Skip to the text

Caput II

7

bis accersierunt illam: et æstimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam:

quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.

  1. Æstimantes illam amicam. Qui enim me oderunt, ait Sapientia diligunt mortem. Prov., viii, 36. Defluxerunt: tabuerunt, defecti sunt viribus. Sponsiones posuerunt ad illam; cum ea pactum inierunt. Unde apud Isa., xxviii, 15: Percussimus fœdus cum morte, quasi pacto fœdere nos ei habendos, possidendos sponte tradidimus; ac postea, 18: Delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit. Quoniam digni sunt, ut morti dedantur qui sunt ex parte ipsius, qui peccato commisso mortis se partibus addixerunt. Peccatum enim cum consummatum fuerit, generat mortem, Jac., i, 15; et, a quo quis superatus est, hujus et servus est. II Petr., ii, 19.

Chapter 48 of 133