Caput XVII. Adversariorum effugia : distinguunt tempora infirmæ et adolescentis, à temporibus robustæ et jam prævalentis Ecclesiæ : an hæc christianis digna ?
Adversariorum effugia : distinguunt tempora infirmæ et adolescentis, à temporibus robustæ et jam prævalentis Ecclesiæ : an hæc christianis digna ?
Quæ supra diximus, hæc quidem adversarii fere confitentur ; sed duo reponunt : primum quidem, his Christi et apostolorum præceptis comprehendi ea quæ incipienti et infirmæ, non autem ea quæ adultæ, suisque jam viribus confirmatae Ecclesiæ conveniant : recte enim jussam esse tolerare reges quos compescere infirma non posset. Quo loco si urgeas, ac petas demonstrari tibi, quænam ilia sint robustæ jam et adultæ Ecclesiæ præcepta reservata, nulla quidem proferunt, sed illud secundo loco addunt : qui finem præscripserit, ab eodem idonea ad finem consequendum comparata media : quare Petrum et successores, clavibus datis regni cœlorum, ligare, solvere, pascere jussos ad æternam salutem, id quoque accepisse, ut et ea quæ huic fini conducerent adhibere, et ea quæ nocerent amovere possent : atque ideo jus esse ut abjiciant malos principes, qui animas procurantibus tanto sint obstaculo. Hæc duo sunt in quibus adversarii suæ causæ præsidium ponunt.
Sic grande illud christianæ religionis arcanum, vimque omnibus retro sæculis inauditam, qua unius pontificis judicio , non modo deponantur reges, verum etiam ipsa imperia transferantur, tantæ potestatis institutor Christus, ac primi administri apostoli conticescunt : secuturis sæculis longa argumentorum consecutionumque serie colligenda atque inferenda relinquunt. At profecto si Christus et apostoli paterentur, quæ tempori congruebant, admonerent saltem quid, aliis temporibus, adulta jam Ecclesia ac robusta faceret ; ne necessariam doctrinam, si quidem talis est, de deponendis regibus, generali decreto, de præstanda obedientia atque etiam exempli sui auctoritate premerent.
Neque enim homines intellecturi erant, amissis spiritualibus, temporalia statim excidere, quod est falsissimum : aut eadem potestate utraque simul donari vel detrahi posse, quæ tam diverso jure haberentur. Et quidem si uspiam scriptum esset universim, qui ab Ecclesia et spiritualibus separentur, eos bonis etiam temporalibus posse mulctari per ecclesiasticam potestatem, an eo quoque decreto reges conclusi essent, dubitaretur forsitan, propter pacem rerum humanarum, et convellendæ, non sine ingenti animarum etiam strage, reipublicæ graves metus. Cum vero nec uspiam scriptum sit patresfamilias, etiam infimæ sortis, per ecclesiasticam potestatem, vel uno servulo mulctatos, aut mulctandos fuisse ; quis in animum induceret mulctandos imperiis ipsos quoque reges, de quibus eo clarius decerni oportebat, quo facilius, tanto loco positi, Ecclesiæ auctoritatem vel reipublicæ tranquillitatis specie eluderent ?
Jam ut adversarios strictius urgeamus, pudet profecto me discriminis illius, quod inter incipientem et adultis jam viribus robustam Ecclesiam esse volunt. Scilicet cum prædicat Dominus : « Ecce ego mitto vos sicut oves ; » et : « In patientia vestra possidebitis animas vestras, » nullumque adversus legitimos magistratus nisi in fuga præsidium, sic intellecturi sumus : Fugite, sed quoad viribus convalescatis : unam præscribo patientiam adversus præsides et reges, sed infirmis et invalidis : cæterum cum prævalere dabitur, excutite jugum, et adversus legitimas potestates, quæ luporum more sæviant, non jam oves et columbæ, sed leones ultro insurgite ; vel cum edixit Petrus, cum Paulus sublimioribus potestatibus obtemperandum esse, eo quoque tempore, quo in Christi gregem saeviebant : « Neque tantum propter iram, sed etiam propter conscientiam, » propter Deum, propter religionem, sic eorum mentem interpretabimur : Nos quidem nunc nihil præscribimus præter obedientiam : de depositione conticescimus ; sed hæc aptata temporibus, non in perpetuum valitura. Parete, obedite, propter conscientiam et religionem, donec adolescamus, atque Ecclesia roboretur : tunc enim, sumptis viribus, auctoritate nostra reges deponentur, aliis dabuntur imperia, arma indicentur, vi agi decernetur ; tanquam hoc sit parere propter Deum et propter conscientiam, majores expectare vires, quibus insurgere in eos, et arma etiam expedire possint.
Hæc tot retro sæculis inaudita, ac postremis demum nata temporibus, cujuscumque doctoris nomine prodeant, si pati cogimur, colere certe non possumus, atque aperte opponimus evangelicum illud : « Nescitis cujus spiritus estis : » neque enim magis est evangelici spiritus, ignem è cœlo elicere adversus Samaritanos, quam adversus legitimos principes bellorum incendia concitare.
Chapter 37 of 396