Skip to the text

Caput XIX. An ad rem pertineat ille ab adversariis objectus locus ; Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra, et ille locus : Rex Regum

An ad rem pertineat ille ab adversariis objectus locus ; Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra, et ille locus : Rex Regum.

Nec valet, quod objiciunt : Christo tradita omnia in manus, et post resurrectionem ab ipso dictum : « Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra ; » et : « In capite ejus diademata multa ; » et : « Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex Regum et Dominus dominantium. » Non enim quærimus, quam etiam Homo Christus habeat potestatem, sed cujus potestatis vicarium Petrum, ejusque successores reliquerit. Illius profecto qua peccata remittit, qua veritatem docet, qua sacramenta tradit ; non autem illius, qua « regit gentes in virga ferrea, ac tanquam vas figuli confringit eas, et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. » Hæc enim potestas non decretis, non canonibus, non externis ministeriis ac formulis, sed omnipotentissima atque occultissima efficacia constat. Hujus potestatis non reliquit vicarios episcopos, eorumque caput romanum Pontificem ; sed consortes adsciscit Sanctos omnes, qui mundum vicerint : « Qui enim vicerit, dabo illi potestatem super gentes ; » et : « Reget eas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi à Patre meo, » Quod quidem est egregie à sancto Dionysio Alexandrino explicatum his verbis : « Divini martyres nunc assessores Christi sunt, et regni illius consortes, ac judicii participes, et cum ipso judicantes. » Hos consortes Christus adsciscit supremæ illius occultissimae atque omnipotentissimae potestatis.

Chapter 39 of 396