Caput XIV. Locus Evangelii : Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari,
Locus Evangelii *: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari,
His ergo præstruximus, quam Christus apostolis dederit potestatem, amplissimam illam quidem, et omnino divinam, sed in spiritualibus ac cœlestibus ; in terrenis quidem ac civilibus nihil præcepit, nisi ut obtemperarent iis, qui rerum potirentur.
Neque enim bonus magister eam prætermisit partem veræ pietatis, ac diserte dixit : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo ; » ne quis rempublicam conturbaret, aut constituta sollicitaret imperia ; qua brevissima absolutissimâque sententia complexus omnia est, quæ civili potestati deberentur ; nempe obtemperandum in omnibus, quæ divinis præceptis non repugnarent.
Multi enim è Judæis putabant romani imperii ac romanorum Cæsarum, utpote infidelium, iniquam, violentam, tyrannicam atque omnino nullam in populum Dei potestatem esse : quorum turbulentos spiritus Magister optimus hac sententia compressit. Cum enim id agerent inquieti homines, ut religionis specie legitima imperia commoverent, id è contra Christus docuit, nihil ad vim ipsam religionis pertinere, quis imperet, atque omnino religione relinqui imperia eo loco, quo sunt gentium ac populorum juribus constituta.
Hoc autem perfecit ostenso numismate atque imagine Cæsaris ; ut quoniam respublica ac civilis societas stat commerciis ac permutationibus, quarum instrumentum est nummus seu publica pecunia ; ideo omnes intelligerent in ejus potestate necessario permanendum, cujus numismatis uterentur ; quod profecto non sic præcise et absolute diceret, si aut intelligeret pontificum ac Synagogæ auctoritate legitima imperia solvi posse, aut talem potestatem suis suæque Ecclesiæ ipse aliquando esset concessurus.
Quod ergo nunc interpretantur : Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari ; hoc est, « si ipse Cæsar, quæ Dei sunt, Deo reddat ; » vanum est et illusorium, imo contrarium Christi instituto, cum juberet parere iis, quos idololatras et impios, Deo, quæ Dei erant, non reddere certum esset.
Neque minus vanum est, quod alii hæc assuunt : Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, « nisi noceat religioni atque Ecclesiæ, aut nisi ipse Cæsar per Ecclesiam ac pontifices deponatur. » Quæ quidem assumenta captiosam, quod absit, et illusoriam Christi responsionem facerent,
Chapter 34 of 396