Skip to the text

Caput XII

Qua occasione Gregorius VII regum depositionem aggressus sit : quove imperii ac regnorum statu : quam universalis monarchiae etiam temporalis ideam animo informant : ejus mores, ingenium, et in omnia regna variæ molitiones ; ac i° in imperium Romano-Germanicum, in Galliam, in Angliam, in Daniam ; de iisque quæri, nihil imminuta Sedis apostolicæ majestate.

Gregorius VII novæ potestati, quam in temporalibus exercere se posse confideret, muniendæ, humana undequaque subsidia conquirebat, atque omnia regna in ditionem ac proprietatem Sedis apostolicæ vindicare satagebat.

Posteaquam enim Caroli Magni domus inclinata est, toto Occidente regia labascere ac nutare cœpit auctoritas : proceres paulatim omnia occupare, et prope æquiparari regibus ; episcopi, procerum antesignani, ad hæc insita religioni reverentia validi, pleraque reipublicæ munera ad se trahere ; regna in varias dynastias, seu ecclesiasticas, seu sæculares scindi, quæ quidem dynastiæ jura regalia multa, eaque maxima, sibi tribuebant, gravi imminutione regiæ majestatis : reges precariam veluti potestatem exercere, eo usque depressi, ut sæpe cum subditis ac vassallis æquo jure bellare cogerentur. Sic imperiis propemodum in anarchiam versis, bellis, cædibus, foedis populationibus omnia replebantur : quæ rerum inclinatio nono sæculo cœpta, decimo et undecimo in deteriora vergebat ; ut Gregorii VII tempore vix ullus regum esset, qui regiam majestatem ac veram imperii vim retineret. Etsi enim Othones in Germaniâ et Italia magnis animis ac viribus seque ac rempublicam sustentasse videbantur, res tamen in pejus suo veluti pondere deflectebant ; ac sub Henrico IV urbes gentesque effræni licentia rebellabant, Inclytum Francorum regnum, quod omnibus fere reliquis imperaverat, etsi suo statu atque hereditaria successione valentius, communibus tamen incommodis laborarat ; necdum se Capetii satis confirmaverant, neque Capetiorum quartus Philippus I, qui tum imperitabat, tantæ majestati animis atque ingenio respondebat. Guillelmus ille victor atque Conquestor, recens Angliam occupaverat, validus quidem viribus atque imperandi certus, sed tamen imperio nondum constabilito : res Hispaniæ tenues, Saracenis prementibus, christianis etiam in diversa regna divisis : reliqua Europæ regna, alia aliis casibus fluctuabant.

Ea rerum ac temporum necessitudine, Gregorius VII, è sancta Cluniacensis monasterii disciplina, per varios dignitatum gradus, ad Cathedram Petri evectus est : acerrimi ingenii magnique animi vir, probis moribus, integra fama, ecclesiasticæ libertatis ac potestatis studiosissimus, et qui potius ultra concessa tenderet, quam aliquid de suo jure remitteret. Is ergo optimum factu ratus, ut Sedi apostolicæ, quæ caput religionis esset, regna omnia etiam in temporalibus subderentur, non modo potestate clavium, sibi summam deponendorum et constituendorum regum ac principum potestatem vindicabat ; sed etiam eos singulatim adortus, quacumque arte poterat, vectigales suos atque etiam suos homines ut tum loquebantur, facere cogitabat.

Et de imperio quidem Romano-Germanico res facilior videbatur, cum romani Pontifices in illud imperium peculiare jus quoddam sibi vindicarent ; imo vero illud, si quidem Bellarmino et Baronio credimus, à Gregorii V tempore, datis Electoribus, atque impositis legibus ordinassent. Certe memoratu est dignum id, quod Gregorii VII tempore, ab auctore Apologiæ Henrici 1V Imperatoris proditum ; cum se Saxonibus perduellibus, nonnulli è Longobardis, Francis, Bavaris ac Suevis conjunxissent, eos omnes apud Gregorium VII accusasse regem : « Non decere tam flagitiosum, plus notum crimine quam nomine, regnare ; maxime cum sibi regiam dignitatem Roma non contulerit : oportere Romæ jus suum in constituendis regibus reddi : provideret Apostolicus et Roma ex consilio principum, cujus vita et sapientia tanto congrueret honori : qua deceptione delusus Apostolicus, simul et honore creandi regis, quem sibi fallaciter obtulerant, impulsus, regem banno innodavit, et episcopis aliisque principibus, ut à communione excommunicati regis se subtraherent denuntiavit : se cito venturum in Teutonicas oras, ubi de negotiis ecclesiasticis et de regno tractaretur. » Quæ quidem aliena non sunt ab eo Pontifice, qui tam excelsos spiritus gereret ; neque absimile vero est talem virum romanæ potentiæ gloria delectatum, qua Sedis apostolicæ dignitas amplificari videretur, atque illi omnino placuisse amplitudinem etiam religionis titulo coloratam. Intentus autem erat vel maxime Teutonico regno, cui romanum imperium junctum esset, quod etiam regnum per Saxonum rebellionem fluctuabat. Itaque Gregorius, Henrico IV imperatore deposito, Teutonum atque Italiæ Regem, qui imperator futurus esset, ita constitui decernebat, ut tale sibi præstaret juramentum : « Ab hac hora, et deinceps fidelis ero beato Petro Apostolo ejusque Vicario Papæ Gregorio, et quodcumque mihi ipse Papa præceperit, sub his videlicet verbis : Per veram obedientiam, fideliter sicut oportet christianum obtemperabo ;... et eo die quando illum primitus videro, fideliter per manus meas miles sancti Petri et illius efficiar. » Quod quidem est ligium, ut vocant, et perfectissimæ dominationis hominium, dataque est formula per veram obedientiam, quæ jussis adhibita indefectabile imperium designaret.

De Francorum regno post hominum memoriam longe nobilissimo atque augustissimo, unde etiam imperium, quale apud Latinos est, manasse noverat, hæc Legatis suis agenda decernit : « Dicendum autem est omnibus Gallis, et per veram obedientiam praecipiendum, ut unaquæque domus, saltem unum denarium annuatim solvant beato Petro, si eum recognoscant Patrem et Pastorem suum, more antiquo. » Rationem addit : « Nam Carolus Imperator, sicut legitur in tomo ejus, qui in archivo Ecclesiæ beati Petri habetur, in tribus locis annuatim colligebat mille ducentas libras ad servitium apostolicæ Sedis. » Nos eum tomum ignoramus, nihil simile in Caroli Magni, ac secutorum principum historiis, gestis, capitularibus, aut in conciliis aliisque Actis publicis aut privatis, qualis ejus ævi sunt innumerabilia, legimus ; et Pontifici impositum fuisse credimus ab iis qui talia suadebant.

Carolus Sedi apostolicæ multas provincias devictas donavit, at regnum nemini vectigale aut censuale fecit ; neque quisquam ex ejus successoribus tale quid aut cogitavit aut passus est ; Francique reges Sedi apostolicæ omnium religiosissime in spiritualibus obtemperabant : omnium studiosissime suam in temporalibus dignitatem tuebantur. Quare Gregorius, adhibita licet formula, per veram obedientiam, qua imperium indetrectabile significatum fuisse vidimus, nullum unquam censum à Gallis impetravit ; sed neque per Legatos, jussos licet, quidquam ea de re postulatum fuisse legimus : ut totum illud in auras penitus evanuisse videatur.

In eadem Gregorii epistola sic legitur : « Idem magnus Imperator Carolus Saxoniam obtulit beato Petro, cujus eam devicit adjutorio, et posuit signum devotionis et libertatis. » Offerre beato Petro, consueto hujus ævi sermone, hoc erat proprietati Sedis apostolicæ adscribere ; at Carolus Magnus nusquam scripsit, nusquam dixit se beato Petro devictam obtulisse Saxoniam, sed tantum in devicta Saxoniâ primam ecclesiam consecratam, quam inquit, « pio Christo et apostolorum suorum Principi beato Petro obtulimus. » Sic Petro non Saxoniam, sed in Saxoniâ, pro gratiarum actione primam ecclesiam obtulit ; et quidem erecto templo apostolorum Principem rite veneratus, eam tamen provinciam nullius mortalis imperio quam suo vindicavit.

Cæterum annualem censum semel impositum Gregorius VII facile in argumentum proprietatis ac dominii trahebat : quare Guillelmo Conquestori, Angliæ Regi, modis omnibus delinito suadebat, ut regnum Angliæ, quod anteriores reges solo voluntariæ pietatis sensu, nullo temporalis subjectionis animo, Sedi apostolicæ censuale fecerant ; ipse temporali hominio subderet, At Guillelmus ita respondit : « Hubertus Legatus tuus ad me veniens ex tua parte admonuit, quatenus tibi et successoribus tuis fidelitatem facere, et de pecunia, quam antecessores mei ad romanam Ecclesiam mittere solebant, melius cogitarem ; unum admisi, alterum non admisi : fidelitatem facere nolui, nec volo ; quia nec ego promisi, nec antecessores meos antecessoribus tuis id fecisse comperio. » Sic de fidelitate inverecundum petitorem acriter refutabat : de denario beati Petri avitam consuetudinem recto sensu intellectam prompto animo sequebatur.

Quod autem à Guillelmo Anglorum Rege, idem à Canorum Rege Sueno, ut ab ejus parente, atque etiam ab ipso promissum, Gregorius postulabat, neque hujus postulati ullam unquam videmus habitam esse rationem.

Interim opulentam provinciam, romanæ urbi vicinam, quam viles et ignavi hæretici tenerent, ei pollicetur. Quo jure suam non significat, nisi hæreticorum omnia, sua esse duceret.

Chapter 15 of 396