Caput XI. An Athaliæ cœsæ exemplum his obsit
An Athaliæ cœsæ exemplum his obsit.
Duo tamen exempla Bellarminus objicit : ac primum memorat Athaliam Reginam, uxorem Jorami, Regis Judæ, Joiadæ pontificis jussu fuisse interfectam, non modo quod nepotes suos, et omne semen regium occiderit, ac regnum invaserit ; sed quod idolis servierit, Quorsum ista, obsecro ? An ut intelligamus supremas potestates pontificum jussu interfici posse ? Absit. At id probas, vel omnino nihil probas. Jam exempla quærimus supremarum potestatum, quæ à pontificibus loco dejectæ fuerint ; at profecto Athalia non gaudebat suprema illa potestate, eamque habebat non legitimo ordine, sed invasione ac parricidiis. Porro supererat è sanguine regio Joas, quem soror Josabeth ex Athaliæ manibus clam ereptum, Joiadæ viro suo custodiendum, educandum, et in avito solio aliquando reponendum tradiderat. Quid ergo mirum est, si pontifex sub rege septenni, quem neci eximerat, quem in templo educaverat ab incunabulis, quem filii loco habuerat, quem regno restituerat tutorem agens regis, in impiam Athaliam regiæ majestati subditam, ejusdemque læsæ ream, pro potestate animadvertit ? Neque enim aliter constitura erat regi regnoque salus. Esto damnata quoque sit idololatriæ nomine : quid enim nostra refert, pro aliis quoque sceleribus damnari regis et regni hostem, publicæ potestati subditam ?
Atque id sibi juris sub rege minore extraordinarie et summa necessitate, et consensu omnium pontifex vindicabat : quo jure et Regi uxores accepit, et omnia administravit. Si ergo efficere aliquid volebat Bellarminus, aliquem oportebat regem ex tot idololatris proferre in medium, de quo simile sumptum supplicium fuerit, sola sacerdotali auctoritate : quæ cum exempla desint, imo cum contraria adsint, nullum in Athalia præsidium est.
Chapter 31 of 396