Caput V. Quædam in Sanctarelli doctrinam, atque in censuram notæ : articuli Facultatis toto regno vulgati : Censura Malagulæ
Quædam in Sanctarelli doctrinam, atque in censuram notæ : articuli Facultatis toto regno vulgati : Censura Malagulæ.
Hic tria considerari volumus : primum, Sanctarelli, de indi recta potestate in regum depositione sententiam, ea omnia continere, quæ nos ab hujus sententiæ defensoribus doceri supra retulimus : tum diserte reprobari eam sententiam, non modo tanquam novam, falsam, erroneam, Verbo Dei contrariam, sed etiam tanquam ad factiones, rebelliones, seditiones ac principum parricidia excitantem, quod verum esse claruit : denique per eam censuram à sacra Facultate consultum, non modo paci publicæ, ac regum majestati, verum etiam pontificiæ dignitati, cum et illi odia conciliare dicitur hæc sententia, et schismati occasionem præbere.
Suis decretis hæsit sacra Facultas, dum articulos subsequentes per dominum Harduinum de Perefixe Sorbonæ provisorem, atque archiepiscopum parisiensem designatum, ad Ludovicum Magnum deferendos conscripsit his verbis : primum : « Non esse doctrinam Facultatis, quod summus Pontifex aliquam in temporalia regis christianissimi auctoritatem habeat, imo Facultatem semper obstitisse iis qui indirectam tantummodo esse illam auctoritatem voluerunt. » Secundum : « Esse doctrinam Facultatis ejusdem, quod rex christianissimus nullum omnino agnoscit, nec habet in temporalibus superiorem præter Deum : eam suam esse antiquam doctrinam, à qua nunquam recessura est. » Tertium ; « Doctrinam Facultatis esse quòd subditi fidem et obedientiam regi christianissimo ita debent, ut ab iis nullo prætextu dispensari possint. »
Quos articulos tota Gallia promulgatos magno consensu ubique fuisse receptos vidimus ; ut dubium non sit quin hæc sententia, non jam Facultatis sit, sed totius Ecclesiæ Gallicanæ.
Quare digni laude sunt gallicani Patres, qui communem Ecclesiæ gallicanæ sententiam, sua declaratione firmarunt.
Et quidem in ea declaratione ab omni censura temperare placuit. Interim quod verba ipsa præ se ferunt, cum censura Sanctarelli summa conveniunt, verbis licet mitioribus ; episcopali auctoritate ac moderatione dignum esse arbitrati, nulla cujusquam offensione, veritatis depositum custodire.
Postea cum quidam Malagula Dominicanus italus, sacræ Facultatis Baccalaureus, contra matris suæ solemni juramento suscepta decreta, pontificiam in temporalia potestatem fraudulenter affirmasset, vir temerarius Facultate pulsus est, confixaque propositio iisdem notis quibus inustus fuerat Sanctarellus ; ac ne quis in similem errorem impingeret, Sanctarelli, magna totius ordinis consensione, repetita ac promulgata censura fuit, ex quibus satis demonstratur Gallorum sententia. Plura et antiquiora suo loco referemus.
Chapter 8 of 396