Skip to the text

Caput VIII. Bellarmini argumentum ex Deuteronomii loco

Bellarmini argumentum ex Deuteronomii loco.

Eodem vitio laborat Bellarmini argumentum ex Deuteronomii loco repetitum : « Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam..., et dixeris : Constituam super me regem, non poteris alteris gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus : » hoc est, ejusdem gentis ac veræ religionis consors. Quo ex loco vir maximus sic ratiocinatur : Cum ejusdem periculi sit eligere, et non deponere, utrumque æque vetitum esse, intelligendum ; ac proinde deponendos principes veræ religionis exsortes.

Sed hoc argumentum, primum quidem nihil ad rem. Agimus enim vero de potestate pontificis, de quo in hoc Deuteronomii loco ne verbum quidem. Agit Moyses de toto populo terram ingressuro, et regem electuro absque ullo peculiari interventu pontificiæ potestatis, ut et ipsa Mosis verba demonstrant, et Samuelis non pontificis, sed prophetæ extraordinaria, quam commemoravimus, ad officium designandi regis, delegatio confirmat.

2° Argumentum illud nimis probat : probat enim alienigenas ac veræ religionis exsortes non modo non eligendos, sed nec etiam tolerandos esse ; quod nec ipse Bellarminus admittat ; quippe qui retinendos doceat infideles principes, ea conditione, si populum à fide non avertant ; at eos profecto eligere non licet, cum lex generatim edicat : « Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater. » Falsissimum ergo est, vel teste Bellarmino, deponi posse eos qui eligi vetentur.

Ac profecto Judæi Babylonios, Medos, Persas, Græcos, Romanos, cum non essent fratres, eligere non poterant ; quos tamen colere debuerunt, postquam ia eorum manus legitimo ordine devenerunt. Procul dubio enim alienigena et infidelis erat Cæsar, de quo tamen Christus dixit : « Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari, » Ergo non abjicere aut deponere, sed colere debebant, quem eligere, utpote alienigenam, ex legis interdicto vetabantur.

Hoc de infidelibus et alienigenis : jam vero de ipsis fratribus, si existimaveris eum, qui ad regnum evellatur veram religionem secutus, deponi debere postquam ab ea desciverit, haud minus absurdum erit : cum nemo ausit dicere Achaz, Manassen, et alios, post regnum adeptum, ad idola conversos, deponi necessario debuisse, quos prophetæ ac pii omnes pro veris regibus coluerint.

Ac multa omnino sunt, quæ, re integra, facere non liceat propter grave periculum : facta, propter gravius periculum, mutare non licet : quale est periculum. in deponendis regibus, ubi soluta imperii vi, una cum republica religio periclitatur.

Chapter 28 of 396