Caput XIV. De Hungariâ : de aliis regnis ac provinciis : quibus causis impulsi, pontificiæ ditioni se ultro subjecerint : arbitraria jura etiam in infideles principes protenduntur
De Hungariâ : de aliis regnis ac provinciis : quibus causis impulsi, pontificiæ ditioni se ultro subjecerint : arbitraria jura etiam in infideles principes protenduntur.
Salomon Hungariæ rex infans, Andreæ patris jussu, atque omnium Ordinum applausu rite coronatus ; mox, patre mortuo, propter infantiam pulsus ac per Henricum IV, Imperatorem, cujus sororem duxerat, sæpe regno restitutus, eidem Ilenrico Hungariam fecit tributariam. In necessitate gestum Gregorius regi crimini vertit ; quod « regnum Hungariæ sanctae romanæ Ecclesiæ proprium, à Rege Stephano olim beato Petro, cum omni jure ac potestate sua oblatum, et devote esset traditum. » Addebat probationem, quod nempe Henricus III Imperator, Hen-rici IV pater, « victo rege (hungaro) et facta victoria, ad corpus beati Petri lanceam et coronam transmisit, et pro gloria triumphi sui, illuc regni direxit insignia, quo principatum dignitatis ejus attinere cognovit. » Quare gravia minabatur : nec aliter beati Petri gratiam aut suam benevolentiam spondet, « nisi sceptrum regni, inquit, correcto errore tuo, apostolicæ, non regiæ Majestatis beneficium recognoscas. » Sic si quis beatum Petrum honorasset, regni proprietatem, atque omnia deinde jura feudorum Sedi apostolicæ vindicabat, quanquam ejus proprietatis nulla in annalibus ad ea quidem tempora mentio reperiretur.
Si quando dissidia inter fratres de regnis ac provinciis orirentur, ut in barcinonensi Comitatu evenerat, sancti Petri inexpugnabile pollicebatur auxilium ei parti, quæ in Sedis apostolicæ potestate futuram se esse profitebatur.
Afflicti ac pulsi reges Sedi apostolicæ sua regna tradebant, ejus auctoritate restitui se posse confidebant. Sic à Rege Russorum Demetrio, cum is à fratre pulsus esset, traditum regnum Gregorius VII suscipit, exhibita sancto Petro fidelitate .
Neque exiguum tutamen erat ab apostolica Sede regnum accepisse. Scribit enim Vezelino adversus Dalmatiæ Regem insurgenti : « Scias nos de prudentia tua multum mirari, ut qui te esse dudum beato Petro, et nobis fidem promiseris, contra eum, quem in Dalmatiâ Regem auctoritas apostolica constituit, tu modo coneris insurgere. Quapropter nobilitatem tuam monemus, et ex parte beati Petri præcipimus, ut adversus jam dictum regem arma capere non præsumas, sciens quidquid in illum ausus fueris, procul dubio te in apostolicam Sedem facturum. »
Hæc incepit Gregorius VII : bis ac similibus ad regna Sedi apostolicæ tradenda hortabatur, et ad Geysam scribebat Hungarorum Ducem : « Regnum Hungariæ, sicut et alia nobilissima regna in propriæ libertatis statu esse debere, et nulli regi alterius regni subjici, nisi sanctæ et universali Matri Ecclesiæ romanæ, quæ subjectos non habet, ut servos, sed ut filios suscipit universos. »
Quare Salomoni Hungarorum Regi ademptum à Deo regnum prædicabat, quod is contempto nobili dominio beati Petri, « cui erat proprium Hungariæ regnum, » se Regi Teutonico, quamvis necessario subdidisset, subditque rationem : « Petrus enim à firma petra dicitur, quæ portas inferi confringit, atque adamantino rigore destruit, et dissipat quidquid obsistit. » Quæ dicta adversus hæreses, et alia vitiorum monstra, per Christi imperium debellanda, ad terrenam ditionem quotidie amplificandum, et ad comparanda sibi regna, vertebat.
Eam universalis monarchiae etiam temporalis ideam animo informaverat, quæ 'spirituali addita potestati, tale imperium conderet, quale res humanæ ferre non possent.
Iisdem vestigiis insistebat Innocentius III, magnus alioquin Pontifex, cum Joannem sine terra Angliæ Regem depositione mulctaret, Barones Angliæ, ac Philippum Augustum adversus eum invitaret, donec Joannes Sedi apostolicæ regnum traderet, uti suo loco memorabimus.
Non ergo mirum si passim in servitium ruerent duces, comites, ipsi etiam reges in Sede apostolica suis rebus tutelam, atque etiam, proh dolor ! suæ cupiditati ad vicinos invadendos titulum quaesituri. Quæ quantum rei christianæ offecerint, lectori æstimandum relinquimus.
Nec alia moliebatur Adrianus IV, dum illud à nobis supra memoratum jus edidit, nempe « Hiberniam et omnes insulas, quibus sol justitiæ Christus illuxit, ad jus sancti Petri et sacrosanctæ romanæ Ecclesiæ pertinere. »
Postea ad libitum arbitraria jura crevere ; quo factum est, ut Nicolaus V, Calixtus III, Sixtus IV, Innocentius VIII, Alexander VI, tanta terrarum spatia infidelibus detracta, christianis regibus concederent.
Chapter 17 of 396