Skip to the text

Caput II. Secunda Propositio, quod regia et suprema potestas etiam inter infideles sit à Deo : reges sacrosancti : juratum per eorum salutem : religio in principes : Tertulliani…

Secunda Propositio, quod regia et suprema potestas etiam inter infideles sit à Deo : reges sacrosancti : juratum per eorum salutem : religio in principes : Tertulliani loci.

Secunda propositio : Ea potestas inter infideles est à Deo. Hanc quoquo confitentur omnes ; est enim Apostoli dicentis : « Non est potestas nisi à Deo : quæ autem sunt, à Deo ordinatæ sunt : itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. » Loqui autem eum de civili potestate sequentia docent, ubi gladium ac vindictam publicam, vectigal, tributum, civilis potestatis instrumenta et jura commemorat. Ergo eæ potestates, quas Paulus à Deo esse, à Deo ordinatas esse docet, sunt reges ac principes.

Neque omittendum id, quod quidam objiciunt : à Deo ordinatas dici potestates, quod sub digniore minus digna, civilis scilicet sub ecclesiastica à Deo ordinata sit ; aliter enim non constare ordinem. Verum eo ratiocinio non utitur Apostolus, neque is locus postulabat, ut de illo ordine dissereret ; sed ita agit Paulus, ut ordinatæ intelligantur à Deo illæ potestates, quæ civilibus praesint officiis, quod sint à Deo constitutæ : unde præmittit : « Non est potestas nisi à Deo ; » cui connexum illud : « Quæ autem sunt, à Deo ordinatæ sunt ; » et infert : « Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit : » et : « Subditi estote non tantum propter iram, sed etiam propter conscientiam. » Jam si de ordine philosophari placet, alibi philosophandum : hic quidem ex Apostolo constat, quæ civilibus præsint potestates , eas etiam inter infideles à Deo constitutas et *ordinatas esse.

Erant namque tum, qui summis præerant potestatibus infideles, et idololatræ, quos tamen nihilo secius ministros Dei, vocat Paulus, et gladium à Deo traditum esse principi docet, ut Dei ministro : « Non enim, inquit, sine causa gladium portat : Dei enim minister est. »

Quare merito sacrosanctæ habentur supremæ potestates, ut quæ à Deo constitutæ, vices Dei agant : qua in re magnum venerandumque Dei mysterium in regibus sanctus Gregorius Nazianzenus agnoscit ; unde eorum incolumitas salusque in juramenti religionem assumitur. Jurant enim Urias, et illa sapiens Thecuitis, per salutem David ; neque eo secius Joseph semel atque iterum per salutem Pharaonis , impii licet regis et idololatræ : quod in regio ministerio, etiam inter infideles magnum Dei sacramentum sit. Id secuti christiani, hæc Tertulliani ore ad romanos principes christianæ religionis hostes, loquebantur ; « Juramus autem, sicut non per genios Caesarum , ita per salutem eorum, quæ est augustior omnibus geniis... Nos judicium Dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos præfecit ; id in eis scimus esse, quod Deus voluit, et pro magno in juramento habemus. » Hinc etiam idem auctor religionem atque pietatem christianam in imperatorem celebrat : quod imperator, uti sacrosanctus Deique vice functus, religioso quodam honore coleretur, quam religionem secundæ majestatis haud minus pie quam eleganter vocat. Grande ergo, eodem teste, imperatoris nomen, quod à Deo traditur ; grande imperatoris officium, divino numine constitutum.

Chapter 22 of 396