Skip to the text

Caput VII. An unctio regum eorumque designatio per Samuelem interdum ac prophetas facta, in ordinandis civilibus aliquid sacerdotibus juris attribuat ? De concilio Sanhédrin Bar…

An unctio regum eorumque designatio per Samuelem interdum ac prophetas facta, in ordinandis civilibus aliquid sacerdotibus juris attribuat ? De concilio Sanhédrin Baronii sententia expenditur.

At forte ea unctio quam à sacerdotibus reges Israelitici accepturi erant, eos sacerdotibus peculiari titulo submittebat : eratque pontifici peculiare jus, ut ad designandos, sic etiam ad amovendos reges attributum. Neutiquam. Si enim rem ab origine repetamus, primus omnium Samuel, ne quidem sacerdos, nedum pontifex, sed levita tantum, mandato Dei jussuque speciali Saulem designavit et unxit, et ad regnum evexit ; et postea reprobatum, haud minus speciali mandato, regno amovendum edixit, et Davidem in Regem unxitl : nihil ergo hic quidquam in admovendo amovendoque principe, sacerdotali et ordinario jure : nihil, nisi prophetico et extraordinario officio à Samuele est factum ; ut profecto mirum sit Baronium hæc extraordinaria, ad stabiliendam ordinariam Pontificum potestatem detorquere voluisse.

Neque vero Salomon à sacerdote, sed à Davide electus est : ac postea jussu Davidis à Sadoc sacerdote est unctus. Sic enim David jubet : « Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam, et Banaiam filium Joiadæ : qui cum ingressi fuissent coram rege dixit ad eos : Tollite vobiscum servos Domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon, et unget eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta in regem super Israel. » Ordinario ministerio sacerdotis, propheticum quoque et extraordinarium adjungitur Nathani officium ; quod aliquid hic extraordinarium intervenisset, ac Salomon natu minor, jussu Domini ad Davidem per Nathanum perlato, ad dignitatem regiam esset provehendus.

Non ergo sacerdos, sed David à Propheta monitus jure regio designat successorem, vereque est illud à Bethsabee dictum : « Verumtamen, Domine rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, Domine mi rex, post te. » Neque quidquam aliud postea Pontificibus attributum, nisi ut eos ungerent, quorum hæreditario jure esset imperium.

Nihil ergo juris in lege Mosaicâ sacerdotibus attributum est, quo regia imperia solverentur, sive cum sacerdotale, sive cum regium institueretur ac describeretur officium ; estque omnino regia ac civilis potestas, legali etiam sacerdotio instituto, in suo ordine rebusque suis prima et absoluta.

Neque ulla ratione stare possunt ea, quæ ait Baronius de collegio septuaginta duorum seniorum à Mose instituto, cujus officium esset de lege, rege, atque propheta judicare, quo factum sit, ut « reges subjecti essent summo Pontifici, qui suo arbitrio moderabatur magnum illud concilium, cujus concilii judicio Herodes rex postulatus est, » ut Josephus testatur. Hæc, inquam, nullo modo stare possunt.

Primum enim nihil tale in Scriptura legimus, nec cum instituti sunt à Mose magistratus, conflatumque ex illis est, aut aliter quomodocumque, Deo jubente, institutum illud senatorum septuaginta concilium : non eos constitutos fuisse videmus, ut de regibus summaque potestate decernerent, sed ut Mosem subjudicandi populi onere fatiscentem, in privatis controversiis disceptandis adjuvarent : neque à tali concilio ullum unquam judicem, ullum regem judicatum fuisse in Judicum, aut Regum, aut Paralipomenon libris legimus ; neque Josephus prodidit, in recidivo sub Machabaeis Judæorum imperio, eum senatum ad reges in ordinem cogendos quidquam fuisse molitum ; nec, si rabbini quidam dixerint ab eo concilio de rege judicatum iri, nempe si qui de regno litigassent, id ad reges deponendos trahi possit, cum jure regnant : neque Herodes, quem ad id concilium reum citatum esse idem Josephus memorat, regia tunc potestate erat, sed et ipse et Antipater ejus parens, sub Hircani pontificis principatu vivebant, ejusque auctoritate omnia poterant ; stetitque judicio Herodes, ejusdem Hircani pontificis pariter ac principis jussu. Nec si concedamus huic concilio datum esse ut de regibus decerneret, idcirco eam potestatem in pontificem transferimus, cum esset is cœtus ex omnibus tribubus constitutus : neque vero pontifex in omnibus præerat : sed diserte præscriptum est à rege Iosaphat, « Amarias sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit : porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent : » nec si concedamus pontificem in omnibus præsedisse, ideo etiam pro imperio decrevisse fateamur ; neque magis probat Baronius reges pontifici, quam totius gentis concilio esse subjectos : ut quæ ille dicit non modo falsa sint, sed etiam ejus instituto non congruant.

Chapter 27 of 396