Caput XV. Prævisis malis quæ ab impiis regibus Ecclesiæ essent eventura, quæ Christus et apostoli auxilia reliquerint ; et an aliqua præter patientiam ?
Prævisis malis quæ ab impiis regibus Ecclesiæ essent eventura, quæ Christus et apostoli auxilia reliquerint ; et an aliqua præter patientiam ?
Neque vero quis negaverit à Christo esse prævisa, cum omnia incommoda Ecclesiæ nocitura, tum vel maxime ea quæ à malis regibus evenirent, quæ quidem et ipse expertus est ; testanturque apostoli impletum in ipso Jesu id quod erat à Davide pronuntiatum : « Adstiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. » Neque ignorabat manatura ad discipulos, quæ in Magistro præcessissent : Ad præsides enim, inquit, et ad Reges ducemini : neque id apostolos fugiebat, cum et à Domino commoniti essent, et jam vim regiam toti Ecclesiæ gravem ipsi experirentur, et sæviora quæque imminere cernerent.
Cum ergo eum Magistrum, eosque duces habeamus, qui mala nobis totique Ecclesiæ, à mundi potestatibus obventura animo prævideret, experimento probarent ; videndum plane nobis adversus hæc mala, quæ præcepta, quæ remedia aut auxilia compararint.
Hæc autem in Evangelio luculenter apparent. Ecce enim præviso malo, ac longe ante denuntiata : Ad præsides, inquit, et ad Reges ducemini, statim addit, in testimonium illis : hoc primum ; aperta professio veritatis ; unde et illud : « Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, prædicate super tecta ; » et illud : « Omnis ergo qui confitebitur me, confitebor et ego eum. » Primum ergo succurrit nobis ipsa fiducia profitendæ veritatis ; tum idonea verba, quibus adversarii revincantur : « Ego enim dabo vobis os et sapientiam, quibus non possint resistere et contradicere omnes adversarii vestri. » Accedit certa promissio salutis consequendae, quæcumque supplicia inferantur : unde christianis invicta firmitudo, infixumque animo, « non timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere . » Quo certa salus animæ constat, sed propter patientiam : « In patientia vestra possidebitis animas vestras ; » neque tantum animas, sed suo etiam tempore ac loco ipsa corpora : « Capillus enim de capite vestro non peribit. » Summa ergo est, ne quid timeant, ne quid amittere se posse putent ; hac spe invicti persistant, nec veritatem prodant : hoc est, ne in malis pareant. Ut autem quovis auctore in ipsos insurgant, aut in civilibus jussa detrectent, ne quidem innuit : imo vero id aperte vetat, cum nihil aliud indicit, quam pati, quantumvis sævituri ac nocituri essent. Hæc promissa, hæc præcepta, hæc adversus potestates ac mundum saevientem invicta auxilia subministrat.
Neque tamen propterea ultro se neci sint objecturi Christi discipuli : « Cum enim persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam ; » sic adversus reges et præsides ac legitimos magistratus Christus Magister, nihil præter fugam relinquit, ut divina præsidia, in invicto fidei spiritu ; humana vero, in fuga habeamus. Nihil præterea christianis adversus reges et magistratus concessum est. Sic declinare vim regiam eique obluctari licet.
Magistrum sequuntur apostoli, et Paulus : « Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit. » Cavillantur adversarii, dum respondent, præcipi quidem ab apostolis uti obediatur regibus, quandiu reges fuerint ; non autem prohiberi quominus, si Ecclesiæ adversentur, deponantur à pontificibus christianis : quasi non pontifices Paulus his dictis complexus sit : Omnis anima ; quod et Chrysostomus hic, et res ipsa indicat : « Ostendit enim, inquit, quod ista imperentur omnibus, et sacerdotibus, et monachis, non tantum sæcularibus, id quod statim in exordio declarat, cum dicit : Omnis anima potestatibus supereminentibus subdita sit, etiam si apostolus sit, si evangelista, si propheta, sive quisquis tandem fuerit. » Puto ergo non excipi apostolicam potestatem, cum etiam antiquum pontificem audiamus, ex apostolico throno hæc de regibus prædicantem : « Quibus nos etiam subditos esse sacra Scriptura demonstrat. » Atqui absurdissimum est quem pari cum cæteris obedientia Paulus obstrinxerit, eum non modo posse resistere, sed etiam deponere. Mirum profecto à Paulo non esse explicatam exceptionem illam, tum cum Neroniano gladio imminente diceret : « Ego jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. » At nec sic à regis, quantumvis sævientis, obedientia christianos amovebat, nec deponendum eum, sed colendum docebat.
Chapter 35 of 396