Caput IX. De Gregorii decretorum auctoritate in Ecclesia dubitatum, neque ipse sibi constitit
De Gregorii decretorum auctoritate in Ecclesia dubitatum, neque ipse sibi constitit.
Quare mirum non est, si post visas lectasque Gregorii VII Epistolas, totoque emenso sæculo, Otho Frisingensis hæsitabat adhuc et exempla quærebat, cum ipse Gregorius nihil satis firmum aut idoneum protulisset. Extat apud Ganisium sancti Gebhardi juvanensis vita, ejus ævo scripta, per eum virum qui Gregorium VII alterum Heliam appellat, cujus tamen hæc verba sunt : « Hoc novum, sive rarum in reges anathema, utrum ex venditione episcopatuum et abbatiarum, an ex alia infamia causas sumpserit, penes eorum conscios sit et judices : nobis sententia Pastoris timenda est, sive justa, sive injusta. » Hic profecto videmus de ipsa sententia, justane an injusta sit, quam trepide loquatur vir Gregorio VII addictissimus. Neque Gregorii Epistolæ imbibitam animis novitatis opinionem exemerant, quam addita raritatis voce mollirent.
Multos hic praetermittimus æque hæsitantes ; suo loco memorandos. Neque vero tantum cæteri dubitabant, sed ipse Gregorius, quantumcumque esset propositi tenax, hic ut in re inaudita et intentata hactenus, satis sibi constare non potuit. Ecce enim anno 1076, in concilio Romano Henricum simul à regno deposuit, et anathemate percussit ; qua sententia animati perduelles atque inde secutæ calamitates effecerunt ut, anno 1077, rex Canossam profectus à Papa veniam peteret, tristi omnino ac lamentabili cultu rituque. Quid autem hic gestum sit, exponit ipse Pontifex in secunda sententia adversus Henricum lata anno 1080 : « Confusus et humiliatus ( post primam sententiam scilicet) ad me in Longobardiam veniens, absolutionem ab excommunicatione quæsivit ; quem ego videns humiliatum,... solam ei communionem reddidi ; non tamen in regno, à quo eum in romana synodo (tertia scilicet) deposueram, instauravi, nec fidelitatem omnium, quam sibi juraverant, vel erant juraturi, à qua omnes absolvi, in eadem synodo, ut sibi servaretur, præcepi. » Sic, teste Gregorio, anno 1077, Henricus communioni, non tamen regno redditus, manebat depositus. Qua in re Gregorium non sibi constitisse duobus argumentis facile omnes intelligent.
Primum, quod ipse, quique eum sequebantur, eo nituntur maxime, quod excommunicatus, quocum nec licet colloqui, regnare non possit, ab omni vinculo humanæ societatis abstractus. Atqui Gregorius anno 1077 communionem Henrico reddiderat : ergo depositio excommunicatione nixa stare non potuit. Neque responderi potest jam alium regem fuisse substitutum, cui regnum adimi rite electo non posset ; hoc enim rebus gestis non congruit, ut sequentia docebunt.
Secundum ergo argumentum ex rebus postea gestis exoritur ; nam soluta semel excommunicatione ac rebus confirmatis, Henricus communioni redditus, consueto more regiam potestatem exercuit. At Saxones aliique earumdem partium cum eum anno 1076, ut quidem arbitrabantur, rite depositum, non aliud quam exregem appellarent, anno 1077 Rodulphum Suevum regem elegerunt.
Hic Gregorius mirum in modum aestuare cœpit : Et Saxones quidem electum à se Rodulphum, Legato apostolico non modo præsente, sed etiam approbante, asserunt ; Gregorius nullo suo consilio id factum etiam juramento firmavit : nos jurato Pontifici de ipso credimus ; de Legato, Saxonibus, rem uti publicam affirmantibus, fidem negare vix possumus.
Utcumque est, siquidem Pontifex procul omni dubio ea se potestate præditum sentiebat, ut Henricum imperio exueret, illum pro deposito habere debuit, quoad imperium reddidisset, quoque magis nitebatur regnare depositus, eo magis necesse erat à Pontifice prohiberi.
Hoc fateamur necesse est à Gregorio VII, si ipse sibi constaret reique bene gestæ sibi esset conscius, agi debuisse. Quid autem. egerit sic scribit historicus : « Domnus apostolicus apostolici vigoris oblitus, multum est à priore sententia mutatus. Nam qui prius Henricum cum omnibus adjutoribus apostolica severitate excommunicaverat, eique regnandi potestatem potenter interdixerat, et omnes qui ei fidelitatem jurassent absolverat et electionem novi regis consensu suo confirmaverat, nunc per litteras mandavit ut consilio facto, res uterque audiatur, et quem justitia regnare permiserit, altero deposito, tutus in regno confirmetur. » Exemplum litterarum Gregorii subdit, in quibus Henricus et Rodulphus æque reges appellantur, sedetque Pontifex medius, qui inter utrumque quis potiori titulo regnet, ipsis petentibus æquo jure disceptet. « Desideramus enim, inquit, cum consilio clericorum et laicorum ejusdem regni causam inter eos. Deo favente, discutere, et cujus parti magis ad regni gubernacula justitia faveat demonstrare. »
Eadem iterat sæpe, atque etiam in concilio IV romano anno 1078, et variis epistolis. At si Henricus, quem deposuerat neque restituerat, vere certòque erat depositus, non erat inquirendum, an meliori jure regnaret, qui jure omni privatus, vi regnum retineret ; sed Gregorius tanta re attonitus ejusque novitate vel ipse turbatus, neque minus eventus quam sui dubius, nihil certi consilii sequebatur. Quæ profecto sufficiunt, ut videamus Gregorium VII, regum depositorem confidentissimum licet, in tanta re decernenda præcipitem, in exequenda trepidum et cunctabundum, ad extremum illud atque intentatum hactenus, impetu potius quam certa ratione atque consilio descendisse ; neque teneri nos ad id decretum tuendum, de quo ipse decreti auctor ambigeret.
Chapter 12 of 396