Skip to the text

Caput IV. Tertia Propositio : quod regia ac suprema potestas nulli alteri potestati Dei ordinatione subjecta : omnium gentium in eam rem consensio : Druidæ, Augures, alii ejusmo…

Tertia Propositio : quod regia ac suprema potestas nulli alteri potestati Dei ordinatione subjecta : omnium gentium in eam rem consensio : Druidæ, Augures, alii ejusmodi frustra advocati ad præsidium indirectæ potestatis.

Tertia propositio : *Regia ac suprema potestas jam inde ab initio etiam inter infideles ita est à Deo instituta, ut sit à Deo secunda, hoc est, in suo genere rebusque suis sub Deo, et post Deum prima ; neque aliam Deus potestatem instituit, à qua illa deponatur, aut in ordinem redigatur.

Hæc propositio facile deducitur ex antecedente : cum enim constet regiam ac supremam potestatem, etiam inter infideles à Deo esse, non minus certum est huic potestati nullam superiorem à Deo fuisse impositam. Quam enim ? An civilem aliam ? Sed hæc vere regia ac suprema esset, quam Deo auctori tribuimus, et à Deo secundam esse dicimus. An vero sacerdotalem ? At ea inter infideles non à Deo, sed à diabolo est ; neque Melchisedech, summi Dei sacerdotem, eo nomine quidquam in reges potuisse legimus, et ipsum regem quidem, sed suo et singulari regno præpositum fuisse scimus. Quod autem antea passim, sive primogeniti, sive patres familias, sive quivis alii sacrificia offerebant, delibata ea parte sacerdotalis officii : nihil hoc ad regenda imperia pertinebat. Legale autem ac proprii jam nominis sacerdotium per Mosem institutum, longe post constituta regna legitima floruit, neque ad ullam gentem præterquam « Iudaicam pertinebat. Ergo vigebat jam inde ab initio regia ac suprema potestas, sic à Deo constituta, ut esset omnino in suo ordine rebusque suis ἀνυπέυθυνοσ, hoc est, nulli alteri quam divinæ obnoxia potestati ; quæ nostra est propositio.

Quare omnino sibi suæque potestati Deus reservabat, ut impios reges pœna coerceret. Populum enim suum Pharaoni et Ægyptiis, causa maxime religionis exosum, jam tum docuerat non insurgere in principem, quamvis saevientem, sed clamare ad Deum , adire regem, commonere, urgere prodigiis territum, nihil aggredi manu ; ipse enim, unus extento brachio in mirabilibus et terribilibus magnis Pharaonem adortus est, quem utpote regem suæ ultioni reservaverat. In hoc enim ipsum, inquit, excitavi te tanta potestate tantaque contumacia præditum, ut ostendam in te virtutem meam .

Hæc ergo vox, hic sensus est totius generis humani : neque enim aliter vigere poterat illa pax, illa ordinatio rerum humanariim, quam à Deo esse vidimus, nisi esset aliqua divino numine constituta suprema potestas, cui cedere omnes, ut à Deo secundæ, nullique alteri obnoxiæ tenerentur.

Hoc jure apud Romanos, hoc jure apud Græcos, Indos, Persas ; hoc jure apud omnes gentes administrata respublica est. Nulla erat supra civilem potestatem à Deo constituta potestas, cujus arbitriis imperia solverentur.

Nam quod druidas commemorant, quorum judiciis decretisque in omni controversia Galli nostri parerent , quod augures afferunt, ipsumque Ciceronem augurem de hujus sacerdotii dignitate pleno eloquentiæ flumine disserentem : quid ad nos attinet ? Nempe druidæ, augures, aruspices, extispices non erant, puto, divino numine constituti ; tam falsi sacerdotes, quam falsa erant numina, quibus serviebant : civitatum ac principum auctoritate jus eorum invaluit. Quis autem dubitat partem aliquam publicæ potestatis in eos lege lata conferri potuisse, cum etiam legamus in quibusdam civitatibus cum sacerdotio regnum fuisse conjunctum ?

Quod autem eam sacerdotum, ac maxime augurum potestatem illustrissimus Baronius eò refert, « ut jure naturæ cuncti populi edocti sint, penes sacerdotes summam rerum esse ; » id quam aperte est nimium, tam aperte est falsum.

At enim, inquiunt, teste Cicerone poterant augures « à summis imperiis ac potestatibus comitia tollere, decernere ut magistratu se abdicarent Consules ; legem, si non jure rogata esset, tollere. » Hæc qui objiciunt, nequidem cogitant quo fonte ista manarint.

Nempe in fulguribus, inque fulminibus, à ; fragore tonitruum, in avium volatu, ac tripudiis, in victimarum extis, significationem esse peculiarem putabant divinæ voluntatis ; cui ita patefactae nisi obtemperarent, diram imminere ultionem. Quare neque haberi comitia, neque iniri magistratus, neque quidquam rei publicæ privatæve, agi posse, nisi aves addixissent : deos enim immortales eo indicio atque eloquio prodere quid vellent ; cujus divini eloquii intelligendi artem penes aruspices atque augures esse. Hæc si jure naturæ valent, male nobiscum actum est, qui talia contemnamus ; neque in sacerdotes, bella, judicia, comitia, omnia denique privata ac publica conferamus.

At jubebant augures consulem abire magistratu. Certe, si vitio creatus, si diremptis aliquo portento comitiis, si inauspicato, ac diis aperte, ut quidem existimabant, abnuentibus, magistratum iniisset. Quodsi hæc ad deponendos ecclesiastica auctoritate reges conferre non pudet, dicant nostros Pontifices indiciis expressis, propalatam divini numinis explicare voluntatem : aut, quandoquidem jure augurum delectantur, doceant eo jure regem aliquem jam inauguratum, jam agnitum (regem autem dico), doceant vel saltem consulem, annuum magistratum, suscepto semel consensione civitatis imperio, abdicare jussum. Sed in his diutius immoramur ; neque tamen omittenda erant, quæ tantos viros, dum causæ suæ undique suffragia quærunt, commemorare non piguit. Jam ergo ad nostras propositiones revertamur.

Chapter 24 of 396