Skip to the text

Caput II

Contrarium articulum ponunt adversarii. Status quæstionis : ex hoc intolerabilia incommoda ; neque magis tolerabilior indirecta quam directa potestas, cum solis verbis differant* : huic primo capiti Declarationis gallicanæ, contrariam declarationem totidem verbis opponit auctor anonymus Doctrinæ Lovaniensium, *quem alii adversarii sequuntur, et indirectam potestatem asserunt ; quæ sententia quàm falsa sit, statim intelliget, qui vel statum quæstionis adverterit.

Sciendum ergo primum est extitisse quosdam qui docerent romanum Pontificem Christi Regis vicarium, directe et jure divino Regem regum esse, ac totius orbis dominum. Quare exorta pontificia dignitate, statim regna atque imperia omnia in ejus imperium concessisse, reges omnes nonnisi Papæ vicarios esse ; gladium temporalis æque ac spiritualis potestatis proprie ejus esse, vicaria licet manu exerendum, atque ita in Pontificem omne translatum esse dominium, ut principes etiam infideles deturbare solio, eorumque regna jure suo donare possit quibuscumque voluerit fidelium.

Hanc sententiam iisdem fere verbis refert Bellarminus, quod quidem à Nicolao Dubois observari velim. Fingit enim se incidisse in quemdam, qui ista contenderet Sedi apostolicæ tribui à nonnullis, seque continuo exarsisse : « Quis enim, inquit, catholicus scriptor ista sanctæ Sedi asseruit ? nomina unum, stringam calamum. » Qui profecto si vel Bellarminum legisset, nominatos ab eo invenisset, non unum, sed multos in quos calamum stringeret ; ac si piguisset legere Bellarminum, vel saltem legeret à se laudatum illustrissimi D. Nicolai Cevoli ex Marchionibus de Sarreto Antigraphum, in quo invenisset male à Bellarmino esse dictum : « Pontificem ut Pontificem non habere directe et immediate ullam temporalem potestatem, sed tantum indirecte : imo esse penitus de fide tenendum summum Pontificem romanum jure divino habere plenissimam potestatem in universum orbem terrarum, tum in rebus ecclesiasticis, tum in politicis et temporalibus ; et sic posse directe, ut Pontificem, quibuscumque Principibus imperare. » Sic directam potestatem non tantum asserit, sed etiam de fide tenendam esse dicit. Neque tamen miror D. Dubois ejus sententiæ absurditate commotum facile adductum esse ut crederet, ne unum quidem auctorem esse potuisse qui talia tueretur.

Ac revera certum est à Bellarmino et aliis eam sententiam non modo rejectam fuisse, sed etiam validissime confutatam. Non enim Christus aut hæreditario jure, aut data à Deo potestate, aut alio ullo modo rex temporalis fuit, qui regiam potestatem ad vicarios suos transmitteret. Quo admisso sequeretur id, quod est absurdissimum, Papam in orbe terrarum ipso jure divino solum esse regem, ac supremum dominum temporalem, episcopos etiam ubique terrarum suarum civitatum esse dominos, Pontifici quidem subditos, sed omnibus aliis imperantes, ac reges, non jam reges, sed romani Pontificis esse vicarios : quæ portenta doctrinæ in hominum animos incidisse, plane obstupescimus.

Hanc ergo sententiam, de directa romani Pontificis in temporalia potestate, Bellarminus aliique passim rejiciunt ; interim indirectæ potestatis nomine, ea in romanum Pontificem conferunt, quæ non minorem ipsi potestatem attribuant. Sic enim ipse Bellarminus ac Lovanienses ab anonymo relati, aliique adversarii de potestate indirecta statuunt.

Primum temporalia omnia ad spiritualia referri, ut ad finem, iisque per sese subordinata esse ; tum ita « subordinari facultates, ut subordinantur fines ; » atque ideo qui fini præsit, eum etiam præesse mediis ; adeoque posse et imperare omnia, quæ fini adipiscendo necessaria videantur, et ea amovere quæ impedimento sint : « Quare omnem sæcularem potestatem eatenus in temporalibus esse Papæ subjectam , quatenus abusio, aut negligentia christianorum regum circa temporalia nata sunt impedire finem spiritualem, in quem Papa habet universam Ecclesiam dirigere. » Quam Papæ potestatem ideo indirectam vocant, quod non se extendat directe ad temporalia, sed indirecte, quatenus ex temporalibus spiritualia promoventur vel impediuntur.

Hæc autem valere volunt, « quando utraque potestas civilis, ac spiritualis pars est ejusdem reipublicæ christianæ ; » tunc enim spiritualem potestatem præesse civili ut spiritum carni. Quibus positis, hæc docent consequi : reges ac principes christianos posse ab ecclesiastica potestate, maxime à pontificia, in qua est apex hujus potestatis, privari regno ac deponi, non modo propter hæresim et apostasiam à fide, verum etiam quocumque scelere Ecclesiæ ac saluti animarum noceant.

Quod alio quoque modo efficere se posse putant : quippe quod Ecclesia excommunicare possit et anathematizare propter quodlibet scelus, omnem christianum incorrigibilem ; quo jure comprehendi etiam reges : « Eamdem enim esse justitiæ formulam, secundum Evangelium, qua rex et miles censentur. » Facta autem excommunicatione, ipso ejus effectu omnes christianos principes, omni potestate exutos esse, cum quibus videlicet nec liceat colloqui, neque quidquam habere commune. Quod quidem argumentum maxime urget D. Nicolaus Dubois ; auctor etiam anonymus Doctrinæ Lovaniensium laudat Lupum dicentem : « Septimi Gregorii tempore viguisse regulam, qua Regem anno integro in papali excommunicatione sordescentem exuebat omni jure regni. » Quare ex eorum sententia reges non modo hæresis, sed etiam cujuscumque sceleris causa deponi posse constat.

Hinc nempe factum est, ut Gregorius VII (quo auctore ista omnia, nullo antea exemplo, prodierunt) mulctaret Imperio Henricum et Rodulphum de Imperio contendentes, si suum judicium detrectarent, suisque Legatis viam intercluderent ; Philippo vero I Francorum Regi depositionis pœnam intentaret, non modo simoniæ causa, quæ pro hæresi in jure habetur, sed etiam propter adulteria et rapinas, maxime vero quod mercatoribus infinitam pecuniam abstulerit ; neque his contentus docuit (quam juste alibi videbimus) auctore Gregorio magno, reges ipsos dignitate cadere, qui vel unius xenodochii privilegium violassent ; quem locum sancti Gregorii Magni omnes adversarii pro Achille habent ; adeo nullum flagitium esse putant propter quod potestas regia depositioni non sit obnoxia.

Quin etiam, quod majus est, asserunt reges christianos, nullo commisso scelere propter quod excommunicentur, à Papa deponi posse, si saluti animarum et Ecclesiæ utilitati conducere videatur. Pontificem enim posse omnia quæ in eum finem conferant ; laudantque Gregorium VII dicentem à Zacharia deponi potuisse Regem Francorum, Childericum scilicet, « non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo quod tantæ potestati non erat utilis ; » et Glossa quidem in caput Alius , ex hoc Gregorii VII loco depromptum ad verbum Inutilis, inepte et imperite dixit : « Non intelligas inutilis, id est insufficiens, tunc enim debuisset ei dari coadjutor, sed dissolutus erat cum mulieribus et effeminatus. » Non tamen id historici produnt : nullius enim sceleris accusatus, nedum convictus fuit ; eratque inutilis, non tam socordia sua aut culpa, quam quod Majores domus, ac Pipinus regiam potestatem occupassent ; neque saltem est admonitus, ut à socordia resipisceret, viginti circiter annorum adolescens, sed statim potestate exutus detrususque est in monasterium, quod Pontifici licuisse Bellarminus et alii tradunt.

Item Irenen Augustam, fide præcellentem, quippe quæ Oriente toto inveteram Iconoclastarum hæresim contrivisset omnibusque modis faveret Ecclesiæ, neque excommunicatam, neque ullius sceleris postulatam, aiunt tamen à Leone III, eo tantum nomine Occidentis imperio esse mulctatam, quod id Ecclesiæ necessitas postularet, ea enim causa juste ademptum ei esse, atque in Carolum Magnum translatum imperium Bellarminus docet.

Neque enim tantum privari indignos, aut ad ecclesiasticam utilitatem minus idoneos principes auctoritate pontificia, sed alios etiam substitui posse contendunt, quo jure à Zacharia Pipinum Childerico, à Leone III Irenæ Carolum esse substitutos volunt : omnino enim « rempublicam spiritualem posse imperare temporali reipublicæ sibi subjectæ, et cogere ad mutandum administrationem, et deponere principes atque alios instituere, quando aliter non potest bonum suum spirituale tueri. »

Et quanquam Bellarminus videtur id juris tribuere ecclesiasticæ potestati in christianos tantum principes, qui suscepto baptismo Ecclesiæ sint subjecti ; tamen dogmatum consecutio postulabat ut Ecclesia fini spirituali intenta, etiam infideles ac paganos principes ei fini adversantes pari jure amoveret. Etsi enim Ecclesia, teste Apostolo, in eos qui extra sunt nullo jure pollet, tamen Bellarmini decreta postulabant, ne Ecclesiæ negaretur potestas tuendi suos eosque ab infidelium jugo liberandi. Quare aperte asserit : « Non licere christianis tolerare regem infidelem aut hæreticum, si ille conetur pertrahere subditos ad suam hæresim aut infidelitatem ; » atque addit : « Quod si christiani olim non deposuerunt Neronem, et Diocletianum, et « Iulianum Apostatam, ac Valentem Arianum, et similes, id fuit, quia deerant vires temporales christianis, » ut martyrum illa invicta constantia totiesque laudata à priscis christianis, illa in imperatores etiam persecutores inconcussa fides, non jam obedientiæ, sed imbecillitati deputetur.

Et quidem Bellarminus ita sententiam temperavit suam, ut nolit infideles deponi posse, nisi populum conentur avertere à fide, quam conditionem addi à se profitetur, « propter eos principes infideles qui dominium habuerunt supra populum, antequam converterentur ad fidem. » At alii contendunt eos æque privari posse, etiamsi non conentur fideles à fide avertere, propterea quod satis exemplo noceant.

Imo Adrianus IV datis ad Henricum II, Angliæ Regem, litteris apostolicis, nulla persecutionis aut cujuscumque conatus ad fidem evertendam facta mentione, generatim hoc edixit : « Sane omnes insulas, quibus sol justitiæ Christus illusit, et quæ documenta fidei christianæ susceperunt, ad jus sancti Petri et sacrosanctæ romanæ Ecclesiæ (quod tua etiam nobilitas recognoscit) non est dubium pertinere. » Quo jure Henrico Regi, « salva beato Petro de singulis domibus unius denarii annua pensione, » concedit insulam Hiberniam, quam idem rex, « ad subdendum populum legibus christianis, et vitiorum inde plantaria extirpanda, intrare se velle, » significaverat.

Ratio non sinit ut insulæ alio jure quam cætera regna ac provinciæ habeantur. Quare Nicolaus V, Calixtus III, Sixtus IV, Innocentius VIII, Alexander VI, regibus christianis ea quæ postulaverant, infidelium Principum regna, concedunt ; quæ quidem non alio jure valere possint, quam quod temporalia spiritualibus serviant.

Quæ cum ita sint, non video cur tantopere abhorreant à directa potestate pontifici tribuenda. Indirectæ enim potestatis nomine idem juris continetur, ut nempe Pontifices de omnibus regnis, sive christianorum, sive infidelium suo jure decernant, cum è re Ecclesiæ judicaverint

Quin etiam indirectæ potestatis jure, id posse contendunt, non tantum ut læsam fidem catholicam ac læsa juramenta, sed etiam quæcumque sint publice commissa peccata ad suam cognitionem revocent, ac principes ea causa suis decretis parere recusantes, ut inobedientiæ atque adeo idololatriæ reos amoveant. Quo loco illud Samuelis commemorant dictum : « Quasi enim peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere. » Atque ex eo Samuelis dicto Gregorius VII regibus sibi repugnantibus passim non tantum anathematis, sed etiam depositionis pœnam intentât ; ut profecto necesse sit, etiam avaritiæ causa deponi posse eos, cum, teste Apostolo, avaritia sit idolorum servitus .

Hoc jure Pontifices de bello etiam, de pace, de tributis, de administranda justitia, denique de omni regimine, supremo judicio, sub depositionis pœna judicare possent, cum in omni ejusmodi regiminis parte, officium suum principes non sine peccato eoque gravissimo prætermittant.

Quin etiam Bellarminus docet, « Papam posse condere legem civilem, si sit necessaria ad salutem animarum, et tamen reges non velint eam condere ; et abrogare , si alia sit noxia saluti animarum, et tamen reges non velint eam abrogare. »

Quid autem conveniat saluti animarum, in potestatis ecclesiasticae judicio est positum, cum de fine cui præest una judicare possit, eaque sit subordinatio spiritualis ac civilis potestatis, ut illa imperare, hæc obsequi debeat : quæ profecto vel nulla sunt, ac tollenda omnino est illa, quam urgent indirecta potestas, vel omnino fatendum reges solo nomine supremos esse, atque omnia in Pontificum potestate esse, neque minus reges quam episcopos esse ejus potentiæ subordinatos.

Ait quidem Turrecremata id esse discriminis, « quod Papa possit deponere principem laicum, et praelatum ecclesiasticum, non tamen æqualiter, quia principem laicum non possit deponere sine justa causa et rationabili, alioquin privando nihil agit... sed in prælatis Ecclesiæ secus est, quia non sunt domini, sed procuratores, et superior administrator potest instituere et destituere inferiores administratores, et tenet quidquid facit,... licet ipse peccet. » Quæ ut imperite ac falso de episcopis, ita inutiliter decernit de regibus, cum causæ æquitas in Pontificis judicio sit posita, certumque remaneat ex illa doctrina deponi posse reges, quoties Pontifex Ecclesiæ id expedire judicaverit.

Quare bonum illud, quo supremæ potestates in temporalibus nulli nisi Deo obnoxiæ vivunt, indirecta potestate omnino tollitur : quod tamen bonum tale est, ut eo sublato nulla sit pax, multoque sit præstabilius, pessimos etiam principes tolerare, quam subdendo eos alteri potestati in temporalibus, legitimum imperium in anarchiam vertere.

Cæterum quod asseritur de principibus deponendis propter bonum animarum, idem longe magis in privatos valet : meritoque Gregorius de Valentia, positis semel de indirecta potestate decretis, eodem jure cives omni dominio privari posse dicit. Addunt eliam decimas ac tributa imperari ab ecclesiastica potestate, quando rei ecclesiastica utile sit : quæ quidem si valeant, nihil jam prohibet, quominus Pontifex vere ut Rex regum agnosci debeat.

Quod si cogitemus hujus doctrinæ auctores, quam summum Pontificem extollant, quamque ab omni potestate etiam concilii absolvant, tum vero intelligemus, quale sit illud imperium quod universum orbem, in temporalibus æque ac in spiritualibus, complectatur, et de omnibus imperiis atque negotiis summa et indeclinabili auctoritate decernat*

Jam si respondeant supremo eo, per indirectam potestatem, judice constituto, tamen revocari posse in dubium in particularibus factis judicii æquitatem, nihilo secius imperia fluctuabunt, et quæ turbæ futuræ sint nemo non videt ; cum ubi regia nutat auctoritas, extremum periculum ipsumque, quo nihil exitiosius, anarchiæ malum reipublicæ immineat, aut potius adsit.

Chapter 5 of 396