Caput XVIII. An eludi possit locus Evangelii : Regnum meum non est de hoc mundo
An eludi possit locus Evangelii : Regnum meum non est de hoc mundo.
Eludunt Dominicum illud : o Regnum meum non est de hoc mundo, » et, « Regnum meum non est hinc ; » et in Declaratione Cleri Gallicani perperam allegatum esse contendunt, ac diligenter advertunt non esse à Domino dictum : « Regnum meum non est hic ; » sed : « regnum meum non est hinc : » neque item dictum : « Regnum meum non est in hoc mundo ; » sed : « Non est de hoc mundo. » Quæ quis nesciat ? Certe enim scimus nobis à Domino dictum : « Regnum Dei intra vos est, » qui profecto in terra versamur, et regnum cœlorum Ecclesiam esse, quam toto terrarum orbe diffusam certa fide colimus, et nunquam destituram credimus. Illud non intelligunt, quo Christus respiciat, ista dicens : « Regnum meum non est hinc. » Nempe intelligebat id agere Judæos, ut eum apud Pilatum invidioso Regis Judæorum nomine premerent : « Neque opus ei erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine ; » ac jam in mente præceperat quod Judæi statim inclamaturi essent : « Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris ; omnis enim qui se regem facit contradicit Cæsari. » Hæc ergo videns, antequam clare edicat : « Tu dicis, quia Rex sum ego, » hæc ultro praemittit : « Regnum meum non est de hoc mundo ; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis ; nunc autem regnum meum non est hinc ; » atque his quidem verbis, Cæsaris regnum, cui Pilatus serviebat, olim à se commendatum cum diceret : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, » nunc à suo regno tutum ac securum præstabat. Neque tantum Pilato ministro Cæsaris, sed etiam venturis regibus testabatur, nihil unquam terrenis regnis à sui regni legibus, aut a ministris suis metui velle, neque quidquam esse in Evangelio, atque per Evangelium tradita potestate, quod rempublicam commoveret. Quæ christiano spiritu digna profecto corruunt, si jam auctoritate Christi reges deponuntur, imperia transferuntur, bella civilia concitantur.
Non ergo in eo vim ponimus, quod regnum ejus non sit hic, sed quod tametsi sit hic, non est hinc. Tamen et de mundo non est , ac terrena regna non mutat diversissimi generis et ordinis regnum. Præclare enim Augustinus : « Rex Christus, quod mentes regat, quod in æternum consulat, quod in regnum cœlorum, credentes, sperantes amantesque perducat : » à quo profectò regno, terrenis regibus nihil periculi, plurimum firmamenti est.
Quæ ut luculentius demonstraret, prodit quidem Rex Christus, sed ipsa purpura illusus, corona spinea, solio cruce, eâque una regium titulum præferente ; venitque in mundum, nil magnificum, nil regium spirans ; mundi quidem victor, sed uno vanæ pompæ despectu ; quin ipsa nativitate subjectionem imperio et imperatori professus. Notant passim et mirantur sancti Patres humilitatem novi Regis terreno imperio servientis, ipsa subjectione omnibus imperantis ; atque hæc mente complexi, vanos Pilati, vanos Herodis, vanos postea Romanorum principum irriserunt metus, quod terrenis regnis ab humili Christi regno metuendum aliquid existimarent.
Neque verò à Nicolao Dubois theologiæ professore contemni decebat advocatum, qui talia objiceret : « Non eripit mortalia qui regna dat cœlestia : » non decuit, inquam, contemni advocatum, qui talia objiceret, ac Breviarium legeret laicus. Quasi hominum incuria perficere potuerit, ut officium ecclesiasticum, summo olim studio etiam à laicis frequentatum, nunc ad solos Clericos redigatur. Quis autem despiciat id quod Sedulius presbyter initio V sæculi cecinerit, alii Patres inculcarint, ac tota jam Ecclesia accinente ubique celebretur ? Plane non eripit Christus regna mortalia, nec regibus hoc nomine est metuendus ; neque ejus vices agit, hoc quidem in negotio, qui hæc à se metui velit.
Chapter 38 of 396