Caput IV. Sententia Gallorum, ex Censura Sanctarelli, quæ integra refertur
Sententia Gallorum, ex* Censura Sanctarelli, *quæ integra refertur.
Jam ut ostendamus de tota ea doctrina, quæ sententia Gallorum sit, non pigebit exscribere latam à Facultate nostra Censuram, in librum Antonii Sanctarelli, 4 Aprilis 1626. Sic autem habet.
CENSURA SANCTARELLI.
« Si quis in nos fines sæculorum devenisse, ut loquitur Gentium Apostolus, forte dubitet, postrema hæc tempora tantisper expendat eaque cum prioribus componat. Is facile deprehendet humani generis hostem, in utraque politia et ecclesiastica et civili nihil intentatum reliquisse, quominus utramque non tam labefactare, quam omnino pessumdare videretur. Ecclesiam Christi sponsam, qua stylo qua ferro conficere conati sunt impii illi, qui posuerunt in cœlum os suum : politiam illam civilem alia via aggressi dementati homines. Cum enim potestatem sæculi non sine causa gladium portare viderent, libris nefandis, quasi per clanculares insidias, è medio tollendam existimarunt. Hos sanctus Judas Epistola canonica, non alia nota nobis dignoscendos proponit, quam quia dominationem contemnant et majestatem blasphement . Atque utinam de solo contemptu et maledica oratione ageretur ! Quin male feriati scriptores id genus, potestatis cujusdam in Ecclesia temporalis prætextu, reges arbitrio et nutu ecclesiastico, levissimis etiam de causis ac plane ridiculis, de solio deturbandos, aliosque vel annuos, vel etiam diarios, si ita libuerit, substituendos contendunt. Quod cum in universæ civilis politia ac potissimum gallicæ monarchiae, sub christianissimo, clementissimo et justissimo Rege nostro Ludovico XIII, perniciem eversionemque meditatum confectumque videret Facultas theologica parisiensis, ut majorum vestigiis inhærendo, suum erga pientissimum regem nostrum, istudque præsertim christianissimum regnum, animum studiumque declararet, bonorumque omnium votis satisfaceret, præ cæteris nuperum librum Antonii Sanctarelli jesuitœ, de hæresi, schismate, apostasia, etc., à quibusdam selectis doctoribus examinandum censuit, in congregatione generali extraordinaria, decima sexta Martii immediate præcedentis habita. Sed quoniam multa in eo pertractantur, quæ ad rem de qua potissimum agitur minime spectarent, duo duntaxat capita xxx et xxxi Tractatus de hæresi excutienda selegit. Itaque anno Domini 1626, die prima aprilis, post Missam de sancto Spiritu, habitis solemni more usitatis comitiis in aula collegii Sorbonæ, audita est relatio magistrorum ab eadem Facultate selectorum, qui exposuerunt in duobus illis capitibus istas propositiones contineri : « Summum Pontificem posse pœnis temporalibus punire reges et principes, eosque deponere et suis regnis privare ob crimen hæresis, eorumque subditos ab illorum obedientia liberare, eamque semper in Ecclesia fuisse consuetudinem, » et propter alias causas, « ut, pro delictis, si expedit, si principes sint negligentes, propter insufficientiam et inutilitatem suarum personarum. » Item, « Pontificem jus et potestatem in spiritualia simul et omnia temporalia ; et in eo esse de jure divino utramque potestatem, spiritualem et temporalem : credendum esse Ecclesiæ summoque ejus Pastori concessam esse facultatem puniendi pœnis temporalibus principes transgressores legum divinarum et humanarum, præsertim si crimen fuerit hæresis. » Dixerunt etiam eumdem Sanctarellum asserere, « Apostolos fuisse subjectos principibus sæcularibus de facto, non de jure ; » quin etiam « statim atque constituta est pontificia majestas, coepisse omnes principes esse illi subjectos. » Denique retulerunt eum explicare verba Christi : Quodcumque ligaveris super terram, etc, non tantum de potestate spirituali, sed etiam de temporali : ipsumque sancto Paulo imponere, verba illius, detracta negatione, immutando et multis auctoribus ab ipso citatis. Alia eliam multa similia retulerunt, quæ sibi videbantur gravi Facul' tatis animadversione et censura dignissima. Re itaque in deliberationem à Decano adducta, auditis omnium et singulorum magistrorum maturis deliberationibus, Facultas improbavit et damnavit doctrinam his propositionibus et horum capitum corollariis contentam, tanquam novam, falsam, erroneam, verbo Dei contrariam, pontificiæ dignitati odium conciliantem, schismati occasionem præbentem, supremæ regum auctoritati à Deo solo dependenti denegantem, principum infidelium et hæreticorum conversionem impedientem, pacis publicæ perturbativam, regnorum, statuum rerumque publicarum eversivam, subditos ab obedientia et subjectione avocantem, et ad factiones, rebelliones, seditiones et principum parricidia excitantem. Datum in Sorbona, die 4 Aprilis 1626. »
Chapter 7 of 396