Caput VI. Quarta Propositio : Per institutionem sacerdotii legalis nihil immutatum in regia ac summa potestate ; nihil ad eam deponendam juris sacerdotibus attributum ; probatum…
Quarta Propositio : Per institutionem sacerdotii legalis nihil immutatum in regia ac summa potestate ; nihil ad eam deponendam juris sacerdotibus attributum ; probatum ex Deuteronomio Regumque libris.
Quarta propositio : Per institutionem sacerdotii legalis non immutavit Deus rationem ac statum principatus, seu regiæ ac supremæ potestatis ; imo luculentius declaravit eam potestatem à Deo esse secundam, et in suo genere rebusque suis primam. Hac ergo constabit, sacerdotali ordini per legem Mosaicam instituto, nihil juris à Deo attributum fuisse ad ordinanda temporalia, deponendosque reges, sive directe, sive indirecte, sive apud fideles, sive apud infideles.
Et de infidelibus quidem certum, cum legale sacerdotium nihil ad eos spectet : de fidelibus quoque idem facile probatur, vel hoc uno argumento, quod in tota lege, cum sacerdotale instituitur atque explicatur officium, nihil tamen ei à Mose in regiam potestatem fuerit attributum ; tametsi ipse Dominus eam potestatem inter Hebræos futuram pronuntiaverit his verbis in Deuteronomio : « Cum, inquit, ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris : Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes, » etc.
At multa quidem hic futuro regi præcipit ; ne multiplicet equos, ne uxores, ne divitias congerat ; ne revertatur in Ægyptum ; tu describat sibi legem, accepto exemplari à Sacerdotibus : neque enim illud prætermissum est, quod ad commendationem sacerdotalis officii pertineret. In sacerdotali vero officio describendo, Moses ad minutissima quæque descendit : de tanto illo jure sacerdotii deposituri reges, de obedientia tanta præstanda à regibus, ut depositi loco cederent, nihil omnino scriptum, cum perfecto id eò magis memorandum esset, quo erat ex sese maximum, magisque ab omni hominum consuetudine abhorrebat. Quin etiam in Deuteronomii loco diserte expressum illud ; « Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes : » quibus verbis demonstratur civilem potestatem, eo, quo erat apud omnes, loco relinquendam, neque per legem Mosis quidquam immutatum,
At forte sacerdotale illud jus ad deponendos reges sibi Deus exponendum decernendumque reservabat eo tempore, quo reges, ac primum eorum Saülem constituturus esset. Imo vero populus dictorum Domini memor, sic ait ad Samuelem : « Constitue nobis regem ut judicet nos, sicut et cæteræ habent nationes ; » et iterum ; « Rex erit super nos, et erimus nos quoque sicut omnes gentes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis : » prorsus eo sensu quo Deus in Deuteronomio dicturos prænuntiaverat : « Constituam super me regem ; sicut habent cæteræ per circuitum nationes : » scilicet nihil novi cogitabant, neque aliam animo informaverant ideam principatus, quam quæ apud cæteras gentes invaluerat. Quare æque supremam, æque absolutam intelligebant ab omni alia protestate. At qualem regem postulabant, talem Deus concessit ! « Dixit enim Deus ad Samuelem ; Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi ; » et iterum : « Nunc ergo vocem eorum audi. » Ergo inter fideles æque ac inter infideles, pari jure, nullaque majestatis imminutione, regnatum est. Sane apud fideles id additum, quod sacra unctione majestas facta est augustior et sanctior, et in Christi Domini imaginem reges Christi habiti, sanctiore titulo consecrati sunt.
Chapter 26 of 396