Skip to the text

Caput primum

Judices diligant justitiam: Dominus adsciscit simplices: peccatores et simulatores repellit, 4, 5; arcana cordis penetrat: ergo a detractione et mendacio abstinendum: mors non a Deo, sed a peccato, 13, 14, 15.

  1. Diligite justitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum:

  2. Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum:

  3. Perversæ enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes.

  4. Quoniam in malevolam ani-

mam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

  1. Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.

  2. Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum

  3. In bonitate: ut et de Deo bona omnia cogitetis, et ipsi de Deo cogitantes bona omnia sapiatis, quod magis sequenti congruit.

  4. Qui non tentant illum: tentare Deum (quod sæpe vetitum in Scripturis) nihil aliud est quam diffidere Deo, nec verbis ejus, aut benignitati satis credere, nisi signa et prodigia, non sua voluntate, sed nostro arbitrio faciat; quod est contrarium ei quod subditur: Apparet autem eis, qui fidem habent in illum.

  5. Corripit insipientes: Græc. arguit, convincit. i. Subdito peccatis: Græc. peccato.

  6. Spiritus sanctus disciplinæ: supple: magister, disciplinam inspirans; quo sensu dicitur Spiritus sapientiæ et intellectus, etc. Effugiet fictum: Græc. dolum. Amat enim simplices, veraces, justos, probos; non simulatores. Corripietur, arguetur, convincetur. A superveniente iniquitate. Ubi supervenerit iniquitas, convincetur falsi is, qui spiritu disciplinæ se jactabat præditum: aut enim illum spiritum omnino non habuit, aut non habuit ea qua oportebat animi constantia.

  7. Benignus est: humanus, humanitatis amans, φιλάνθρωπος. Spiritus sapientiæ: ut legit S. Aug. lib. De Mend., cap. xvi, n. 31, sive, ut habet Græc. sapientia; id est sapientia Dei, spiritus est hominum amans, quippe quos ad se tanta benignitate invitet, ut patet Prov., viii: Non liberabit maledicum a labiis suis: cum verbis suis ipse capiatur, audiatque illud a Paulo: Inexcusabilis es, 6 homo omnis qui judicas: in quo enim judicas alterum, te ipsum condemnas, Rom., ii, 1; atque

illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor.

  1. Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.

  2. Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere; nec præteriet illum corripiens judicium.

  3. In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.

  4. Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.

  5. Custodite ergo vos a murmuratione, quæ nihil prodest; et

a detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam.

  1. Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.

  2. Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum.

  3. Creavit enim, ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.

  4. Justitia enim perpetua est, et immortalis.

  5. Impii autem manibus et ver-

etiam a Domino: Ex ore tuo te judico, serve nequam. Sic Psal. cxxxix, 10. Labor labiorum ipsorum (eorum elaborata ac fraudulenta consilia) operient eos, capient, comprehendent ut fossa, ut laqueus. Renum: interiorum, cogitationum, cupiditatum: hebraismus frequens. Linguæ ejus auditor: verborum arcanorum licet.

  1. Quoniam Spiritus Domini: ex eo quod Dei Spiritus ubique sit, et omnia sua virtute contineat, recte infert exaudiri ab eo quantumvis occultas hominum voces. Unde infert seq. vers. 8: Propter quod qui loquitur iniqua, non potest latere.

  2. In cogitationibus impii interrogatio, sive inquisitio, erit: cum latentes etiam cogitationes tam Deo notæ sint, quam si, inquisitione facta, responsa nostra audierit.

  3. Auris zeli, sive Dei zelantis cogitationes hominum, eisque animum attentari adhibentis, audit omnia: et tumultus murmurationum: strepitus, susurrus quamvis occultissimus: quod sequentia produnt.

  4. Nolite zelare mortem: atque ita vos gerere, quasi eam summo studio accersere cupiatis.

  5. Deus mortem non fecit. Creavit enim Deus hominem inexterminabilem: .....

invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum, infra, II, 23, 24; et: Quare moriemini, domus Israel? quia nolo mortem morientis, Ezech., xviii, 31, 32. Unde subdit:

  1. Creavit enim ille existens et existendi fons, ut essent omnia, non ut interirent: et ut salutares essent, hoc est salutiferæ generationes mundi, elementa, plantæ, fruges: neque est in illis medicamentum exterminii, virus mortiferum, aut quidquam generi nostro insalubre aut noxium. Si enim ab initio tellus bonarum tantum herbarum ferax, nec nisi peccantibus spinas et tribulos germinavit; quanto magis venena aberant, sive ab universa terra, degenerantibus postea seminibus, seu quod magis crediderim, a voluptatis horto quem homines incolebant; eo quod

  2. Justitia, in qua homo factus est, per sese immortalis, atque immortalitatem affert.

Chapter 47 of 133