Caput VIII. Quæ Gregorius VII hujus rei exempla et documenta protulit, rei novitatem probant
Quæ Gregorius VII hujus rei exempla et documenta protulit, rei novitatem probant.
Jam operæ pretium erit inspicere propius, quæ Gregorius VII ab Herimanno metensi interrogatus, exempla, quæ Scripturæ ac Patrum documenta protulerit » ita enim facile intelligemus qua Scripturæ auctoritate, qua Patrum traditione nitatur.
Exempla omnino quatuor ex omni antiquitate protulit : primum quod Theodosius Magnus à sancto Ambrosio : alterum, quod Arcadius, pulso sancto Joanne Chrysostomo, à sancto Innocentio Papa fuit excommunicatus ; qua de re infra videbimus, interim hæc exempla duo ad excommunicationem quidem, non ad depositionem valent- Satis enim constat, neque Theodosium Magnum, neque Arcadium fuisse depositos ; neque id quisquam cogitabat. Quare exempla hæc duo adeo nihil proderant Gregorio Henricum deponenti, ut potius nocerent.
At duo alia protulit : primum exeuntis sexti sæculi in Gregorii Magni epistola ad Senatorem : a Si quis, inquit, regum, sacerdotum, judicum, personarumque sæcularium, hanc constitutionis nostræ paginam (de privilegio xenodochii Augustodunensis) agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat : » alterum octavi sæculi, de sancto Zacharia Papa Childericum deponente, ac substituente Pipinum. Sic è duobus exemplis, quæ Gregorius protulit, unum tantum est, nempe Zachariæ, quod executionem sonet, alterum minas tantum continet, nullo unquam exemplo aut affectu consecuto.
Verum antequam ista duo, queis tota causa nititur, suo loco diligentius exponantur, rogo bona fide, quem sana ac modesta mente præditum non pudeat asserere, ob unius monasterii violata privilegia, juridico ordine deponi posse regem, ac totam rempublicam conturbari ? Quare, vel hæc falsa ac subdititia esse constat, quod multi contendunt, vel alio pertinere quam quo referuntur.
Nempe aliud est minari, seu potius imprecari, ut à malo deterreas, quod illis temporibus etiam laici in excommunicationis formam, teste Baronio, faciebant ; aliud juridicam ferre sententiam, cujus rei exemplum à Gregorio VII quærebatur. Jam de Childerico, quem à Zacharia vere esse depositum Gregorius VII memorat, ut nunc alia omittamus, ne ipsa quidem Glossa id patitur, quæ Gregorii VII verbis commemoratis, capite Alius, ad verbum deposuit, hanc adhibet notam : « Dicitur deposuisse, qui deponentibus consensit. »
Atque hæc dicimus, non quod uno exemplo octavi sæculi, superioribus sæculis insuper habitis, stare possit tanta res ; sed ut demonstremus Gregorio VII omni studio quærenti, ne unum quidem exemplum ex anteactis temporibus suppetere potuisse.
Auctoritatem vero Scripturæ passim affert eam, ubi Paulus dicit : Nescitis quia Angelos iudicabimus ? quanto magis sæcularia ? Quæ quam ad rem pertineat suo loco exponemus ; et nobis tacentibus nemo non videt, quam parum ad legitima judicia spectent, quæ de arbitris sponte eligendis Apostolus memorat.
At Gregorius VII ex omni antiquitate locum profert unum apocryphae falsæque Scripturæ, de ordinatione Clementis. Quo ex loco Gregorius hæc verba describit : « Si quis amicus fuerit iis, quibus ipse (Clemens scilicet) non loquitur, unus est et ipse ex illis qui exterminare Ecclesiam Dei volunt. » Quem quidem locum, magno Petri prolatum nomine, si vera etiam auctoritate polleret, non tamen ad necessariam obedientiam, sed ad amicitias cum schismaticis dissolvendas pertinere, ipsa res loquitur ; talisque omnino est is locus, ut jam eum allegare pudeat adversarios. Hoc uno testimonio, hac traditione Gregorii VII de deponendis regibus doctrina nititur.
Profert etiam Julii I falsam epistolam ad Orientales episcopos, De primatu Petri , deque ea potestate, qua cœlos aperit et claudit, quam profecto potestatem nemo negat. Quod autem infert : « Cui ergo aperiendi claudendique cœli data potestas est, de terra judicare non licet ? » Item quod concludit sic : « Porro Exorcistæ super dæmones à Deo imperium habent, quanto igitur magis super eos qui daemonibus subjecti et membra sunt dæmonum ? Si ergo his tantum praeeminent exorcistæ, quanto magis sacerdotes ? » Hæc, inquam, quis jam theologorum vel confutatione digna arbitretur ?
Hæc Gregorius bis interrogatus ab Herimanno, protulit. Hæc eum impulerunt, ut reges deponi à se posse confideret. Jam cogitent omnes, annon pudeat inter ecclesiastica dogmata recensere, quæ non aliis fulta præsidiis, primum in lucem prodierunt.
Est enim alia ratio qua Gregorius VII juramentum fidelitatis à Sede apostolica solvi posse confirmat : « Quod etiam, inquit, ex frequenti auctoritate sæpe agit sancta Ecclesia, cum milites absolvit à vinculo juramenti, quod factum est his episcopis, qui apostolica auctoritate a pontificali gradu deponuntur. » Tanquam juramentum illud episcopo, ut episcopo factum, non statim abeat, sine dispensatione ulla, cum is episcopus esse desiit.
Non aliis tamen fultus argumentis Gregorius VII in concilio Romano IV confidenter id dicit : « Sanctorum prædecessorum nostrorum statuta tenentes ; eos qui excommunicatis fidelitate aut sacramento constricti sunt, apostolica auctoritate à sacramento absolvimus, et ne sibi fidelitatem observent, omnibus modis prohibemus ? » Cum tamen prædecessorum suorum aliorumque sanctorum statuta nulla, auctoritatem nullam, nulla exempla protulerit, nisi episcoporum qui depositi fuerint, ut supra vidimus, vanaque et apocrypha, et nulla collegerit, postquam bis interrogatus, ea, quæ suæ causæ faverent, operosissime conquisivit.
Chapter 11 of 396