Skip to the text

Caput XXII. De excommunicationis effectu : an privet temporalibus : quid sit illud : Sit tibi sicut ethnicus et publicanus ? interdicta de vitandis excommunicatis in litteris ap…

De excommunicationis effectu : an privet temporalibus : quid sit illud : Sit tibi sicut ethnicus et publicanus ? interdicta de vitandis excommunicatis in litteris apostolicis contenta expenduntur.

Sed nihil plane est quo vehementius illam potestatem confutemus deponendi reges, quam cum intuemur, qua in re ipse Christus ecclesiasticæ potestatis arcem collocaverit. Est autem in ipso anathemate, cujus vim ex Scripturis exponere nos oportet ; ut cum intellexerimus quousque se protendat summum id, quod Ecclesiæ à Christo concessum sit, cætera ut aliena respuamus.

Vim autem anathematis Christus explicuit his verbis : « Dic Ecclesiæ ; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus : amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo, et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo. »

Hic autem primum quærimus quid illud significet : Sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Certe illud : ut quemadmodum Ecclesiæ, ita sit regni cœlorum extorris ; unde Christus addit : Quæ alligaveritis super terram , erunt ligata et in cœlo. Ligant ergo illos, non modo ut communione fidelium, sed ut cœlo excludantur.

Jam si quis existimet his verbis : Sit tibi sicut ethnicus et publicanus, non modo spiritualia, sed etiam temporalia adimi, id dicat necesse est, temporalibus rebus privari ethnicos ac publicanos quod non tantum risu, sed etiam anathemate dignum esset.

Nam illud à Christo tanta auctoritate prolatum : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, » satis demonstrabat quam jure obtinerent, non modo reliqua temporalia bona, verum etiam imperia, qui veram religionem aversati, idolis serviebant. Quare nihil vetabat etiam regnare eos, qui ad conditionem ethnicorum redacti essent. Jam de publicanis haud minus clara res est, dicente Zachaeo publicano : « Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. » Ergo alia bona legitimo jure publicanus possederat, et sua, non aliena egenis tribuebat : Dimidium, inquit, bonorum meorum. Neque aliud quid ab eo Dominus reposcebat dicens ; « Hodie salus domui huic facta est. »

Quare nec famulitio privabantur, quæ pars erat bonorum maxima ; præcipitque diserte Apostolus manere fideles in dominorum etiam infidelium potestate ; quominus admirere mansisse integram in ethnicis publicam potestatem, cum etiam herilis manserit.

Neque quisquam somniabat, his atque aliis bonis temporalibus privatos esse ethnicos aut publicanos, ut propterea iisdem bonis mulctati intelligantur christiani, qui excommunicati ethnicis et publicanis accensentur.

Sane ex eo Christi decreto constat, quoad fieri potest, vitandam eorum esse consuetudinem , nec esse salutandos, nec iniri cum illis debere convivia. Vitabant enim Judæi cum publicanis cibum sumere : unde illud in Evangelio passim apostolis exprobratum : « Quare cum publicanis et peccatoribus manducat Magister vester ? » Et Zachæi occasione « murmurabant dicentes, quod ad hominem peccatorem divertisset. » Consertiunt interpretes, Maldonatus, Estius et alii passim ; allusumque esse constat ad Judæorum mores , « qui ab ethnicorum et publicanorum, quos pro publicis peccatoribus habebant, consuetudine abstinebant, ita ut nec salutandos putarent. »

Ergo indicebat Christus excommunicatos vitari eo ritu modoque, quo à Judæis ethnici ac publicani vitabantur, ut eos nec salutarent, nec cum eis cibum sumerent : unde apostolicum illud : « Scripsi vobis non commisceri, si is, qui frater nominatur, est fornicator, etc, cum ejusmodi nec cibum sumere. » Quo pertinet etiam illud ad Thessalonicenses : « Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum illo, ut confundatur ; » et illud Joannis : « Si quis hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, neque Ave ei dixeritis : qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis. »

Hæc sunt interdicta de excommunicatis vitandis, quæ quidem in Evangeliis atque apostolicis scripturis habemus. Ecclesiastica, quæ inde manarunt, ex his interpretari nos oportet, neque res obscura est. Satis enim constat hæc interdicta ad bonos mores, non ad ea pertinere, quæ civili jure continentur.

Ad mores, inquam, hæc pertinent. Debet enim vir bonus abstinere à malarum hominum consortio, eo quod, ut ait Apostolus, « corrumpunt mores bonos colloquia mala ; » et quod vir bonus probare videtur illius doctrinam vitamque, cujus consuetudine delectatur ; unde Joannes : « Qui dicit ei Ave, communicat operibus ejus malignis. »

Quod si malos vir bonus per sese quantum potest vitat, quanto magis eos malos, qui ecclesiastico judicio ut mali notati sunt ? Quo sensu Augustinus, eumque secuti passim latini Doctores intelligunt apostolicum illud : « Non commisceri cum eo qui frater nominatus, adulter sit. » Sic enim Græca ad verbum habent. Ita autem interpretatur Augustinus : ut vitemus fratrem, qui sit adulter nominatus, hoc est, ecclesiastico judicio notatus : quam Augustini interpretationem cum græco textu egregie consentire demonstrat Estius.

Pertinet etiam ad bonos mores illud : « Nolite commisceri cum illo, ut confundatur ; » hoc est, ut pudore victus ab iis actibus abstineat, quorum gratia viris bonis horrori se esse intelligit. Ergo excommunicatus evangelica atque apostolica auctoritate, humanæ societatis exsors est, quatenus humana societas ad bonos mores spectat, manentque integra, quæ civili lege continentur, nisi aliter lex ipsa cavent.

Quod autem postea inter christianos excommunicati, nisi resipiscant, sint infames, intestabiles, ad quædam vitæ civilis officia inhabiles, id ex eo ortum est, quod christiani principes, quoad fieri potest, leges suas ad bonos mores atque evangelicam disciplinam aptent, non quod excommunicatio per se ullo temporali jure bonoque privet.

Neque aliter intellexerunt Patres. Notum illud Tertulliani in Apologetico : « Ibidem (in sacris scilicet christianorum conventimus) exhortationes, castigationes et censura divina : nam et judicatur magno cum pondere, ut apud certos de Dei conspectu ; summumque futuri judicii præjudicium est, si quis ita deliquerit, ut à communione orationis et conventus, et omnis sancti commercii relegetur. » Notanda hæc postrema verba ; Omnis sancti commercii , quibus etiam comprehenditur conversatio et consuetudo cum sanctis. Sancti enim, hoc est, Christi fideles, idcirco maxime inter se conversari debent, ut sancta tractent, etiam in familiari colloquio ; atque ideo ab eorum abhorrent consuetudine, quibuscum hæc tractare non possunt. Sic mali christiani, et per ecclesiasticam sententiam notati ut tales, non modo à communione orationis et conventus, sed etiam ab omni sancto commercio, et à sanctorum consuetudine relegantur. Nihil ultra licitum christianis ecclesiastica potestate, juraque temporalia excommunicatis per Ecclesiam in tuto sunt. Scilicet Christus animam per baptismum sponsam, ac postea adulteram, facto divortio, repudiât : sua sibi habeat jubet. Christi ergo bona donaque, et eorum omnem usum amittit, reliquis integris et illaesis.

Chapter 42 of 396