Skip to the text

Caput XVI. An generali præcepto obediendi regibus, Christus et apostoli aliquam exceptionem attulerint, et quam ?

An generali præcepto obediendi regibus, Christus et apostoli aliquam exceptionem attulerint, et quam ?

Certe generali præcepto obediendi regibus necessariam exceptionem Scriptura non omittit : obediendum scilicet, nisi Deo adversa jubeant. Ac Paulus quidem ad Titum : « Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. » Quo docet in bonis tantum parendum esse, et, quod sæpe dicemus, mala imperantibus obedientiam non simpliciter , sed in malis denegandam. Et alio loco : « Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali... Dei minister est tibi in bonum. » Quare jubentibus quæ pietati adversentur, libere reponendum apostolicum illud : « Obedire oportet Deo magis quam hominibus. » Tum si vim ultimam inferrent, succurrit ultimum resistendi genus, fuso sanguine : « Nondum enim, inquit, usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes. » Hucusque resistere datur : hanc exceptionem Scriptura adhibet generali præcepto obediendi Regibus : nova illa exceptio de deponendis regibus Scripturæ superstructa atque aliena est.

Est ergo summum illud christianæ repugnantiae, ut prava jussi facere, ad mortem usque reluctentur : ulterius progredi vetitum, mittunturque christiani inter lupos, sed sicut oves, inermes scilicet, qui sint prudentes sicut serpentes , exposito corpore, ut caput servent, id est, animæ salutem, teste Augustino passim ; et simplices sicut columbæ, quæ gemendo Deum, patiendo inflectant homines, atque iras modestia et humilitate frangant ; cæterum nunquam saeviant Neque enim adversus lupos ac feras ovibus aut columbis arma suppetunt

Neque aliter ipse Christus egit, cum « testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem ; » neque enim Judæi quidquam aliud agebant, quam ut crucis metu deterreretur Christus à profitenda illa veritate, quod nempe ipse esset Christus, Rex verus Judæorum. At Christus, et se Regem Judæorum esse, et ne quid Pilatus Cæsari reique romanæ metueret, regnum suum de hoc mundo non esse profitetur.

Hic ergo videmus circa reges et præsides, quid evangelica disciplina præcipiat, quid excipiat. Non enim hoc excipit, ut ad mala cogentibus absolute et in omnibus obedientia denegari, aut quavis auctoritate subtrahi possit ; sed hoc excipit tantum, ne obediatur in iis quæ inique imperant, quibusque se Deo superiores esse velint : quæ exceptio regulam firmat, evincitque in omnibus aliis præstandam obedientiam, honorem, vectigal, omnia quæ sunt Cæsaris ; eo fine scilicet, quemadmodum ait Tertullianus, « ut Res honoretur, cum suis rebus insistit. »

Chapter 36 of 396