Skip to the text

Capitulum VI

° Vulgata et H: Dicebat autem et similitudinem ad illos.

utraque servantur. — Sic spirituales observantiap spiritualibus, non carnalibus imponendae, qui designantur per veteres utres, secundum illud Psalmi: « Factus sum sicut uter in pruina »; unde designantur per utres Gabaonitarum ruptos et solutos; losue nono: « Utres vini novos impievimus, qui nunc rupli sunt atque sohiti sunt », et ita ad continendum vinum inepli. Et ideo primae ad Corinthios tertio: « Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo. Lac vobis potum dedi, non escam ». Anlequam ergo eis spiritualia iniungantur, necesse est, ut corda eorum renoventur, iuxtaillud Ezechiehs trigesimo sexto: «Ecce, dabo vobis cor novum et spirilum novum ponam in medio vestri »; quia ad Galatas sexto Apostolus ait: « In Christo Iesu neque circumcisio ahquid valet neque praeputium, sed nova creatura». Et ideo in Fsalmo petitur: « Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis»; quod fit in viris spiritualibus; secundae ad Corinthios quarto: « Licet is qui foris est, noster homo corrunipatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem».

  1. (Vers, 39.). Hoc etiam ipsum nihilominus expediens erat propter dissueludinem affeclionis; propter quam designandam dicit: Et nemo bibens uetus statim vuU novum. Et rationem huius reddit propter iudicium sensus, cum dicit: Dicit enim: Vetus melius cst. — In Quo per simile in delectatione, n. potus vult ostendere, quod affeclus noster non statim delectatur in novis servandis, nisi paulative manu-

  2. Factum est autem in Sabbato. Supra egit Evangelista de discipulorum vocatione; in parte ista de ipsorum defensione, quia boni pastoris est non solum oves congregare, sed etiam a lupis defendere. Et habet haec pars duas. In prima defendit eos testimonio Scripturae; in secunda vero, miraculo potentiae, ibi: Factum est autem et in alio Sabbato. Ipse enim Christus est « Dei virtus et Dei sapientia»; unde discipuli vocabant eum: « Magister et Domine », loannis decimo tertio; et ideo primo defendit ut Magisler per testimonium authenticum, secundo, ut Dominus per.opus miraculosum. puntur iitres, et vimim cffunditur ». Superius pro rumpet plures codd. rumpil. Inferius pro sermniur H cum Vulgata conservantur. ducatur. Et ideo dicebant quidam Actuum decimo quinto: « Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari ». Hanc autem affectionem innoval caritas, secundum illud loannis decimo tertio: « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem ». Hoc facit nova sapere ut vetera; unde primae loannis secundo ®: « Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod audistis ab initio ». « Iterum mandatum novum scribo vobis, quod est verum et in ipso et in vobis». Vere hoc est novum mandatum, quod vetera evacuat et quod facit sapere nova; secundae ad Corinthios quinto: « Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce, facta sunt omnia nova»; quia, sicut dicitur Levitici vigesimo sexto, « novis supervenientibus, vetera proiicietis». — Sic ergo propter ruditatem discipulorum tum ex parte conversationis, tum ex parte carnis, tum ex parte mentis, erant discipuli benigne tractandi, nondum ad ieiunium arctandi, maxime ad ieiunium exsultationis, quod non convenit nisi renovatis per gratiam Spiritus sancti.

Unde ex praemissis colhgitur, quod discipuli Christi non erant arctandi, nec ad ieiunium moeroris propter praesentiam sponsi, nec exsultationis propter absentiam Spiritus sancti; et ila erant benigne consolandi tanquam adhuc tenelli et infirmi. Ex praemissis igitur suflicienter apparet, quomodo a Domino sunt peccatores misericorditer vocati, et superbi rationabiliter confutati, et infirmi suaviter consolati. cundum est criminationis oppositio, tertium est criminatorum confutatio. tum praecedens, de quo habitum est supra quarto, in quo curavit daemoniacum. Vel, sicut dicit Chrysostomus, in Sabbato secundo primo, id est bis De oHfcio boni pastoris cfr. loan. 10, 1. seqq.

primo sive principali, propter duplicem solemnitatem concurrentem, quia Sabbatum ex se solemnitas erat, et etiam ratione Neomeniae, quae tunc erat. Vel secundum Bedam secundo primo est una dictio composita ex integro et corrupto, ut secundo primum dicatur, hoc est secundo praeiatum, id est superius et dignius illo Sabbato legali, quia iam tunc incipiebat Sabbatum novum, in quo feriandum est a vitiis, non ab operibus necessariis.

  1. Et hoc patet per ipsorum discipulorum exemplum, de (iubjs snMHwr: Cum transivet pcr salu; transibat, scilicet ipse Christus, quia viator erat; unde Actuum decimo: « Pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos ». In transitu autem suo designat, omnia haec esse transitoria, secundum illud Matthaei vigesimo quarto: « Caelum et terra transibunt ». Transibat autem, non manebat, et discipuli eius "similiter, ut ipsi etiam hoC faterentur, quia « non habemus hic manentem civitatem », ad Hebraeos ultimo. — Quia vero, per haec transeundo, non debemus immorari, sed indigemus sustentari; ideo ad- Velkbant discipuli eius spicas et manduca-..,, bant, confncantes mambus sms; vellebant, id est, avellebant, a stipula discerpentes, secundum quod dicitur Amos septimo: « Armentarius ego sum, vellicans sycomoros». Vellebant, dicit, non metebant, quia hoc secundum Legem erat concessum, illud inhibitum; Deuteronomii vigesimo tertio: « Si inlraveris segetem amici tui, franges spicas et manibus conteres, falce autem non metas ». Et hoc quidem faciebant, famis necessitate compulsi, sicut, Matthaei duodecimo, « discipuli eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare ». Nec mirum, quia, Proverbiorum vigesimo septimo, « anima esuriens amarum pro dulci sumet »; et lob sexto: « Quae tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunl ».

  2. Unde humana necessitas ipsos excusabat, quae hoc facere compellebat; et hanr ralionem signat Beda: « Non habentes, inquit, discipuli spatium manducandi propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines, sed vellentes spicas inediam consolabantur ». — Alia ratio est necessitas paupertatisassumtae, qua erant inopes, ut nec suflicienter haberent panem; unde Apostolus secundae ad Corinthios undecimo: « In fame et siti, in frigore et nuditate ». — Tertia ratio est austeritatis exemplum, quo docebant nos, sicut dicit Ambrosius, « non praeparatas escas, sed simplices quaerere cibos»; Isaiae trigesimo: « Dabit vobis Dominus panem arctum et aquam brevem ». — Quarta est, ut ostendant, quod non ad litteram, sed spiritualiter debemus legale Sabbatum observare, contra haereticos post futuros: ad Hebraeos quarto: « Relinquitur sabbatismus populo Dei ». — Quinta ratio est spiritualis intelligenlia. Per Sabbatum enim intelligitur otium divinae contemplationis; Isaiae quinquagesimo octavo: « Vocaveris Sabbatum Domini delicalum ». Spicae sunt praegustnt=-»psdulcedinis internae, quae asperitatibus sunt permixtae, et ideo manibus confricantur, ut granum purum eliciatur, sicut Ruth, quae « colligebat spicas remanentes post terga metentium ». — Sexta ratio est ex parte dulcedinis verbi Christi, qua fortiter illecti, obliviscuntur manducare; unde Psalmus: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo »; et loannis sexto: « Verba. quae locutus sum vobis, spiritus et vila sunt ».

b. (Vers.2.). Criminationiseroobiectionem intulit Pharisaeorum perversitas, qua libenter insullalwnt discipuhs. Quod nofat, cum subdit: Quidam axdem sam ordinariam in eundem loc. — Retinuimus cum Vat. Beda, pro quo codd. Ambrosius, apud queiii verba non invenimus. Beda sequitur Hieron., 11. Comment. in Matlli. 12, I.

° Vers. 27. — PosJ panm Vat., refragantibus codd., addit: ut aperlissime liquet ex loanne [6, 5. seq.], ubi, cum comenissenl quinque millia virorvm aut circiter, absque mulieribvs et parvulis, inter- universos Apostolos non est inventa vel mica panis, sed tantum erat puer umis in medio turbaru7n, qui habebat quinque panes hordeaceos et duos pisces.

Pharisaei > dicebant illis: Quid facitis quod non licet in Sabbatis? quia praeceptum erat in Lege, Exodi decimo sexto et irigesimo quinto et Levitici vigesimo tertio, Sabbatum diligentissime observari.

Et ideo arguebant eos tanquam legis divinae transgressores, sicul Magistrum eorum; loannis nono:

« Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit». Unde eos morte dignos reputabant, quia, secundum illud ad Hebraeos decimo, « irritam quis faciens Legem Moysi, absque ulla miseratione sub duobus vel tribus testibus moritur », et maxime quantum ad mandatum de Sabbato, quod erat praecipue observandum; unde ille qui inventus est colligere ligna in Sabbato, interfectus est, sicut dicitur Numerorum decimo quinto: « Morte moriatur homo iste, obrnat eum lapidibus omnis turba extra castra ».

  1. Haec autem criminatio partim veniebat ex oimmaiio ignorantia Legis, partim ex superbia mentis, ])a.r- 'oor tim ex simulatione hypocnsis, partim ex supersti- Ei ignoraa- Hone traditionis. — Ex ignorantia Legis, quia non prohibebatur sumtio necessitatis, sed operatio servitutis. Et ideo talibus dicitur Matthaei vigesimo secundo 3: « Erratis, nescientes Scripturas neque vir- Ei soperbia tuteui Dci ». — Ex superbia mentis, quia ahos despiciebant, sicut infra decimo octavo dicitur de Pharisaeo, qui se ipsum iactabat: « Gratias tibi, Deus, ago, quia non sum sicut ceteri hominum »; ad Romanos decimo: « Dei ignorantes iustitiam, suam quaerentes Ei simuia- statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti ». — Ex crisil simulatione hypocrisis, secundum illud Matthaei vigesimo terlio: « Vae vobis! scribae et Pharisaei iiypocritae, qui decimatis mentham et reliquistis quae unde dicitur eis Matthaei decimo quinto: « Quare et vos transgredimini mandatum Pei propter traditionem vestram »? — Haec autem criminatio potissime veniebat ex ignorantia Legis, ex qua inflammabatur Pharisaeorum perversitas.

  2. (Vers. S). Criminatorum autem confutatio- Tertio, de ncm subiecit auctoritas Veritatis, et hanc notat, cum minatorom subdit: Et respondens Lesus ad eos, dixit. Confuncon aia lone.. autem Veritas Pharisaeos et defendit discipulos auctoritate Scripturae et etiam propria. — Per auscr™t°ur?m. clorilatem Scripturae ostendit, quod mandatum de Vulgata, quani sequilur Val. ct unus allerve cocl., Phnrisaeorum. — Subinde alleganlur Exod. 16, 26. et 3o, 2;

2 Vers. 28. — Sequitur Num. 13, V6. Sabbato non obligabat in casu necessitatis; et hoc ostendit exemplo David, quod insinuat, cum dicit: Nec hoc legistis? et si legistis, non intellexistis; lob quarto: « Quia nullus intelligit, in aeternum peribunt »; vel si legistis, non meministis, secundum illud Ezechielis septimo: « Peribit Lex a sacerdote et consihum a senioribus eius », quasi dicat: vos, qui estis Legis aemulatores, deberetis legisse, non ignorare, ne posset vobis dici illud loannis tertio: « Tu es magister in Israel, et haec ignoras »? Et vere debebant legisse, quia valde notabile erat factum, scilicet quod fecit David, cum esurisset ipse et qui Sed contrarium huius dicti videtur cum eo erant. primi Regum vigesimo primo: « Quare tu solus venisti, et nullus tecum »? Sed illud dicit, quia habebat nobilem societatem, cum esset « gener regis » et magnus princeps. Unde subditur ibidem, quod « vasa puerorum erant sancta ». Societatem igitur habuit, licet non ita magnam vel notabilem; et illi fuerunt socii eius in facto, ut non possint dicere, factum esse causa privilegii specialis.

  1. (Vers. 4.). Unde addit: Quomodo inlravit in domum Dei, id est in tabernaculum, quia domus Dei, id est templum, nondum erat aedificata; primi Paralipomenon decimo septimo: « Non aedificabis mihi domum ad habitandum. Non enim mansi in domo, ex quo eduxi Israel de Aegypto, usque ad diem hanc ». — Nec tantum in domum, id est tabernaculum, introivit, sed, quod plus est, panes propositionis sumsit, sumsit scWket a sacerdote, etmanducavit. Et de his panibus Exodi vigesimo quinto: « Panes super mensam pones propositionis in conspectu meo semper », qui ideo propositionis dicuntur, quia per singula Sabbata super mensam proponebantur. — Et quod plus est: Manducavit ipse et qui cum eo erant i, sicut dicitur primi Regum vigesimo primo: « Dedit sacerdos David sanctificatum panem; neque enim erant ibi nisi tantum panes propositionis », contra Legem; unde subdit: Quos non licebat manducare nisi tantum sacerdotibus; unde dicitur Levitici vigesimo secundo, quod « inquihnus etiam sacerdotis et mercenarius non debebant vesci de sanctificatis ». Sed Levitici vigesimo quarto dicitur de panibus propositionis, quod erant « Aaron et filiorum, ut comedant in loco sancto, quia Sanctum

sanctonim est foedere sempiterno ». Si ergo David non peccavit, quia necessitas eiim excusavit ab illo praecepto, pariter et hi qui sunt necessitale compulsi, non sunt reprehendendi, quia per necessitatem famis sunt excusati.

  1. (Vers. 5.). Et ne quid desit auctoritati Scripturae, subiungit stiam auctoritatem, per quani cum subdit: Et dicebat illis, quod dominus est Filius hominis etiam Sabbati. Vocat autem se Filium hominis quantum ad humilitatem humanitatis assumtae, et dicit se Dominum Sabbati et Legis quantum ad sublimitalem Divinitatis occuUae; unde in.pocalypsis decimo nono dicitur, quod « habebat in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium », Et ideo dicitur in Psalmo: « Omnia subiecisti sub pedibus eius»; dicitur hoc de Filio hominis « paululum minorato ab Angelis » propter ignominiam passionis. Et ideo tanquam Dorainus cuni eis dispensabat ad tempus, qui postmodum ipsius observantiam ablaturus erat.

  2. Factum est in alio Sabbato etc. Supra defendit discipulos ut Magister auctoritate Scripturae Sabbato, ostendit, se dominum esse Sabbati, et quod non oportet in Sabbato ab omni opere abstinere, sed a malo solum. Circa huius miraculi descriptionem tria insinuantur: primum est opportunitas miraculosi operis; 'secundum est sublimitas mirabilis operatoris, ibi: Ipse autem sciebat cogitationes eoruni; tertium est perversitas miserabilis plebis, ibi: Ipsi autem. repleti sunt insipientia.

Quantum ad opportunilatem autem miraculosi o»em nolandum, quod ipsa colligitur ex tribus, sciex confirmatime propnae doctrinae, ex?*elevatione humanae miseriae et ex confutatione Judaicae perfidiae. Primum erat sapientiae, secundum clementiae, tertium iustitiae, quae sunt in Christo omnipotente.

  1. (Vers. 6.). Erat ergo primo propria doctrina confirmanda, quam publicabat Sabbatis; propter quod dicit: Factum est autem et in alio Sabbato, ut intraret in synagogam et doceret: quia, sicut loannis decimo octavo dicit, « ego semper docui Vulgata Quia. in.synagogis et in templo, ubi omnes ludaei conveniunt»; quia illud Isaiae quimjuagesimo quarlo debebat in Christo impleri: « Ponam omnes filios tuos doclos a Domino ». Unde hic erat, de quo Ecclesiastici trigesimo nono: « Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitiir ». Docebat enim iustitiam, quae ost communis virtus; unde Osee decimo: « Teinpus rpqiiirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam ».

  2. Erat humana miseria rekvamla propter penuriam infirniitalis, ob quam dicit: Et erat ihi homo, et manus eius dextera erat a.rula; et ita ineptus erat ad omnia opera, quia fortiorem manum et melius membrum amiserat. Unde vere erat liomo iste ille, de quo lob decimo quarlo, quod « brevi vivens tempore, repletur multis miseriis ». Unde iam in isto impletum erat illud Zachariae undecimo: « Brachium eius dexterum ariditate siccabitnr »; et ideo iam potuit gemere et dicere Doinino: « Ariiit tanquam testa virtus mea »; et propterea relevanda per divinam polenliam.

  3. (Vers. 7.). Erat nihilomimis /udaica perfidia confutanda propter observantiam malignitatis, ratione cuius dicit: Observahant aulem scribae et Pharisaei, si in Sabbato curaret. Unde impleliini est in eis illud Ps;Umi: « Omnes cogitationes eorum in malum, inhabitabunt et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt ». — Observatio ista erat insidiosa, quod spectat ad malignum animum, iuxta illud leremiae nono: « In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias ». Et ideo subditur: Ul invenirent, unde accusarent iUtim. Unde isti dicebant illud Babyloniorum, Danielis sexlo: « Non inveniemus huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui ». In hac igitur die praecipue observabant, sicut dicit Beda, «ut, si non curaret, criidelitatis vel imbecillitalis; si autem curaret, transgressionis arguerent ». Sed certe neutrum inveniunt, quia, dum curat, ostendit se misericordem; et dum non curat, iustum; unde loannis nono: « Nisi esset hic a Deo, non posset facere quidquam ». Et ideo leremiae secundo: « Quid invenerunt patres vestri iniquitatis in me, quia elongaverunt a mc »? quasi dicat: nihil, quia ipse est, de quo kaiae chium eius ariditate siccabitur, ct oculus dexUr eius etc.; Ps. 21, 16.

® Psalm..53, 6. seq. — Subindc allegalur ler. 9,8. — Superius pro propler ohservnntiqm malignitatis Vat. prnpter observantine malignitntem.

quinquagesimo tertio: « Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius ». Proplerea dicebat ipse loannis octavo: « Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi»?

  1. (Vers. 8.). Ipse vero sciebat cogitationes eorum. Post opportunitatem miraculosi operis subditur hic suhUmitas mirabilis operatoris quantum Ifia, scilicet quantum ad sapientiam disce)-nendi in corde, prudentiam interrogandi in sermone et efjicaciam curandi in opere

Primo igitur per sapientiam in corde deprehendit eorum cogitationes; quod notat, cum dicit: Jpse vero sciebat cogitationes eorum; et vere, quia Dominus sapientissimus; unde in Psalmo: « Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae». Et ideo ocuhs Dei erant cogitationes eorum apertae; propter quod dicit Isaiae primo: « Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis »; unde et loannis decimo sexto: « Dicebant ei discipuli: Nunc scimus, quia scis omnia, et non est opus, ut quis te interroget ». Nec mirum, quia ipse eslille, de quo leremiae decimo geptimo: « Ego Dominus scrutans corda et renes, qni do unicuique iuxta viamsuam ».

  1. n cuius rei testimonium, ut ostendat se iu- cognitorem cordium, iubet, hunc curandum surgere in medium, cum subdit: Et ait homini, qui habebat manum aridam; propter quem iili cogitationes superbas cogilabant, ita ut posset eis dici illud Ecclesiastici trigesimo septimo: «0 praesumtio nequissima! unde creata es cooperire aridam malitia»? Surge et sta in medium, id est in loco perspicuo, ut omnes cognoscant, cogitatus suos esse deprehensos, iuxta illud Ecclesiastici primo: « Ne accesseris ad illum duplici corde »; « ne revelet Deus abscondita tua et in medio synagogae elidat te »; quia, secundum quod dicitur Proverbiorum vigesimo sexto, « qui operit odium fraudulenter manifestabitur malitia eius in concilio ». — Et surgens stetit, non timens indignationem Pharisaeorum. Dicebat enim illud lob decimo septimo intra se: « Libera me, Domine, et pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me »; et rursus illud Psalmi: « Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum »; unde ad Domini imperium confortatus, securus stetit. Nec mirum, quia ipsi recte potest dici illud lob quarto: « Ecce, docuisti multos et manus lassas roborasti »; unde poterat hic dicere illud Danielis decimo: « Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: Loquere, Domine mi, quia confortasti me ».

  2. (Vers. 9.). Secundo vero per prudentiam in sermone declinabat eorum machinationes; propter quod additur: Et ait ad illos Lesus: Interrogo vos. — Sed contrarium huius videtur dici Matthaei duodecimo, ubi dicilur, quod ipsi « interrogabant Dominum: Si licet Sabbato curare »? — Ad quod respondet Augustinus, de Concordia Evangelistarum, quod primo ipsi interrogaverunt, et Dominus eis replicavit. Vel potest esse, quod cogitationem interiorem sequitur interrogationis forma. Matthaeus intelligit, quod in auribus Dei cogitare est loqui, et dubitare est interrogare. — Et proponit cautam interrogationem: Si licet Sabbato bene facere, an male; animam saluam facere, an perdere? Hoc quaerit non tanquam dubium, sed tanquam indubitanter verum, ut altera pars detur. Constat enim, quod licet Sabbatis bene facere, vel non bene facere; salvare animam, vel non salvare, quia inter contradiclorie opposita nihil est medium. Sed non bene facere, cum est locus et opportunitas, est negligere bonum, et hoc est male facere. Igitur hoc est certum et verum disiunctum, de quo necesse est dare alteram partem; sed hanc non possunt dare: licet male facere, vel animam perdere: restat igilur, ex hac interrogatione ipsos esse convictos, quod licet Sabbato bene facere et animam curare; et sic non poterant respondere. Unde impletum est illud lob nono: « Si repenle interroget, quis respondebit ei? Aut quis poterit ei dicere: Cur ita facis»? Et ideo ad Romanos nono: « 0 homo! quis es tu, ut respondeas Deo »? Unde lob nono dicitur, quod « non poterit respondere ei unum pro mille ». In Matthaei autem duodecimo islud disiunctum non sic proponitur, sed altera pars quaeritur et probatur a minori per liberationem ovis a fovea; multo igitur fortius liberandus est homo, de quo in Psalmo: « Omnia subiecisti sub pedibus eius » etc. rus, ct intcrrogaverit quae Marcus [3, 4.] ct I.ucas eum inlcrrogasse commemorant etc. Cfr. Glossa ordinnria apud Lyranum in Mattli. 12, 10. et Marc. 3, i.

'" Vulgata Sabbatis. — Superius pro Et proponit caiitam interrogationem Vat. Proinde proponit interrogationis formam el dicit, quae etiam inferius pro detur substituit concedntur.

  1. (Vers. 10.). Tertio aulem per e/pcaciam in opere deiiciebat eorum praesumtiones; propter quod subiungitur: Et circumspectis omnibus, lanquam iam confusis, ut iam posset dicere illud lob decimo septimo: « Ergo vos convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem ». — Et quia nullus poterat contradicere, ad verilatis confirmationem subditur: Dixit homini: Extende manum tuam. — Et quoniam « sermo eius potestate plenus est », sicut dicitur Ecclesiastae oclavo; ideo subditur: Et extendit, et restituta est sanitati manus eius, -'111 quo ostendit Dominus, se esse Legis et Sabbati dominum. Nam ipse erat, qui Moysi, Exodi quarlo, sanavit manum per solum imperium; ipse etiam erat, qui leroboam, idololatrae regis Israel, manum siccavit et iterum sanavit, sicut dicitur tertii Regum decimo tertio; ipse, inquam, est ille,dequo dicilur, quod « vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt »; de quo in Psalmo: « Qni propitiatnr omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas »; et hoc solo sermone, ut manifestetur, quod ipse est ille, de quo Sapientiae decimo sexto: « Tuus, Domine, sermo sanavit eos, qui sanat omnia ». Sicut enim Pater per Verbum increatum omnki fecit, ita per Verbum incarnatum, ut dicit Augustinus, omnia refecit.

  2. (Vers. 11.). Ipsi autem repleti sunt insi- P- tertio tangitur perversitas miserabilis jofefe, quae inde obstinata est in malo, unde debuit relevari ad bonum. Haec autem perversitas ostenditur in tribus, scilicet in excaecalione cordis, conspiralione oris et perseculione operis.

Quantum ad excaecalionem cordis dmtnr: Ipsi autem repleli sunl insipientia, boc est caecitate malitiae; Sapientiae secundo: « Ilaec cogitaverunt el erraverunt, excaecavit enim illos malitia eorum». Hac quippe fuerunt repieti et stulti facti sunt iusto iudicio Dei, secundum illud ad Romanos primo: « Tradidit illos Deus in reprobum sensum»; « repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia; plenos invidia, homicidio, dolo, malignitate ». Hac quippe invidia erant excaecati, quia « sapiens est ille cui sapiunt res, prout sunt»; invidus autem aliena felicitate torquetur. Tales erant hi; unde eis competebat illud Baruch tertio: « Quoniam non habuerunt sapientiam, perierunt propter suani insipientiam ». Haec autem plenitudo insipienliae est vera vcujuilas. quia « divitiae salutis, sapientia et scientia»; igitur ab oppoiitis insipientia est inopia; ideo dicitur Proverbiorum decimo nono: a Melior est [jauper ambulans in simplicitate sua, quam dives tfjrquens labia sua et insipiens ».

  1. Quanlum ad conspirationem autem oris additur: Et colloquebantur ad myicm, mutuo sermone se ipsos provocantes ad malum: Sic fecerunt loannis undecimo: « Collegerunt pontifices et Pharisaei consilium et dicebant: Quid faciuuis » etc. Hoc consilium figuraliler praecessit in fratribus loseph; Genesis trigesimo seplimo: « Mutuo loquebantur, dicentes: Ecce, somniator venit; venite, occidamus eum ». Hoc consiliuin erat impium; ideo Genesis quadragesimo nono: « In consilium eorum non veniat anima mea »; leremiae decimo octavo: « Tu scis omne consiliiun eorum adversum me in mortem; iie propitieris iniquitatibus eoruin ».

  2. Quantum ad persecutionem operis subditur: Quidnam fncerent de Iesu, id est, quomodo eum morti tradere possent; quod et fecerunt, licet non slatim, secundum illud loannis septimo: « Nemo misit in eum manus, quia nondum venerat liora eius». Sed tamen post fecerunt, sicuf dicitur Actuum tertio: « Auctorem vitae interemistis el petistis virum homicidam donari vobis ». Unde ipse Salvator dicere poterat illud leremiae undecimo: « Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi consilia eorum. Ego autem quasi agnus mansuetus, qui iwrtatur ad victimam, et non cognovi, quoniam cogitaverunt consilia, (licentes: Miltamus lignum in panem eius» etc.

  3. Spirilualiler intelligendum, quod ariditas., „.., est ni anima defectus vigoris propler absentiam gratiae, secundum illud loannis decimo quinto: « Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et arescet ». Haec autem ariditas septem de causis introducitur secundum septem capitalia peccata. Unde nota, quod est ariditas *u/>e;'6/a€ sive ex superbia proveniens; EGclesiastici decimo: « Radices gentium superbarum arefecit Dominus ». — Et invidiae; lacobi primo: « Exortus est sol cum ardore et arefecit foenum »; et in Psalmo: « Fiant sicut foenum tectorum ». — Et irae, de qua Marci nono c. 30. (c. 23.) ct III. Topic. c. 4. (c. 6.). Vide eliam BoeUi., 11. de DilTerenllis topic, ubl pro loco ab oppositis haiic allcrt niaxiiuam proposltionein: Contraria contrariis conveniunt.

de daemoniaco, qui «spumat et stridet dentibus suis et arescit ». — Et accidiae; Proverbiorum decimo septimo: « Spiritus tristis exsiccat ossa »; Numerorum undecimo: « Arida est anima nostra » « nauseat super hoc cibo levissimo ». — Et avaritiae; Ecclesiastici decimo quarto: « Insatiabilis est oculus cupjdi, in parte iniquitatis non satiabitur, donec consumet arefaciens animam suam ». — Et gulae; Nahum primo: « Convivium pariter potantium consumetur quasi stipula ariditate plena». — Et luxuriae; Psalmus: « Ossa mea sicut cremium aruerunt, percussus sum ut foenum, et aruit cor raeum » elc; « Omnis caro foenum », Isaiae quadragesimo; et lob trigesimo: «.Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt ».

  1. Sic igitur ex septem causis accipitur ariditas spiritualis, quae etiam est septiformis: scilicet aridilas cordis ad bene cogitandum; Isaiae vigesimo primo: « Emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me». — Et aridilas oris ad desiderandum; ludith septimo: « Erit flnis noster brevis in ore gladii, qui longior eflicitur in ariditate sitis ». — Et verbi A docendum; Oseenono: « Da eis, Domine, vulvam sine liberis et ubera arentia ». — Et ainditas brachii ad dperandum; Zachariae undecimo: « Brachium eius ariditate siccabitur ». — Et ariditas manus ad largiendum; lob decimo quinto: « Antequam dies eius impleatur, peribit, et manus eius arescet. — Et cutis ad conversandum; lob septimo: « Cutis mea aruit et contracta est». — Est postremo ariditas virtutis ad sustinendum; *samm: « Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis ».

  2. Hic autem aegrotus habens manum aridam significat ariditatem avaritiae, quae sanatur, cum divino imperio manus extenditur ad eleemosynam largiendam, secundum illud Proverbiorum ultimo: « Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem ». Et illa exiensio impetrat vigorem gratiae, secundum illud Ecclesiastici decimo septimo: « Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam fonservabit ». — Exemplum autem et experimentum apparet manifeste in quodam rege Angliae, qui faciebat eleemosynas largas, cuius manus et brachium manet integrum et incorruptum, dicente sibi quadam die quodam episcopo, cum exteudisset manum, ut daret pauperi scutellam argenteam, quam ante se habebat, nunqnam manum eius siccandam; quod verbum impletum dicitur esse usque in praesentem diem. Tertio determinatur vocatorum instructio per duo.

  3. Factum esl autem in illis diebus, exiit etc. Postquam determinata est doctrinae Christi authenticatio et discipulorum vocatio, hic subditur tertia pars, in qua fit vocatorum instructio. Et quoniam instructio discipulorum duplex est, scilicet communis et specialis: communi-s scilicet in doctrina eorum quae requiruntur ad salutem omnium; specialis, in doctrina mysterii Scripturarum; ideo pars ista habet duas: in quarum prima erudiuntur Apostoli in veritate expHcata et praeceptis apertis; in secunda instruuntur in explicandis parabolis et parabolice dictis, infra octavo: Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat etc.

In prima parte Apostoli inBtTuantur in veritate explioata et praeceptis apeitis.

Prima pars habet duas: in prima exprimitur veritas doctrinae; in secunda vero ad confirmationem doclrinae declaratur sublimitas in Doctore, infra septimo: Cum autem implesset omnia verba sua etc.

Primo exprimitur veritas dootiinae tripliciter.

. Prima pars, quae continet praesens capitulum, habet tres. Quia enim doctrina non debet communicari indignis et fastidiosis, sed idoneis etstudiosis; ideo primo praemittitur segregatio discipulorum; secundo vero, attractio auditorum, ibi: Et desoendens cum illis de monte; lertio vero, explicatio documentorum, ibi: Et ipse, elevatis oculis etc.

Circa seqregationem autem discipulorum quatuor jntroducuntur, quae ipsam perficmnt, oratio divina impelrativa doni, electio meriti, institutio imposiliva o/pcii, nominatio discreliva consorlii.

  1. (Vers. 12.). Praemittitur divina oratio impetrativa doni ipsis discipulis eligendis, cum dicitur: fuit Aedanus, qui, teste Beda (loc. cit.), o delectatus tali facto pietatis, apprehendit dexteram eius [regis] et ait: Nunquam inveterascat haec manus. Quod et ita iuxta votum benedictionis eius provenit. Nam cum, interfecto illo in pugna, maiius cum brachio a cetero essent corpore resectae, contigit, ut hactenus incorruptae perdurent « etc.

Faclum est autem in illis diebus, exiit in montem ordre; exiit, scilicet de civitate et consorlio turbarum, ut esset eius oratio quieta. Hinc dicitur de ludith, quod « petiit, ul daretur ei copia, nocte et ante lucem egrediendi ad orationem », ludith duodecimo. Et quod plus, exiit in montem, scihcet ascendendo, ut ostenderet, quod oratiodebet esse elevala, el orans elevatus a terrenis; quia, sicut dicit Damascenus, « oratio esl ascensus intellectus in Deum ».

  1. Huius figura praecessit in Moyse, Exodi decimo septimo, ubi dicitur, quod « Moyses ascendit in verlicem collis, cumque elevaret Moyses ma- Dus, vincebat Israel ». — De his duobus, scilicet de recessu a turbis et ascensu in montem, dicitur Matthaei decimo quarto: « Dimissa turba, ascendit in montem solus orare ». Hofum duorum flgura praecessit in Abraham, de quo Genesis vigesimo secundo dicitur, quod « dixit ad pueros suos: Exspectare hic cum asino », scilicet in valle; « ego autem et puer illuc usque pergentes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos ». — Per hunc etiam moduni debet adorare anima sancta, cuius informatio apparet in ludith, de qua duodecimo dicitur, quod « egrediebatur nocte in vallem Bethuliae et ascendebat et adorabat Dominum Deum Israel ».

  2. Et quia non sufficit oratio quantumcumque devota, nisi etiam sit assidua; ideo subditur: Et erat pernoctans in oratione Dei; ita ut posset dicere cum David, quod « media nocte surgebam ad confitendum tibi »; unde et Moyses, « ascendens in montem, fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus», Exodi vigesimo quarto. Per hunc modum debent spirituales viri facere, iuxta quod dicitur Threnorum secundo: « Consurge, in nocte lauda in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini ». Hinc est,quoddicitur de illa Sara devota Tobiae tertio, quod « perrexit in superius cubiculum domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit, sed in oratione persistens, cnm lacrymis deprecabatur Dominum ».

  3. (Vers. 13.). Secundo vero subditur electio insinuatiua meriti in discipulis promovendis, cum subditur: FA cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit ex ipsis duodecim. In die vocat, quia, sicut loannis undecimo dicilur, « qui ambulaverit in die non olTeridit, quia lucem huius mundi videt», scilicet Christum,qui « est Inx vera, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum », loannis primo; et ideo primae Petri secundo: « De tenebris vos vocavit in admirabile luinen suum ». discipuh Chrisli digni erant honorari, secundum illud Psalmi: « Nimis honorificati sunt amici tui, Deus»,et hoc, quia discipuli. Ad discipulatum Christi requiritur perfecta humilitas; Matthaei iiiidecimo: « Discite a me, quia mitis sum et huraihs corde». Ilem, perfectapaw/jerto; infra decimo quarto: « Nisi quis renuntiaverit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus». Item, perfecta carilas; loannis decimo tertio: « In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei eritis, si dilectionein riti, quia duodecimus est primus numerus abundans. Unde Matthaei quinto Christus ait: « Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribaruin et Pharisaeorum, non intrabilis in regnum caelorum». Hic autem numerus designatur in duodecim filiis lacob, Genesis quadragesimo sexto; in duodecim lapidibus, Exodi vigesimo octavo; in duodecim principibus plebis Israel, Numerorum decimo septimo; in duodecim exploraloribus missis a Moyse, Numerorum decimo terlio; in duodecim fontibus aquarum, Exodi decimo quinto; in duodecim lapidibus de lordane extractis, losue quarto; in duodecim bobus sustentantibus mare aeneum, terlii Reguni septimo; in duodecim horis diei, loannis undecimo; in- duodecim fundafimitis civilatis, Apocalypsis vigesimo primo. Fuerunt enim Apostoli flguris plurimis designati propter multiplicem dignitatem. Fuerunt enim palriarchae filiorum spirilualium procreatione *-; lapides pretiosi, virtutum varietate; principes multiludinis, praelationis sublimitate; exploratores, contemplationis subtililate; fontes aquarum, sapientiae profuiiditate; lapides lordanis, fldei fundatione; boves, praedicationis exercitatione; horae diei, exemplornm honestate; fundamenta civitatis, totius Ecclesiae supportatione. merum faciunt; nam usque ad sexdecim perveniunt. Habet enim eas quinque: duodecimam, se.xtam, quartani, tertiam, diinidiam; nam duodecima eius unum est, sexta duo... unum autem et duo et iria et quatuor et sex in sunimam ducia sexdecim sunt. Cfr. tom. IV. pag. 972, nota 3.

  4. Tertio vero adiungitur imtitulio impositiva officii n electis, cum subditur: Quos et apostolos nominavit, id est missos; in quo auctoritatem dedit praecipuam praedicandi; ad Romanos decimo: « Quomodo praedicabunt, nisi mittantur »? Unde conqueritur Dominus de malis prophetis leremiae vigesimo tertio: « Non mittebam eos, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabanl ». At non tales Apostoli, de quibus Matthaei decimo dicitur: « Ecce, ego mitto vos sicut oves in medio luporum ». Hos autem misil ad Ecclesiam Dei fundandam et civitateni construendam super illum lapidem vivum, angularem in fundamentis fundatum. Unde.pocaIypsis vigesimo primo: « Murus civitatis habebat fundamenta duodecim, et in ipsis nomina duodecim Apostolorum Agni ». Et ideo ad Ephesios secundo: « Vos estis cives Sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis aedificalio constructa, crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coae- «lificamini in habitaculum Dei in Spiritu sancto».

  5. (Vers. 14.). Quarto subiungitur denominalio iliscretiua consorlH in Apostolis iam promolis; (luod notatur, cum subditur: Simonem, qui cognominatur Petrus, et Andream, fratrem eius. Nominat enim Apostolos binos et binos, secundum quod Dominus associavit eos. Unde infra decinio subditur, quod « misit eos binos et binos in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus ».

  6. Et nota, quod hic ponit nomina omnium, sed nou omniuni ponit et cognomina, sed illorum qui habent nomma aequivoca, ut Simoms Petri et Simonis Zelotis et ludae lacobi et Ludae Iscariotis. — Et nota, quod associat fratrem fratri, ut Petrum Andreae et loannem lacobo ad commendandam concor- (liam, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quinto: « In tribus beneplacitum est spiritui meo: concordia fratrum. et amor proximorum ». Nam, sicut dicitur Proverbiorum decimo octavo, « frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firnia ». — Postremo autem Apostolo, scilicet ludae, addit non solum cognomen,,sed etiam crimen, cum dicit: Qui fuit proditor; in quo designatur, quod Dominus in eligendo eum non ignoravit, qualis futurus erat; unde loannis sexto: « Nonne vos elegi, et unus ex vobis diabolus est »?

  7. Licet autem hic esset futurus pessimus, tamen Dommus eum elegit. Competebat enira humilitati, qua iion recusabat consortium suum proditori, et suae benignitati, qua non solum bonis, sed etian malis benignum se ostendebat. Unde et fecit eum dispensatorem, sicut dicilur loannis duodecimo: «Sed ea quae mittebantur, portabat ». — Congruebat etiam statui praesentis Ecclesiae, in qua mali permiscentur bonis, secundum illud Matthaei decinio tertio: « Sinite utraque crescere usque ad messem»;quia « simile est », sicut ibidem dicilur, « regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti » etc. — Expediebat hoc etiam eruditioni nostrae, ut non di/pdamus, si aliquos, qui videnlur slare, cadere videamus; et propter aliquos raalos bonorum consortium non despiciamus, iuxta quod dicitur primae loannis secnndo ®: « Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis ». Ut etiam non praesumamus, si ad dignitates eligainur. Unde Bernardus in epistola ad Coloniensem archiepiscopum sic ait: « Si cunctos, qui eliguntur ad ministerium, constat eligi ad regnum, securus est Colonieiisis archiepiscopus. Quodsi ludara in sacerdotio et Saulem in regno non legitur reprobasse nisi Deus, timeat necesse est et Coloniensis archiepiscopus ». Unde valde terribile est illud Matthaei vigesimo secundo: « Multi sunt vocati, pauci vero electi »; et ideo ad Romanos duodecimo: « Noli altum sapere, sed time ». fectus virtutum, quibus pervenitur usque ad caritatem perfectam, vel usque ad pacem, vel usque ad sapientiam. — De primis sex gradibus, quibus ad carilatem pervenitur, secundae Pelri primo >": « Ministrare in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstiiientia autein patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in cmore fraternitatis caritatem ». Et illi sex gradus recle correspondent istis combinationibus, si nominum interpretationes attendantur. — De gradibus, quibus pervenitur ad pacem, Matthaei quinto: « Beati

pauperes » etc. — De gradibus vero, quibus ad sapientiam pervenitur, Isaiae uadecimo: « Et requiescet super eum spiritus Domini, spirilus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis. Et replebit eum spiritus timoris Domini »; ubi incipit a supremo. Horum figura pulcherrima praecessit in throno Salomonis, ubi dicitur, quod erant « sex gradus», « et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc et inde ». Per leonem intelligitur potestatis auctoritas, per sex gradus sex combinaliones spiritualibus gradibus aptissime respondentes.

  1. Moraliter etiam per nomina Aposlolorum sic combinata insinuatur perfectio praelatorum, specialiter episcoporum, qui ceteros debent praecellere in tribus: in vita, in doctrina, in exemplo sive conversatione bona. Unde Apostolus instruens ad Titum secundo dicit: « Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam»; ecce, doctrina. « Nemo te conlemnat»; ecce, vitxi. « In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum»; ecce, exemplum seu conversatio bona. — Quatuor ergo prima nomina designant perfectionem vitae; quatuor alia perfeclionem doctrinae; alia vero quatuor perfectionem exempli sive conversationis bonae.

  2. Dicit ergo: Simonem, supple vocavit, qui interpretatur obediens. Quem cognominavit Petrum, qui interpretatur agmscens; in quo designatur virtus prudentiae, qua cognominari debet Petrus, id est agnoscens, ex Simone; quia ex humilitate debet procedere cognominatio prudentiae, ut, secundum quod dicitur. Proverbiorum vigesimo tertio, « prudentiae suae ponat modum »; « et ne innitatur prudentiae suae », Proverbiorum lertio; et sic non erit « prudens apud semetipsum », ad Roma- Dos duodecimo, sed « in omnibus prudenter aget », secundum quod de David dicitur primi Regum decimo octavo. — Et Andream, qui interpretatur virilis; in quo exprimitur virtus iustitiae. Alioquin « noli quaerere fieri iudex, nisi virlute valeas irrumpere iniquitates », Ecclesiaslici septimo. — Et /acobum, qui interpretatur supplantalor vel luclalor, per quem insinualur virtus fortiludinis, quae fortiter adversa aggreditur et contra vitia reluctatur; unde ad Ephesios sexto: « Non est nobis colluctatio ailversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi reclores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus ». Sic episcopus debet esse «leo, fortissimus bestiaruni, ut ad nullius paveat occursum », Proverbiorum trigesimo; etiam conlra Deum, ut ei dicalur ilhul quod lacob dictum est Genesis trigesimo secundo: « Si contra Deum fortis fuisti, quanlo magis conlra homines praevalebis ». — Et loannem, qui interpretatur in quo est gratia; per quem intelligitur virtus temperantiae sive continentiae, quae gratia Dei est, secundum illud Sapientiae octavo: « Non possum esse continens, nisi Deus del », maxime quia « virgo a Domino est electus et virgo in aevum permansit»; et Ecclesiastici vigesimo sexto: « Gralia super gratiam, mulier sancta et pudorosa». — Secundum combinalionem istarum quatuor virtutum vidit Ezechiel species « qualuor animalium », « et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partibus, et facies et pennas per quatuor partes habebant », Ezechielis primo 1", in praefigurationem quatuor virtutum, quae Simon autem obediens inlerprelatur >. Secundum Hieron., de Nominib. Hebraic. nov. testam. Luc: Simon, pone moerorem, vel audi Irislitiam.

m exiguntur ad regimen praelatorum, quia « his utilius nihil est in vita hominibus », Sapienliae octavo.

  1. Sequitur de nominibus apostoiicis, quae pertinent ad doctrinam, cum dicit: Philippum, qui interpretatur os lampadis; in quo insinuatur, quod - episcopalis debet esse lucida quantum ad intellectum atulientium, ut sit « aspectus eorum quasi aspectus lampadarum », Ezechielis primo; ut ponatur « lampas super candelabrum », Zachariae quarto, non «submodio», infra undecimo; sed sicut de Elia dicitur Ecclesiastici quadragesimo octavo: « Verbum eius quasi facula ardebal». — Et Bar- Iholomaeum, qui interpretatur filius suspendentis aquas», in quo intelligitur doctrina devota quantum ad affectum, ut ex devotione suspendat et eievet lacrymas usque ad oculum, de quo dicit Dominus ad lob trigesimo octavo »: « Nunquid elevabis in nebula vocem tuam »? scilicet in devotione seu compunclione in docendo; « et impetus aquarum operiet te»? in lacrymando; quod facit Dominus, qui « ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae », leremiae decimo; et « fulgura in pluviam facit», sicut dicit Psalmus, id est comminationes.

  2. (Vers. 15.). Matthaeum, qui inlerpretalur donatus, per quem insinuatur, quod doctrina debet esse aedificatoria ad operandum. Nam post habitam devotionem oportet, quod aliquis auditum sahitarem impleat per bonam operationem; hoc est ab illo specialiter, a quo « omne datum optimum et omne donum perfectum », lacobi primo. Ipse verbo praedicatoris confert virtutem sive gratiam praedicationis et aedificationis; unde Isaiae quadragesimo primo: « Privirtutes oriuntur, videlicet prudentiam, fortitudinem, iustitiam atque temperantiam etc. — Sequitur Sap. 8, 7, cui G subiungit est anima (vide paulo inferius lectionem Vat.). — Superius pro Secundum combimtionem Vat. et G Secundum configurationem. Vau ibidem (coniungeiido sequentia cum praecedentibus) legit: Per mulierem potest spiritualiter intelligi anima secundum confiywationem istarum quatuor virtutum. Vidit etc. mus ad Sion dicet: Ecce, adsum, et lerusalem evangelistam dabo ». — Et Thomam, qui interpretatur abyssus, per quod intelligitur profunditas eruditionis credendorum, ut sit « consilium eius in abysso magna », ut dicitur Ecclesiastici vigesimo quarto. Unde quaeritur a lob trigesjmo octavo: « Nunquid in novissimis abyssi dearabulasti »? « 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius »! quia, « iudicia eius abyssus multa», ad Romanos undecimo et Psalmus. — Et haec quatuor pertinent ad doctrinam, ut sic quatuor rotae « in quatuor partes gradiantur et non revertantur ambulantes», Ezechielis decimo.

  3. Sequitur de illis nominibus, quae Pitment ad exemplum: Jacobum, qui interpretatur luctator, Alphaei, qui interpretatur fugitivus; in qnoexprimitur exemplum perfeclae paupertatis. Unde Gregorius: « Qui ad certamen cum diabolo properat vestimenta abiiciat, ne succumbat. Quid autem sunt terrena omnia nisi quaedam corporis indutnenta »? Unde volentem in paupertate luctari oportet temporalia fugere, secundum quod dicit Psalmus: « Ecce, elongavi fugiens et mansi in solitudine ». Sic Ehas in figura huius fugit a facie lezabel, quae interpretatur fluxus slerquilinii; per quod designatur temporalium fluxibilitas. — Et Simonem, qui interpretatur obediens, qui vocatur Zelotes, id est aemulator; in quo exemphim exprimitur perfectae humilitatis cnm aemulatione ordinalae caritatis; unde primae Petri primo: « Animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius »; Ecclesiastici tertio: « Filii sapientiae, ecclesia iustorum, et natio illorum obedientia et dilectio ».

' Vers. II: Cumque ambularenl, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes (cfr. 1, 17.). Pro et non revertantur codd. et revertantur, pro qua falsa lectione iam secunda manus in D substituit nec reverlanlur, Gregor., I. Homil. in Ezech. homil. 3. n. 16: Pennata animalia, videlicet praedicatores sancti, cum incedunt, minime rever luntur, quia sic a terrenis actibus ad spiritualia pertranseunt, ut ad ea quae rcliquerunt, ulterius nullatenus reflectantur. Quasi enim per quandam viam eis incedere est mente ire semper ad meliora. Quocontra de reprobis dicilur, quia reversi sunt corde in Aegyptum [Niim. 14, 3. seq.]. Et per semelipsam Verilas dicit [Luc. 9, 62.]: Nemo mittens manum ad aralrum etc.

' Hieron., loc. cit.: Alpkaeus, fugitivus, sed melius millesimus, vel doctiis. — Sententia Gregorii habetur II. Homil. in Evang. hnmil. 32. n. 2.

« Psalm. S4, S. — Seqiiilr.:- 111. Reg. 19, 3. seq.: Timuit ergo Elias el surgens abiit... Et perrexit in desertum ctc. Hieron., de Nominib. Hebraic. vet. testam. III. Reg.: « Izabel, cohabilalrix, sive (luxus vanus ». Ibid. nov. tesiam. de Apoc. loannis: lezabel, fluxus sanguinis, vel (luens sanguine, sed melius, ubi est slerquiliniuni.

° Hieron., loc. cit. nov. testam. Marci: « Cenna, zelotes; unde in alio loco Cananaeus, in alio Zeloles dicitur ». Beda, II. in Luc 6, 15: Simon autem Zelotes ipse est ct Simon Cananaeus de vico Gnlilaeae Cana, ubi aquas Dominus convertit in vinum. Cana quippe zelus, Cananaeus zelotes interpretatur. — Duo seqq. loci sunt I. Pelr. 1, 22. et Eccli. 3, 1.

  1. (Vers. IG.). ludam, qiii interpretatur confitens, lacobi, ut sit in exemplum strenuilalis in agendo; Matthaei quinlo: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera veslra bona el glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est ». Hinc Tobiae duodecimo: « Benedicite Dominum caeli et corani omnibus viventibus confilemini illi». Hinc est, quod in benedictione ludae dicitur Deuteronomii trigesimo tertio: « Manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius conlra adversarios eius erit »; unde ipse ascendit ante alios in proelium, ludicum primo. — Et ludam Iscariotem, qui interpretatur memoria mortis; in quo intelligitur exemplum morti/icationis carnis. Unde Gregorius: « Nihil adeo valet ad domanda carnfs vitia quam cogilare, qualis caro nostra post mortem sit futura ». Et hoc debent facere, «ne, cum aliis praedicaveriiit, ipsi reprobi elTiciantur », secundum quod dicit Apostolus primae ad Corinlhios nono: « Castigo corpus meum » etc.; propter qmxi dicitur infra duodecimo: « Sint lumbi vestri praecincti » etc. Sed quia multi decipiuntur et traduntur occasione mortiflcatae carnis, quia inde gloriantur, ut hypocritae, qui « ore confitentur, se nosse Deum, et facto negant», secundum quod dicitur ad Titum primo; caveanl, neper proditionem huiusmodi reprobentur, quia hic subditur: Qui fuit proditor. Hinc est, quod dicit Apostolus secundae ad Timotheum tertio, quod «t in novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et erunl homines se ipsos amantes »; et sequitur: « Prodilores, protervi, invidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes ». — Et haec pertinent ad exemplum et hi sunt quatuor paralytici portitores, supra quinto. Et in hunc modum nominum apostolicorum designatur mysterium; et sic terminatur haec pars.

  2. (Vers. 17.). Et descendens cum illis etc. Post discipuloruni segregationem subiungit hic Evangelista auditorum attractionem, quam describit Evan- Vulgata Et ludam. — Hieron., loc. clt. nov. testam. de Matthaeo: ludm, confitens, sive gloriflcans. — Subinde allegatur Matth. 5, 16. — Inferius pro strennilatis [E firmilalis'] in agendo Vat. fraternitatis in agendo. gelista quantum ad quatuor: quantum ad discipubs comitantes, quantum ad populos concurrentes, quantum ad causas incitantes et quantum ad efficacias Quanlum ad discipulos comitantes dicit: Et descendens, de monte, cum illis, id est cum duodecim iam electis, qui ipsum semper comitabantur, secundum quod infra vigesimo secundo dicitur: « Vos estis, qui periiiansistis mecum in tentationibus meis»; stetit in loco campestri, id est plano et communi, ut onines possent accedere ad audiendam sapientiam, ut possent dicere: « Ecce, audivimus eum in Ephrata, invenimus eum in campis silvae ». Et sic implelum est illud Proverbiorum primo: « Sapienlia foris praedicat, iii plateis dat voceni suam, in capite tnrbarum clamitat». — Ad huius sapienliae clamorem allrahebantur praecipue discipuli; unde subdit: Et turba discipulorum eius, scilicet stetit cum eo. Hoc dicit quantum ad alios discipulos, Aposlolis inferiores. Nam perfectis discipulis fecerat sermonem in monlis cacumine, sicut dicitur Matthaei quinto: « Videns Lesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesseriinl ad eum discipuli eius ». Istis vero tanquam imperfectis condescendens, sermonem fecit in descensu de monte; unde dicuntur turba, quia multi erant, multitudini etiam propinqui. Mulliplicabantur enim discipuli Christi, sicut dicitur loannis quarto: «.udierunt Pharisaei, quia Lesus plures discipulos facit quam loannes ». Istis non erant secreta communicanda, quia ex auditu secretorum scandaiizabanlur; unde dicitur loannis sexto, quod ex verbo, quod dixerat, « iiiuiti discipulorum eius abierunt retro et iam cum illo non ambulabant. Et dixit Lesus ad duodecim: Nunquid et vos vultis abire »? cum istis scilicet discipulis.

  3. Dicitur Lesus slare, sed cum aliis perfectis sedere; in quo oslepdit, quod « nos firmiores debemus imbecillitates inflrmorum sustinere et non nobis placere », ad Romanos decimo quinto. — Et casione mortifimlae carnis, quod habefVat., et D primitus habuisse videtur, eo excepto, quod pro mortificatae perperam exhibet mortificare. Lectio, quam substituit secunda manus in D, est haec: Sed multi decipimtur et creduntur morlificare se carnis occasione, qui inde glorianliir... unde [etiam ACG habenl unde] caveant, ne etc. Vat., codd. conlradicentibus, prosequitur: cum proditore luda numerentur, rie quo hic subditur etc. — Secundum Du Cange, Glossarium etc, tradere idem est ac prodere, sicut et tradilor idem valet ac proditor.

° Vers. I. et 2, post quos v. i. seq.

descendit cum illis, ad exemplum humilitatis, secundum illud Ecclesiastici trigesimo secundo: « Rectoreni te posuerunt? Noii extolli; esto in iliis quasi unus ex. illis ». Unde sua benignitate omnes attrahebat et adunabat, sicut gallina pullos; Malthaei vigesinio tertio: « Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos » etc. Nec immerito, quia de ipso dictum est Deuteronomii trigesimo secundo: « Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et vastae solitudinis; circumduxit eum el docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui. Sicut aquila, provocans ad volandum pullos suos, expandit alas super eos » etc.

  1. Quantura ad populos concurrentes subditur: Et multitudo copiosa plebis, scilicet stetit cum eo, qui scilicet ex diversis locis convenerant; convenerant tam de locis- propinquis, quantum ad quae jjj.. Qmni ludaea et Samaria el /erusalem, quae intra regnum Israel erant; ludaea nomen est regni, Samaria principalior civitas in regno decem tribuum, et lerusalem principalior iii regno duarum; ab his omnibus confluebant ad Christum, secundum illud Isaiae secundo: « Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes eentes»; quam etiam de locis remotis, quantum ad quae dicit: El maritima et Tyri el Sidonis. Et debet iterari: multitudo copiosa plebis, a maritima, et multitudo copiosa Tyri et Sidonis, id est, de Tyro et Sidone. Et haec erant loca remota, sicut dicit Beda in Glossa, quod « maritima non a proximo mari Galilaeae, sed a mari magno cognominatur»; Isaiae sexagesimo: « Tunc videbis et afilues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentjum venerit tibi ». — Hoc autem praefiguratum fuit in Salomone, tertii Regum decimo, ubi dicitur, quod « omnes desiderabant videre vultum Salomonis et audire sapientiam eius ».

  2. (Vers. 18.). Quantum ad causas incitantes subiungitur: Qai venerant, ut audirent eum, quantum ad illustrationem veritatis in mente, et sanarentur ab infirmitalibus suis, quantum ad curationem salutis in carne. Et haec eral recta inlenlio, secundum illud Osee sexto: « Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit et sanabit nos »; et post: « Et vivemus in conspectu eius, sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum». In hoc ostendebant isti, quod erant de ovibus Christi, quia ad ipsum concurrebant ad veritatem et salutem percipiendam; loannis decimo: « Oves meae vocem meani audient, et ego cognosco eas, et sequentur me, et ego vitam aeternam do eis ». Amor igitur veritatis intelligendae et sanitatis obtinendae attrahebat eos, ut venirent ad Christum, sicut ad magistrum et sicut ad medicum. Ad primum invitat Salvator in Psahno: « Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos »; ad secundum in Matthaei undecimo: « Venite ad me, omnes, qui lahoratis el onerali estis; et ego reficiam vos ».

  3. Quantum ad efficacias sequentes subinfertur: Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur; in quo tangitur efiicacia virtutis respectu spirituum immundorum; Zachariae decimo tertio: « Spiritum immundum auferam de terra». Isti spiritus immundi vexant eos quos possident; Matthaei decimo quinto: « Filia mea male a daemonio vexatur ». Haec vexatio compellebat eos fugere ad Christum, quia, secundum quod dicilur Isaiae simo octavo, tantummodo « vexatio intellectum dabit auditui »; secundum autem quod dicit Gregorius, « mala, quae nos hic premunt, ad Deum ire compellunt». Certe dum ad Deum compellunt, ad bonam dispositionem deducunt, secundum illud Sapientiae tertio: « In paucis vexati, in multis bene disponentur ».

  4. (Vers. 19.). Nec tantum efficacia erat in animam, sed etiam in corpus per ipsius Christi pus; quod notatur, cum subdit: El omnis turba quaerebat eum tangere, ex fide scilicet et devotione, sicut illa muher,dequa Matthaei nono: « Si tetigero fimbriam veslimenti eius, salva ero ». — Et merito devoti erant; unde subditur: Quia virtus de illo exibat et sanabat omnes, id est operatio virtutis; infra octavo: « Ego cognovi, virtutem de me exiisse ». Tunc uirtu exit, quando, latens in se, manifestatur in opere, secundum illud Sapienliae duodecimo: quae etiani exteras civitales excitat ». Hieron., V. Comment. in ler. 25, 21: Tyrus et Sidon in Phoenicis littore principes civitales. — Subinde allegatur Isai. 60, 5.

« Virtutem ostendis, qui non crederis esse in virtute consummatus ». Tunc etiam exit, quando aliis communicat, secundum illud Isaiae quadragesimo: « Qui dat lasso virtutem et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat ». Et magna erat haec virtus, quae in omnes poterat, secundum illud Sapientiae decimo quarlo »: « Potens es ex omnibus sanare »; et decimo sexto: « Qui conversus erat non per id quod videbat, sanabatur, sed per te, omnium Salvatoreni ». Et hoc maxime attrahebat omnes ad Christum; unde dicitur loannis sexto: « Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his qui infirmabantur ».

  1. Spiritualiler nota hic, quod auditores, qui veniunt ad Christum, attrahuntur de sex locis, de - scilicet ludaeorum et tribus gentilium. Per loca ludaeorum signantur iusti, per loca geniilium — Tria autem ponuntur loca ludaeorum secuiidum statum triplicem iustorum. ludaea enim interpretatur conplens et significat statum activorum, qui Christum bonis operibus confitentur; Osee decimo: « Arabit ludas, et confringet sibi sulcos lacob »; Tobiae decimo tertio: « Confitemini illi et Regem saeculorum exaltate in operibus vestris ». — Samaria, quae interpretatur custodia, significat statum praelatorum. Nani illis dicitur tertii Regum vigesimo: « Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius ». — lerusalem, quae interpretatur insio pacis, signiflcat statum coidmnplativorum; Isaiae sexagesimo: « Surge, illuminare, lerusalem, quia venit lumen tuum »; Tobiae decimo tertio dicitur de lerusalem: « Beati omnes, qui diligunt te et gaudent in pace tua ».

  2. Tria etiam ponuntur loca gentilium secundum triplicem statum peccatorum. Marilima enim, ventosa est et frequenter turbulenta, signiflcat vanitatem et turbulentiam superborum; Isaiae quinquagesimo septimo: « Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest ». — Tyrus, quae interpretatur angustia, significat anxietatem et angustiam cupidorum; Ecclesiastici vigesimo septimo: « Inter medium emplionis et venditionis angustiabitur peccator »; Ecclesiastici quinto: « Noli esse anxius in divitiis iniustis ». — Sidon, quae interpretatur venatio, significat desiderium et concupiscentiam carnalium; unde in Psalmo: « Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem ». — Omnes hi concurrunt ad Christun», sed iusti tanquam ad magistrum, ut doceantur sapientiam, quia, secundum illud Proverbiorum nono, « doce iustum, et festinabit accipere »; et Deuteronomii penultimo: « Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius ». Sed peccatores ut ad amicum, ut assequantur misericordiam; infra decimo quinto: « Erant appropinquantes ad lesum publicani et peccatores, ut audirent illum »; a quibus primo eiiciuntur daemones per expulsionem culpae; secundo sanantur in tactu per curationem.lequelae, iuxta quod dicitur in Psalmo: « Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas».

  3. Et ipse, elevalis oculis elc. Post eleclionem discipulorum et attractionem auditorum suMitur hic explicatio documentorum. Est autem pars ista tripartita secundum tria, quorum notitia est ad salutem necessaria, sciicei praemiorum, suppliciorum, praeceptorum. Priiiia igitur pars est de praemiis, secunda de suppliciis, ibi: Verumtamen vae vobis divilibus! tertia de praeceptis, ibi: Sed vobis dico, qui auditis etc. Prima pars continet promissiones praemiorum; secunda, comminationes poenarum sive suppliciorum; tertia vero, leges praeceptorum. In promissis praemiis docemur, quid sperandum; in comminatis suppliciis, quid timendum; in praeceptis vero, quid operandum.

Circa promissionem autem beatitudinum nota, quod quatuor promittit, scilicet regnum, quod consistit in participatione divinae potestatis; saturitatem, quae consistit in gustu divinae bonitatis; risum, qui consistit in contemplationa divinae veritatis; et mercedem multam, quae consistit in duratione aeternitatis. Et haec quatuor designantur ad Ephesios tertio: « Ut possitis, inquit, comprehendere cnm omnibus Sanctis, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum »: bngitudo aeternitatis, latitudo bonitatis, sublimitas potestatis et profunditas sapientiae sive veritatis. Haec autem quatuor proraittit quatuor generibus meritorum erigentium nos ad Deum et rectificantium liberum arbitrium nostrum. Regnum enim opulentiae promittitur contemnentibus bona temporalia, cuiusmodi sunt pauperes; convivium abundantiae desiderantibus spiritualia, et hi e.mrientes dicuntur; risus iucunditatis detestantibus (losue): Tyrus, quae Hebraice dicitur Sor, et interpretatur tribulatio, sive angustia, vel fortitudo. — Sequuntur Eccli. 27, 2. et 5, 10.

' Hieron., loc. cit. de Deut.; Sidon, venaUo tristitiae, sive inutilitas Ibid. nov. testam. de Matthaeo: Sidona, venaiin. — Subinde allegatur Ps. 58, 7.

mala culpae, et hi dkmlur flentes; multitudo mercedis sustinentibus mala poenae, et hi patientes. In his quatuor clauditur perfectio voluntatis humanae respectu duplicis boni et respectu duplicis mali.

SO. (Vers. 20.). Primo ergo promittit pauperibus regnum opulentiae propter contemptum tempoj-alium, et tales erant discipuli, et ideo dicit: Et ipse, ekvatis ocuHs in discipulos suos, dicebat: Beati pauperes etc. Elevando oculos dicit beatos, quia « oculi Domini super iustos», et maxime super pauperes; Ecclesiastici undecimo: « Est homo marcidus et indigens recuperatione, deficiens virtute et abundans paupertate, et ocuUis Domini respexit illum in bono ». Ideo autem vocat beatos hos paupe-:res, quia sunt ad beatitudinem praeparati. — Et ideo addit: Quoniam vestrum est regnum Pei; quod quidem est valde magnum. Nam in Psalmo: « Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum». Hoc dicit esse pauperum, quia illius pauperes sunt heredes, secundum illud lacobi secundo: « Nonne Deus elegit pauperes in hoc mimdo, divites in fide, heredes regni, quod repromisit Deus diligentibusse»? « Melior est ergo pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua et insipiens», Proverbiorum decimo nono.

bl. Et nota, quod dicit est de praesenti sive propter certitudinem promissionis, sive etiam quia veri pauperes nunc quodam modo incipiunt esse reges, secundum illud secundae ad Corinthios sexto: « Tanquam nihil habentes et omnia possidentes ». « Altissiraa enim paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis», sicut dicitur secundae ad Corinthios octavo. Unde iam quasi felices sunt, non miseri reputandi pauperes evangelici sive voluntarii. Seneca: « Nemo nascitur dives: quisquis exit in lucem, iussus est pane et lacte esse contentus ». « Nemo ad haec pauper est; inter quae si quis desiderium suum clauserit, cum love poterit de felicitate contendere ».

Et nota, quod a powpertoe incipit, quia, sicut ibi dicit Ambrosius, « paupertas est prima virtutum, quia qui contempserit saecularia tur aeterna », aemulus illius pauperis, «qui, cum dives esset, factus est propter nos egenus », secundae ad Corinthios octavo.

  1. (Vers. 21.). Secundo promittit esurientibus esuritis, scilicet cibum iustitiae, secundum quod dicitur in Glossa Matthaei quinto. Quoniam saturabimini, per convivium abundantiae. Ambrosius: «Qui esurit virium quaerit augmentum», secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: « Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient». Illi iustitiam esuriunt, qui possunt dicere cum Iesu illud loannis quarto: « Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei ». Illi etiam iustitiam esuriunt, qui amore iustitiae libenter esuriem patiuntur; et hi possunt cum Apostolo dicere illud primae ad Corinthios quarlo: « Usque in hanc horam esurimus et sitimus ». Tales fuerunt illi sancti Patres, de qui-' bus ad Hebraeos undecimo dicitur, quod « circuierunl in melotis, egentes, angustiati, afflicti » etc. Tales a Domino saturabuntur, quia, Apocalypsis septimo, « Mon esurient neque sitient amplius, nec cadet super illos sol neque ulius aestus, quoniam Agnus, qui in raedio throni est, reget illos ». Et hoc erit in divina gloria, secundum quod in Psalmo dicitur: « Satiabor, cum apparuerit gloria tua»; et iterum: « Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos ». Et sic impletum est illud primi Regum secundoi: « Famelici saturati sunt ». Nec mirum, quia, Isaiae vigesimo quinto, « faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium vindemiae, pinguium medullalorum, vindemiae defaecatae » et rursus, secundum illud Psalmi: « Cibavit eos ex adipe frumenli et de petra raelle saturavit eos».

S3. Tertio promittit flmtibus risum iucunditatis propter pomitentiam de malo culpae, cum ad- iungit: Beati, qui nunc fletis, scilicet pro malis. n l j commissis, sicut Ezechias, « conversus ad parietem », « flevit fletu magno», sicut dicitur Isaiae trigesimo octavo; sicut etiam Petrus, de quo Matthaei vigesimo sexto tost negationem dicitur, quod « egressus foras flevit amare »; et lob trigesimo: « Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium ». — Vel pro peccatis alienis, sicut David super Saulem, secundi Regum primo; sic Christus super lerusalem, infra decimo nono: « Videns civitatem, flevit super eam». — Vel: nunc fletis, scilicet pro alienis miseriis; lob trigesimo: « Flebam quondam super eo qui aSlictus erat »; ad Romanos duodecimo: « Flere cum flentibus ». — Vel: Qui nunc fletis, pro evadendis lentationibus peccatorum et sequelis; ludicum secundo dicitur, quod « cum loqueretur ad filios Israel Angelus Domini, elevaverunt vocera suam et fleverunt. Et vocatum est nomen loci illius locus flentium sive lacrymarum ». Et hic locus est status praesentis vitae, qui non durat nisi ad nunc. Et ideo dicit: Qui nunc fl£tis; primae Petri primo: « Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod per ignem probatur, inveniatur in laudem » etc. — Vel: Qui nunc fl£tis, scilicet pro desiderio aeternorum, et hic est proprius intellectus; loannis decimo sexto: « Plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium »; et Psalmus: « Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicilur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus»? Istis dicit: estis beati, quia ridebitis, risu spirituali, qui consistit in iucunditate menlis propter contemplationem veritatis; lob octavo: « Implebitur risu os luum, et labia lua iubilo »; quia dicitur Proverbiorum ultimo: « Fortitudo el.decor indumenlum eius, et ridebit in die novissimo ». Hic risus erit de bonis propriis et alienis, secundum quod dicitur de Sara Genesis vigesimo primo: « Risum fecit mihi Dominus, et quicumque audierit, corridebit mihi ».

S4. (Vers. 22.). Quarto vero vi)m.W, palienlibus magnitudinem mercedis propter lokrantiam in malo poenae, cum subdit: Beati eritis, curn vos oderint homines, scilicet quantum ad actum cordis. Optime dicit: homines, id est animales et Ijestiales, quia « homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis »; primae ad Corinthios terlio,: « Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis»? secundum illum scilicet hominem, de quo dicitur Ecclesiaslici vigesimo octavo: « Homo homini servat iram ». Isti oderunt servos Christi; Proverbiorum decimo nono: « Fratres hominis pauperis oderunt eum »; et Matthaei decimo: « Eritis odio omnibus hominibus propter noinen meum». — Quantum ad actum operis addit: Et cum separaverint vos, scilicet eiiciendo extra synagogas, secundum illud loannis nono: « lam conspiraverant ludaei, ul, si quis enm confiteretur Christum, extra synagogam fieret », et ita in opprobrium separaretur ab aliis, etiam ab ipsis domesticis, quemadmodum praedicabat Dominus venturum esse suis discipulis; Matthaei decimo: « Veni, separare hominem adversus patrem suum »; et post subditur: « Et inimici hominis domestici eius ». — Quantum ad actum oris subiungit: Et exprobraverint, vos conviciando, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum, detrahendo; primae Petri quartoi: « Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis »; lacobi secundo: « Ipsi blasphemant nomen bonum, quod invocatum est super vos», quia 6onMm dicunt malum, secundura illud Matthaei quinto: « Dixerunt omne malum adversum vos mentientes, propter me ». — Et quia Martyrera non facit qualiscumque poena, nisi adsit debita causa, ideo subdit: Propler Filium hominis; primae Petri tertio: « Si quid patimini propter iustitiam, beati eritis », id est propter Christura, « qui factus est a Deo sapientia et i ustitia et sanctificatio». Et hac iustitia triplici volebat patj Paulus; Actuum vigesirao primo: « Ego non solum alligari, sed et occidi paratus sum in lerusalem propter Christum lesura ».

  1. (Vers. 23.). Sic patientes laetificat per praemiura, cum subdit: Gaudete et exsuUate; ecce, nobis sapienlia a Deo et iustitia etc, et Act. 21, 13. August., Enarrat. in Ps. 34. serm. 2. n. 13: Poena siinilis est bonis e malis. Itaque Martyres non facit poena, sed causa. Nam si poena Martyres faceret,omnia metalla Martyribus plena essent, omnes catenae Martyres traherent, omnes, qui gladio feriuntur, coronarentur. Ergo discernalur causa. Nemo dicat: quia patior, iustus Ideo magnam exceptionem addidit [Matth. 5, 9. seq.]: Beati. qui persecutionem patiuntur propter iustitiam etc. Cfr. Enarrat. in Ps. 43. n. 1. et in Ps. 68. serm. I. n. 9; III. contra Crescon. Donatist, c. 47. n. 51. Vide etiam S. Bonav., IV. Senl. d. 4. p. II. dub. 1. — Inferius pro Ei hac triplici iustitia [scil. cordis, operis et oris] Vat. Sic.

" Vulgata nddit in illa die, et subinde post ecce subiungit enim. — Duo seqq. loci sunt Rom. 12, 12. et Act. 5, 41. — Inferius pro ex retributione Vat. ob retribtitionem bonam.

merces vestra multa est in caelo; gaudete, scilicet ex retributione; ad Romanos duodecimo: « Spe gau- (lentes, in tribulatione patientes ». Quod impletum est Actuum quinto: « Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati ». Hoc autem inducit mercedis consideratH»; leremiae trigesimo primo: « Quiescat vox tua a planctu, et oculi tui a lacrymis, quia merces est operi tuo ». Merces, inquam, multa, quia « pax multa diligentibus legem tuam» etc, ut in Psalino dicitur; et perpetua, quia in eae/o.-Sapientiae quinto: « histi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum ». Et hoc est quod dicit Beda: « Inter odia cordium, inter probra linguarum, inter manus persequentium iaetiori corde versamini intuitu mercedis supernae ». — Et quia hoc opus est arduissimum, scilicet gaudere in tribulationibus; ideo non solum spondet praemium, sed adiungit exemplum, cum subdit:

  1. Secundum hoc enim faciebant Prophetis patres corum; secundum quod dicitur Matlhaei vigesimo tertio: « Testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui occiderunt Prophetas »; et Actuum septimo: « Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui prophetabant de adventu iusti ». Hos proponit in exemplum propter suam constantiam; lacobi ultimo: « Exemplum accipite, fratres, patientiae, laboris et longanimitatis Prophetas»; qui a veritate propter flagella non movebantur. Unde de Eliseo Ecclesiastici quadragesimo octavo: « In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nferao vicit illum, nec superavit illum homo ». Haec omnia mala sustinebant Prophetae propter mercedem, quam ahis promittunt; Ecclesiastici trigesimo sexto: «Damercedem, Domine, sustinentibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur ». Unde ille eximius Propheta loannes post omnes tribulationes Ecclesiae subiungit Apocalypsis vigesimo secundo in fine: « Ecce, venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua ».

  2. Unde nota, quod divina Scriptura insinuat nobis difierentiam praemiorum secundum diversitates meritorum. Unde invenitur merces salua, merces magna, digna, plena, opportuna, festina, fidelis, copiosa, perpetua. — Merces salva est Angelis nobis ministrantibus; magna datur praelatis sive praesidentibus; digna, obedientibus; plena, contemplantibus; temporanea datur operantibus; festina, proficientibus; fidelis, perficientibus: multa se copiosa, patientibus, sed perpetua, perseverantibus.

Unde de salva mercede Angebrum, quia ministerium, quod habent erga nos, a suo praemionon fraudatur, dicitur Tobiae quinto: « Quaere aliquem virum fidelem, qui tecum eat, salva mercede », dicit Tobias. — De mercede magna praesidentium dicitur Genesis decimo quinto ad Abraham, qui typum gerit praelatorum: « Ego protector tuus, et merces tua magna nimis ». — De mercede digna obedientium dicitur Esther decimo sexto: « Sciant omnes, qui Persis obediunt fideliter, dignam pro fide recipere mercedem ». — De mercede plena coniemplantium dicitur ad Ruth, secundo, quae typum gerit contemplativorum, qni cuncta relinquunt propter Deum, et etiam interpretatur ovis, vel videns, ut ovis dicatur propter mititatem affectus anima contemplativa, sed videns propter illuminatioiiem intellectus; unde dicit ei Booz: « Plenam mercedem recipies a Domino Deo Israel, ad quem venisli el sub cuius confugisti alas ». — De mercede temporanea operantium dicitur Ecclesiastici ultimo: « Operamini opus vestrum, quando tempus est, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo ». — De mercede festina proficientium dicitur Ecclesiastici undecimo: « Benedictio Dei in mercedem iusti festinat ». — De mercede fideli perfectorum, ut praedicantium vel talium, dicitur Proverbiorum undecimo: « Serainanti iustitiara raerces fidelis ». — De mercede copiosa patientium sive militantium dicitur hic et Matthaei quinto: « Ecce enim, raerces vestra copiosa est in caelis ». — De mercede perpetua vero, quae congruit perseverantibus, Ecclesiastici decimo octavo: « Non verearis usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum ». — Sic ergo secundura diversitates meritorura appropriantur differentiae praeraiorum; et sic « reddet Deus iustis raercedem laborum suorum », Sapientiae decimo. 16, 22. seq. — Superius posuimus fraudatvr, pro quo codd. incongrue fraudantur, nisi vnci ministerium vel rum D a secunda manu praefigatur per, vel cum Vat. ob.

' Hieron., de Nominib. Hebraic. vet. testam. de Ruth: a Ruth, videns, vel festinans, sive deflciens ». In appendice ad lll. tom. Gperum S. Hieron. habetur duplex Origenianum lexicon nominum Hebraicorum; in secundo ponitur: Ruth, grex [notjivT], quae vox adhibetur praecipue ad designandum gregem ovium]. — Subinde allegatur Ruth 2, 12.

  1. (Vers. 24.). Verumtamen vae vobis divitibusl Post promissjones beatitudinum subiungit comminatioms suppHciornm. Et quia contra bonum malum, quatuor ponit comminationes quatuor beatitudinibus respondentes, scilicet desolationem in amissione boni temporalis, esuriem in amissione boni spiritualis, fletum in afflictione mali corporalis, confusionem in passione opprobrii sempiternalis. Et haec sunt quatuor vae, quae comminatur quatuor generibus hominum oppositis viris evangelicis praedetervamdW?,,?,cZQl cupidis & gulosis, lascivis et vanagloriosis.

Cupidis ergo comminatur vae sempilernae desolationis, cum dicit: Verumtamen vae vobis divi-..,,,.,..,...,.,,. tibusl Adversative dicil divitibus, id est divitias amantibus, quia tales inhiant ad divitias congregandas; Habacuc secundo: « Vae ei qui multiplicat non sua»! id est bona terrena, quae non sunt nostra, quia nec nobiscum veniunt nec recedunt; terreni tamen homines reputant, esse sua; Apocalypsis oclavo: « Vae, vae, vae habitantibus in terra »! Tales sunt cupidi, contra quos dicit Dominus Matthaei sexto: « Nolite vobis thesaurizare thesauros in lerra, ubi aerugo et tinea demolitur ». — Quoniam ad divitiarum istarum abundanliam necesse est sequi inopiam, et ad consolationem sequi desolationem; ideo subdens rationem dicit: Qui habetis consolationem vestram; habetis, scilicet de praesenti, sed non de futuro; unde lacobi quinto: « Agite nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis». Ideo consolatio ista vana et falsa est, quia desolationem inducit; Zachariae decimo: « Somniatores frustra locuti sunt et vane consolabantur ». Vere f?'ustra, quia « dormierunt somnuni suum viri divir tiarum et nihil invenerunt in manibus suis». Et propterea dicendum est cum Propheta David: « Renuit consolari anima mea; memor fui Dei et delectatus sum »; lob sexto: « Haec sit niihi consolatio, ut affligens dolore, non parcat»; ut per desolationem viae perveniatur ad consolalionem patriae, de qua Isaiae ultimo: « Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos ». Hanc debemus exspectare, non praeoccupare; ludith octavo: « Exspectemus humiles consolationem eius ».

  1. (Vers. 23.). Gulosis comniinatur vae perpetuae famis, cum subdit: Vae vobis, qui 5a<?<- rati estis! vacando scilicet crapulae et ebrietali; Proverbiorum vigesimo tertio: « Cui vae? Cuius patri vae? Cui rixae et sine causa vulnera? Nonne his qui demoratUur in vino et student calicibus epotandis »? « Vae, qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem »! Et ideo subditur: Quia esurietis. Saturitas iiaec inducit perpetuam famem, secundum illud lob vigesimo: «Cum satiatusfuerit, arctabitur, aestuabit, el omnis dolor irruetsuper eum »; et Isaiae sexagesimo quinto: «Ecce, servi inci comedent, et vos esurietis; ecce, servi mei bibent, et vos sitietis». Unde de maiis in Psalmo: « Manducaverunt et salurati sunt » etc. gebitis et flebilis, id est in hoc momento temporis; lob vigesimo: « Gaudium hypocritae ad instar puncli »; et Proverbiorum decimo quarto: « Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupabit ». Melius est certe, quod fletus ad risum antecedat quam e converso; et propterea Ecclesiastae terlio'»: « Tempus flendi », scilicet prius in tempore, « el tempus ridendi », post in aeternitate. Sed fatuus non vult nunc continere a risu; Ecclesiastici vigesimo primo: « Fatuus in risu exaltat vocem suam; vir autem prudens vix tacite ridebit »; immo Ecclesiastae secundo: « Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis »? Stulti ergo sunt qui nunc ridenl, et sapientes qui lugent, secundum illud Ecclesiastae septimo: «Cor sapientium, ubi tristitia est; et cor stultorum, ubi laetitia ». Propter quod dicitur stultis et mundanis Isaiae sexagesimo into: « Ecce, servi mei laudabunt prae exsullatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis », sciUcet in inferno, quia dicitur Matthaei decimo tertio: « Ibi erit fletus et stridor denlium».

  2. (Vers. 26.). Fanao/onosw vero comminatur vae semptterm contemptus, cum subdit: Vae vobis, cum benedixerint vobisomnes hominesl vanis scilicet laudibus extollendo; Proverbiorum vigesimo septimo: « Qui benedicit proximo suo voce

<;randi, de nocte consurgens, nialedicenti similis erit »; quia, sicut dicitur Isaiae nono, « erunt qui beatificant populuni istum seducentes, et qui beatificantur praecipitantar ». Praecipitantur enim ex vanis laudibus in opprobrium sempiternum, dum ex illis extoiluntur, secundum illud lob trigesimoi: « Elevasti me, quasi super ventum ponens», scilicet vanae laudis, « elisisti valide ». — Et quia difficile est huiusmodi laudes vitare, subiungit exemplum: Secundum hoc enim faciebant prophetis patres eorum; prophetis, inquam, non veris, sed falsis; unde Glossa: « Benedicebant pseudoprophetis, qui ad captandum favorem vulgi de corde suo prophetabant »; leremiae quinto: « Stupor et mirabilia facta sunt in terra: prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes plaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia». In hoc ergo, quod ostendit, malos homines landari a prophetis, ostendit, omnino contemnendum esse favorem popularem; Psalmus: « Deus dissipavit ossa eorum qiii hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos». Hoc autem dictum est non de his qui bona exempla et laudabilia populis ostendunt ad Deum glorificandum, cum dicatur Matthaei quinto: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum,qui in caelis est »; sed qui propriam gloriam in placendo hominibus et in eorum laudibus quaerunt; ad Galatas primo: « Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem ».

  1. Nota hic de diversitate inter Matthaeum et Lucam: quia Lucas ponit promissiones et commina-, I tiones vae, Matthaeus autem solum promissiones. Propter quod videtur, vel quod alter dixerit diminute, vel alter superflue. — Sed certe potest responderi, secundum quod Glossa innuit, et Augustinus dicit, quod alius fuerit sermo hic et ille. Cuius diex locis colligitur et personis et praeceptis. stando; ille tn monte, iste m loco campestn; iUe plura documenta continet quam iste, quia septem beatitudines, iste quatuor; ex quibus omnibus colligitur, quod fuerit alius et alius. — Nec immerito. sunl Prov. 27, i. et Isai. 9, 16, in cuius fine Vulgata et H praecipitati quia aliis et aliis personis aliter et aliter est loquendum. Discipulis enim tanquam perfeclioribus perfectiori modo debuerunt mandata evangelica explicari; turbae vero non possuiit ad alta conscendere: ideo non adeo perfecte explicatur verbum Dei turbis, sicut Apostolis. — Et quia perfecti moventur amore, imperfecti vero non solum amore, sed limore; ideo in sermone Apostolorum ponuntur beatiludines et non vae, in sermone turbarum et beatitudines et vae. — Rursus, quia perfecti conformes einciuntur Christo per septiformem Spiritum, qui requievit super eum, ut dicitur Isaiae undecimo; ideo seplem ponuntur beatitudines, septem donis Spiritus sancti concordantes. Hic notantur quatuor beatitudines respondentes quatuor virlutibus cardinalibus, ut habetur in Glossa: Paupertas, temperantiae; esuries hom spiritualis, iustitiae; fletus, prudentiae; passio malorum, fortitudini sive patientiae, sicut dicit Glossa Bedae.

  2. In his tamen quatuor aliae continentur implicite; unde non ita exprimit Lucas spiritualem intellectum in huiusmodi promissionibus, ut Matthaeus. Matthaeus enim dicit: « Beati pauperes spiritu »; hic solum: « Beati pauperes », ille: « Beati qiii esuriunt et sitiunt iustitiam » etc. Et iterum in Matthaeo proponuntur pluraliter et in tertia persona, quia loquitur ad intelligentes; in Luca parliculariter et in secunda persona, quia loquitur ad sensuales. — Ex his colligi possunt rationes aliarum diversitatum, quia pro diversitate audientium diversimodus est sermo doctorum, secundum illud Apostoli ad Colossenses quarto: « Sermo vester semper sit in gratia sale conditus, ut sciatis, quomodo vos oporteat unicuique respondere ». Et hoc faciebat ille doctor gentium primae ad Corinthios secundo: « Ego cum venissem ad vos, veni non in sublimitate sermonis » etc, et post sequitur: « Sapientiam autem loquimur inter perfectos ». Sic faciebat Salvator, qui turbis loquebatur in parabolis, seorsum autem discipulis suis disserebat omnia, sicut dicitur Matthaei decimo tertio, quia eis datum erat « nosse mysteria regni caelorum ». rem... qui autem timet non est perfectus in caritate. — Vat. sed simul comminalionis timore. Superius pro Discipulis enim C D G Discipulis eius.

° Vers. 2. seq.

  1. Sed vobis dico, qui aiulilis etc. Post promissiones praeraiorum et comminationes suppliciorum subdit hic tertio Evangelista leges praeceptorum sive documenta dirigentia, et habet haec pars duas. In quarum prima ponit documenta propria et expressa; in secunda ero similitudinaria ettranslata, ibi: Dicebat autem illis et similitudinem etc.

Circa prima documenta auditoribus commendanda hoc modo procedit Christi doctrina. Primo namque ea promulgal sub perfectione conveniente. Secundo vero probat ex conditione deficiente, ibi: Et si diligitis eos qui vos diligunt. Tertio vero resumit cum ratione mouente, ibi: Verumtamen diligite inimicos vestros. Quarto concludit pro retributione sufficiente, ibi: Estote ergo niisericordes.

Circa documentorum promulgationem notandum est, quod ad hoc, quod homo sit perfectus, necesse est, ipsum esse perfecte benevolum, perfecte pacificum et perfecte beneflcum. Primum respicit affectionem, secundum passionem et tertium operationem.

  1. (Vers. 27.). Dat igitur primo mandatum perfeclae benevolentiae, cum ait: Sed vobis dico, qui audilis: Diligite inimicos vestros. Hoc nainque mandatum est auditoribus, id est credenlibus et obedientibus, proponendum, in quibus habitat Deus, quia dicitur primae loannis quarlo: « Qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo». Et talis audit mandatum caritatis, non solum aure corporis, sed cordis, secundum illud loannis octavo: « Qui ex Deo est verba Dei audit».Hunc auditum e..citabat Isaiae quinquagesimo quinto: «Audite audientes me et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine aniina vestra. Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, et vivet anima vestra ». Vivet utique per mandatum dilectionis, quia, sicut dicitur primae loannis tertio, « qui noii diligit manet in morte »; et ante illud: « Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diliginius fratres ». Ad hoc Apostolus ad Ephesios quinto: « Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis »; «quoniam, cum inimici essemus, Deo reconciliati sumus per mortem Filii eius», ad Romanos quinto. Et ita nos debemus inimicos diligen,. — Et quoniam non suincit « diligere verbo neque lingua solum, sed opere et veritate »; ideo subdit: fieiie facite his qui oderunt vos, ut sit « dilectio sine simulatione »; PrDverbiorum vigesimo quinto: « Si esurit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi »; idem dicitur ad Romanos duodecimo.

  2. (Vers.:28.). Et quia « verbum mehus est quam datuin », et sermo declarat aliectum, subdit: Benedicite maledicentibus vobis, in sermone publico; et orate pro calumniantibus vos, iii seriiione privato. Benedicite, in sermone manifesto. Ad hoc Aixtstolus ad Romanos duodecimo: « Renedicile maledicentibus vobis, benedicite et nolile maledicere»; et primae Petri tertio: « Nulli malum pro malo reddentes ncc malodictum pro maledicto, sed e contrario, benedicentes ». Orate, etiam in sermone secreto, exemplo illius, de quo Isaiae quinquagesimo tertio: « Pro traiisgressoribus oravit »; et exemplo illius protomartyris, Actuum septimo: « Positis autem genibus, clamavit voce magna: Domine, ne statiias illis hoc peccatum ». bus, et Elias quinquagenario, quarti Regum primo, et Paulus sacerdoti summo, Actuum vigesiino terlio. — Ad hoc respondet Beda i, quod ista « non sunt vota optantium, sed praedictiones futurorum »; vel noii irascebantur contra naturam, sed contra vitium. L'l enim dicit Augustinus: « Sic homines sunt diligendi, ut tamen ooruiii non diligantur errores ». Sic igitur dat mandatum perfectae benevolentiae, quae non solum consistit in corde, sed etiam in opere et sermone. Unde Gregorius: « De dilectione Conditoris lingua, mens et manus requiratur ».

De hoc autem mandato benevolenticu; in summa notandum est, quod quantum ad alfectum astringil universos, quantum ad signum astringit perfectos, quantum ad effectum in articulo iiecessitatis omnes astringit, citra necessitatem non astringit imperfectos, nisi quantum requirit debitum alicuius praecepti. Perfectos autem a statu praelationis astriiigit, <* Vers. 23. — Duo soqq. loci sunl IV. Reg. I, 9. el Act. 23, 3.

quantura requirit debitum officii assumti; perfectos a slatu perfectionis, quantum requirit debitum boni exempli; perfectos autem a perfeclione virtutis, quanlum requirit intensio caritatis.

  1. (Vers. 29.). Secundo dat mandatum de 'perfecla patientia, cum subdit: Et qui te percusserit m unam maxHlam, inferendo scilicet iniuriam in,...,, personam; et ponit maxiUam pro parte corpons nobiliori, quae cum percutitur, praecipua iniuria irrogatur; unde lob decimo sexto: « Aperuerunt super me ora sua, exprobrantes percusserunt maxillam meam ». De tali et tanta iniuria non est exigenda vindicta,sed exhibenda patientia; undesubdit: Praebe et alteram, scilicet maxillam, id est, paratus sis aliam percussionem sustinere, exemplo Magistri, de quo Threnorum tertio: « Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis»; dabit utique, non invitando ad percussionem, sed non opponendo detensionem, secundum illud ad Romanos duodecimo: <f Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae ».

  2. Unde in hoc mandato inhibetur libidinosa (lefensio, non carilaliva correctio, cum dicatur Matthaei decimo octavo: « Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum » etc. Et exemplum huius in Christo, loannis decimo octavo: « Unus minister assistens dedit alapam Iesu »; et subditur: « Respondit ei Lesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, cur me caedis »? Unde Auguslinus in quodam sermone de Verbis Domini: « Si iniuriam pateris et taces et proximum non corripis, plus peccas negligendo quam jUe affligendo ». — Per hoc etiam mandatum non arcentur personae laicales a sui vel aliorum defensione; unde Paulus, Actuum vigesimo tertio, petiit milites, ut illaesus servaretur. Unde Augustinus primo de Civitate Dei, exponens illud praeceptum Exodi vigesimo: Nonoccides, dicit, quod « contra hoc praeceptum non fecerunt qui Deo auctore bella gesserunt et secundum leges sceleratos punierunl ». Unde perfectos [! imperfectos] non est nisi in quantum respicit debitum elc. l) hoc loco plura omittit. Inferius post a stalu perfectionis 11 addit sive religionis, et pro intensio caritalis, quod liabet II, A C D intenlio caritatis, B E G unctio caritalis, Vat. unio caritalis. canon: « Fortitudo, quae a barbaris tuetur patriam, vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios, plena iustitia est ». Unde Augustinus ad Marcellinum: « Ista praecepta patientiae sunt in cordis praeparatione retinenda; ipsa namque benevolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in cordis voluntate complenda est. Agenda autem sunt multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis, quorum potius est utilitati consulendum quam voluntati ». — Sic igitur intelhgendum est mandatum de exhibenda patientia iniurianti ipsi personae.

  3. Exhibenda est etiam patientia iniurianti in re possessa, propter quod addit: Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, scilicet extenus per mmriam, sicut iUi, de quibus lob vigesimo quarto: « Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes »; et Michaeae secundo: « Desuper tunicam pallium sustulistis ». Tali sio iniurianti exhibenda est patientia; unde subdit: Etiam. tunicam noli prohibere, scihcet rixando, vel contradicendo, exemplo Salvatoris, de quo in Psalmo: « Diviserunt sibi vestimenta mea » etc., sine repugnantia scihcet et contradictione. In hoc simihter mandato intelligendum est, prohiberi contentionem vel libidinem vindicandi. Unde Augustinus ad Marcellinum: « Cavendum est, ne vindicandi cupiditale amittatur ipsa patientia, quae pluris habenda est quam omne, quod potest invito inimicus auferseu impeditio vel prohibitio mali, vel punitio sceleris perpetrati ab eo qui potest et debet, cuiusmodi est legis minister; sed prohibetur et cohibetur hic libido ulciscendi et quantum ad manum et quantum ad signum et quantum ad animum. Et in hoc addit Evangelista supra Legem, quam perficit et consummat secundum spiritualem inteUigentiam.

  4. (Vers. 30.). Tertio dat mandatum de joerfecta beneficentia, cum subiungit: Omni autem petenti te Iribue. Hoc est mandatum generale respectu omnis personae et omnis dati sive obsequii, sive ipsis, iussit mililes descendere ct rapere eum de inedio eorum ctc. — Sententia AugUstini, in qua allegatw Exod. 20, 13, habetur I. de Civ. Dei, c. 21.

mutui, sive allerius muneris. Et est proximo dandum muDus exterioris relevalionis, secundum illud Deuteronomii decimo quinto: « Praecipio tibi, ut aperias manum tuam fratri tuo egeno et pauperi »; et Exodi vigesimo tertio: « Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo». Et inlernae compassionis; Isaiae quinquagesimo octavo: « Cum effuderis esurienti animam tuam » etc.; et ad Colossenses tertio: « Induite vos, sicut electi Dei, viscera misericordiae, supportantes invicem et donantes vobismetipsis » etc. Et etiam munus dulcis locutionis; Ecclesiastici decimo octavo: « Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum ».

  1. Ad duo sequentia omnes obliganlur; ad primum autem obligantur praecipue divites sive qui dihabent, unde possint alienam necessitatem relevare; primae ad Tiraotheum ultimo: « Divitibus huius saeculi praecipe, non sublime sapere, sed bene agere, divites Geri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamenlum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam ».

  2. Obligat etiam respectu omnis personae, considerata natura et necessitate, non autem pensato vitio; unde non contrariatur ei quod dicitur Ecclesiastici duodecimo: « Da bono, et non receperis peccatorem; benefac humili, et non dederis impio »; hoc dicit: quia est peccator vel impius. Unde non est dandum histrionibus ratione sui ministerii, quia, ut dicit Hieronymus, « mimis et histrionibus dare nihil aliud est quam daemonibus immolare ». Si tamen sunt in necessitate constituti, dandum est eis, quia sunt ad imaginem Dei creati et quia fratres nostri; unde primae loannis tertio: « Qui viderit, fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo»?

  3. Et quia hoc mandatum beneficentiae se extendit ad omnes sine. exceptione, ideo specificat etiam de iniuriantibus, cum adiungit: El qui aufert quae tua sunt, ne repetas; Glossa: « Cum litigio vel contentione », quae venit ex cupiditate; Isaiae quinquagesimo octavo: « Ecce, in die ieiunii vestri invenilur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce, ad lites et contentiones ieiunatis»; Ecclesiastici trigesimo primo: « Verba impro[x;rii non dicas proximo, et non premas illum in repetendo ». Tunc autem fit, quando coram iudice alieno vel infideli causam trahit; propler quod primae ad Corinthios sexto: « Frater adversus fratrem in iudicio contendit, et hoc apud infideles? Quare non magis fraudem patimini »? Hoc autem non dicit, quia in ullo non liceat repetere, sed ut ostendat, quod magis debemus diligere proximum et eius salutem.quam rem temporalem. Unde Gregorius: « Cum pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, apparet, quod plus res quam proximus amatur ».

  4. Unde nota, quod repetere conlingit tripliciter, scilicet ex cupiditate et zeb iustiliae et casus. Primum est malorum, noii iustorum caritatem habentium, secundum illud primae ad Corinthios decimo tertio: « Caritas non quaerit quae sua sunt «; Glossa: « Non repetit ablata», scilicet ex ainore cupiditatis ad rem. — Est iterum repetere zelo iustitiae; et hoc modo licet perfectis, qui habent proprium incommuni, nomine communitalis; perfectis vero, qui nec in communi nec in speciali habelit propriuin, non licet eis repetere, sed eis solum, qui habent proprietatem illarum reruin, quarum ipsi usum habent. Ille zelo iustitiae repetit, qui intendit consulere saluti rapientis et refrenationi cupiditatis alienae et paci universalis Ecclesiae. Unde Gregorius: « Non solum debet esse cura, ne nostra subtraiiant, sed ne rapientes non sua semetipsos perdant ». liic etiam zelo iustitiae repetit, qui intendit ius suum defendere, vel personae, vel Ecclesiae, seu alicuius communitatis adiunctae, niaxime cum illud ex causa teneatur defendere. — Est tertio repetere timore casus, scilicet ne propter paupertatem et indigentiam ruant in culpam; et sic spectat ad infirmos. Unde orabat in persona talium Sapiens Proverbiorum trigesimo: « Divitias et paupertates ne dederis mihi; tribue lantum victui meo necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: Quis est Domiiius? aut egestate compulsus furer et periurem nonien Dei niei ».

— Vult ergo in hoc mandato dicere, quod homo sit paratus ad benefaciendum omnibus, non solum benefactoribus suis, sed etiam suis praedatoribns.

  1. (Vers. 31.). Ad perfeclionem etiam benevolentiae exigitur, quod homo benefaciat m omnibus; unde et subditur: Et prout vultis, ut vobis f'aciant homines, el vos facite illis similiter. El nota, quod non dicit: prout faciunt, sed: prout vuUis, quia quilibet vult sibi, cum indiget, benefleri et in dmni necessitate relevari; Proverbiorum vigesimo quarto: « Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei et reddam unicuique secundum opus suum ». In hoc mandato est consummatio legis naturalis; cuius una pars negativa ponitur Tobiae quarto et implicatur hic: « Quod ab alio oderis tibi fieri, vide, ne tu ahquando alteri facias ». Vult ergo, quod semper bonum, quando possumus, cuilibet faciamus, sicut prompti sumus ad volendum recipere, secundum illud ad Galatas ultimo: « Bonum autem facientes, non (leflciamus » etc. — Et nota, quod non dicit: facite, prout volunt homines, sed: prout uwto; tum quia voluntas nostra nobis notior est; tum etiam, quia magis nos movet consideratio nostri; tum etiam, quia loquitur ad eos qui voluntatem habent ordinatam, et secundum illam est operandum. — In gyjjjjj tenendum est de praecepto beneflcentiae in generali, quod tantum astringit, quantum explicatur per speciales obligationes praeceptorum; et ideo supra legem naturae addita est lex scripta, ut per eam sciret homo, ad quid astringeretur ex iustitia.

  2. Et si diligitis illos etc. Postquam promulgavit leges evangelicES sub perfectione conveniente, hic secundo probat ex conditione deficiente, ubi ostendit, quod praecipere debuit secundum modum praemissum; alioquin nullum est meritum apud Deum. Unde ostendit hic tria, scilicet quod non sufflcit ad meritum esse benevolum respectu amantium, nec beneficum solum respectu retribuentium, nec communicativum respectu recompensantium. Et in hoc ostendit, quod perfecta benevolentia et beneflcentia non tantum debet se extendere ad amicos, verum etiam ad adversarios iuxta formam superius promulgatam.

  3. (Vers. 32.). Ostendit ergo primo, quod non sufficit esse bcnevolum solum respectu diligentium, quia hoc est peccatorum; propter quod ait: Et si diligitis illos qui vos diligunt, id est, quia vos diligunt, quae vobis cst gratia? id est quod meritum retributione dignum? quasi dicat: nullum. Et rationem reddit: Nam et peccatores diligentes se diligunt, qui nullum habent meritum apud Deum; hoc enim est naturale, secundum illud Ecclesiastici decimo tertio: « Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi » etc.; vel etiam carncUe, sicut Ecclesiastici trigesimo septimo: « Sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum ». Talis dilectio apud Deum non habet meritum, quia non impenditur propter Deum. Si enim propter Deum impenderetur, utique diligeret homo diligentes se, secundum illud Proverbiorum octavo: « Ego diligentes me diligo»; minus etiam diligentibus plus dilectionis rependeret, secundum illud secundae ad Corinthios duodecimo: « Ego autem libentissime impendam et superimpendar pro animabus vestris, hcet, plus vos diligens, minus diligat»; item, nullo modo etiam diligentes diligeret, secundum illud primae loannis quarto: « In hoc apparuit caritas Dei, non quia nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos »; et ad Romanos quinto: « Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro inipiis mortuus est ». — Unde quando solum ad diligentes extenditur, non est dilectio divina nec gratuita, sed mercenaria et humana, ac per hoc nec retributione digna.

  4. (Vers. 33.). Non sufflcit etiam esse beneficum respectu retribuentium, quia hoc etiam est ipsorum mundanorum; propter quod subdit: Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt; Glossa: « Id est, ideo, quia benefaciunt »; quae vobis est gratia? id est quod meritum? quasi dicat: nullum. Et ratio redditur: Siquidem et peccatores hoc faciunt; beneflcium namque pro recompensatione factum non est gratuitum, sed venale, et ideo nec acceptabile est. Unde Ecclesiastici vigesimo: « Datus insipientis non erit tibi utilis; oculi eius septemplices sunt; exigua dabit et multa improperabit ». Sed illud quod liberaliter et hilariter datur, illud acceptatur, secundum illud secundae ad Corinthios nono: « Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus ». Si ergo benefacere benefacientibus solum est debitum, benefacere non benefacientibus gratuitum; videtur, quod malefacere benefacientibus est impium et crudelissimum; quod quidem facit peccator, cum offendit Deum; iuxta quod secundi Paralipomenon

trigesimo secundo dicilur de Ezechia, quod « non iuxta beneficia, quae accepit a Deo, retribuit, quia elevatum est cor eius ». Unde Christus potest dicere illud Psalmi: « Retribuebant mihi mala pro bonis », et peccator Christo illud primi Regum vigesimo quarto: « Tu tribuisti mihi bona, et ego reddidi tibi mala ». Et 60 ipso, si vult Domino reconciliari, oportet, quod ipse benefaciat non tantum benefacienti, sed etiam adversanti; et tale est beneficium caritatis secundum illud primae ad Corinthios decimo tertio: « Caritas patiens est, benigna est ».

  1. (Vers. 34.). Non suflQcit etiam esse communicativum respectu reeompensantium, quia lioc est ipsorum feneratorum; unde et subiungit: Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, scilicet recompensationem; quae gratia est vobis? quasi dicat: nulla. Et hoc ostendit: Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, id est, commodant ad usuram; unde subdit: Ut recipiant aequalia, scilicet pro servitio, non solum pro debito. Et quia mercedem accipiunt, non habent meritum apud Deum; unde in Psalmo: « Quis ascendet in montem Domini »? et subditur: « Qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit ». Alioquin in montem Domini non ascendit; unde Ezechielis decimo octavo*'ille iustificatur, de quo dicitur: « Qui ad usuram non accommodaverit et amplius non acceperit»; et ille e contrario, qui amplius accipit, reprobatur ibidem. Unde talibus potest dici illud Aggaei primo: « Respexistis ad amplius, et ecce, factum est minus », quia in Psalmo dicitur: « Nihil invenerunt viri divitiarum in manibus suis ». Tales feneratores inter peccatores computantur, quia sunt oppressores aliorum; unde Proverbiorum vigesimo secundo: « Qui accipit mutuum servus est fenerantis». Et propterea inhibetur Exodi vigesimo secundo: « Si pecuniam mutuam dederis pauperi, non urgebis eum quasi exactor nec usuris opprimes ».

  2. Sed contrarium huius videtur dici Deuteronomii vigesimo tertio: « Non fenerabis fratri tuo, sed alieno ». — Sed intelligendum est, quod hoc est malum secundum se; sed permisit illis Lex hoc, sicut et libellum repudii, propter vitationem maioris non deterioratur; tum quia de se non fructiflcat, sed tota ratio utilitatis est ex parte ulentis; tum quia continue consumit et devastal, et ita commodum mutui convertitur in incommodum damni; tum quia in mutuo pecuniae transit rei muluatae dominium, quia non tenetur eandem numero reddere; tum quia totum transfertur periculum in eum qui fuerat mutuatus; tum etiam, quia in tali modo mutuandi plus diligitur nummus quam proximus, dum nummos proximo accommodat non ex amore proximi, sed ex amore nummi.

  3. (Vers. 35.). Verumtamen diligite inimicos etc. Hic post promulgationem et probationeni resumit mandata approbata cum ratione movente. Sunt autem tria, quae debent nos movere ad praedicta facienda, scWket auctoritas praecepti, immensitas praemii et sublimitas exempli. Primum movet irascibilem, secundum concupiscibilem, terlium vero rationalem.

Resumit igitur praedicta documenta per modum.,,,,., praecepti, cum ait: Verumtamen dihgtte immicos vestros et benefacite, scilicet ut non « diligatis verbo neque lingua, sed opere et veritale », primae loannis tertio. Et hoc imperando dicit, quia, sicut dicitur loannis decimo quinto, « hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos ». Ipse aulem dilexit non solum affectu, sed etiam effectu, sine aliqua spe retributionis. — Ideo additur: Et mutimm date, nihil inde sperantes, scilicet recompensationis; Deuteronoraii vigesimo tertio: « Fratri tuo absque usura id quod indiget, accommodabis, ut benedicat tibi Dominus», id est, non quaeras retributionem de hoc ab homine, sicut usurarii, qui propter s[)em usurae perdunt spem vitae aeternae; contra quos Apostolus primae ad Corinthios decimo quinto ait: «Si tantum in hac vita sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus ». Tales suntdiviles, qui in divitiis sperant; talium « spes est vacua et labores sine fructu », Sapientiae tertio. Et ideo Ecclesiastici trigesimo primo: « Beatus dives, qui invenlus est sine macula, et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vitasua».

  1. Nota, quod spes in mutuo potest esse ad simile obsequium, vel ad lucrum. Primo modo licet;

secundo modo potest esse dupliciter: vel expressa per pactum, et haec simpliciter est prohibita, quia facit usurarium; vel lacita in corde, et hoc modo dupHciter: vei principaliter movens ad mutuum, et haec similiter prohibita, quia contra mandatum divinum est; vel non principaliler movens, sed quasi annexa, quia, Ucet non faciat propter commodum principaliter vel lucrum, credit tamen, accipientem non esse sibi ingratum, et ideo facit hbentius. Hic vero non est talis spes commodi contra divinum mandatum.

  1. Secundo subdit rationem motivam ex parle praemii, cum adiungit: Eterit merces vestra multa; Ecclesiastici duodecimo: « Benefac iusto, et invenies retributionem magnam, et si non ab ipso, certe a Domino ». Et dicitur retributio multa et magna, quia aeterna merces omnia bona continet in excellentia, secundum illud Psalmi: « Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te»! Et vere magna et mulla et abscondita, sed promissa, quia, primae ad Corinthios secundo et Isaiae sexagesimo quarto, « oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se ».

8d. Tertio subiungit rationem motivam ex parte exempli, cum subdit: Et eritis filii AUissimi, scihcet per imitationem, secundum illud ad Ephesios quinto: « Estote imitatores Dei, sicut fihi carissimi ». Sicut fihi debemus Deum imitari, quia accepimus gratiam fidei, de qua loannis primo: « Dedit eis potestatem fihos Dei fieri, his qui credunt in nomine eius ». Accepimus etiam ab eo spiritum adoptionis filiorum, secundum illud ad Romanos octavo: « Non accepistis spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis filiorum ». Et ideo debemus Deum imitari, sicut filius patrem, secundum illud loannis octavo: « Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite ». — Et propterea ad exemplum eius debemus vivere; quod adiungit, cum addit: Quia ipse benignus est super ingratos et malos, secundum illud loelis secundo: « Benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia«. Et haec benignitas se ad ingratos et malos extendit; ad Romanos secundo: « An ignoras, quod Dei benignitas ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddit unicuique secundum opera eius». Et propterea dicitur secundae ad Timotheum tertio: « Mah et seductores proficient in peius»; Ecclesiastae octavo: «Etenim, quia non profert cito contra malos sententiam, filii hominum absque ullo timore perpetrant mala ». Ab his omnibus malis liberat et salvat divina benignitas, excedens nostram malitiam; ad Titum tertio: « Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei».

  1. (Vers. 36.). Estote ergo misericordes etc. Fostquam evangehcas leges promulgavit et et etiam resumsit cum ratione movente, hic tandem concludit pro i-etributione eonsequente, quam ostendit sequi opera nostra in sententia iudieiali, in gloria caelesli et in poena infernali; in iudicio quidem respectu universorum, in praemio respectu bonorum et in supplicio respectu peccatorum.

Concludit igitur primo, quod debemus praemissa mandata implere secundum formam ptam, praedicendo iudicialem sententiam, cam dicit: Estote ergo misericordes, scilicet in exhibendo vos proximis benevolos, pacificos et beneficos; in quo tangit mandatorum praedictorum substantiam. — Sicut et Pater vester misericors est, in quo tangit formam sive circumstantiam, quia ipse non tantum amicis, sed adversariis condescendit. Hoc quippe necessarium est, secundum illud Matthaei decimo octavo: « Oportuit, et te misereri conservi.cut et ego tui misertus sum ». Unde illam misericordiam exigit, quam impendit; et secundum illam quam impendimus, in iudicio rependit, secundum iUud Ecclesiastici quarto: « In iudicando esto pupilhs misericors ut pater, et pro viro matri illorum; et eris tu velut fihus Altissimi, et miserebitur tui magis quam mater »; lacobi secundo: «ludicium sine misericordia ei qui non fecerit misericordiam ».

Et ideo addit retributionem iudicii correspondentem operibus meriti secundum quadruplicem differentiam actus, scilicet iudicandi, cqndemnaiidi dimiltendi et donandi; quorum primus est aequitatis, secundus severitatis, tertius pietatis et quartus liberalitatis.

  1. (Vers. 37.). Primum notatur cum subdit: Nolite iudicare, et non iudicabimini; Matthaei septimo dicitur: « In quo iudicio iudicaveritis,

iudicabimiDi ». — Et quia non intelligit de quocumque iudicio, sed de eo quod a pietate deviat in crudelitatem; ideo adiungit: NoUte condemnare, et non condemnabimini; ad Romanos secundo: « In quo alterum iudicas, te ipsum condemnas», quia, sicut dicitur Proverbiorum decimo septimo, « et qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, uterque est abominabilis apud Deum ». — Unde revocat a iudicio iniquitatis et hortatur ad beneficium pietatis, quod consistit in dimittendo et dando: in dimittendo iniuriam et in dando induigentias, vel in dimittendo mala cofflmissa et in dando bona concessa. — Quantum ad dimissionem malorum adiungit: Dimillite, et dimittelur vobis. Alioquin non salubriter oratis, Matthaei sexto: « Dimitte nobis debita nostra » etc.; et post: « Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra». Unde Ecclesiastici vigesimo octavo: « Relinque proximo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata tua solventur ».

  1. (Vers. 38.). Quantum ad coUalionem bono-.jjijj subditur: Dale, et dabitur vobis, scilicet in iudicio, in quo dicetur illud Proverbiorum ultimo: « Date ilU de fructu manuum suarum » etc, quia, Matthaei vigesimo quinto, « habenti dabitur, et abundabit ». Illa enim sola homo secum habet, quae pro Deo dedit, secundum illud Ecclesiastici decimo septimo: « Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit, et postea resurget et retribuet ». Et ideo hoc attendens Zachaeus dicebat, infra decimo nono: « Ecce, dimidium bonorum meorum do pauJeribus ».

In summa nota hic, quod non prohibetur hic iudicium quodcumque, scilicet deliberatum, ordinatum et iustum, sed usurpatum, temerarium et iniquum. Usurpatum autem dico, quando non est offlcium nec auctoritas in iudicante; temerarium, quando est de re, quae non constat, sed procedit ex sola suspicione; iniquum, quando est contra ius divinitus approbatum; et tale iudicium hic prohibetur, non primum.

  1. Secundo, promittendo supercaelestem glomm secundum mensuram perfectam, cum adiungit: tudmis, quarum prima est m gaudio interiori in beatitudine animae; propter quam dicit: Mensuram bonam, quia, secundum Psaimum, tunc « replebitur in bonis desiderium tuum »; et dices cum Pelro, Matthaei decimo septimo: « Domine, hmnum est nos hic esse », quia eadem erit « mensura hominis tunc, quae et Angeli », Apocalypsis vigesimo primo. — Secunda, ex gaudio inferioiH in glorificatione corporis; propter quod dicit: Confertam, a con et farcio, farcis; lob quinto: « Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus in tempore suo ». — Tertia, ex gaudio exteriori, scilicet ex societate Sanctorum et renovatione omnium creaturarum; propter quod addit: et coagitalam; lob vigesimo secundo: « Argentum tuuin et aurum coacervabitur tibi », id est, imperfecti et perfecti in merito omnes coliigentur in unum gaudium. — Quarta, ex gaudio superiori in visione Dei; propter quod dicit: et supereffluentem; lob vigesimo secundo: « Tunc super Omnipotentem dehciis afflues». — Et de hoc quadruplici gaudio in praemio aeterno potest exponi illud ad Ephesios tertio: «In caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere, quae sit longitudo» gaudii interioris, «latitudo» exterioris, « sublimitas » superioris et « profunditas » inferioris. — Hanc quidem mensuram dabunt in sinum vestrum, illi scihcet, quibus misericordiam facitis in praesenti, secundum illud quod infra decimo sexto dicitur: « Facite vobis amicos de mammona iniquitatis » etc. Et tales sunt pauperes, quos fecit Dominus iudices; lob trigesimo sexto: « ludicium pauperibus tribuet ». Hanc dabunt in sinum, id est in animae capacitatem stabilem et intrinsecam; lob decirao nono: « Reposita est haec spes mea in sinu meo »; quam si vis habere, fac consilium Sapientis, Ecclesiastici vigesimo nono: « Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit ab onini malo ». Eadem quippe mensura, qua mensi fuerilis, scilicet sentis opera, mutabilitati suae plene mortuus in secreto veri luminis occultatur elc.

nocendo vel male agendo sive demerendo, remetietur vobis, iura illud Deuteronomii vigesimo quinto: « luxta mensuram delicti eril et plagarum modus »; et Apocalypsis decimo octavo: « Quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum»; et hoc est quod comminatur Dominus loelis tertio: « Cito velociter reddam vicissitudinem vobis in caput vestrum ».

  1. Retribuit autem Dominus in mensura aequali, pensato reatu, sed in maiori, pensata duraquia cito transit delectatio, sed sempiterna manet punitio; lob septimo: « Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet nec revertetur ultra in domum suam ». In minori vero, pensata offensa, quia qui contra omne bonum peccavit omni bono debet privari, secundum illud Threnorum tertio: « Misericordiae Domini, quia non sumus consumti, quia non defecerunt miseratioues eius ». — Rursus, qui peccat in bonum infinitum intensive et extensive, deberet utroque modo infinite puniri; et quia non potest creatura habere infinitatem intensionis, suscipit alteram, scilicet infinitatem durationis cum finitate acerbitatis. Unde Augustinus: « Non actus temporalis facit, ut peccatum mortale aeternaliter puniatur, sed circumstantia illius, in quem peccatur »; qui cum sit aeternus, implentibus mandata bona promittit aeterna, peccantibus vero poenara comminatur aeternam ». Et ideo Augustinus: «Dignus est malo aeterno, qui in se perimit bonum, quod posset esse aeternum ». Et Gregorius dicit hoc ipsum: « iuste qui aeternaliter peccato perfrui volunt aeternaliter poenam inveniunt, et quorum voluptas non habuit finem peccandi non habebit finem torquendi ». — Licet igitur poena sit maior voluptate et minor offensa, attamen aequatur reatui obligationis necessario. Nec mirum, si actionem temporalem comitatur reatus perpetuus, quia in contractu temporalis est actio, et tamen ius perpetuum acquirit emptori; vulneratio etiam temporalis ad mortem deducit perpetuam, et bellum diurnum acquirit perpetuam servitutem, et temporale peccatum exsilium sempiternum.

  2. Dicebat autem illis et similitudinem. Post praecepta propria et expressa subiungit hic Evangelista documenta Domini similitudinaria ettranslata, in quibus Dominus quadrupliciter nos informat. Primo namque retrahit a vanitate praesidendi. Secundo vero revocat a iemeritate iudicandi, ibi: Quid autem vides festucam etc. Tertio informat ad prudentiam discernendi, ibi: ISon enim est arbor bona etc. Quarto vero invitat ad diligentiam operandi, ibi: Omnis, qui venit ad me etc.

Primo ergo retrahit a vanitate praesidendi ex consideratione triplici, scilicet ex consideratione periculi declinandi et vitii detestandi et exempli imitandi.

  1. (Vers. 39.). Declinandum namque est ruinae periculum, quod imminet praesidenti superbe; propter quod dicit: Nunquid potest caecus caecum ducere? quasi dicat: non potest sane propter periculum ruinae, quod adiungit: Nonne ambo in foveam cadunt? Sed homo praesumtuosus caecus est, secundum illud Apocalypsis tertio: « Dicis, quod dives sum et locupletatus et nuUius egeo; et neseis, quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus ». De tali ad Romanos secundo: « Confidis, te ipsum ducem esse caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium ». « Qui ergo alios doces te ipsum non doces »; quasi dicat: caecus es. — Et ideo, qui ambit et praesumit ahis praeferri, cum sit caecus, se et alios in praecipitium demergit; unde leremiae quinquagesimo: « Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos ». Et ratio huius redditur leremiae decimo: « Stulte egerunt pastores et Dominura non requisierunt; propterea non intellexerunt, et oranis grex eorum dispersus est ». Et ideo subdit: Ambo in foveam cadunt. Et hoc est quod dicit Gregorius: « Dum pastor per abrupta vitiorum graditur, necesse est, ut grex in praecipitiura trahatur ». Et tales maledictionera Doraini merentur, secundum illud Deuteronomii vigesimo septimo: « Maledictus, qui errare facit caecum »; sicut et lucifer, qui A'oluit aliis praeesse, et qui ei adhaeserunt oranes corruerunt in mora, ictibus multis, hoc uno ictu, brevissimo tempore... In eadem igitur mensura, quamvis non aeternorum malefactorum, aeterna supplicia remetiuntur, ut, quia aeternam voluit habere [voluntas] peccati perfructionem, aeternam vindictae inveniat severitatem. Cfr. tom. IV. pag. 922, nota 3. 4. et 7.

5 Libr. X.KXIV. Moral. c. 19. n. 36. et IV. Uialog. c. 44. (cfr. tom. IV. pag. 922, nota 2.). Verbotenus haec sententia habetur in Glossa ordimria super Matth. 7, 2.

° Pro emptori in D substitutum est emptor.

foveam, secundum illud Isaiae decimo quarto: « Quomodo cecidisli, lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes »?

  1. (Vers. 40.). Detestandum etiam est superbiae vitium, quod adiacet voienti praesidere; propter vi- quod subdit: Non est discipulus supra magistrum, scilicet secundum rectum ordinem. Qui ergo, magistro subiacente, cupit praeesse, magistrum suum contendit praecedere. Unde Bernardus: « Quoties hominibus praeesse desidero, toties Deum meum praeire contendo, et tunc non sapio quae Dei sunt ». Et hoc est quod dicit Dominus discipulis loannis decimo tertio: « Amen dico vobis, non est maior servus domino suo, neque apostolus maior eo qui misit eum ». Qui ergo vult aliis superefferri ignorat doctrinam Christi; Matthaei undecimo: «Disciteame, quia mitis sum et humilis corde »; aut si ahquando novit, in apostasiam cadit, iuxta illud quod dicit Gregorius: « Quoties pastor praeesse ahis delectatur, toties in apostasiae crimen dilabitur ». Desinit autem esse discipulus, dum vult dominari et magister ahorum vocari, contra illud Matthaei vigesimo terlio: a Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est, Christus».

  2. Imitandum est vitae perfectae exemplum, quod consistit in volendo subiacere; propter quod dicit: Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius, Christus scihcet, qui « non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis », Matthaei vigesimo Et ideo dicitur infra vigesimo secundo: « Qui maior est in vobis fiat sicut minor, et qui praecessor, sicut ministrator ». Et ratio redditur: « Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat ». Et hoc ipse ostendit eis per exemplum, loannis decimo tertio: « Postquam lavit pedes», subditur: « Scitis, quid fecerim vobis? Vos vocatis me magisler et domine; et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros » etc. Et post subditur: « Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis ». Et ad hoc perfectum exemplum invitat Apostolus ad Philippenses secundo: «Nihil, inquit, per contentionem neque per inanem gloriam operantes, sedin humilitate superiores sibi invicem arbitrantes ». « Hoc enim sentire in vobis, quod et in Christo Iesu », de quo subdit, quod, « humihavit semetipsum » etc.

  3. (Vers. 41.). Quid autem vides festucam etc. Hic revocat a temeritate iudicandi, quod quidem facit ostendendo eum qui temere iudicat, iniquum in cogitatione, indiscretum in locutione, inordinatum in operatione.

Ostendit igitur primo temere iudicantem iniquum m cogitatione, quia non iudicat aequaliter; propter quod dicit: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui? tu sciHcet, qui iudicas. Festucam vocat leve peccatum, qund quis reprehendit in aiio, magnum neghgens in se ipso; quantum ad quod addit: Trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras; trabem, id est magnum peccatum; ex quo colligitur, quod sic iudicantis iniquum est iudicium, quia, sicut dicitur Proverbiorum vigesimo, « abominatio est apud Deum pondus et pondus ». Non habet aequale pondus qui magis ponderat culpam in aho quam in se; et talis dicitur oftominabilis, quia duphciter peccat: et se ipsum, qui est superbus et impius, iustificando, et suum proximum condemnando; unde Proverbiorum decimo septimo: « Et qui iustificat impium, et qui condemnat iuslum, uterque est abominabilis apud Deum ». Et sanum est consihum, aliis indulgere el semetipsum considerare et diiudicare, secundum illud ad Galatas sexto: « Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris» etc. « Nam qui putat, se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit». Et ideo talis trabem habet in oculo, id est superbiam excaecantem, sicut Balaam, Numerorum vigesimo quarto: « Dixit homo, cuius obturatus est oculus »; cuius obturatio est valde gravis in iudicando iniquum; Ecclesiastici trigesimo primo: « Nequius oculo quid creatum est»? Et merito, quia, sicut dicitur infra undecimo, « si oculus tuus nequam fuerit, totnm corpus tuum tenebrosum erit ».

  1. (Vers. 42.). Secundo ostendit, indiscretum esse tn locutione, quia. non loquitur rationabiliter; propter quod subdit: Aut quomodo potes dicere fratri tuo, exterius scilicet alloquendo: Frater, sine, eiiciam festucam de oculo tuo, in reprehendendo et corrigendo; ipse autem in oculo tuo trabem non videns? peccatum gravissimum in te non attendendo, quasi dicat: non potes hoc rationabiliter dicere. Poterit enim tibi dici: Quid alium iudicas, te ipsum non iiidicas? « Qui alium doces te ipsum non doces»? ad Romanos secundo; et illud supra quarto: «Medice, cura te ipsum ». Unde talis admonitio potius merito despicitur, quam auditur.

° Vers. 12. seqq. et 1S. — Sequitur Pliil. 2, 3. S. et 8.

secuDdum illud Gregorii: « Cuius vita despicitur, restat, ut eius praedicatio contemnatur », quia:

« Turpe est doclori, dum culpa redarguit ipsum ». Chrysostomus: « Quare in alienis vides tam parva peccata, et in te tam magna transcurris »? Ecclesiastici trigesimo quarto: « Ab immundo quis mundabitur, et a mendace quid verum dicetur »? Et ideo in Psalmo: « Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas»?

  1. Tertio vero ostendit inordinalum in operatione, quia postponit illud, ad quod tenetur principaliter; propter quod dicit: Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo. Hypocritam vocat talem iudicem temerarium, quia in iudicando duos ostendit et praetendit zelum iustitiae, et se ipsum non iudicando habet vilium inlus latens. Unde Gregorius: « Hypocrita ceteros reprehendit, ut in aliorum comparatione ipse sanctior videatur ». Vel hypocritam vocat, quia, exteriora ponderans, interiora negligit, quae sunt magis ponderanda, secundum illud Matthaei vigesimo terlio: « Vae vobis, scribae et Pharisaei! hypocritae, qui mundalis quod deforis est oalicis et paropsidis, intus auteni pleni estis rapina et immunditia. Pharisaee caece! munda prius quod intus est ». Et ideo recte nunc dicit: Eiice primum, quia circa hoc principaliter insistendum est, ut Irabes, id est grave peccatum, de interiori oculo eiiciatur; lacobi quarto: « Purificate corda, duplices animo »; quoniani, sicut dicitur Ecclesiastici decimo quarto, « qui sibi nequam est, cui alii bonus erit»? Debet enim caritas esse ordinata, ut primo intendat sibi et post alii, secundum illud primae ad Timotheum quarto: « Attende tibi et doctrinae. Hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies et eos qui tecum sunt ». Unde subditur: Et tunc perspicies, id est, perfecte aspicies, oculo iam mundato, ul educas festucam de oculo fratris tui; lob vigesimo sexto ®: « Obstetricante manu, eductus est coluber torluosus »; unde Glossa: « Non est doctor prius idoneus alii mederi, qui nondum se sanavit ». Unde in omnibus talibus est ordo praecipue attendendus; stultus enim est et hypocrita, qui sollicitius curat aliena facta quam propria. Exemplum de CoIIationibus patrum,deeo qui posuit arenam in sacco, quem superposuit humero, habens posterius multum et anterius modicum; et interpretatus est, illud multum esse peccata propria, et illud modicum esse peccata aliena, sicut facit hypocrita.

  2. (Vers. 43.). Non est enim arbor 6ona etc. „ T T. -. /. Postquam retraxit a tementate iudicandi, hic mformat ad prudentiam discernendi, quod quidera facit hoc ordine. Primo enim proponit similitudinem metaphoricam; secundo vero elicit eruditionem explicilam; tertio vero ex hoc redarguit simulationem deceptoriam.

Proponitur ergo metaphorica similitudo, cum nuativum; arborem vocat non voluntatem, quae est a Deo; sic est bona, quia a Deo; sed volunlatem, quae non est bona, cum facit malum; nec etiam est mala, cum facit bonuin; quantum ad quod addit: Neque arbor mala faciens fructum bonum. Conformis est enim voluntas operi, sicut arbor fruclui; Proverbiorum duodecimo: « De fructu oris sui unusquisque replebilur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei »; quia, sicut dicitur supra tertio, « oinnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in igiicm niiltetur ». Unde spentualiler arbores fructibus privantur per gelicidium iniquitatis, secundum illud ludae in Canonica sua de malis: « Arbores sunt autumnales, infructuosae, bis mortuae ». Tunc autem fructibus replentur, cum appropiiiquant calori caritatis, secundum illud infra vigesimo irimo: « Videte ficulneam et omnes arbores; cum produruHl ex se fructum, scitis, quia prope est aestas ». Unde prudens considerator arbores discernit per fructum. Superius pro ut trabes Vat. cuin uno alteroque cod. ut trabs (teste Forcellini, ab anliquis trabes dicebatur pro trabs), et inferius pro ut primo CH ut prias.

  1. (Vers. 44.). Et propterea adiungit: Unaquaeque enim arbor ex fructu suo cognoscitur. Et hoc est quod dicilur Matthaei seplimo: « A fructibus eorum cognoscetis eos », quia, sicut dicilur ad Galatas quinto, « manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunriitia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus etc. Kructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax » etc.; unde de viro iusto in Psalmo dicitur: « Erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit». Nec mirum, quia, Sapientiae tertio, « bonorum laborum gloriosus est fructus », sed majorum nullus; ad Romanos sexto: « Quem fructum habuistis, in quibus nunc erubescitis »? Et ideo dicitur de avaro Ecclesiastae quinto: « Qui amat divitias fructum non capiet ex eis ».

  2. Et quod arbor discernatur per fructuin, probalur per sensibile experimentum, cnm subditur: ruho vindemiant uvam. Duos ponit fructus praecipue laudabiles, scilicet fieus et uvas; unde Ludicum nono introducitur ficus et vitis per prosopopoeam loquens; ficus sic: « Nunquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos »? Et vitis sic: « Nunquid possum de'serere vinum meum, quod laetificat Deum et homines »? Duo etiam arbusta ponit pessima, scilicet ruhum et spinam, quae gignit terra propter peccata humana, secunduin illud Genesis tertio: « Maledicta terra in opere tuo; spinas et tribulos germinabit tibi ».

  3. Sed spirilualiter per ficum dulcem intelligitur dukedo pietatis, per spinas homines iracundi et schismatici, qui non possunt aliis compati; secundi Regum vigesimo tertio: « Praevaricatores quasi spinae avellentur universi; et si quis eas tangere voluerit, armahitur ferro et ligno lanceato ». — Per uvam intelligitur perspicua cognitio veritatis, et per ruhos homines haej-etici, a qiiibns detinentur superbi, secundum illud Genesis vigesimo secundo: « Levavit Abraham oculos suos viditque inter vepres arietem haerentem cornibus ». — Ista duo genera hominum dissipant vineam Domini exercituum, scilicet schismatici et haeretici; Isaiae trigesimo secundo: « Super humum populi mei ascendent spinae et vepres »; Isaiae quinto: « Exspectavi, ut faceret uvas, fecit autem labruscas»; et post: « Ascendent super eam vepres et spinae ».

  4. (Vers. 4b.). Secundoautem elicitur expressa eruditio, cum adiungitur: Bonus homo de bono t/tesauro cordis sui profert bona, a/l simililudinem scilicet arboris bonae. Bonum thesaurum vocat habitum interioris perfectionis, sive in alfeclu, quantum ad quem dicitur Proverbiorum vigesimo primo: « Thesaurus desiderabilis et oleum in habilaciilo iusti »; sive in intellectu, quantum ad quem Matthaei decimo tertio: « Omnis scriba doctiis in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova el vetera ». De iitrofue bono thesauro proferuntnr lam oper-a quam etiam verba; unde lacobi tertio: « Quis sapiens et disciplinatus est inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae ».

  5. Et sicut bonus homo bonae arbori comparatur, ita et malus malae; unde et addit: Et malus homo de malo thesauro profert mala. Thesaurum malum vocat malam voliintafem et malam conscientiam; Michaeae sexto: « Adhuc ignis in domo impii et thesauri iniquitatis ». Et certe de malo corde procedunt mala opera et iinmunda verba; unde Marci septimo: « De corde homirmm procedunt adulteria, fornicationes, homicidia, fnrta,avaritiae, nequitiae, dolus, impudicifiae; omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant ». Similiter et mala verba, secundum illud Proverbionim decimo quarto: « Testis fidelis non mentietur; profert autem mendacium testis dolosus ». — Et rationem huius ipse reddit, cum subiungit: Ex abundantia enim cordis os loquitur, bonum scilicet verbum, aut malum. De 6ono Ecclesiastici sexto: « Lingua eucharis in hono homine abundabit »; et de malo Proverbiorum decimo quinto: « Mens iusti meditabitur sapientiam, os impiorum redundat nialis»; et in eodem: « Os fatuorum ebullit stultitiam ».

  6. (Vers. 46.). Tertio vero redargiiitur ptoria simulatio, cum subiungitur: Quid autem vocalis me: Domine? scilicet confessione oris, et non facitis quae dico, omissione boni operis. Ostensio enim reverentiae in ore falsa est, nisi adsit pariter exhibitio obedientiae in opere; unde de talibus Isaiae vigesimo nono: « Appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me»; et Malthaei deciino quinto: « Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me »; et ad Titum primo: « Confitcntur, se nosse Deum, factis autem negant ». Et ita est in eis repugnantia, quia verbum indicat bonitatem incorde,et factum ostendit malignitatem in opere. Tales non decipiunt Dominum, sed fallunt semetipsos, secundum Vulgala et H bonum.

illud lacobi primo: « Estote factores verbi et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos »; uode Mafthaei septimo: « Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum».

  1. (Vers. 47.). Omnis, qui venit ad me eic. Postquam informavit ad prudentiam discernendi, hic invitat ad diligentiam operandi, et hoc sub duplici metaphora, in quarum prima commendat obedienles; in secunda vero viluperat negligentes, ibi: Qui autem audit et non facit etc. — Ci rca cowmendationem, obedientis primo praemittit obedientis actum; secundo, modum; terlio, fructum.

Quantum ad actum igitur vere obedientis dicit: Omnis, qui venit adme, scilicet fldeliter credendo, el audit sermmes meos, devote intelligendo, et facit eos, scilicet opere complendo; ostendam vobis, cui sit similis. Ex quo colligitur, quod vere obe- (lientis est primo venire per fidem, credendo fideliter; de quo adventu loannis sexto: « Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misil me, traxerit eum ». Sic veniunt parvuli, secundum illud Matthaei decimo nono: « Sinite, parvulos venire ad me ». — Deinde audire, inleUigendo vivaciter; Ecclesiastici tertio: « Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam »; lacobi prirao: « Sit omnis homo velox ad audiendum » etc. — Est tertio vere obedientis implere efpcaciter; unde Deuteronomii trigesimo: « luxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum». Alioquin non iustiflcaberis apud Dominum, quia, ut dicitur ad Romanos secundo, «factores legis iustificabuntur ».

  1. (Vers. 48.). Quanlum ad vere obediendi modum adiungit documentum similitudinarium de aedificante domum, cum subdit: Similis est homini aedificanti domum, per profectum virtutis; Proverbiorum vigesimo quarto: « Diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedific«s domum tuam». Haec quidem domus est conscientia bona; Sapientiae octavo:, « Intrans in domum meam, conquiescam cum illa »; Proverbiorum decimo quarto: « Sapiens mulier aedificat domum suara, insipiens exstructam quoque manibus destruit ». — Qui fodit in altum, per descensum humilitatis, secundum praeceptum Elisei quarti Regum terlio: « Facite alveum torrentis huius fossas et fossas », scilicet per humilitatem in intellectu pariter et affectu. Sed huic respondet superbus illud mali villici, infra decimo sexto: « Fodere non valeo, mendicare erubesco ». Quocontra Isaiae secundo: « Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini » etc. Ille autem altius fodit, qui magis per humilitatem descendit, et huius aedificium altius ascendit, quia « qui se humiliat exaltabitur », infra decirao octavo. — Et posuit fundamentum supra petram, per stabilimentum caritatis, secundum illud ad Ephesios tertio: « In caritate radicati et fundati ». Haec caritas fundat super Christum, qui est petra solida, secundum illud Isaiae vigesimo octavo: « Ecce, ego mittam in fundamentis Sion lapidera, lapidera probatura, angularem, pretiosum, in fundamento fundatura ». Super hunc fundat caritas, dum facit implere eius mandata, secundum illud loannis decimo quarto: «Qui habet mandata raea et servat ea, ille est qui diligit me ». Et htc est in Christo fundatus; Ecclesiastici vigesimo sexto: « Fundamenta aeterna super petram solidam, mandata Dei in corde mulieris sanctae ». Ambrosius: « Omnium virtutum fundamentum est caelestiura obedientia mandatorura ». — Hic est ergo raodus vere obediendi divinis praeceptis, ut sit sedulitas in profectu virtutis, st profunditas in descensu humilitatis, sit firmitas in ajfectu caritatis.

Chapter 7 of 25