Caput VI. Hujus sententiæ novitas in Sanctarello notata à sacra Facultate : Scripturæ silentium : auctoris anonymi qui scripsit de Libertatibus in Scripturæ locos glossæ
Hujus sententiæ novitas in Sanctarello notata à sacra Facultate : Scripturæ silentium : auctoris anonymi qui scripsit de Libertatibus in Scripturæ locos glossæ.
Qui Sanctarelli censuram accurate legerint facilè observarunt primam notam ejus inustam doctrinæ, ac cæterarum omnium veluti caput ac fontem fuisse, quod ea doctrina nova esset : atque hinc statim sequi quod secundo loco est positum, falsam eam esse : quod in Ecclesia catholica semper antiqua sit veritas, prævaleatque illud à Vincentio Lirinensi, et ab omnibus orthodoxis celebratum : Quod ubique, quod semper. Nunc de ea novitate aliquid delibare animus est.
Ac primum quidem viri theologi mirabuntur hujus potestatis, qua regna mutentur, neque tantum reges, sed etiam familiæ regiæ, aliæ exturbentur, aliæ erigantur, unde consequatur rerum humanarum tanta conversio ; hujus, inquam, potestatis (cum eam adversarii ordinariam in Ecclesia ipsiusque ecclesiasticae potestatis necessariam appendicem esse velint) nullam tamen in Scriptura vel minimam fieri mentionem ; neque tantum de deponendis regibus, verum etiam de adimendis cuique, etiam infimo, bonis temporalibus, nihil usquam à Christo, nihil ab apostolis fuisse proditum : imo vero de regibus id unum esse præceptum, ut iis etiam impiis veræque religioni adversantibus, ipsa tamen religione et conscientia ducti Christiani omnes, veram et sinceram obedientiam exhiberent.
Nam quod Bellarminus aliique passim inculcant, tametsi Christus et apostoli de potestate indirecta nihil tradiderint, tamen eam consequi es spirituali clavium potestate quam explicuerant : id quidem suo, si Deus dederit, excutiemus loco. Interim satis admirari non possumus, hujus consecutionis, quæ tanta sit tantisque difficultatibus obnoxia, tam altum ubique esse silentium, neque uspiam commonitos esse, aut pastores ecclesiarum, quid in temporalibus, quid in ipsos reges possint ; aut etiam reges cæterosque fideles, quid pastoribus in ea re debeant.
Quod autem commemorant principes christianos Ecclesiæ subditos per baptismum, in Ecclesiæ potestate ita esse debere, ut ad ejus imperia etiam imperare cessent, si id è re esse ipsa Ecclesia judicet ; iterum admiramur arcanum illud baptismi, tot ejus ministeriis ac dotibus revelatis, nulla Scripturæ parte fuisse proditum. Ibi sane docemur baptizari nos subjicique Ecclesiæ, ut regnum cœlorum consequamur, non ut terrena imperia moderentur ; quare baptizari vel non baptizari, ad imperia quidem terrena nihil attinet.
At enim cœlorum regno terrena imperia servire oportet ; certe : et ita quidem oportet, ut qui cœlesti regno reges non serviant, ab eo regno exclusi, sempiternis suppliciis addicantur : id Scriptura clare et sæpe. Quod autem propterea per sacerdotale imperium terreno mulctentur imperio ne semel quidem innuit.
Auctor anonymus qui de Libertatibus Ecclesiæ gallicanæ scripsit, miram glossam edidit in illa Christi verba : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra ;... euntes ergo docete omnes gentes , etc. Et ille quidem docet, ubi Christus ait : Regnum meum non est de hoc mundo , ad Pilati mentem locutum esse, ne Pilatus Christum bella gesturum, aut regum vulgarium more imperaturum crederet : tum hæc subdit anonymus : « At vero cum apostolis officium imponeret docendi et baptizandi, ne dubitarent collatam cum officio plenam auctoritatem quæcumque ad spirituale regimen necessaria essent præstandi, non solum in cœlo, sed et in terra datam sibi omnem sine exceptione potestatem asseruit. Ex primis enim verbis : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra, quasi concludendo infert : Euntes ergo, etc, quia potestas ecclesiastica directe ac præcipue circa spiritualia versatur ; circa temporalia autem nonnisi quatenus spiritualia requirunt. » Hæc à Christo prætermissa, ac nullibi expressa, ejus verbis assuunt. Et Christus quidam asserit omnimodam sibi in cœlo et in terra concessam potestatem ; tum diserte explicat, quam partem potestatis ejus assignet apostolis, nempe ut doceant doctrinæque consectanea alibi expressa præstent : quibus quidem verbis apostoli intelligant quam ipsi, ab eo qui omnia possit, habeant potestatem. At anonymus eo inflectit, ut et ipsi quoque cum Christo possint omnia etiam in temporalibus : tanquam eum, cui rex dixerit : Ego tibi suprema, qua in omnibus civilibus rebus polleo, potestate impero, ut exercitus ducas, aut inter cives judices omnia posse oporteat quæcumque rex possit, non autem debeat se restringere ad ea quæ rex imperaverit.
Ejusdem generis est, quod in hæc Christi Apostolique verba : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari ; » et : « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : » id commentum assuit, ut auctore Pontifice, tyrannidi se subtrahere possint, nisi aliunde mala graviora timeantur ; tanquam hæc dicta sint, non ut omnimode respublica tuta sit, sed ut rebellandi tuta captetur occasio. Quæ quam aliena sint ab Evangelii spiritu omittimus : cur à Christo et apostolis tanto studio prætermissa sint, quærimus.
Jam quod ad illam potestatem principes deponentem, ab excommunicandi potestate suspendunt, neque ipsi in eo sibi constant : utque hæc et alia suo loco memoranda omittamus, iterum atque iterum quærimus, cur tandem existiment talem excommunicationis effectum tanto studio in Scriptura prætermissum fuisse ; quod quidem eo diligentius vulgari oportebat, quo erat ab omni rerum humanarum usu remotius.
Chapter 9 of 396