Caput X. Gregorius VII nimia et nova sectatur : initia regiæ potestatis superbiæ ne diabolo assignat, repugnante Scriptura, neque tantum Patrum, sed totius humani generis tradit…
Gregorius VII nimia et nova sectatur : initia regiæ potestatis superbiæ ne diabolo assignat, repugnante Scriptura, neque tantum Patrum, sed totius humani generis traditione.
Mihi vero hæc omnia animo revolventi, id unum occurrit, nempe Gregorium VII, fervido ingenio præditum, cum tam malos principes, quos ea ætas tulerat, ægre pateretur ; neque ecclesiasticis pœnis jam satis commoveri cerneret terrenis rebus addictos, eo devenisse, ut aliis pœnis exterrefaceret, atque adeo de imperio ipsis adimendo cogitasse, omnia nova et insolita Sedi apostolicæ vindicare nil quidquam metuentem.
Hinc illa extiterunt magnifica in speciem, sed ipsa re vana ; certe hactenus inaudita, quæ in concilio romano protulit. Postquam enim regnum iterato decreto sublatum ab Henrico, in Rodulphum Suevum vice apostolorum transtulit, hæc deinde depromit, ad ipsos apostolos sermone converso : « Agite, nunc, quæso, Patres et Principes sanctissimi, ut omnis mundus intelligat et cognoscat, quia si potestis in cœlo ligare et solvere, potestis in terra imperia, regna, principatus, ducatus, marchias, comitatus et omnium hominum possessiones tollere unicuique et concedere. Vos enim patriarchatus, primatus, archiepiscopatus, episcopatus frequenter tulistis pravis et indignis, et religiosis viris dedistis. Addiscant nunc reges et omnes sæculi principes, quanti vos estis, quid potestis, et timeant parvipendere jussionem Ecclesiæ vestræ. » Sic Petri et Pauli nomine terrena omnia, longo ordine recensita, ad sua et Ecclesiæ suæ imperia revocabat ; notus enim stylus antiquissimus et Gregorio VII utique frequentatus, Pontificum romanorum tribuentium Petro et Paulo quod eorum successores sive vicarii, ut tunc fere loquebantur, eorum auctoritate ac vice agerent. Et quidem eo jure et canonico ordine Petrus et Paulus pridem ecclesiasticas dignitates auferebant et dabant ; sed hæc vetera et obsoleta erant. Novum aliquid perterrefaciendis regibus ac populis ille cogitabat, atque humana omnia suo subdebat imperio.
At non ille, quem suo loco laudabimus, Gregorius ordine II, pietate, doctrina, fortitudine, nulli non comparandus ; non, inquam, ita ille loquebatur, qui aperte scribit ad Leonem Isaurum : « Pontifex potestatem non habet regias dignitates deferendi, » quas nunc alter iste Gregorius propriis nominibus appellatas dare ei adimere aggreditur.
Neque vero hæc dicentes, Gregorii VII pietati obloquimur ; imo ejus commendatam Martyrologio romano laudamus memoriam, et bono animo egisse omnia, quibusvis petentibus haud inviti largiemur. Neque, quod passim objiciunt, schismaticorum sectamur calumnias ; sed quæ ipse scripserit, simplici animo referimus. Neque his oblitterari volumus, quæ pro ecclesiastica disciplina magna ac præclara gessit, ac ne miracula quidem, quæ à quibusdam auctoribus ipsi tribuuntur. Sed in sanctis viris non omnia imitanda. Docti, legibus non exemplis regi nos petimus, neque coarctari ad ea, quæ romanæ Ecclesiæ nunquam adoptavit fides.
Omnino Gregorium admiramur magno et erecto animo insurgentem in reges simoniacos et scelerum defensores ; sed interim dolemus eum, incitato semel animo, ad extrema et nimia devenisse. Spiritualem potestatem longo intervallo temporali anteponit, et hoc ex majorum scitis ; istud vero non ex Patrum sententia, quod addit : « Sed forte putant quod regia dignitas episcopalem præcellat Ex eorum principiis colligere possunt, quantum à se utraque differunt : illam quidem superbia humana reperit, hanc divina pietas instituit : » et alibi explicatius : « Itane dignitas à sæcularibus inventa, non subjicietur ei dignitati, quam omnipotentis Dei providentia ad honorem suum invenit ?... Quis nesciat reges et duces ab iis habuisse principium qui Deum ignorantes, superbia, rapinis, perfidia, homicidiis, postremo universis pene sceleribus mundi principe, diabolo videlicet, agitante, super pares licet homines dominari, caeca cupiditate et intolerabili præsumptione affectaverunt ? » Nullus Pontificum, christianorum nullus hactenus dixerat aut cogitaverat, diabolo mundi principe agitante, legitima imperia inter homines fuisse constituta, cum pacis hostis diabolus leges et ordinem, omnesque adeo legitimas potestates adversetur, quod est à beato Irenæo præclare explicatum, his verbis : « Ad utilitatem gentilium terrenum regnum positum est à Deo, sed non à diabolo, qui nunquam omnino quietus est, imo qui nec ipsas gentes vult in tranquillo agere ; ut timentes regnum hominum, non se alterutrum homines vice piscium consumant, sed per legum positiones repercutiant multiplicem gentilium injustitiam ; et secundum hoc Dei sunt ministri, qui tributa exigunt à nobis, in hoc ipsum servientes. Et, quæ sunt potestates, à Deo ordinatæ sunt. » Ad magnam ergo contumeliam pertinet sublimium potestatum, asserere ipsas, agitante diabolo, cæca introductas cupiditate et intolerabili præsumptione dominandi super pares. Tantum enim humanæ societatis bonum, quo homines hominibus legitimo præsunt ordine, non superbia, sed recta ratio ; non diabolus, sed Deus inducit. Neque vero dici ullo modo potest, nisi per summam rerum antiquarum imperitiam, legitima imperia per ambitionem ac superbiam hominum incœpisse. Præclare enim Justinus historicus rerum humanarum aggressus historiam, sic orditur : « Principio rerum, gentium nationumque omnium imperium penes reges erat, quos ad fastigium hujus majestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat. Populus nullis legibus tenebatur : arbitria principum pro legibus erant ; fines imperii tueri magis quam proferre mos erat ; intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus Rex Assyriorum veterem, et quasi avitum gentibus morem, nova imperii cupiditate mutavit, » etc. Quæ initia et omnium gentium historiæ produnt, et ipsa Scriptura demonstrat. Primus enim Nemrod nominatur, qui vicinas civitates, utique jam per legitima imperia constitutas, invaserit ; pessimo quidem exemplo, sed quod non statim omnia humana pervaderet. Permansit enim diutissime apud multas gentes mos probus et antiquus, Deo ac natura duce, constitutus. Quod humanæ societatis tam excellens bonum, si diabolus, omnis operis divini interpolator postea occupavit, haud propterea malum, quo optima instituta corrupta sunt, prius bono fuerit ; cum præsertim regii ac supremi imperii, in ipsa patria potestate, forma præcesserit primos inter homines, quorum familiæ per longissimam parentum vitam , in quædam veluti modica ac modesta regna succrescerent. Grave igitur illud, quod Gregorius VII. dum in superbos reges inflammatur, progressus extra metas protulit ; nec ipsi dignitati à Deo ordinatæ, aut apostolicæ doctrinæ satis consulebat, qua semper apud omnes constitit, sublimiores potestates à Deo esse ; et quidem à Deo propitio ; quippe quæ mala opera dato gladio coerceant, ac publicæ paci, Deo ita providente ac jubente, inserviant. Sed hæc suo loco luculentius declarabimus.
Chapter 13 of 396