Skip to the text

Caput V

Ex tribus primis propositionibus Corollarium : quod sine vera religione veroque sacerdotio, civile regimen perfectum ac seipso consistens, atque in rebus suis ab omni alia potestate absolutum : an in eo jure aliquid immutatum per legale aut per christianum sacerdotium, quarta et quinta propositione quæritur.

Hic tria quidem hactenus à nobis constituta : primum illud : ab ipsa rerum humanarum origine viguisse, etiam inter infideles, legitimo ordine suprema imperia ac legitimos magistratus : alterum eorum magistratuum potestatem à Deo esse ; tertium, ita iis magistratibus supremam potestatem à Deo esse traditam, ut sint à Deo secundi, in suo ordine primi, nulla alia à Deo potestate constituta, cui in rebus suis obnoxii viverent. Hæc nemo diffitetur. Jam certis propositionibus addimus haud minus certum.

COROLLARIUM.

Perfectum regimen, quod attinet ad ordinem et jura societatis humanæ, sine vero sacerdotio, ac sine vera religione esse potest.* Explicamus, et ipsa explicatione probamus.

Regimen perfectum dicimus consideratione duplici : 1° In ordine morali, sive in genere moris : 2° In ordine politico, sive in genere civilis societatis.

Itaque asserimus sine vera religione esse perfectum regimen, non in ordine morali : neque enim boni mores sine vera religione veraque beatitudine, qui morum ac vitæ humanæ finis est, esse possunt ; neque, ut præclare Augustinus, aliunde esse potest beata ac perfecta civitas, aliunde homo, cum civitas nihil sit aliud quam hominum certo foedere conjuncta societas. Nullum ergo regimen in ordine morali sine vera religione perfectum esse potest.

At perfectum esse posse dicimus in ordine politico, seu quantum attinet ad jura societatis humanæ : perfectum enim est eo respectu regimen, quod primum est legitimum, tum vere est a Deo, omnique animæ piæ colendum ; denique in se supremum, nullius alterius imperii indigum, nulli alteri obnoxium potestati. Tale autem fuit, et est regimen etiam apud infideles et impios ; ergo perfectum illud regimen sine vera religione veroque sacerdotio esse potest.

Cùmque apud infideles nonnisi falsum, et illegitimum sacerdotium esse possit ; veri tamen ac legitimi, et à Deo ordinati magistratus præsunt ; suntque ab ipso Deo, cum religio, tum imperium ita constituta, ut et vera religio sine adjuncto sibi imperio, et verum ac legitimum imperium sine adjuncta sibi vera religione esse possit.

Vera religio sine adjuncto sibi imperio, imo imperio plerumque adversante, sub Pharaone, sub Nabuchodonosore, Baltassare, cæteris Assyriis, Persisque et Græcis regibus, penes Hebræos ; sub tot impiis imperatoribus penes christianos fuit ; verum imperium sine vera religione ubique terrarum nititur.

Est ergo imperium, seu civile regimen, religioni subordinatum, et ab ea pendet in ordine morali, non autem in ordine politico, seu quod attinet ad jura societatis humanæ : cum hoc postremo ordine et religio et imperium sine se invicem esse possint.

Quæ cum omnes fateantur, illud est consectaneum, utcumque religio se habeat : utcumque sacerdotes, qui religioni præsunt, de principe, qui civili societati præsit, egerint, decreverint, edixerint, nihilo serius manere principi integra ea omnia jura, quibus civilem societatem ordinet ac regat ; neque omnino posse à sacerdote deponi principem, qui in suo ordine sub Deo primus sit à Deo constitutus.

Hæc, inquam, certa sunt, nisi Deus in supremis potestatibus à se constitutis, eorumque juribus aliquid immutaverit, instituto scilicet legali, aut christiano sacerdotio, attributoque jure deponendi reges ac temporalia ordinandi. An autem id fecerit propositiones quarta et quinta luculenter edocebunt.

Chapter 25 of 396