Skip to the text

Caput XIII. De Hispania et Sardinia quid Gregorius VII decreverit

De Hispania et Sardinia quid Gregorius VII decreverit.

Erat tum Hispania fere tota subdita Saracenis, à quorum manibus nobilissimum regnum recuperare multi undique Christian principes satagebant. Ad hos Gregorius VII sic scribit : « Non latere vos credimus regnum Hispaniæ, ab antiquo proprii juris sancti Petri fuisse, et adhuc, licet diu à paganis sit occupatum, lege tamen justitiæ non evacuata, nulli mortalium, sed soli apostolicæ Sedi ex æquo pertinere. » Addit concessisse se Evulo Comiti habendam sancti Petri nomine, certis conditionibus, quamcumque ab infidelibus terram recepisset.

Cæterum id juris et Hispani nesciebant, et hujus oblitteratam fuisse memoriam ipsam ipse Gregorius fatebatur ; sic enim postea scripsit « regibus, comitibus cæterisque principibus Hispaniæ : Notum vobis fieri volumus, quod nobis quidem tacere non est liberum, vobis autem non solum ad futuram, sed etiam ad præsentem gloriam valde necessarium, videlicet regnum Hispaniæ ex antiquis constitutionibus beato Petro, et sanctæ romanæ Ecclesiæ in jus et proprietatem esse traditum : quod nimirum hactenus et præteritorum temporum incommoda, et aliqua antecessorum nostrorum occultavit negligentia. Nam postquam illud regnum à Saracenis et paganis pervasum est, et servitium, quod beato Petro inde solebat fieri, propter infidelitatem eorum et tyrannidem detentum, ab usu nostrorum tot annis interceptum est, pariter etiam rerum et proprietatis memoria dilabi cœpit. » Promittit tamen Gregorius Legatos à se missos rem omnem demonstraturos assertione certa : denique adhortatur « ut ad honorem beati Petri et romanæ Ecclesiæ promptos et magnificos se exhibeant ; » quod profecto fecerunt ; multique hispanorum principum Ecclesiæ romanæ animas pensiones spoponderunt, eique se ultro ut spirituali dominæ subjecerunt.

Id vero an excussis titulis potius quam ultroneâ pietate fecerint, non satis mihi constat. Stricto jure fecisse probat Baronius, allato exemplo « Berengarii Comitis barcinonensis, qui anno, inquit, 1091, Urbani Papæ quarto, cum recuperasset tarraco nensem civitatem occupatam à Mauris, eamdem obtulit Ecclesiæ romanæ. » Quæ vana esse omnia facile comprobabit ipsum à Baronio productum instrumentum : quippe quo legimus à Comite Berengario tarraconensem civitatem, non à Mauris recuperatam, sed jure paterno ac bonorum paternorum divisione suam, non Sedi apostolicæ redditam, sed in Dei nomine specialiter donatam fuisse : quæ adeo non firmant, ut potius evertant jus illud in Hispanias venditatum.

At vero Petrus de Marcâ, vir doctissimus, ex antiquis monumentis probat Gregorio VII à Comite Besalvensi Bernardo, atque eliam ab Aragonum rege annuam concessam fuisse pensionem : id vero ab iis factum, antiquis excussis ac recognitis titulis, acta non memorant.

Neque item docent, an stricto jure potius quam voluntate sit fictum, quod idem Bernardus se militem ac vassallum sancti Petri fecit . Id enim eo tempore ab aliis etiam, ut à Comite Provinciæ ac barcinonensi, ultro ac nulla obligatione, factitatum fuisse, ejus ævi acta memorant : quod ii comites, ubi se Sedi apostolicæ addixissent, eo patrocinio tutiores, atque etiam adversus dominos securiores essent.

Refert etiam Petrus de Marcâ secutis sæculis, cum eam pensionem, quam Aragonenses concesserant, romani curiales violentius exigerent, à Regibus aragonensibus plane denegatam ; consensisse tamen illos ad illam pensionem voluntarie persolvendam, non autem *contractu infeodationis inito aut obligatione pacta.

Castellæ vero reges nihil quidquam solvisse, nihil peculiaris juris in Sede apostolica recognovisse legimus : quo constare videatur ea, quæ Gregorii VII tempore ab aliis Hispanis facta sint, voluntarie potius quam stricto et antiquo jure fuisse imposita. Neque propterea Gregorium antiqua Ecclesiæ romanæ jura in Hispaniæ regnum memorantem, deceptorem putamus ; sed falsis [174 titulis, quales omni ævo multi confecti sunt, decipi potuisse confitemur.

Quænam certe ejus legati rei oblitteratæ, atque omni hominum elapsæ memoria, documenta protulerint, neque usquam legimus, neque animo aut conjectura assequi possumus, aut omnino intelligimus quomodo stare possint. Gregorius enim memorat, antequam regnum illud à Saracenis pervasum est, sanctæ romanæ Ecclesiæ in jus et proprietatem fuisse traditum, ac certa servitia fuisse constituta : atqui anno Christi 713 invasio Saracenorum contigit, quo tempore illa ex feudorum jure orta servitia atque proprietas, ne nomine quidem erant cognita. Neque vero Hispaniam Sedi apostolicæ Gothi ariani tradidissent, neque postquam reges anno 588 catholici sunt facti, tale quidquam egisse, tot concilia, tot acta, tot historiæ, tot epistolæ innuunt : cum Sedis apostolicæ potestas, sed spiritualis ilia atque cœlestis, omnibus paginis celebretur : neque à rege Pelagio, recidivi post Saracenicam invasionem Hispanorum imperii fundatore, ejusque successoribus aliisque hispaniensibus regibus per trecentos ac sexaginta annos, qui à Pelagio ad Gregorium effluxere, tale quidquam postulatum fuit : ac reges Hispaniæ per ea tempora haud minus quam alios absoluto jure regnasse, omnia monumenta testantur. Jam quod ait Baronius : « His juribus politam apostolicam Sedem, anno Christi 701, sub impio Rege Vitizâ, horum jacturam esse passam, » neque cum Gregorio VII convenit, qui hanc jacturam ad Saracenorum invasionem refert, neque cum Tudensi Luca, quem unum Baronius testem adducit. Is enim posteaquam auctore Vitizâ canones dissolutos, sacraque omnia conculcata memoravit, hæc addit insuper ; « Et ne adversus eum insurgeret sancta Ecclesia, episcopis, presbyteris, diaconis et cæteris Ecclesiæ Christi ministris, carnales uxores habere præcepit, et ne obedirent romano Pontifici, sub mortis interminatione prohibuit, » Quæ ad evitandum canonicæ atque ecclesiasticæ districtionis metum manifeste referri, rerum ostendit series : ad solvenda romani Pontificis, ut supremi etiam domini, imperia pertinere, neque Lucas Tudensis significat, neque alii scriptores, neque Gregorius VII suspicatur.

Utcumque est, illud animo capere vix possumus, quod is Pontifex mavult Hispaniam servire infidelibus quam illud qualecumque jus ultro remittere. Sic enim ipse scribit supra dicta epistola, « ad principes in terram Hispaniæ proficisci volentes : Hoc neminem vestrum ignorare volumus, quoniam, nisi æqua pactione persolvendi juris sancti Petri in regnum illud animadvertere statueritis, potius vobis apostolica auctoritate, ne illuc tendatis, interdicendo contra feremur, quam sancta et universalis Mater Ecclesia, idem à suis filiis quod ab hostibus patiendo, non jam proprietatis suæ, sed filiorum detrimento saucietur. » Quasi vulnus illud remissione spontanea temporalis tributi curare non posset. Sed ista non reputat, et ovem in feræ faucibus palpitantem non eripere, sed tondere cogitat. Atque hæc facit abstinentissimus et innocentissimae vitæ Pontifex, dum Sedis apostolicæ jura etiam temporalia, quæ semel animo præceperat tantisper imminui pejus omnibus malis arbitratur.

Neque minus dura sunt, quæ Sardiniensibus scripsit. Cum enim in animum induxisset, ut aliquid ab eis commodi temporalis ferret, primam ad eorum judices dedit epistolam : « Romanam Ecclesiam omnium Matrem, privatam tamen eis debere sollicitudinem ; at antecessorum negligentia friguisse charitatem illam, quæ antiquis temporibus inter romanam Ecclesiam et gentem illam fuit, maximo inter ipsos christianæ religionis detrimento : atque omnino necessarium ut de salute animarum cogitent, romanamque Ecclesiam ut Matrem recognoscant atque antiquam devotionem impendant : se quidem non modo ut eorum animæ, sed etiam patria salva esset, sollicite invigilare ; si sua verba reciperent, gloriam et honorem et in præsenti et in futura vita consecuturos esse ; sin aliter agerent, suæ culpæ imputarent, si quid periculi contigisset : Legatos coram acturos quæ de salute eorum et honore tractaret. »

Quid esset illa salus honorque, quem ipsis quæreret, sequentia demonstrabunt. Nam paulo post de sui Legati postulatis hæc scribit : « Nisi in hoc anno certa nobis super hac re ratione respondeatis, nec amplius vestra responsa quæremus, nec tamen ulterius jus et honorem sancti Petri irrequisitum relinquemus. » Censum ac vectigal satis aperte ista significant : eo primum illa verba lenia, eo denique minæ spectabant *,

Gravius postea urget, scribitque hæc « glorioso Judici Calaritano Orsocco : Nolumus scientiam tuam latere, nobis terram vestram à multis gentibus esse petitam : maxima servitia, si eam permitteremus invadi, fuisse promissa ; ita ut medietatem totius terræ nostro usui vellent relinquere, partemque alteram ad fidelitatem nostram sibi habere : cumque hoc non solum à Normannis et à Thuscis, ac Longobardis, sed etiam à quibusdam Ultramontanis crebro ex nobis esset postulatum, nemini ea de re unquam assensum dare decrevimus, donec ad vos Legatum nostrum mittente, animum vestrum deprehenderemus. » Nempe ille Legatus exploraturus erat quo tributo oblato se ab invasorum deprædatione redimerent. Pergit enim : « Igitur, quia devotionem beato Petro te habere, in Legato suo monstrasti, si eam sicut oportet (quid autem oporteret satis aperte significaverat) servare volueris, non solum per nos, nulli terram vestram vi ingrediendi licentia dabitur, sed etiam si quis attentaverit, et saeculariter et spiritualiter prohibebitur à nobis ac repulsabitur. » Quid si denegaverint quæ Gregorius postulabat ? Nempe hostibus prædæ erunt. Tantine erat tributum romanæ Ecclesiæ persolvendum, ut propter eam causam miseros insulanos, data licentia, lupis pastor exponeret !

Cæterum quid in ea insula juris sibi esset, ne verbo quidem significat, jurium etiam temporalium vehementissimus ubique, ut videre est, ostentator. Sed ut concedamus Sardiniam insulam jam tum in Ecclesiæ Romanæ ditionem concessisse, utque id vel maxime non tantum jactaret Gregorius, sed etiam insulam seu metu, seu veri conscientia faterentur ; tamen in tributis exigendis nulla Gregorius possessione nitebatur ; antiqua, confusa, obsoleta, generalibus verbis, uti vidimus, venditabat dirisque comminationibus novum sibi titulum comparabat.

Chapter 16 of 396