Skip to the text

Caput XII. De Ozia propter lepram ejecto

De Ozia propter lepram ejecto.

Verisimilius objicitur leprosius Ozias, hujus morbi causa per sacerdotes ex præscripto legis primum templo ejectus, tum hominum societate ac regni administratione depulsus : scriptum enim in lege erat : « Quicumque maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,... omni tempore, quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. » Ergo pontifici in regem ea sunt concessa quibus etiam regni administratione privaretur. Hinc consecutio : id si fieri potuit in Veteri Testamento, propter lepram corporalem, quanto magis in Novo propter spiritualem, id est, hæresim ? Duo hic consideramus : primum, eventum ipsum extraordinarium ac plane singularem, quem in exemplum trahere non liceat : alterum, allegoriam occultamque significationem in facto ipso latentem, ex qua theologicum dogma constitui theologi non ferant.

Certum ergo est lege fuisse præscriptum, ut quivis leprosus arbitrio pontificis separatus, solus extra castra urbesque degeret. Jam si fas pontifici ea exequi, quæ lex aperte ac directe præscripserit, haud propterea liceat ad alia et alia, ex consecutione, jus illud extendere. Atque hic si consistam, tota vis argumenti sponte concidat.

Quid, quod sacerdotes nihil sibi aliud vindicarunt, quam ut Oziam è domo Domini propellerent ? Lege Paralipomenon librum secundum, quo ista narrantur, nihil aliud invenies : cætera lege regni à Ioatham regis filio facta. Quid, quod nec Oziæ regnum ablatum est ; sed illius tanquam regis nomine, à Joathamo filio regni suscepta administratio, ut solet sub insanis delirisque regibus ? Scriptura attestatur his verbis : « Fuit igitur Ozias Rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis et judicavit populum terræ. » Quid autem vetabat ne, ut regis nomine, ita etiam imperiis, quod lex fieri non vetabat ; cum nec nisi patre mortuo regnasse memoretur : « Dormivit enim Ozias cum patribus suis,... regnavitque Joatham filius ejus pro eo ; » parque omnino est credere nullum erga parentem ab optimo viro Joathamo prætermissum, quod lege præstare sineretur ; ut non regno depulsum Oziam, sed tantum per filium regnasse appareat. Sed quanquam hæc proba sunt, tamen rem altius investigare placet.

Quæro enim an de leproso principe aliquid nominatim in lege edictum fuerit ? Neutiquam ; sed lex est generalis, inquies, qua simul comprehendi principem oporteat. At ego jam postulo quidni princeps intelligatur etiam comprehendi eis legibus, quibus universim dictum erat de adulteris, de percussoribus deque idololatris esse sumendum supplicium ? Nempe reges inde nulla legis clausula exceperat ; at si majestate sola excipi intelliguntur, non video profecto, cur non eodem titulo eademque majestate regii nominis, è lepræ quoque legibus eximantur, nisi aliquid peculiare hic intervenerit.

Et profecto clarum est intervenisse manifestam et extraordinariam testificationem divinæ voluntatis. Rex enim temerarius sancta penetraverat, thuribulum manu ceperat, obstantibus sacerdotibus minabatur. Hic Dominus sacrilego in fronte lepram immisit, quo miraculo moti sacerdotes, tanquam signo accepto divinæ voluntatis, regem templo expulerunt. Ipse amens, exterritus, sceleris divinæque tam patentis vindictæ conscius, « acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini. » Accessere et alia portenta, quæ Dei manum demonstrarant. Nam contremuit terra, teste Zacharia, et Amos, quam Dei ultionem ad sacrilegos Oziæ ausus pertinere tradunt interpretes. Ergo manum Domini extraordinariis signis demonstratam esse constat, testificatusque est Deus, qui à tot aliis legibus reges exemerat, velle se huic regi lepræ legem imputari : id, inquam, testificatus est, dato extraordinario voluntatis suæ indicio, ne quisquam præter ipsum in reges animadvertere posse videretur. Atque hic profecto certum est, non tam pontifices quam Deum ultorem, edito miraculo, fuisse, qui minanti ac superbienti lepram primum, deinde terrorem ipsi quoque, et terræ tremorem immiserit.

Jam si facti significationem, atque latentem doctrinam quærimus, multa occurrunt : merito inustum fronti superbæ ignominiæ signum : merito amisisse honorem regium, qui sacerdotii inconcessos honores sibi vindicabat : conturbari terram ac rerum humanarum fundamenta concuti, cum sacerdotale officium et regium confunduntur.

Lepra significari hæresim ultro concedimus ; alia quoque peccata eo morbo adumbrati passim tradunt Patres. At propter hæresim aut quæcumque peccata, expelli posse principem ac regno deturbari, nunquam allegoria efficiet. Potest enim allegoria rem aliunde Armatam declarare, rem per se ipsa conficere et probare non potest. Neque quisquam sanus sibi persuaserit, plus posse ad exturbandum principem, aut hæresim, aut ejus imaginem lepram, quam tot alia scelera, atque ipse idolorum cultus, quem Judæi in regibus, eorum majestate salva, toties pertulere.

Quid autem eo exemplo licere sibi putarent christianæ religionis antistites, sanctus Lucifer Calaritanus in Sardiniâ episcopus, docuit libris adversus Constantium editis ; sanctum autem voco, cujus festum diem, Sede apostolica approbante, ab omni Patrum memoria Calaritani aliique insulares agant. Quanquam enim in quibusdam vehementior fuerit, ejusque inclyto nomine, quidam ejus discipuli atroces ac superbi, schisma conflaverint ; multis tamen argumentis demonstratum est, eum in Ecclesiæ communione obiisse. Utcumque est, libros profero, quos cum ille scripsit, catholicis omnibus magnoque illi Athanasio admirationi fuit : proferam autem hic librum, cui titulus : De non parcendo in Deum delinquentibus : quo libro sic compellat Constantium, arrogantiæ ac superbiæ catholicos antistites incusantem : « Quæ ista nostra, Constanti, superbia est, quæve arrogantia ? Si quia te videamus morbidum esse, pestiferum quippe arianum, elephantiam in te esse ; quia istam consideremus illam, quam Arius habuerit ; quod urgeamus te secedere à populo Dei, sicut illi sacerdotes Domini Oziam de templo compulerint egredi, quia te ita cogamus Deo dare honorem. Si enim Oziam Dei sacerdotes idcirco pellebant ex aula Dei, quia meminissent divinitus præceptum, leprosos ante expiationem ingredi templum prohibitos ; quanto magis nos digne te, conspice, ex Ecclesia pellere Christi, de domo Domini, quia non sit licitum hæreticum convenire cum catholicis, insanum cum sanis, plenum immundis spiritibus cum eis in quibus inhabitat Spiritus Dei. » Eatenus igitur Oziae exemplo Patres utebantur, ut hæreticum imperatorem templo Dei, domo Dei, Ecclesia Christi arcerent, non ut imperii administratione deturbarent Constantium certe à catholicis omnibus, et ab ipso Lucifero, pro legitimo imperatore semper habitum, et fatentur omnes, et infra referemus. Hoc exemplo Oziæ docebat : hisce finibus coercebat is, quem vehementissimum atque interdum nimium fuisse constat.

Neque aliter alii sentiebant. Exstat Hincmari Rhemensis epistola ad Carolum Calvum Regem, qua monet, ne Oziæ exemplo, « manum extendat ad ea quæ sacerdotali ordini Spiritus sancti dono commissa sunt. » Ibi fuse relata separati per sacerdotes regis historia, addit ex Apostolo : « Hæc autem in figura contingebant illis ; scripta sunt autem propter nos ; » ac denique concludit : « Sic et eorum judicio, quibus dicit Dominus : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris mei qui loquitur in vobis, voluntarie atque ex deliberatione, quiscumque violans et convellens constituta divina ; quia docente Petro : Non est personarum acceptio apud Deum : ab Ecclesiæ corpore separatus, nisi per pœnitentiam et sacerdotalis indulgentiæ reconciliationem, eidem Ecclesiæ fuerit reincorporatus, erit ab æterna Ecclesia separatus. »

Non aliud Patres nostri in Ozia viderunt, quod ad christianismi tempora pertineret : de terreno regno per spiritualem lepram adimendo nihil cogitabant ; separari posse putabant reges id meritos per sacerdotale officium, ab Ecclesia quidem et à regno cœlesti, quorum respublica regnumque Judaicum figura fuit. Quæ nunc de suo addunt, ea nos à Patribus spreta rejicimus.

Hæc ex Vetere Testamento Bellarminus et alii proferunt, caduca per sese ac nequidem sibi satis cohærentia : non quod indocti sint qui ea objecere ; sed quod, semel suscepta causa, per occupationem animi necesse sit vana sectari, quibus valida et vera argumenta desint.

Stat ergo propositio : per institutionem sacerdotii legalis non fuisse immutatum statum principatus ; neque alteri potestati quæ reges deponeret ac temporalia ordinaret, regiam potestatem directe vel indirecte fuisse subjectam, Jam ad Novi Testamenti sacerdotium veniamus.

Chapter 32 of 396