Caput primum. Refertur caput I gallicanæ Declarationis
Refertur caput I gallicanæ Declarationis.
Primum : Beato Petro ejusque successoribus Christi Vicariis, ipsique Ecclesiæ, rerum spiritualium et ad æternam salutem pertinentium, non autem civilium ac temporalium à Deo traditam potestatem, dicente Domino : « Regnum meum non est de hoc mundo ; » et iterum : « Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Caesari, et quæ sunt Dei Deo ; » ac proinde stare apostolicum illud : « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi à Deo : quæ autem sunt, à Deo ordinatæ sunt. Itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. » Reges ergo et principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potestati Dei ordinatione subjici, neque auctoritate clavium Ecclesiæ directe vel indirecte deponi, aut illorum subditos eximi à fide atque obedientia, ac præstito fidelitatis sacramento solvi posse, eamque sententiam publicæ tranquillitati necessariam, nec minus Ecclesiæ quam imperio utilem, ut verbo Dei, Patrum traditioni et sanctorum exemplis consonam omni modo retinendam.
Chapter 4 of 396