Skip to the text

Caput XXI. Respondetur ad objecta capitis XVII : an impii reges ab Ecclesia impuniti, si tuti à depositione habentur

Respondetur ad objecta capitis XVII : an impii reges ab Ecclesia impuniti, si tuti à depositione habentur.

Jam ea quæ sunt objecta superius facile dissolvemus. Objiciebant enim sic : Ecclesiæ suppetere debere media ad salutem animarum procurandam, atque adeo remedia adversus malos principes, qui earum saluti nocerent. Hæc argumenta, quibus sese maxime efferebant, nunc sponte concidunt. Repetimus enim more Scholæ argumentum ; atque ad illud : Debent Ecclesiæ suppetere media atque remedia, distinguimus : media atque remedia, quæ Christus ipse tradiderit, ipsa quæstione, ut vidimus, in medium adducta, fatemur ; media ac remedia, quæcumque ipsi per nos excogitare possumus, negamus ac pernegamus. Neque enim illud verum est, quod tanta confidentia assumere videntur : Christum qui præcepit finem, salutem æternam scilicet ab Ecclesia promovendam, statim indulgere omnia, quæ ad finem conducere, aut impedimenta amovere posse videantur. Imo ab ipso audiendum quæ media, quæ remedia concesserit optimus ipse Provisor animarum, ac providentissimus divinæ rei Procurator. Nec enim dubium quin ea remedia dederit, quæ christianæ disciplinæ idonea sibi viderentur. At et ipse, et apostoli ea quæ nunc passim novi theologi venditant remedia tacuere ; et Christus quidem diserte præscripsit quid esset agendum, eum ad præsides et reges pro Evangelio vincti traheremur : cùmque ipse et apostoli prævidissent, imo experirentur quanta pati oporteret à mundi potestatibus pietatem professos, non aliud quidquam præter obedientiam imperarunt, salva quidem conscientia, quæ uni Deo pareret. Ergo alia omnia, quæ tanto postea intervallo excogitarunt homines, nempe ut temporalia adimerent, jugum excuterent, bella concitarent, procul à piorum animis, atque ab Ecclesiæ modestia ac fide abesse voluerunt.

Neque propterea christianam fidem professos, ipsosque etiam reges ab Ecclesiæ auctoritate immunes reliquerunt. Tametsi enim nec temporalibus, nec terreno regno, at cœlestibus et æterno regno mulctant, et amandant Christi vice ad ethnicos, et ligatos addicunt suppliciis sempiternis. An Leonem Isaurum, ut hoc octavi sæculi exemplum in antecessum demus, an, inquam, Leonem Isaurum Gregorius II Pontifex impune dimittebat, qui pro apostolica potestate minabatur se impium principem Satanæ traditurum ? An hæc parum valebant, quod interim de terreno regno directe aut indirecte adimendo nullas jactaret minas : atque etiam imperium à sua potestate intactum et immune esse fateretur dicens : « Neque Pontifex introspiciendi in palatia, neque imperator in ecclesias introspiciendi habet potestatem ? » An vero gravior, aut verendus magis Gregorius VII, quod prorsus omnia, terrenaque non minus quam cœlestia, sibi vindicaret ? Imo vero ille nempe Gregorius II tanto validius feriebat, quanto magis ab alienis abstinens, sua tantum intorquebat.

Quid si anathemata spernant, inquies ? Quid si depositionum spernant sententias ? Quid si, ut tam sæpe factum est, opponant arma atque victorias ? Quid proderit jactare principem depositum verbis, rerum potientem ? Sane cum excommunicant Romani Pontifices, stat valetque statim ipsa vi sua adversus contumaces ac rebelles, quocumque loco positos, excommunicatio, Deo ligante in cœlis, quæ divinitus tradita potestate in terris ligata sunt. At cum depositionis quocumque apparatu proferunt sententias, nisi statim suppetunt exercitus, profecto, si verum dicere volumus, quo magnificentioribus, eo inanioribus verbis ludunt. Sed quid his immoramur, tanquam necesse sit eam à Christo in Ecclesia institutam fuisse potestatem, quæ omnia incommoda propulsaret : non autem pars sit vel maxima christianæ doctrinæ, multa incommoda subortura, adversus quæ nullum sit humanum remedium, sed quæ vel precibus amoliri, vel demisso animo pati debeamus : ut scilicet ad illud suspiremus regnum, in quo nullo obstaculo, nullo incommodo perturbemur ? Quod si alia præsidia quærimus, alia ex aliis incommoda consequentur, perficieturque præposteris curis, ut malis oppressi, remediis quoque gravius laboremus. Certe cum Pontifices Ecclesiæ consulere cœperunt, deponendo reges, secutæ sunt eæ calamitates, quibus doceremur quam consulto Christus ab iis remediis temperant.

Chapter 41 of 396