Skip to the text

Caput XIII. Quinta Propositio : Neque per institutionem christiani sacerdotii quidquam fuit immutatum in regnandi jure : id probare aggredimur ex evangelicis Scripturis : explic…

Quinta Propositio : Neque per institutionem christiani sacerdotii quidquam fuit immutatum in regnandi jure : id probare aggredimur ex evangelicis Scripturis : explicatur potestas quam Christus apostolis tradiderit.

Quinta propositio ; N eque per institutionem christiani sacerdotii quidquam fuit immutatum in jure regnandi ; ac pontificibus christianis nulla à Christo attributa potestas, qua temporalia ordinare, aut quemquam imperio mulctare vel donare possint ; patet ex antecedente. Si enim religionis causa in terrenis imperiis, atque in supremarum potestatum juribus aliquid fuit immutandum, id maxime fieret per religionem Mosaicam, terreno imperio, terrenis promissis nixam : atqui non id factum est, neque regiam potestatem, in rebus quidem suis, Moses sacerdotio fecit obnoxiam : multo ergo minus christiana religio, promissis tantum nixa spiritualibus, id faceret, aut imperiorum jura mutaret.

Sed quandoquidem in hac maxime propositione quæstio vertitur, eam diligentius Scripturis primum, deinde Ecclesiæ traditione ac praxi confirmamus. Quibus in locis pertractandis nemo à nobis postulabit, ut demonstremus dedita opera confutatam eam potestatem, quam nullus hominum cogitaret, sed ut perspicue pateat nullam hujus in Scripturis, nullam in primis sæculis fieri mentionem, cum id res vel maxime postularet, tum vero eam cum Patrum christianæque doctrinæ placitis non posse cohærere. Sic duabus profecto causis contraria sententia concidet, et quod nova, in Ecclesia Christi ac prioribus sæculis inaudita, et quod à christiano atque ecclesiastico spiritu alienissima proferat.

A Scripturis inchoamus : quærimusque quam Christus apostolis dederit potestatem ? Et quidem Magister ac Dominus duplicem in apostolos, ministros ac vicarios suos, contulit potestatem, extraordinariam et ordinariam : utramque complexus est his verbis ; « Convocatis Jesus duodecim discipulis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent, et misit illos prædicare regnum Dei, et curare infirmos. » Edere miracula, extraordinariæ potestatis, prædicare regnum Dei, potestatis ordinariæ fons et caput est.

Jam cujus generis esse putant illam potestatem deponendi reges ? Certe ordinariam : nam extraordinariam, quæ per miracula se exerat, nihil moramur. Quo verbulo refellimus adversarios passim ingerentes et arefactam ficum, et immissos porcis dæmones, et Ananiam et Saphiram Petri voce percussos ; quæ quidem Nicolaus Dubois et alii haud minus inani quam ingenti opera congerunt : nam quo ista pertinent ? An ut pontifices patrare miracula suo jure, ac pro cathedræ suæ potestate possint ? Ne id quidem cogitant. Quare cum hæc proferunt, nihil aliud faciunt, quam ut vera argumenta deesse demonstrent, qui tanta operâ falsa et nulla colligunt.

Quin etiam commemorant flagellis verberibusque ejectos è templo vendentes et ementes. Quid autem probaturi ? An quia Christus templi contemptores templo ejecit, ideo pontifices regnis ejecturi sunt eos, qui religionem contemnant ? Aut quoniam Christus flagellis est usus, ideo ejus ministri atque vicarii ad bella in reges movenda christianos compellent ? Aut vero id volebat Christus, ut ecclesiastici linguæ verbere, ac prædicationis flagello non contenti, ipsi per se vi agerent, atque arma corriperent ? At id nemo cogitavit unquam. Quare hæc, quæ congerunt extraordinarie gesta, vel ipsi fateantur necesse est ad rem non pertinere.

Ad ordinariam potestatem veniamus. Hujus caput est verbi prædicatio, ecclesiastici ministerii basis. Hanc deinde consequuntur sacramenta consecranda, administranda dignis, quodque est consectaneum, indignis pro potestate adimenda : tum hæc omnia complexum regimen ecclesiasticum, monere, increpare, arcere sacris, sive, ut ait Tertullianus, exhortatio, castigatio ac censura divina ; hæc Scripturæ exsequuntur copiose, luculenter, nulla temporalium cuiquam, sive dandorum, sive adimendorum mentione facta.

Pascendi potestatem late patere volunt. Certe. Non ita tamen quin iis contineatur finibus, quibus se Christus ipse continuit. Pavit autem oves Christus, ut pascua invenirent, vitæ verbum scilicet et vitam æternam per verbum : « Oves enim meæ vocem meam audiunt ; et ego cognosco eas, et sequuntur me ; et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. » Ad hoc pavit Christus, ad æterna perduxit, temporalia cuivis, ac suis cuique legibus habenda, utenda, adimenda permisit. At si ad hæc pavit Christus, ad hæc pascat Petrus : Pasce enim, inquit, oves meas, sed meo more meas. Ne ergo pastores ad temporalia, eo quo erant jure locoque à Christo relicta, concessam à Christo potestatem conferant.

At enim Matthæi xvi et xviii potestatem ligandi ac solvendi tradidit, sed peccata scilicet : sic enim ipse Christus interpretatur Joannis xx : « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. » Quæ ad potestatem ligandi ac solvendi pertinere, eòque referri, et theologi omnes, et ipsa Tridentina synodus intellexit.

Piget vero referre in re nota et obvia Patrum auctoritates. Uno verbo dixerim : qui hanc potestatem ligandi atque solvendi ad peccata referant, omnes invenias ; qui ad temporalia danda vel adimenda referat, mille et amplius annis omnino neminem.

Jam illud à Christo prolatum, quo maxime se in christianos contumaces potestas ecclesiastica exerit : « Sit tibi sicut ethnicus et publicanus, » frustra referas ad temporalia, quorum ullam partem detractam ethnicis aut publicanis fuisse, non ipsi Judæi, nedum cæteri intellexerint.

Chapter 33 of 396