Caput VII. Primus regum deponendorum auctor Gregorius VII, undecimo exeunte sæculo : orbis universus ea novitate commotus : explicatum obiter, quo sensu negarent, excommunicari …
Primus regum deponendorum auctor Gregorius VII, undecimo exeunte sæculo : orbis universus ea novitate commotus : explicatum obiter, quo sensu negarent, excommunicari posse reges.
At enim quod Scriptura silentio prætermisit de potestate indirecta annexa clavibus, forte traditio explicavit. Ne id quidem : imo undecim fere sæculis, cum tot reges nefarii, infideles, hæretici, apostatae, persecutores fuerint, de iis amovendis aut de excutiendo imperii jugo, nec cogitatum unquam fuit : ac nequidem de laicis quibusvis, per ecclesiasticam potestatem ulla rei suæ parte mulctandis.
Primus omnium quotquot extiterunt Gregorius VII, exeunte undecimo sæculo, anno scilicet ab Incarnatione Domini 1076 (quæ nota temporis concilio HI romano praefixa est), in eo concilio de Henrico IV, Teutonum et Italiae rege, ita pronuntiavit, « ex ipsa (ut quidem præferebat) ligandi ac solvendi potestate à Deo tradita, ego regnum contradico, absolvo subditos, ne ut regi serviant interdico. » Cujus quidem formulæ nullum anteactis tot sæculis exemplum proferunt.
Imo cum passim legantur veteres, aut divina judicia aut ecclesiasticas pœnas etiam regibus intentasse, is primus omnium hæc addebat, Legatis quidem suis : « Vos ei, si oportet, nostra vice resistite, et totius regni gubernacula contradicendo, tam illum quam omnes sibi consentientes, à participatione corporis et sanguinis Christi separate. » Aliis etiam : « Aut Rex ipse repudiato turpi simoniacæ hæresis mercimonio, idoneas personas, ad sacrum regimen promoveri permittet, aut Franci pro certo, nisi fidem christianam abjicere maluerint,... generalis anathematis mucrone percussi, illi ulterius obtemperare recusabunt. » Atque iterum aliis de causis ad episcopos scribens : « Quod si nec hujusmodi districtione voluerit resipiscere, nulli clam, aut dubium esse volumus, quin modis omnibus regnum Franciæ de ejus occupatione, adjuvante Deo, tentemus eripere. » Ostendant vel unum antea romanum Pontificem ab obsequio legitimi principis cujuscumque episcopos retrahentem, aut adversus regna legitima talia molientem. At in Galliæ regnum sua stabilitate valentius, minas adhibuit tantum : Germaniam nactus civilibus dissidiis laborantem (pridem enim S axones in Henricum rebellaverant, magnisque se animis ac viribus sustentabant), aperte dixit : « Absolvo, interdico regnum, contradico. »
Itaque id contigit quod solet rebus novis atque inauditis, nempe ad rei novitatem obstupuere omnes. Testis Otho episcopus Frisingensis, duodecimi sæculi auctor nobilis, doctrina, virtutibus ac genere clarus ad hæc historicus candidissimus, et Gregorii VII laudator eximius ; Sedi vero apostolicæ sic addictus, ut romanos Pontifices propemodum impeccabiles faceret. Is enim de Henrico deposito hæc scribit : « Cujus rei novitatem eo vehementius indignatione motum suscepit imperium, quo nunquam ante hæc tempora hujusmodi sententiam in Principem Romanorum promulgatam noverat. »
Quin ipse etiam Otho, quantum ea novitate moveretur, his verbis testatur : « Lego et relego romanorum regum, et imperatorum gesta, et nusquam invenio quemquam ante hunc (Henricum IV) à romano Pontifice excommunicatum vel regno privatum. »
Ac ne quis existimet eum et alios fuisse nimios et aperte falsos, qui etiam de excommunicandi potestate dubitarent, diligentissime observandum infigendumque memoriæ est, quam excommunicationem ab imperatoribus regibusque amovendam intelligerent. Ea quippe erat, quæ vinculum omne humanæ etiam ac civilis societatis incideret : « qua separentur principes ac milites ab imperatoris sui consortio simul et obsequio. » Sic enim diserte exponitur in apologia Henrici, quæ est apud Freherum. Quo etiam sensu in Glossa ordinaria et apud sanctum Thomam legitur, « quod princeps et multitudo non est excommunicanda. » En igitur in quo quæstionem reponerent ; reges in spiritualibus clavium potestati subjici non negabant.
Ipse Otho Frisingensis memorat Philippum ad breve tempus à romano Episcopo inter pœnitentes collocatum, et Theodorum à sancto Ambrosio, propter cruentam caedem, à liminibus Ecclesiæ sequestratum, ac de Theodosio scribit sic ; « Hic est Theodosius, qui ab Ambrosio Ecclesiæ liminibus arcetur, quod ipse humiliter ferens, tamdiu à communione se abstinuit, donec lacrymis ac bonis operibus, pœnitentia peracta, à præfato Pontifice reconciliaretur. » Quibus profecto docet, nisi resipisceret, ac veniam impetraret, ab omni limine Ecclesiæ in perpetuum fuisse prohibendum.
Idem Otho de Lothario Rege juniore, Lotharii Imperatoris filio, in celebri negotio Thietbergæ et Waldradæ hæc habet : « Verum Lotharius post crebras admonitiones, post violatum sacramentum, à summo Pontifice communione privatur, ex qua causa tam ipsi quam toti regno oritur gravissimum discrimen. » Novitas ergo qua omnes, atque ipse etiam Frisingensis Otho perculsi sunt, in eo erat, quod excommunicationem eam Gregorius tulerit, quæ fœdere omni humanæ societatis abrupto, ad regni privationem se extenderet. Ea est novitas ad quam orbis obstupuit, totoque elapso sæculo, post tot scriptiones, viri docti gravesque ea movebantur.
Quominus mirum est, ipso Gregorii et Henrici ævo, cum peracta res est, ingentes tumultus motusque extitisse ; tantaque omnino erat rei novitas, ut illi eliam, qui Gregorio VII erant addictissimi, ab ipso Pontifice hujus rei exemplum quærere cogerentur. Certe Herimannus metensis Episcopus is erat, qui ut Baronii verbis utar, « præ cæteris ultra montes positis episcopis, semper adversus schismaticos pro Sede apostolica stetit defensor acerrimus et imperterritus. » Atque is tamen, anno 1076, statim atque prolatum est Gregorii VII decretum, rei novitate turbatus, ab ipso Gregorio quærebat, quid illis respondendum esset, qui dicerent « auctoritatem apostolicæ Sedis non potuisse regem Henricum excommunicare, nec quemquam à sacramento fidelitatis ejus absolvere : » excommunicare, ea quidem excommunicatione, quæ vinculum omne civilis etiam societatis abrumperet ; quo sensu quæstionem institutam fuisse vidimus. Hujus ergo rei exempla et documenta à Gregorio VII quærebantur.
Is, postquam ad illam quæstionem respondit amplissimis atque accuratissimis litteris, non tamen Herimanni animus conquievit ; sed rursus anno 1081, quinque post annos scilicet, ab eodem Gregorio de integro cœpit quærere de regum depositione quid respondendum esset ; adeo res nova et ambigua videbatur »
Huic consultationi respondet Gregorius longe adhuc copiosius, quam ante fecerat. Quam autem Herimannus hæc anxiè quæreret ejusdem testantur datæ eadem de re ad sanctum Gebhardum Juvanensem, seu Salisburgensem episcopum litteræ. Habemus autem sancti Gebhardi ad eas Herimanni litteras responsum, quod sic incipit : « Mandavit jam secundo charitas tua mihi, meisque in persecutione sociis, indicare tuæ paternitati, quid in hac Ecclesiæ dissensione tenendum sentiendumque censeamus. » Quantis ergo difficultatibus, ea in re, laboraret ostendit, qui beatum Gebhardum ejusque socios, iterum atque iterum, ipsumque Gregorium, imo jam accepto amplissimo responso, secundo consulit.
Chapter 10 of 396