Caput III. Horrenda atque ipsis adversariis detestanda necessario consequuntur, à quibusdam admittuntur : nec nisi extirpatâ radice resecantur : Henrici Borbonii Condœi principi…
Horrenda atque ipsis adversariis detestanda necessario consequuntur, à quibusdam admittuntur : nec nisi extirpatâ radice resecantur : Henrici Borbonii Condœi principis oratio ad Ludovicum XIII.
Horret animus referre cætera quæ deinde consequantur. Hæc tamen exponere necesse habuit Ludovico XIII, augustæ memoriæ christianissimo regi, Ludovici Magni parenti, Henricus Borbonius Condæus, primus regii sanguinis princeps.
Is enim, cum in solemni Ordinum regni conventu anno 1615, de hac quæstione magnis studiis ageretur, in ipso regio concilio ac Rege præsente ita peroravit : « Haudquaquam est dubium, Rex, quin Papæ, ut supremo Pastori à Christo constituto, tua majestas eodem jure subsit, quo cæteri fideles etiam infimæ sortis, ita ut ea potestate abscindi ab Ecclesiæ membris, et excommunicari possis, siquidem id tua peccata mereantur : qua quidem excommunicatione anima Satanæ tradita, tu Rex, Ecclesiæ communione pulsus, Sacramentorum extorris, omni etiam Ecclesiæ limine arceare. Cæterum quod attinet ad temporalia, tibi haud secus à subditis populis obedientia ac tributa deberentur, Christo et Apostolis verbo et exemplo præeuntibus. Qui contrariam tuentur sententiam, quamvis inimici regiæ potestatis, non tamen eo usque acti sunt in rabiem, ut reges cædi posse dicerent. At si rem penitus introspiciamus, facile intelligemus, nec tuam sacrosanctam personam à cæde tutam esse. Fac enim admonitum, excommunicatum, depositum esse te, jam Ludovicum XIII quandiu Rex erat, non potuisse cædi certum ; at postquam exrex factus est, alio legitimo rege constituto, si spreta Papæ spirituali, et novi regis temporali potestate pro rege se gerat, invasor profecto, et ut talis, reus, neci addictus, et ut publicus hostis à quocumque cædendus. *»
Hæc in regio consessu pro sui officii ac generis dignitate, primus regii sanguinis princeps, pari in Sedem apostolicam ac regiam majestatem observantia dixit, Constat enim apud omnes, eum, et Sedis apostolicæ studiosissimum fuisse, neque tantum animi perspicacia, verum etiam doctrina commendatissimum. Quod autem Perronius cardinalis respondebat, reges etiam depositos à cæde esse tutos, « quadam habitudine ad regiam dignitatem, quippe quam emendati recuperare possent, » pace tanti viri, merum erat ludibrium. Fac enim ut ille depositus bella moveat urbesque ac provincias magno reipublicæ discrimine sollicitet, satis profecto constat à legitimo rege quid privatus pati possit, quid perduellis debeat, nec enim efficere potest habitudo illa, ut non potior sit unius perduellis salute totius reipublicæ salus : neque res obscura erat. Quanquam enim Perronius ab indirectæ potestatis defensoribus nefariæ cædis invidiam omni arte amovebat, non tamen ita cæteri sentiebant. Gregorius enim de Valentia ponit hanc assertionem primam, « posse aliquem Pontificis auctoritate atque sententia dominio ac prælatione privari propter apostasiam, » quam deinde probat his verbis : « Probatur 1°, et quidem irrefragabiliter, iisdem argumentis quibus quæstione præcedenti probavimus posse hæreticos et apostatas à fide privari etiam vita, per Ecclesiæ auctoritatem ; nam si vita possunt privari, multo magis aliis bonis, atque adeo prælatione in alios. » Addit secundam probationem es Scripturæ loco, quo Athalia, quæ rerum in Judæa potiebatur, jussu pontificis Joiadæ, « regno et vita exspoliata sit, non solum quia tyrannice occupaverat regnum, sed ut apostasia ejus coerceretur. »
Quod quidem argumentum eodem modo ipse Bellarminus urget ; quam falso, et quam repugnante Scriptura, non est hic dicendi locus. Becanus verò, hos secutus, libro cui est titulus : Controversia Anglicana , anno 1612 Moguntiæ edito, rem apertius explicat his verbis : « Joiada Pontifex prius privavit Athaliam regno, deinde vita. Itaque illam privavit regno, ut reginam et publicam personam, privavit autem vita ut privatam personam ; » ac postea : « Ex eodem sic ergo argumenter : quidquid potestatis ac jurisdictionis permissum fuit Pontifici in veteri Testamento, hoc etiam in novo permissum est. »
Recte ille quidem, si concedamus id unde ista manant, deponi posse reges. Neque enim regi dignitate privato quidquam est reliquum, quo se à justo supplicio tueatur, si regem suum optimo jure constitutum, rebellis, factiosus et majestatis reus bello adoriatur, ac pro rege se gerens scindât imperium ; cum autem viderimus tot afferri causas cur reges deponi possint, neque tantum hæresim aut apostasiam, sed etiam alia scelera ; imo nullo scelere, solam necessitatem ecclesiasticam. Quæ quidem si fateamur Pontificibus dari, satis intelligimus quam vario in discrimine, non modo regum auctoritas, sed etiam vita versetur. Et eam quidem doctrinam horruerunt omnes, Sedesque apostolica imprimis detestata est, ac Decani librum Paulus V, eodem anno 1612, sub pœna anathematis prohibuit ; « quod nonnulla falsa, temeraria, scandalosa et seditiosa respective in eo reperta essent. »
Hoc decreto nostri, nuntiis apostolicis id postulantibus, à rege prohibiti sunt, ne parricidialem doctrinam suis notis configerent, quod jam à summo Pontifice improbata, proscripta, et damnata esset. Cum vero impiam omnibusque diris devovendam sententiam detestati sint Romani Pontifices, oramus et supplicamus, ut indirectam potestatem ex qua hæc infanda profluunt, rejiciant vel saltem à nobis rejici sinant.
Chapter 6 of 396