum est; necesse est enim, ut quo praecesserit dilectionis thesaurus, illuc et cogitationis sequatur affectus ». Et quia sapiens thesaurum habet in caelis, et stultus in terris; ideo Ecclesiastae decimo: « Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius » etc.; secundae ad Corinthios quarto: « Non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna ». Thesaurus enim iste visibilis et terrestris consistit in pecunia; sed thesaurus invisibilis consistit m sapientia; Sapientiae septimo: « Venerunt mihi omnia bona pariter cum ilia »; et post: « Infinitus est enim thesaurus hominibus, quo qui usi sunt, participes facti sunt amiciliae Dei ». trigesimo tertio: « Divitiae salutis, sapientia et scientia, timor Domini ipse thesaurus eius». Proficit autem in studio disciplinae; Matthaei decimo tertio: « Omnis scriba doctus in regno caelorum » etc. Conservatur m sanctitate conscientiae; Lucae sexto: « Bonus homo de bono thesauro cordis » etc. Consummatur autem in sublimitate gloriae; Matthaei decimo nono: « Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et habebis thesaurum in caelo ». — Et de talibus loquitur hic; unde pauperibus promittit viaticum refectionis, regnum excellentiae et tiir [codd. locatur] Vat. ijiio moiio loceliir, quae etiam subinde pro et ibidmi substiluit eodem.
thesaurum abundanliae, quia pauperes consueverunt esse afflicli et despecti et egeni pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
Ad sollicitudinem providentiae invitatui dupliciter.
- Sint lumhi vestri praecincti etc. Postquam revocavit a sollicitudine avaritiae, hic secundo invitat ad soUicitudinem providentiae, ne quis crederet, quod omnem vellet solliciludinem amovere a corde. Invitat autem ad huiusmodi sollicitudinem ex consideratione duplicis adventus: primo scilicet consideratione secundi adventus, qui erit terribilis; secundo vero, consideratione primi adventus, qui fuit amabilis, ibi: Jgnem veni miltere in terram.
Primo invitatni consideratione secundi adventus.
Prima pars habet duas: in quarum prima invitat ad sollicitudinem vigiianliae omnes communiter; in secunda vero, praeldtos specialiter, ibi: Ait autem ei Petrus.
Circa generalem introductionem omnium ad vigiiantiac procedit hoc ordine:primo praemittens viqilantiae modum; secundo adiungens...,,. i,- motivum, ibi: Beati servi illi etc; lertio submngens stimulativum, ibi: Hoc autem scilote etc. Primum horum respicit meritum, secundum respicit praemium, tertium respicit imminens periculum.
Circa modum autem vigilantiae duo introducit Evangelista, ad quae Dominus discipulos invitat, scilicet ad promptitudinem expeditionis in corpore et ad soUieitudinem exspectalionis in corde.
(Vers. 33.). Primo igitur quantum ad prompHtudinem expeditionis in cwpore dicit: Sint lumbi vestri praecincti etc. Sicut ille expeditus est, qui est praecinctus ad viam progrediendam, sic ille expeditus est, qui restringit in se desideria carnaha. Unde Gregorius: « A principali sexu lumborum nomine luxuria designatur »; lob quadragesimo: «Fortitudo eius in lumbis eius » etc. « Lumbos igitur praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Sed quia non suflicit mala non nisi etiam quisque studeat bonis operibus insudare, protinus subditur: Et lucernae ardentes in manibus vestris. Lucernas quippe ardentes in manibus habemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus ». Lucerna enim recte divinum mandatum; Proverbiorum sexto: « Mandatum lucerna est, et lex lux » etc. Haec lucerna est m manu, quando mandatum est in operatione; Proverbiorum ultimo: « Non exstinguetur in nocte lucerna eius. Manum autem suam misit ad fortia» etc; et Matthaei quinto: « Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona » etc — Et nota, quod sicut lucerna abscondit lumen a venlo, sed non a visu; sic bona opera comparantur lucernae; quia « sic debet opus esse in publico, quatenus intentio maneat in occulto»; sic velit homo aliis dare exemplum virlutis, ut tamen non quaerat munus transitorii favoris.
(Vers. 36.). Secundo quantum ad soUiciludinem exspectationis in corde subdit: Et vos similes hominibus exspeetantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, id est, quando veniet ad iudicium, descendendo de caehs. Unde Gregorius: «Ad nuptias Dominus abiit, cum post resurrectionem suam Angelorum sibi multitudinem novus homo copulavit; qui tunc revertetur, cum per iudicium nobis manifestatur ». Unde a bonis semper debet exspectari; ad Philippenses lertio: « Salvatorem exspectamus Dominum lesum Christum » etc Et haec exspectatio non est vana; Proverbiorum decimo septimo: « Gemma gratissima exspectatio praestolantis »; non est etiam somnolenta; Psalmus: « Exspecta Dominum et viriliter age ». — Et ideo subdit: Ut, cum venerit, « properando ad iudicium », e< pulsaverit, per infirmitatis flagellum; confestim aperiant ei, per desiderium intimum; Apocalypsis tertio: « Ecce, sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, inlrabo ad illum » etc. Beda: « Non vult aperire iudici pulsanti qui, timens videre iratum, quem contempsit. iloria bona festinat »; ct, allata sententia Isai. 33,:Beatus, qui excutit manus suas ah omni munere, adiungit: a Tres vero sunt acccptiones munerum, ad quas cx fraude festinalur: munus namque a corde est captata gratia a cogitalione, munus ab ore cst gloria pcr favorein, munus ex mnnu est praeniium per dationcm » elc. Ibid. XII. c. 54. n. 62: Qui nummum tribuit munus cx manu dedit; qui autem verbitm laudis impcndit mimus ab oro protulit. Libr. I. Homil. in Evang. homil. 4. n. 4, ubi monet, quosdam esse, qui de impenso offlcio sanctitatis nummum expetunt favoris » etc.
° Libr. I. Homil. in Evaiig. homil. 13. n. 2.
de corpore exire meruit. Aperit qui iudicem laetus et securus sustinet et de propinqua morte gaudet»; Canticorum quinto: « Vox dilecti mei pulsantis»; et post: « Surrexi, ut aperirem » etc.
Et notandum est hic, quod hoc Evangelium nem mali in praecinctione lumborum, et quantum ad operationem boni in portatione hicernarum, et quantum ad exspectationem optimi in similitudine hominum exspectantium dominum suum; secundum illa tria, quae dicuntur in Michaeae sexto: « Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum: facere iudicium », respectu tui, «et diligere misericordiam », respectu proximi, « et sollicite ambulare cum Deo tuo », respectu Dei.
Ad hoc autem, quod malmn in nobis perfecte deficiat, sant lumbi nosti-i tripliciter praecingendi, scilicet lumbi carnalis contactus, de quibus in Psalmo: « Lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea»; et hi praecingendi cingulo castitatis; Isaiae trigesimo secundo: « Accingite lumbos vestros, super ubera plangite» etc. — Item, lumbi carnalis affectus cingulo virtutis; lob quadragesimo: « Accinge quasi vir lumbos tuos»; et leremiae primo: « Accinge lumbos tuos, surge et loquere ad eos ». — Item, Inmbi carnalis cogitatus cingulo veritatis; primae Petri primo: « Succincli lumbos menlis vestrae, sobrii » etc.
Ad hoc autem, quod bonum in nobis perfecte clarescat, portanda est lucerna rectae intentionis; supra undecimo: « Lucerna corporis tui est oculus tuus ». — item, portanda lucerna verae praedicationis; Psalmus: « Lucerna pedibus mei verbum tuum»; Ecclesiastici quadragesimo octavo: «Surrexit Elias quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat ». — Item, portanda lucerna honestae conversationis; loannis quinto: « Ule erat lucerna ardens et lucens»; et in Psalmo: « Illuc producam cornu David; paravi lucernam Christo meo ».
Postremo ad hoc, quod desiderium perfecte ignescat, exspectandus est Clmstus ftdenter; Habacuc secundo: « Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet » elc. — Item exspectandus gaudenler; Proverbiorum decimo: « Exspectalio iu.storum laetitia » elc. — Item exspectandus vigilanter; lob decimo quarlo: « Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspecto, donec veniat immutatio mea ». Et hoc modo exspectant servi « dominum, quando revertatur a nupliis'"». — Sic beati Confessores perfecte laudantur, secundum illa ad Titum secundo: « Sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dci » etc.
(Vers. 37.). Deati servi illi etc. Hic secundo introducit motivum ad sollicite vigilandum; et hoc est duplex, scilicet beatificatio vigilantium sine defectione et sine omni exceptione.
Primo igitur quantum ad beatificationem vigilantium sine defeclione dicit: Beati servi iUi, quos cum venerit dominus, inveneril vigilantes; Proverbiorum octavo: « Beatus homo, qui audit me et qui vigilat ad fores meas quotidie »; et ideo Ecclesiastici trigesimo nono: « lustus cor suum tradet ad vigilandum diluculo » etc. Tales Dominus beatificat; lob oclavo: « Si diluculo consurrexeris et Omnipotentem fueris deprecatus, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae ». — Ideo subdit: Amen dico vobis, quod praecinget se, « praeparando se ad retributionem > »; Psalmus: « Dominus regnavit, decorem indutus est » etc. Et faciet illos discumbere, scilicet in aeterna refectione; Ezechielis trigesimo quarto: « Ego pascam oves meas, et ego accubare eas faciam ». — Et transiens minislrabit illis, per liberalissimam communicationem. Transiens, id est transire faciens; Ecclesiaslici vigesimo quarlo: « Transite ad me omnes, qui concupiscitis me» etc.; quia a Christo et per Christum transimus ad Christuni, a gloria scilicet corporis ad gloriam animae, et ab hac ad gloriam Deitatis. Propter quod dicit loannis decimo: « Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur»; et decimo quarto: « Ego sum via, veritas et vita ». Ministrare autem dicitur Christus, quia semper dabit materiam gaudii actualis
fefectionis indeficientis; Apocalypsis septimo: « Non esurient neque sitient amplius »; « quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget jHos et deducet ad vitae fontes aquarum». « Beati igitur, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt », Apocalypsis decimo nono; in qua Agnus sine macula erit sponsus, cibus, dominus et minister; Psalmus: « Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos». Ipse minislrabit et invitabit, secundum illud Canticorum quinto: «Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi».
(Vers. 38.). Deinde quantum ad beatitudinem sine exceplione subdit: Et si venerit in secunda vigilia et si in tertia venerit et ita invebeati sunt servi illi. Et nota hic, quod per tres vigilias intelliguntur tres status praesentis vitae, scilicet pueritiae, iuventutis et senectutis. Unde Glossa Bedae: « Vigilias vocat ad similitudinem excubantium in nocte. Prima vigilia custodia pueritiae esl, secunda est iuventutis, et tertia senectutis. Si quis in puerilia vigilare negiexerit, non tamen desperet; si in iuventute neglexerit, saltem tandem in senio resipiscat, quia pius Dominus poenitentiam nostram exspectat patienter»; Isaiae trigesimo: «Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum ». — Et nota, quod Marci decimo tertio ® insinuantur quatuor vigiiiae secundum modum distinctionis horarum apud excubantes: «Vigiiate, inquit; nescitis enim, quando Dominus veniat: sero, an media nocte,an galli cantu, an mane ». Et per has vigilias intelliguntur quatuor status, in quibus homo utitur libertate arbitrii: primus et ultimus et duo inlermedii; unus est in profectu, et alter in declinatione. In quo insjnuatur, quod Dominus omni hora sine exceptione nostram acceptat vigiliam, sed potissime illam quae incipit a pueritia; Threnorum tertio: « Bonum est viro, cum pprtaverit iugum ab adolescentia sua »; et tamen etiam ultimum senium non recusat; unde dicitur Malthaei decimo quarto, quod « quarta vigilia noctis venit ad discipulos ambulans super mare ». Qualibet ergo hora non est inutile, sed perutile vigilare; infra vigesimo primo: « Vigilate, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere isla omnia, quae ventura sunt, et stare ante Filium hominis » etc.
(Vers. 39.). Hoc autem scitote etc. Hic tertio subiungit stimulativum ad vigilandum; quod introducit per hunc modum, scilicet proponendo exemplum parabolicum et concludendo principale intentum.
Primtim ergo exponit exemplum parabolicum, cum dicit: Hoc autem scitote, quoniam, si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, scilicet ad custodiam domus, ne fur furtim aliquid aspoftaret. — Ideo dicit: Et non sineret perfodi domum suam. Et si semper haberet horam suspectam, nunquam relinqueret domum suam sine custodia; alioquin non sapienter, sed stulte curam familiae procuraret. Exemplum de Isboseth, de quo legitur secundi Regum quarto, quod « Isboseth dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria purgans triticum obdormivit. Ingressi sunt autem Rechab et Baana, frater eius, latenter domum et percusserunt eum in inguine et fugerunt». Sic et spiritualiter fit ei qui negligit domum suam vigilanter custodire.; unde Gregorius: « Ostiaria dormiente, Isboseth interficitur, quia, dum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animam mahgnis spiritibus iter pandit ». Et ideo vir spiritualis e contrario dicit illud Isaiae vigesimo primo: « Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus »; et ideo primae Petri ultimo: « Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester » etc.
- (Vers. 40.). Deinde concludit principale atentum. Et vos estote parali, quia, qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Glqssa: « Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta, et ad eam semper praeparemur ». Unde Matthaei vigesimo quarto: « De die illa et hora nemo scit » etc; et primae ad Thessalonicenses quinto: « Dies Domini sicut fur in nocte veniet »; et post: « Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut dies
ille tanquam fur vos comprehendat s; et Ecclesiastae nono: « Nescit homo flnem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, ita comprehenduntur homines tempore malo». Sic et illi qui non se praeparant; ideo dicitur Ecclesiastici quintb: « Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem; subito enim veniet ira eius et in tempore vindictae disperdet te ». Unde Alcuinus: « Dissoluta est cogitatio de crastina conversione cogitare et hodiernam negiigere». Et Seneca: « Quilibet dies vitae nostrae ordinandus est ultimus ». Propter hoc ergo, ut semper simus parati, voluit Dominus, nos ignorare horam mortis et diem iudicii. « Nihil enira est certius morte, et nihil est incertius hora mortis*»; ideo Ecclesiastici trigesimo octavo: « Memor esto iudicii mei; sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie »; et de iudicii hora dicitur Matthaei vigesimo quinto: «Media nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit»; et post: « Quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua». Gregorius: « 0 si sapere palato cordis possit, quid admirationis habet venit sponsus! quid dulcedinis intraverunt cum eo ad nuptias! quid amaritudinis clausa est ianua »/
- (Vers. 41.). Ait aulem ei Petrus. Postquam invitavit ad vigilantiam omnes generaliter, hic invitat praelatos specialiter. Quod quidem facit hoc ordine. Primo namque commendat praelatorum vigilantiam; secundo arguit insolentiam, ibi: Quodsi dixerit servus ille etc.; tertio aggravat negligentiam, ihi: Ille autem servus, qui cognovit.
Commendans autem vigilantiam praelatorum primo commendat eam quantum ad praerogativam meriti; secundo, quantum ad praecellentiam praemii; ibi: Beatus ille servus.
Primum ostendit in respondendo ad quaestionem Petri, cum dicit: Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an ad omnes? Bene quaerit et ulihter, ut sciat, ad quid debeat obligari; unde Ecclesiastici tertio: « Quae praecipit tibi Deus, ilia cogita semper »; et maxime illa sunt discenda, quae sunt parabolice dicta; ProverJjioruni primo: « Audiens sapiens, sapientior erit. Animadvertet parabolas et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum ».
- (Vers. 42.). Huic autem quaestioni Petri superficietenus non videtur Dominus respondere; sed si profundius attendatur, respondet perfecte, insinuans, quod praedicta parabola de vigiiantia spectat communiter ad universos, sed specialiter ad praelatos, cum dct: Dixit autem Dominus: Quis,putas, est fidelis di.<ipensator et prudens? Dispensato- 11. - 1.r 1,ft res praelatos vocat; primae ad Corinthios quarto: « Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei » etc. Tales difficile est invenire fideles; unde primae ad Corinthios quarto: « Hic iam quaeritur inter dispensatorcs, ut fidelis quis inveniatur»; et Proverbiorum vigesimo: « Multi homines misericordes vocanlur, virum autem fidelem quis inveniet »? Quis, putas, ergoest dispensator fidelis? in intentione; primae ad Timotheum primo: « Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem »; et Apocalypsis secundo: « Esto fidelis usque ad mortem ». Et prudens, in electione; Proverbiorum decimo quarto: « Acceptus est regi minister intelligens »; unde Proverbiorum vigesimo septimo: « Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera ». quinto: « Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Domino tanquam Aaron »; Psalmus: « Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum eius ». — Ut det illis in tempore tritici inenuram, communicando sanam doctrinam; Ecclesiastae octavo: « Tempus et responsionem cor sapientis intelliget » etc. Attendat etiam audientium capacitatem; unde dicit: mensuram. Gregorius: « Pro umittunt, immo in nonnullis tota propositio secundo... ille servus desideratur. Pro praecellentiam. in D substituit secunda manus praeeminentiam, quod etiam inlVa n. 63. exhibel A.
° In Vulgala addilur el. — Deinde sequunlur Eccli. 3, 22. et Proverb. I, 5.
qualitate audientium formari debet sermo doctorum, utet sua singulis congruenter tribuat, et lamen a communis aedificationis arce nunquam recedat ». Huius exemplum habemus in loseph, qui ad dispensandum frumentum constitutus est super terram Aegypti, Genesis quadragesimo primo, in quo fuit fidelitas et prudentia, auctoritas et vigilanlia seu diligentia. — Et quia ista fuerunt in sanctis praelatis, ideo Evangelium istud decantatur in laudem Confessorum et Pontificum, qui in his quatuor praemissis commendabiles exstiterunt. — Et de his quatuor dicitur in Glossa Bedae: « Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens! prudens, in futuro sibi providens; quem constituit, id est, quam rarus, qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascal quam oves ». Unde propter defectum fidelilatis Malachiae primo:
' i i a Quis est ex vobis, qui claudat ostia mea et mcendat allare meum gratuito »? et ad Philippenses secundo: «Omnes quaerunt quae sua sunt» etc. Pauci etiam sunt prarfejites; unde Isaiae vigesimo quarto: « Sicut populus, sic sacerdos »; et Osee quarto: « Quia tu scientiam repuhsti, repellam et ego te, ne sacerdotio fungaris mihi ». Pauci etiam sunt divinitus constituti; ideo dicitur Osee octavo: « Ipsi regnaverunt, et non ex me». Pauci similiter utililati gregis intenli; unde Ezechiehs trigesimo quarto: « Vae pastoribus Israel! qui pascebant semetipsos. Nonne greges a pastoribus pascuntur » etc. Ideo signanter dicens praemittit: Quis putas? propter raritatem et difQcultatem et pretiositatem, qua tales excellunt in praerogaliva meriti.
(Vers. 43.). Secundo quantum ad praecellentiam praemii subdit: Beatus ille servus, nuem,... „ cum verwrit dommus, invenent ita facientem; Mat- Thaei vigesimo quinto: « Euge, serve bone et fidelis » etc. Ita facientem, id est fideliter, prudenter et vigilanter, secundum illud primae Petri quarto: « Unusquisque sicut accepit gratiam, in allerutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei ». Et Chrysostomus: « Haec dicta sunt de sermone et virtute, de pecuniis et de omni dispensatione, quae unicuique commissa est. Unumquemque enim ad communem utilitatem uti oportet his quae habet, sive sapientia, sive principatu, sive divitiis, non ad nocumentum conservorum ».
(Vers. 44.). Huius autem usui gratiae redditur perfectus fructus gloriae, quantum ad quam subdit: Vere dico vobis, quia super omnia, quae possidet, constituet illum, « super caelestis regni gaudia», « non ut soli, sed ut prae ceteris habeant gaudia aelerna tum pro sua vita, tum pro gregis custodia». Unde primae Petri quinto: « Seniores, pascite qui in vobis est gregem Dei ». « Et cum apparuerit princeps pastorum, percipielis immarcescibiiem gloriae coronam ». Unde Chrysostomus: « Bene agente populo, unusquisque pro suo bono remuneratur; sacerdos autem pro. bonis omnium »; primae ad Thessalonicenses secundo: « Quae est spes mea, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum lesum Christum estis in adventu eius »?
(Vers. 43.). Quodsi dixerit servus ille etc. Postquam commendavit praelatorum vigilantiam et providentiam seu curam, hic vituperai insolentiam; quod quidem facit arguendo enormitatem peccati et comminando severitatem iudicii.
Primo igitur quantum ad argutionem enormitatis peccati dicit: Quodsi dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire. Glossa: « Econti*a, si dissimulaverit iudicium in proximo venturum, securitatem sibi promittens», secundum illud Ezechiehs duodecimo: « Quod est proverbium in terra Israel dicenlium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio »? et secundae Petri tertio: « Venient illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes: Ubi est promissio aut adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae». — Et quoniam talis cogitatio parit securitetem, et securitas contemptum, et contemptus iniquitatem; ideo subdit: Et coeperit percutere pusros et ancillas, scihcet parvulos scandalizando, cum tamen deberet
fovere verbo et exemplo. Propter quod Isaiae tertio: « Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis » 7 Et hoc est grave peccatura; priraae ad Corinthios octavo: « Peccantes in fratres et percutientes conscientias eorum infirmas, in Christum peccatis »; et maxime, quando in parvulos peccant; Matthaei decimo oclavo: « Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei » etc. — Et quia perfidiae mater est concupiscentia, ideo addit: Et edere et bibere et inebriari, faciendo voluntatem scilicet carnis, secundum illud Isaiae vigesirao octavo: « Sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt prae ebrietate ». Et hoc maxime est indecens pastoribus et praelatis, in quibus regnare debet spiritus sapienliae et intellectus; Malachiae secundo: « Labia sacerdotis cuslodient scientiam, et legem requirentex ore eius». Sed econtra, Isaiae quinquagesimo sexto: « Speculatores eius caeci oranes, nescierunt universi, canes muti, non valenles latrare, videntes vana et amantes somnia; et canes irapudentissimi nescierunt saturitatera » etc.
(Vers. 46.). Secundo quantum ad comminatlonem severitatis iudicii adiungit: Veniet dominus servi illius m die, qua non sperat, et hora, qua nescit; Deuteronomii trigesimo secundo: « luxta est dies perditionis, et adesse feslinant terapora »; et Sophoniae priino: « luxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis ». Et licet sit iuxta, tamen venit raundanis ex iraproviso; unde Ecclesiastae nono: « Nescit horao finera Suura, sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur; sic capiuntur homines tempore malo, cum eis extemplo supervenerit ». — Et quia contemptoribus iudicis grave imrainet iudiciura, ideo subdit: Et dividet eum, scilicet a consortio bonorura, secundura illud Matthaei vigesimo quinto: « Statuet agnos a dextris suis, haedos autem a sinistris». Partemque eius cum infidelibus ponet, qui scilicet iam iudicati sunt; loannis tertio: « Qui non credit iam iudicatus est »; et hoc recte, quia priraae ad Timotheum quinto dicitur: « Si quis suorura et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli de- 1 Vers. 1 S. — Diio seqq. loci suiU I. Cor. 8, 1 2. et Malth. 1 8, 6. terior». Haec pars est valde mala, secundum illud Psalrai: « Ignis, sulphur, spiritus procellarum, pars calicis eorum »; et Apocalypsis vigesimo primo: « Tiraidis et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno igne ardenli et sulphure ». Ex quo apparet, quod sicut est magna merces bonorum praelatorum, ita et maxima erit poena reproborum; Sapientiae sexto: « ludicium durissimum in his qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur raisericordia, potenles aulem potenter tormenta patienlur ».
(Vers. 47.). Ille aulem servu etc. Postquam invitavit ad vigiliam et vituperavit insolentiam, nic lerlio aggravat negligentiam; quod facit dupliciter, scilicet ratione maioritatis scientiae et ratione auctoritatis commissae.
Primo ergo quantum ad aggravationem negligentiae ratione maioritatis scienliae dicit: Ille autem servus, qui cognovit volunlatem domini sui, per donum scientiae; priraae ad Corinthios octavo: « Scientia inflat, caritas aedificat. Si quis autem existimat, se scire aliquid; nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire ». — Et non se praeparavit, ad suscipiendum donum gratiae; Proverbiorum decimo sexto: « Hominis est praeparare animam » etc.; unde primi Regum septimo: « Praeparale corda vestra Domino ». — Ei non fecit secundum voluntatem eius, supple: per vitium propriae negligentiae; lacobi quarto: « Scienti bonura et non facienti peccatum est illi ». — Vapulabit muUis, scilicet per severitatem divinae sententiae; unde secundae Petri secundo: « Melius erat viam veritatis non cognoscere » etc.; et ad Romanos primo: « Qui, cuni Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt » etc. « Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis ». Et ratio huius est, quia, ut dicit Gregorius, « ubi maius est donum scientiae, ibi transgressor maiori subiacet culpae »; unde et ignorantia excusat.
- (Vers. S.). Propter quod subdit: Qui au-.,,:,,... /1. tem non cognovit, per defectum notitiae, et
digna plagis, per commissionem culpae, vapiilabit paucis, per mitigationem divinae sententiae.
Et nota, quod est ignorantia simplex, et haec excusat, secundum illud primae ad Timotheum pri-,. j misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci »; et infra -vigesimo tertio: « Pater, jgnosce eis, quia nesciunt, quid faciunt ». Est et alia ignorantia, a/fectoto, de qua in Psalmo: « Noluit intelligere, nt bene ageret ». Tales graviter punientur; unde primae ad Corinthios decimo quarto: « Qui ignorat ignorabitur »; et Osee quarto: « Populus non intelligens vapulabit ». Et hoc dicit Beda in Glossa, quia Proverbiorum vigesimo octavo: «Qui avertet aurem suam, ne audiat legem, oratio sua erit exsecrabihs »; et Psalmus: « Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas » etc.
- Secundo quantum ad aggravationem negligenliae ratione auctoritatis commissae dicit: Omni autem, cui multum datum esl, scilicet in munere, niultum quaeretur ab eo, in ratione. Unde Gregorius: « Cum augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo humihor alque ad serviendum Dec promptior quisque debel esse ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione »; infra decimo sexto: « Redde rationem vilhcationis tuae ». — Unde subdit: El cui commendaverunt multum, « scilicet divina iudicia », vel Pater et Filius et Spiritus sanctus; plus petent ab eo, scilicet in futuro iudicio universorum; Matthaei vigesimo quinto: « Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis ». Unde a praelatis, quibus cura subditorum commissa est, requiret Dominus non tantum animas proprias, verum etiam animas commissas; propter quod dicitur ad Hebraeos ultimo: « Obedire praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem reddiluri pro animabus vestris». Nam unicuique eorum dicitur illud tertii Regum vigesimo: « Custodi virum istum; qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius»; et leremiae decimo tertio: « Ubi est grex, qui dalus est tibi, pecus inclytum tuum? Quid dices, cum visitaverit te? Tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum ». Et ideo Acluum vigesimo dicebat Paulus ad maiores natu Ecclesiae: « Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo »; et Ezechielis trigesimo quarto: « Ecce, ego ipse super pastores requirarn gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos».
Secnndo inTitatni ad Tigilantiam oonsideiatione
primi adventus.
- (Vers. 49.). Jgnem veni mittere in ter- 7-am etc. Postquam excitavit ad vigilantiam ex consideratione secundi adventus, hic excitat ad considerationem primi adventus. Et haec pars habet duas: in quarum prima ostendendo primi adventus efficaciam excitat ad vigilantiam; in secunda 7-eprehendit ludaeorum desipienliam et negligentiam, ibi: Dicebat autem et ad turbas etc.
In exprimendo igitur efficaciam primi adventus ad sollicitandum ad viqilantiam, ostendit, se venisse ad tria, scilicet ad immittendum dilectionis incendium, ad perficiendum passionis remedium et ad introducendum afjectus carnalis divortium.
Primo igitur quantum ad immissionem incendii veni miltere in terram, ignem scilicet dwmi amoris, qui igni comparatur Canticorum ultimo: «Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius, lampades ignis » etc. Sed dilectio ca7'nalis est sicul ignis infernalis; lob trigesimo primo: « Ignis est usque ad consumtionem devorans »; et Ecclesiastici tertio: « Sicut aqua exstinguit ignem » etc. Dilectio autem spiritualis est sicut ignis caelestis; Threnorum primo: « De excelso misit ignem in ossibus meis » etc. Hunc mittit Dominus.. r.,,. communicando doctrmam; Psalmus: « Ignitum eloquium tuum vehementer »; et leremiae vigesimo tertio: « Nonne verba mea sicut ignis, et sicut malleus
conterens petram »? Item, infundendo gratiam; Deuteronomii quarto: « De caelo te fecit audire vocem suam et in terra ostendit tibi ignem suum maximum ». Item, inflammando ad iustitiam; Ecclesiastici quadragesimo octavo: « Surrexit Elias quasi ignis»; unde, quia in ipso- erat ignis divini zeli, de quo Sophoniae tertio: « In igne zeli mei devorabitur omnis terra »; ideo merito ad verbum ipsius ignis de caelo descendit et super sacrificium, tertii Regum decimo octavo, et super principem quinquagenarium, quarti Regum primo: « Si homo Dei sum, desccndat ignis de caelo » etc. — Et quoniam hic ignis frustra mittitur, nisi accendatur; ideo subdit: Et quid vob, nisi ut accendatur? Hunc accendit meditatio beneficiorum praesentium; Psamas: « Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis »; et infra ultimo: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis » etc. Item, rememoratio praeteritorum; Levitici sexto: « Ignis in altari meo semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subiiciens ligna mane et per singulos dies » etc. Item, praemeditatio futurorum promissorum; Proverbiorum trigesimo: « Omnis sermo Dei ignitus clypeus est omnibus sperantibus in se ».
(Vers. bO.). Secundo quantum ad perfectionem remedH passionin subditur: Baptismo autem habeo baptizari. Nota, quod passio Christi dicitur baptismus, quia in eius sanguine purificamur quasi in lavacro baptismali; Apocalypsis septimo: « Hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas in sanguine Agni »; unde ad Hebraeos nono: « Si sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctiflcat ad emundationem carnis; quanto magis sanguis Christi emundabit conscientiam nostram » etc. Hoc baptismate fuit Christus baptizatus, quia totum corpus eius fuit hoc sanguine rubricatum; Isaiae sexagesimo tertio: n Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra »? et post: « Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcanlium iu torculari » ctc. — Et nota, quod passio Christi comparatur baptismo, sicut hic, quia fuit universalis; Psalmus: « Omnes fluctus tuos induxisti super me». — Item comparatur ca/«ct; Matthaei vigesimo sexto: « Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste », quia voluntaria; Matthaei vigesimo: « Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum »? — Item, quia acerbissima et gravis, comparatur torculari; Isaiae sexagesimo tertio: « Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ».
Hoc ergo baptismo Chrislus baptizatus est, non pro indigentia necessitatis, sed pro abundantia caritatis; ideo subdit: Et quomodo coarctor; coarctor scilicet per amorem, qui habet cordis dominium; ad Ephesios secundo: « Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam » etc. — Et nota, quod araor coarctat per violentiam at tractivam; loannis tertio: « Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret »; leremiae Irigesimo primo: « In caritate perpetua dilexi te, ideo atlraxi te miserans lui » Unde Hugo: « Magnam vim habes, caritas: tu sola Deum trahere potuisti de caelo ad terras. 0 quam forte vinculum tuum, quo et Deus Ugari potuit et hoc ligatus vincula iniquitatis destruxit! Nescio, quid maius in tuam laudem dicere possum, quam quod Deum de caelo traheres, et hominem de terra ad caelum levares». Unde Osee undecimo: « In funiculis Adam traham eos, in vincuUs caritatis ». — Item, dilalatper benevolentiam diffusivam; Psalmus: « Latum mandatum tuum nimis »; secundae ad Corinthios sexto: « Cor nostrum dilatatum est ». — Elevat per adhaerentiam excessivam; Canticorum ultimo: « Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis afiluens »? loannis quarto: « Qui biberit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ». — Inclinat per condescendentiam dignalivam; ad Galatas secundo: « Qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me ». — Propter ista qualuor ad Ephesios tertio: « In caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis » elc. — Et quoniam haec caritas ostensa fuit in passione perfecte, ideo dicit: Usquedum perficialur, scilicet in eflusione sanguinis; Apocalypsis primo: « Dilexit nos et lavit nos a peccatis noslris in sanguine suo »; et primae loannis tertio: « In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit ». Et hoc erat, quod Christus in cruce sitiebat; loannisdccimo nono:
« Sciens Lesus, quia omnia iam consummata sunt, ut consummaretur Scriptura,dixit: Sitio». « Cum ergo accepisset Lesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, emisit spiritum ».
(Vers. 51.). Terlio qmalam 3id introductioiim divortH affectus carnalis subiungit: Putatis, pacem veni dare in terram? pacem scilicet jgj.pg„ajn jjanc noH venit dare, sed tollere, quia haec est pax mala, de qua Isaiae vigesimo octavo «: « Pepigimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum ». — Hanc pacem vir iuslus reprobat; in Psalmo: « Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns »; quia talis pax est pax prava; Deuteronomii vigesimo nono: « Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei ». — Est pax faka; leremiae sexto: « Curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax, et non erat pax ». — Est pax momentanea; primae ad Thessalonicenses quinto: « Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repenlinus eis superveniet interitus ». — Est pax deceploria; leremiae nono: « In ore pacem cum amico loquitur, et occulte ponit ei insidias ». — Est pax turbativa; in cantico, Isaiae trigesimo octavo: «Ecce, in pace amaritudo mea amarissima »; Ecclesiastici quadragesimo primo: « 0 mors, quam amara est memoria tua homini habenti pacem in substantia sua »!
Haec pax est inimica verae paci. Nam Christi pax cst pax bona; supra secundo: « In terra pax (jjjjjpjjyg bonae voluntatjs »; ideo Apostolus: «Gratia vobis et pax ». — Est pax vera; ad Romanos decimo quarto: « Regnum Dei est iustitia et pax et gaudium ». — Pax permansiva; loannis decimo quarto: « Pacem rehnquo vobis, non quomodo mundus dat, ego do vobis ». — Est pax direcliva; supra primo: « Per viscera misericordiae, in quibus visitavit nos »; « ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ». — Est pax consolatoria; loannis decimo sexto: « Ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habebitis»; et ad Phihppenses quarto: « Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias veslras ». — Quoniam ergo per omnia contrariatur cum pace mundana; et conlraria simul esse non possunt: ideo non potest introduci ab auctore pacis nisi per dissohitionem huius fictae pacis.
Ideo subdit: Non, dico vobis, id est, assero vobis, quod non veni pacem dare, sed tionem, secundum illud Isaiae quinquagesimo secundo: « Recedite, recedite, exire inde, pollutum nolite tangere »; et secundae ad Corinthios sexto: « Exire de medio eorum et separamini, dicit Dominus»; et Matthaei decimo: « Veni enim separare hominem adversus palrem suum » etc. Et ratio huius est, quia dicitur ibidem: « Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus »; et ideo infra decimo quarto: « Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus».
(Vers. 32. 33.). Et propterea subdit: 'run enim ex hoc quinque in una domo divisi, id est ab affectu carnali separari; et secundum illud Deuteronomii penullimo: « Qui dixerit patri suo et matri suae: Nescio vos, et fratribus suis: Ignoroillos, et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt ». — Et subdit modum divisionis: IVes in duos, et duo in tres dividentur, id est personae, quae maxime videntur per carnem coniunctae, per spiritum caritalis erunt a carnah amore seiunctae. Nec mirum, si hoc fiat per verbum divinum, quia ad Hebraeos quarto: « Vivus est sermo Dei et elTicax et penetrabiiior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac meduUarum, et discretor cogitationum » etc. — Et subdit modum et exemplum: Pater in filium et filius in patrem, scilicet dividentur. Chrysostomus: « Solus Deus animarum paler est. Carnahbus patribus praebet carnis obsequium, spirituali patri animae sanctitatem ». Nec tantum hoc erit in sexu virih, verum etiam in muliebri; ideo subdit: Mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
Et nota, quod quinque personas praemisit Dominus et sex necessitudines posuit: patris et filii, matris et fihae, nurus et socrus; quia una persona
est mater et socrus simul. Et ponit duos viros et Ires mulieres, sive quia mulieres magis pronae sunt ad divisionem propler earum inslabilitatem, sive quia plures sunt effeminati et carnales quam spirituales; unde primae ad Corinthios undecimo: « Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi ». Ad litleram ita factum est, sicut dicit, post eius praedicationem; unde Glossa Bedae: «t Post baptisma passionis, post adventum ignis totus orbis contra se divisus est; unaquaeque domus habuit fideles et infideles, his contra fidem, illis pro fide pugnantibus », secundum illud Zachariae octavo: « Divisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum »; et Ecclesiastici trigesimo tertio: « Intuere omnia opera Altissimi: duo contra duo, et unum contra unum »; Matthaei decimo: « Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes et morte eos afficient ».
Spintiialiler « quilibet homo est domus vel Dei, vel diaboli*»; secundum quod est in eo pax mala, quae est peccati, diabolus est pater; loannis octavo: « Vos ex patre diabolo estis »; cai-o autem est nurus et mater; Ezechielis decimo sexto: « Pater tuus Amorrhaeus. et mater tua Cethaea », id est garrula. Tunc autem dividitur filius contra patrem et matrem et socrum, quando carnis relinquit desideria et abrenuntiat diabolo et pompis eius et ab eis dividitur per baptismum; unde Psalmus: « Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumsit me». Ad istam divisionem faciendam oportet renasci denuo; loannis tertio: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei ». Ignis enim divini amoris et baptismus tam flaminis quam fluminis et sanguinis omnes dividit a domesticis inimicis; et haec est efficacia adventus primi.
(Vers. 54.). Dicebat autem. et ad turbas etc. Postquam invitavit ad vigilantiam, hic secundo arguit negligentiam, quae de gratia Christi venientis non curat Et habet haec pars duas. In quarum prima redarguit negligentiam respeclu gratiae cognoscendae; secundo vero, respectu poenitentiae faciendae, ibi «: Aderant aulem quidam ipso tempore. Nam Christus venit ad gratiam conferendam et poenitentiam praedicandam.
Negligentiam autem respectu gratiae cognoscendae redarguit propter tria, scilicet propter commonitionem exterioris iudicii, interioris iudicii et superioris edicti.
Primo igitur quantum ad commonitionem exterioris iudicii, propter quam negligentia cognoscendi est reprehensibilis, dicit: Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubetn orientem ab occasu, statim dicitis: iWimbus venit, id est imber pluviae, et ita fiet, quia hoc est signum, cum caelum nube operitur, quod terris pluvia praeparetur; Psalmus: « Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam ».
(Vers. 3b.). Et cum austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit, et ita fil; lob trigesimo seplimo: « Nonne veslimenta tua calida erunt, cum perflata fuerit terra austro »?
(Vers. 56.). Et quia ex his sensibilibus manuducitur homo ad intelligentiam illorum quae illi considerare negligebant, ideo subdit: Hypocritae, faciem caeli et terrae nostis probare; hoc aulem
tempus quomodo non probatis? Ideo eos dicit hypocriUts, quia raagis profilebantur notiliam Scripturarum, sicut catholici, quam naturarum et stellarum, sicut astrologi; et tamen magis intendebant istis quam illis. Et hoc est hypocrisis in religione christiana, magis soUicitari circa naturalia quam circa gratuita. Unde Augustinus: « Laudabilior est animus, cui nota est propria infirmitas, quam qui caelorum constellationes et terrarum fundamenta scrulatur ». Ideo Ecclesiastici tertio: « Quae praecepit tibi Deus, cogita illa semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus ». Illi ergo sunt reprehensibiles, qui solliciti sunt considerare tempus huius pluviae et negligunt considerare tempus gratiae, cum per haec sensibilia manuduci possint ad spiritualia; unde reliquerunt patriam propter viam, et faciem Domini propter eius vestigia. Contra quos Augustinus in secundo de Libero Arbitrio: « Vae his! qui derehquerunt te ducem et oberrant in vesligiis tuis, qui nutus tuos pro te amant et obUviscuntur, quid innuas ».
- Propter quod inteihgendum, quod nubes insinuat carnem Christi; Isaiae decimo nono: « Ascen- det Dominus super nubem levem et ingredietur Aegyptum ». — Apparitio nubis ab occasu designat Christi carnem resurgentem et ascendentem; Psalmus: « Qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi ». — Descensus nimbi et pluviae descensum Spiritus sancti post Christi ascensionem designat; terlii Regum decimo octavo: « Nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari ». « Et facta est pluvia grandis ». — Per austrum flanlem flatus Spiritus sancti venientis in discipulos; Canticorum quarto: « Surge aquilo, et veni auster, perfla hortum meum ». Hoc factum est, Actuum secundo, quando « factus est repente de caelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis ». — Per aestum subsequentem fervor intelligitur caritatis, qui omnes messes Ecclesiae maturavit; Proverbiorum decimo: « Qui congregat in messe filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis » etc.
' Sive Auclor libri de Spirilu et anima (inter opera August.), c. 50: Laudabilior siquidem animus esl, cui nota csl miseria sua, quani qul, ea non respecta, vias siderum et naturas rerum scrulatur. — Superius pro in religione christiana Vat. m christiano, scilicet.
Moraliter autem per nubem venientem ab occasu intelligitur dolor compunctionis ex memoria mortis nascens; per nimbum intelligitur imber lacrymarum; per austrum flantem devotio laetificans; per aestum devotio inflammans; Tobiae tertio: « Post tempestatem tranquillum facit et post lacrymationem et fletum exsultationem infundit». — Unde is est ordo descensus graliae in cor nostrum, quia primo homo considerat finem suum et mortem, et deinde concipit dolorem, post haec prorumpit in lacrymas, deinde sentit consolationem, tandem inflammatur ad dilectionem; unde supra septimo de poenitente peccatrice dicitur, quod « stans retro secus pedes Domini, lacrymis coepit rigare pedes eius et unguento ungebat » etc.
(Vers. S7.). Secundo quantum ad commonitionem interioris iudicii subditur: Quid autem et a vohis ipsis non iudicatis quod iutum esl? quasi dicat: etsi negligitis exteriorem commonitionem, non negligatis interiorem. Unde Ecclesiastici trigesimo primo: « Cognosce quae sunt proximi tui ex te ipso », id est ex tuo naturali iudicatorio. Inserium est enim homini naturale iudicatorium, ier quod dirigitur ad videndum et eligendum; Psalmus: « Signatum est super nos lumen vultus lui, Domine »; et Isaiae quadragesimo sexto: « Redire, praevaricatores, ad cor »; ibi enim dictatur quod iustum est. Et inter omnia, quae iusta sunt, haec dictat ratio naturahs, quae dixit etiam Antiochus, secundi Machabaeorum nono: « iustum est subdilum esse Deo, et mortalem hominem non paria Deo sentire ». Hoc ergo potissime est iustum, quod debet iudicare quilibet, scilicet Deum esse colendum et Christum honorandum et Spiritus sancti donum cum reverentia suscipiendum; quia, loannis quinto, « qui non honorificat Filium non honoriflcat Patrem » etc. iustum est etiam iudicare, quod « Deus iudicabit orbem terrarum in aequitate», et se ipsum iudicando praevenire illud iudicium, quia, primae ad Corinthios undecimo, « si nosmelipsos diiudicaremus, non utique iudicareraur » elc. Unde conscientia naturaliter remurmurat,
et ipsa etiain testatur, quod mala nostra non remanebunt inuita. Et ideo ex ipsa debemus sollicitari ad divinam gratiam promerendam; ad Romanos secundo: « Cum gentes, quae Legem non habent, ea quae Legis sunt faciunt; eiusmodi Legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, quia ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia eorura » etc.
(Vers. 58.). Tertium quantum ad commonUionem superioris edicti subdit: Cum aulem vadis cum adver-sario tuo ad principem in via. Beda: « Adversarius noster in via est sermo Dei contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita »; princeps noster est Christus; Isaiae trigesimo secundo: « Princeps ea quae digna sunt principe, cogitabil». Ad hunc principem sermo Dei dirigit nos triplici via, scilicet innocentiae, de qua Psalmus: ct Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat »; via poenilentiae; Exodi octavo: « Viam trium dierum ibimus in solitudine »; via sapientiae; Proverbiorum quarto: « Viam sapientiae monstrabo tibi, ducam te per semitas aequitatis ». — Has vias petebat Propheta demonstrari sibi, dicens: « Vias tuas demonstra mihi ». Has autem ostendit exemplo; loannis decimo quarto: « Ego sum via, veritas et vita»; ostendit verbo; Isaiae trigesimo: « Audies verbum praeceptoris tui. Haec via bona, ambulate in ea »; oslendit etiam dono divinitus inspiralo; Sapientiae decimo: « iustum deduxit Dominus per vias rectas et ostendit illi regnum Dei ».
Quoniam ergo sermo Dei dirigit nos per viam rectam, per quam carnalitas ire recusal; et ratio magis debet credere verbo Dei quam suggestioni carnali: ideo subdit: Da operam liberari ab illo, implendo praecepto, declinando prohibita, sperando promissiones et timendo comminationes. Qui haec facit securus est ab adversario; Ecclesiastici Irigesimo sexto: « ExtoUe adversarium et afflige inimicum ». Qui enim verbum divinura extollit inimicum, id est carnem, mundum et diabolum, affligit. Beda: « Cum in hac vita praeparas te ad placitam faciem iudicis videndam; quamvis sermo Dei sit contrarius tuae carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset ». — Ideo subdit: Ne forte trahal te ad « iudicem, id est Christum; Actuum decimo: « Ipse est, qui constitutus est iudex vivorum et mortuorum » elc. — Et iudex tradat le exactori, id estdiatolo, qui exiget pro culpa poenam; lob tertio: « Non exaudierunt vocem exactoris y>. — Et exactor miltal te in carcerein, scilicet infernum»"; Isaiae vigesimo quarto: « Congrcgabuntur in congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere »; quia poena isla est irremediabilis.
(Vers. 59.). Propterea subiungit: Dico non exies inde, donec novissimum minutum reddas, id est nunquam, quia nunquam reddes. Beda: « Reddit semper poenas pro peccatis patiendo, sed nunquam veniam assequendo ». Unde donec non ponit hic terminum, sicut nec ibi: « Dixit Dominus Domino meo etc., donec ponam » etc. Auguslinus: « Donec non terminum poenae significat, sed semper solves et nunquam persolves ». Et dicitur persolvere novissimum minutum, quia non tantum pro magnis, sed etiam pro minoribus reprobi puniuntur. Unde Chrysostomus: « Si semel condemnatus missus fueris in carcerem, iam non sohim pro gravibus peccatis, sed etiam pro verbo otioso, quod locutus es, exigentur a te supplicia ». In haec supplicia praecipitantur qui non custodiunt divina verba, quae mittunt hominem ad divinam gratiam et ad Christum; unde loannis quinto: « Scrutamini Scripluras. illae sunt quae teslimonium perhibent de me ».
Chapter 13 of 25