Caput IX
Quæ ante dicta sunt, Judæorum historia recensita, luculentius explicantur : Judæorum regum, etiam ad idola cogentium, inviolata majestas : reges Assyrii, Medi, Persæ, pari cultu observati : erga eos egregia, Alexandri Magni tempore, Judæorum fides : Josephi locus : eadem obedientia in Alexandrum, et Græcos Syriæ reges.
Hæc per se luculenta magis elucescent, si populi Israelitici historiam paucis retexerimus.
Vixit populus ille sub Mose primum, qui, utramque complexus potestatem, sacerdotale officium in Aaronem ejusque filios hæreditarium transtulit ; civile imperium moriturus in Josue contulit. Hisce temporibus, ipse Deus regem agebat ; quo factum est, ut, populo regem petenti, ad Samuelem dixerit : « Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. »
Interim, cum opus esset, Deus extraordinarie delegabat, qui civile imperium exercerent : quo jure judices rempublicam administravere. Et quidem Heli Pontifex maximus eo munere functus est, sed ad id ipse quoque vel populi consensione, vel, quod illis temporibus magis congruit, divino numine delegatus. Certe si quid ei pontificatus jure, idem eliam cæteris pontificibus competisset. Successit tamen illi Samuel, neque pontifex, neque sacerdos, sed levita tantum, ut diximus : quæ profecto res vetat, ne civile imperium cum sacerdotali officio conjunctum arbitremur.
Sub Samuele regium est constitutum imperium, eo quidem ad omnia præeunte ; sed, ut id præstare posset, extraordinarie delegata : quare Leviticæ tribui nulla est peculiaris in reges attributa potestas.
Exinde Hebræi fuere sub suis, ac sub extraneis regibus : sub suis à tempore Saulis usque ad Sedeciam, quo tempore reges passim idolis servierunt, templum Domini occluserunt, in pios saevierunt, prophetas ceciderunt ; neque interim de iis deponendis, aut sacerdotes unquam, aut ullus hominum cogitavit : sed ab omnibus sunt habili pro veris regibus, eliam à prophetis, qui à Domino missi tanta auctoritate tantaque præsentia divini Spiritus, divina oracula nuntiabant ; et cum in lege scriptum esset, ut quicumque ex Israelitis deos alienos coleret, capitali supplicio puniretur, nemo tamen est suspicatus, à quoquam, nisi à Deo, animadverti posse in reges : ergo regia potestas sacrosancta et ab omni alia, præterquam à divina potestate, absoluta habebatur.
Item lege cautum erat, ut adulteri et percussores morte morerentur, et tamen David adulter et percussor dicebat ; Tibi soli peccavi. Quem in versum, notum est illud Ambrosii : « Rex erat ; nullis ipse legibus tenebatur, quia liberi sunt reges à vinculis delictorum : neque ullis ad pœnam vocantur legibus, tuli sub imperii potestate : homini ergo non peccavit, cui non tenebatur obnoxius. »
Hic vero notandum reges à legis præscripto generali, nulla clausula exceptos, ipsa majestate regii nominis pro exceptis habitos. Ergo intelligebat soli Deo reservatos, et ab omni alia potestate immunes.
Si ventum eo est aliquando, ut reges regno extorres futuri declararentur, quemadmodum Sauli contigit : id vero Samuel prophetico ministerio extraordinarie, ac peculiari revelatione jussus præstitit, nullique unquam ordinariæ potestati talia concessa sunt.
Eodem prophetico atque extraordinario officio, et Jeroboam, et Jehu, et alii scissarum tribuum reges amoti et ordinati : quæ Baronius more suo ad ordinariam pontificum potestatem studiosissime confert. » Nos melius concludimus talia de regibus non nisi extraordinarie ac peculiari jussu, divinitus designari.
Quin etiam reges à Deo reprobati, quandiu in vivis erant, ab omnibus colebantur ; etiam Saul, à Samuele, dicta licet sententia hac in nomine Domini : « Abjicit te Dominus ne sis Rex, » et ab eo Samuel discessurus, mansit tamen à Saule rogatus in hæc verba : Peccavi, sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel ; » ne majestas regia in homine reprobo vilis haberetur : et in illa spelunca, Davidem jam regem et unctum « percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul, » et Christum Domini licentius contigisset : denique et mortuum est ultus, ut Christum Domini, quemadmodum antea contestatus erat : « Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, propitius mihi sit Dominus, ut non mittam manum meam in Christum Domini : » adverte, nisi Dominus percusserit eum, quo demonstrat regem, quantumvis impium et aperte reprobatum, Deo tamen ultori reservatum, et quandiu à Deo est incolumis, pro Christo Domini esse colendum.
Quare Jeremias Sedeciam regem, de quo et ipse scripserat ; Fecit malum coram Domino, ut antecessores sui idola secuti : eum, inquam, regem, jam everso regno, Nabuchodonosori traditum à Domino, prosequitur lacrymis, et majestatem regiam in eo conculcatam luget : « Polluit, inquit, regnum et principes ejus ; » et addit : « Spiritus oris nostri Christus Dominus, » sive, ut alii vertunt : « Christus Domini (Sedecias) captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus. » Nempe regis impii calamitatem, non ejus, sed populi suisque peccatis tribuit ; eumque haud minus vita ac spiritu charum, etiam inter hostes, suis solatio et præsidio futurum veneratur ac diligit : quæ quidem adeo magnifica sunt, ut Christum ipsum adumbrent. Eo honore ab Israelitis, atque etiam à prophetis, regia majestas in impio rege, victo spoliatoque habebatur.
At postquam everso regno judaico, infidelibus regibus Hebræi subjecti sunt, haud minore fide eos observarunt, jussi à prophetis quærere « pacem civitatis ad quam a transmigraverant (Babylonis scilicet et regni Babylonici), « et orare pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus ; ut sint dies eorum sicut dies cœli super terram ; et ut, inquit, det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum. »
Translato deinde ad Medos et Persas imperio, Judæi ad eos fidem et obsequium transtulere, et adversus Assuerum regem Persarum, quicumque ille sit, edicto proposito eos neci addicentem, omnes nulla arma compararunt, præter jejunia piasque ad Dominum preces.
Sic inflexus res ad misericordiam : Aman Judæorum hostis ultimo supplicio affectus est ; quo facto, victores Judæi cepere per urbes ultionem de hostibus eosque trucidarunt, sed Assueri auctoritate et edicto.
Neque veriti sunt victoris Alexandri, subsidia poscentis in obsidionem Tyri, iram provocare, ut Persarum regibus suis dominis, fidi obsequentesque viverent. Respondit enim Jaddus Pontifex maximus Alexandri nuntiis : « Sacramento se obligatum Dario, ne arma contra eum caperet, idque ratum fore, quandiu Darius ipse viveret. » Sic ipsi pontifici videbatur illud inviolabile sacramentum, neque per pontificiam potestatem, præsente licet Synagogæ totius tanta utilitate, imo necessitate solvendum.
Rerum potienti Alexandro, obstricta semel fide, paruerunt ; et post Alexandrum, Syriæ regibus attributi, in obsequio manserunt, nusquam imperio sollicitato, tametsi reges populum ad idola sectanda omni arte pellicerent, vimque persæpe intentarent,
Chapter 29 of 396