Skip to the text

Caput XX. Locus Evangelii : Quis me constituit judicem super vos ?

Locus Evangelii : Quis me constituit judicem super vos ?

Externo autem ministerio quid in terrenis possit, in Lucæ Evangelio luculenter exponit, ubi nempe hæc legimus : « Ait ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo, ut mecum dividat hæreditatem. At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos ? » Quæ verba si perpendimus, statim intelligimus finitam hanc, quam tractamus, de temporalibus quæstionem.

Ac primum qui sic petebat : Domine, dic fratri meo, aperte à Christo petebat, uti ipse pro potestate decerneret : cum autem Christus respondit, Homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos, aperte item negat eam potestatem ullo modo pertinere ad illud officium, quod in terris gerebat, cujus vicarios apostolos relinquebat.

Et quidem Christus alludit ad illud olim Moysi dictum : « Quis te constituit principem et judicem super nos ? » Quamque in ipso potestatem ille homo de turba requirebat, eam ultro Christus ab officio suo amovet dicens : « Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos ? »

Fixum enim illud ab Apostolo dictum : « Nemo assumit sibi honorem, sed qui vocatur à Deo tanquam Aaron : sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu ; » et : « Tu es Sacerdos in æternum. » Qua ergo ratione pontificiam sibi vindicat auctoritatem, Pontifex à Deo constitutus, eadem ratione amolitur à se in civilibus rebus judiciariam potestatem, quod horum à nemine judex constitutus est.

Hinc existit argumentum : Christus apostolos non alterius reliquit officii vicarios, quam ejus quod tum gerebat in terris ; at ad illud officium pertinere negabat eam, quam ille homo de turba deferebat, res terrenas ac civiles dijudicandi potestatem : ergo ea ad apostolicum officium nihil pertinet.

Quorum certe judices à Christo constituti sint, in Evangelio legimus : a Tibi, inquit, dabo claves regni cœlorum ; » et : « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. » Consentanea loquitur, qui officio suo terrenorum potestatem abjudicans, vicariis suis cœlestia tantum suo nomine judicanda committit.

Quare eum quem tractamus locum Bernardus excutiens : « Quis me constituit divisorem super vos, » et cum illo comparans : « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, » ad Eugenium Papam hæc scribit : « In criminibus non in possessionibus potestas vestra ; quoniam propter illa, et non propter has accepistis claves regni cœlorum. » Ac Bernardi quidem locum alibi legemus integrum, eoque doctrinam nostram luculentissime confirmabimus. Illud quidem habemus interim, clavium potestatem in terrenis possessionibus minime versari, neque propter eas apostolis esse traditam ; qua profecto sententia vel una vincimus, nisi forte apostolicam potestatem à terrenis possessionibus dijucandis abstinere jussam, propter regna concessam putemus, ac jam imperia distribuant vicarii, quorum Dominus, ne agros quidem dividendos, sibi attributos esse docet.

Hæc vero non ad contumeliam dicimus sacerdotalis officii. Bernardo enim assentimur, hæc negari pontificibus, « non quia indigni illi sint, sed quia indignum illis talibus insistere, quippe potioribus occupatis. » Paria Ambrosius in eumdem Lucæ locum ; Quis me constituit judicem ? « Bene terrena declinat, qui propter divina descenderat, nec judex esse dignatur litium et arbiter facultatum, vivorum habens et mortuorum judicium, arbitriumque meritorum. » Et paulo post : « Merito refutatur hic frater, qui dispensatorem cœlestium gestiebat corruptibilibus occupare. » Ergo in ecclesiasticam potestatem non modo aliena, sed eliam indigna conferunt, qui terrena quævis illius subdere satagunt imperio.

An forte huc afferent suum illud : Directe et indirecte ? Quasi non licuerit Christo indirecte dividere eam, de qua rogabatur, hæreditatem ; aut vero ignoraret, quod nunc assidue jactant, quantum temporalibus spiritualia juvarentur. At ipse universim à se negotium amolitus, causas incidit omnes, quibus hæc ad ecclesiastica judicia revocentur, nullamque rerum terrestrium potestatem pertinere docet ad illud officium, cujus apostolos ministros ordinabat.

Chapter 40 of 396