Skip to the text

Caput primum. Prima Propositio probatur : quod regia seu suprema civilis potestas jam inde ab initio sit legitima, eliam inter infideles

Prima Propositio probatur : quod regia seu suprema civilis potestas jam inde ab initio sit legitima, eliam inter infideles.

Prima nostra propositio sic habet : Regia ac suprema potestas, ordinandis rebus civilibus præstituta, jam inde ab initio legitima est, etiam inter infideles. Hic duo dicimus : primum eam potestatem esse legitimam, tum esse legitimam inter infideles.

Legitimam vocamus, quæ non tantum lege, sed etiam justa bonaque lege nititur ; atqui bona lex est, quæ præcipit homines per justa et legitima imperia adunari, dirigi, coerceri ; unde existit pax et tranquillitas publica. Quo factum est ut Propheta scriberet : « Quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci (Babylonis scilicet, impiæ illius et omni idololatria contaminatae), et orate pro ea ad Dominii m : in ipsa enim est pax vobis. » Nulli enim plebi pax vera obtigit, nisi pacato imperio, sub quo degit. Attestatur illud Apostolus præcipiens obsecrationes fieri pro Regibus, ut quietam et tranquillam vitam agamus. Quem locum interpretatus Tertullianus, sic imperatores alloquitur : « Cum enim concutitur imperium, concussis etiam cæteris membris ejus ; utique et nos.....in aliquo loco casus invenimur. » Ac sublato legitimo summoque imperio, cædes, latrocinia, scelera omnia impune grassari nemo diffitetur.

Unde consequens est, ut lex illa, qua sunt supremæ potestates inter homines constitutæ, à naturali lege ducat initium. Natura enim duce homines, pacem bello, perturbationi ordinem anteponunt ; quo fieri necesse est, ut legitimo colla imperio submittant. Quare nulla gens est, nisi penitus non tantum barbara, sed etiam fera et belluino more vivens, quæ supremas potestates aliquas non agnoscat ; adeoque illa lex infixa est mentibus, ut non nisi extrema cæcitate atque feritate oblitterari possit. Hoc primum quod diximus : supremas potestates esse legitimas.

Alterum : legitima imperia etiam inter infideles floruisse exponimus tantum, non probamus id quod per se omnes vident, idque ab initio generis humani. Neque enim, ut ait beatus Augustinus, ita ratio in hominibus vitiis atque impietate ipsa detrita est, ut non ejus superessent saltem extrema vestigia ; Deoque bono placuit, ut etiam inter homines, qui ab eo descivissent, remaneret bonum societatis humanæ. Quare Abraham cum Sodomæ et Gomorrhae, et aliis infidelibus Regibus, uti legitimo ordine constitutis, fœdus iniit : Hi enim pepigerant fœdus cum Abraham ; et eosdem fœderatoriis tuetur armis. Et sanctus ille Joseph Pharaonis imperium, Ægypto jam corrupta per idololatriam, uti legitimum administrat. Neque necesse est uberius confirmare propositionem, ex sese perspicuam, cum præsertim aperte contineatur in his Domini verbis : Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari. Diserte enim præcipit Cæsari infideli principi, atque infidelis civitatis supremo magistratui præstare obedientiam. Accedit Petri auctoritas : « Subjecti estote... propter Deum, sive regi tanquam præcellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis, ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum : hæc est enim voluntas Dei : » et Paulus : « Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. » Hæc omnibus sine ulla dissensione probata revocamus in memoriam, tantum ut doctrinæ connexio elucescat Pergamus ad secundam propositionem à prima manantem.

Chapter 21 of 396