Caput III. Quo sensu suprema civilis potestas sit à Deot quodve discrimen sacerdotium inter et imperium
Quo sensu suprema civilis potestas sit à Deot quodve discrimen sacerdotium inter et imperium.
Sunt autem supremæ potestates à Deo non tantum eo nomine, quod imperium nemo capessat, nisi providentia divina duce et auctore ; verum etiam duplici alio titulo : primum, quod, uti prædiximus legitima imperia sint exorta natura ipsa duce, hoc est, auctore Deo naturæ conditore. Habent enim homines hoc à natura inditum, ut ordinem colant, quo eis incolumitas et tranquillitas constat ; qui ordo nullus est, si desint legitimæ potestates.
2° Ad legem naturalem haud dubie accesserit doctrina per manus jam inde ab initio hominibus tradita, qua legitimis imperiis coerceri se necessarium ducerent, cum genus humanum statim atque post diluvium per terras fuit diffusum, statim se ultro in regna civitatesque redegerit, quod tantum generis humani bonum, nonnisi à Deo traditum, inspiratum propagatumque esse Patres docent. Chrysostomus : « Quoniam honoris ac conditionis æqualitas pugnas et dissidia plerumque inducit, Deus multos fecit principatus multasque subjectiones, viri et uxoris, filii et patris, senis et adolescentis, servi et liberi, principis et subditi : » atque hæc ultima principis et subditi, ad formam paterni imperii facta esse creduntur ; nec immerito : ab ipso enim generis humani exordio, reges parentum loco habitos, vel illud regibus Palaestinis commune Abimelechi nomen ostendit. Abimelech enim latine vertitur : Pater meus rex ; quæ nota et obvia argumentis confirmare non est animus.
Quare hæc constitutio supremarum potestatum etiam inter impios et infideles, Deo auctori adscribitur ab apostolis ac Patribus. Cyrus Rex Persarum, æque ac Saul, et David, et Salomon, Christus Domini appellatur : certumque est omnino eam legem, qua res humanæ ordinantur, tam sanctam, tam necessariam, tanta consensione generis humani ab initio inolitam et ubique diffusam, non nisi divina auctoritate fuisse constitutam. Quo etiam factum est ut obliget conscientiam, meritoque Apostolus huic sententiæ : « Non est potestas, nisi à Deo ; » et : « Minister est Dei, » subnectat illud ut consectaneum : « Ideo necessitate subditi estote, non tantum propter iram, sed etiam propter conscientiam. »
Hujus autem rei causa est divina bonitas, quæ, uti prædiximus, homines quamvis à vera religione desciverint, non omnino deserit : imo vero malis tam bene consulit, ut ipso auctore, maneat inter eos societatis humanæ tam excellens bonum. Quod ab Irenæo præclare est explicatum his verbis : « Quoniam, inquit, absistens à Deo homo in tantum efferavit, ut etiam consanguineum, hostem sibi putaret, et in omni inquietudine, et homicidio, et avaritia sine timore versaretur, imposuit illi Deus humanum timorem (non enim cognoscebant timorem Dei), ut potestati hominum subjecti, et lege eorum adstricti, aliquid assequantur justitiæ, et moderentur ad invicem, in manifesto propositum gladium timentes, sicut Apostolus ait : « Non enim sine causa gladium portat : Dei enim minister est. »
Huc pertinet illud, quod supra retulimus, ibidem ab Irenæo memoratum : quod summa imperia, quibus pax inter homines constat, non sint à diabolo pacis inimico, sed à Deo pacis auctore, pessimeque factum ab iis, qui tot regum permoti flagitiis, scelere, libidinibus, regium imperium ad diabolum auctorem referebant. Satis enim constat legitima imperia non ita, diabolo instigante et gliscente superbia, esse corrupta, quin in ipso bono pacis ac societatis humanæ, maximum Dei munus facile recognoscas. Quare divinum opus à diaboli opere secernendum erat cum Joanne Chrysostomo : namque « magistratus constituere, inquit, fuit Dei opus ; quod autem improbi ad eos provehantur, et eis, non ut decet, utantur, est hominum improbitatis. »
Adversus manifestissimam veritatem Gregorii VII ævo objiciebant passim illud Oseæ prophetæ : « Ipsi regnaverunt, et non ex me : principes extiterunt, et non cognovi : » quæ multi interpretes, illique gravissimi, intelligunt de Jeroboam, et israeliticis regibus, per seditionem ac perfidiam adversus legitimos reges insurgentibus, Deo quidem permittente, sed ad meritam Salomonis ultionem. Hæc tamen si ad legitimos quoque reges pertinere posse putant, facile referentur, non ad imperii institutionem, sed ad ejus exercendi modum : ut scilicet reges condemnetur qui non ex Dei legibus nutuque administrant eam potestatem, quæ divino est numine constituta.
Quæres quid jam intersit sacerdotalem inter et civilem potestatem, si utraque est à Deo. Multum per omnem modum. Primo, quia sacerdotalis potestas in Lege et in Evangelio à Deo ipso præsente atque conspicuo fuerit instituta ; civile autem imperium, quanquam suo modo à Deo vel inditum vel institutum sit, haud pari præsentia divinæ majestatis : tum sacerdotalis principatus forma et regimen expresse sunt à Deo instituta : civile imperium generatim tantum traditum est, et hominum arbitrio forma relicta, sive illa monarchica, sive aristocratica, sive popularis foret. At verum quidem sacerdotium illiusque potestatis legitima administratio cum vera religione conjuncta est : imperia vero legitima et apud infideles vigent : denique ritus consecrandi sacerdotes omnino divinus, atque inter sacramenta à Deo instituta numeratur, valetque interventu proprio et expresso divini numinis ac spiritus : at regum consecratio neque à Deo est universim instituta, neque huic officio absolute necessaria, sive, ut aiunt, essentialis est : quæ, ut in re clara leviter attigisse sufficiat ; cum satis superque constet apud christianos legitima imperia à Deo esse, et quidem, uti memoravimus, à Deo propitio, ac rebus humanis consulente. Nunc quæ inde consequantur, ordine exponamus.
Chapter 23 of 396