Skip to the text

Caput II (commentarius)

Impiorum ratiocinia: post hanc vitam nihil: utendum præsentibus bonis: odiosum virum bonum: etiam Christum: de ipso prophetia, 18; quid his respondendum: ac primum mortem non a

Deo, 22, 23, 24.

  1. Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum, et cum tædio est tempus vite nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis:

  2. Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tanquam non fuerimus: quoniam fumus flatus est in naribus nostris: et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum.

  3. Qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tanquam mollis aer, ' et transibit vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata:

  4. Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.

  5. Umbræ enim transitus est tem-

  6. Cum tædio vita nostra. Cavendum a tædio, unde ad sensuum oblectamenta propellimur, verisque ac suis gaudiis præoccupandus animus, juxta illud toties inculcatum: Gaudete. Non est refrigerium, Græc. remedium, curatio in fine, et non est qui agnitus. Oratio familiaris impiis: quare ille dives apud inferos: Mitte Lazarum; et: Si quis ex mortuis ierit..., pœnitentiam agent: at Abraham: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Luc., xvi, 27, 30, 31. Nunc autem ad votorum cumulum habemus Christum a cœlo, ab inferis, ex mortuis reversum, cujus resurrectio sole clarior.

  7. Ex nihilo nati sumus: Græc. temere, casu, nulla causa, nullo certo vitæ fine: quod eodem recidit. Fumus flatus est: Græc. fumus aut flatus est in naribus nostris: res facile evanescens, sive sit vapor spissior, sive aer tenuis. Sermo scintilla: Græc. sermo scintilla, ad commovendum: sermo seu verbum, phrasi hebraica, pro re: sensus est: Res illa quæ commovet cor nostrum, vitalemque calorem per artus diffundit, nonnisi scintilla est quæ statim extinguitur, duabusque omnino rebus vanissimis vita nostra constat, flatu et igne tenui.

  8. Et nomen nostrum: adeo nihil sumus, ut nec fama nostri supersit. 8

pus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur.

  1. Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter.

  2. Vino pretioso et unguentis nos impleamus: et non prætereat nos flos temporis.

  3. Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.

  4. Nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ: ubique relinquamus signa lætitiæ: quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.

  5. Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec

veterani revereamur canos multi temporis.

  1. Sit autem fortitudo nostra lex justitiæ: quod enim infirmum est, inutile invenitur.

  2. Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.

  3. Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.

  4. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.

  5. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus.

  6. Non est reversio finis nostri: a fine ac post mortem. Consignata est enim: res est sigillo clausa, quod resignare non licet, atque ineluctabili decreto firmata, qu&d jam nihil simus.

6, Bonis quæ sunt: veris bonis. Crassi homines ac sensibus dediti, præter ea palpant, cuncta habent pro inanibus ac nullis, cum e contra, quæ videntur temporalia sint, quæ autem non videntur æterna, II Cor., iv, 18; quæ etiam vere sunt, ut habes infra, viii, 6. Utamur creatura tanquam in juventute: in, deest in edit. Rom., habet Complui, ipsa res sequentibus exponitur.

. 7. Flos temporis: Græc. aeris: odoratus vapor ex vino et unguentis veluti efflorescens.

  1. Nullum pratum: et hoc ad licentiam pertinet, ut incerti ac vagi hac illicque discurrant: prata memorantur herbis virentibus læta, choreis ac saltationibus frequentanda: Græc. tamen deest.

  2. Nemo nostrum: nemo se temperantem modestumque faciat: quod in illo voluptatum contubernio impatientissime ferunt.

  3. Opprimamus pauperem. Recte Aug. in Psal. LVii, 10. Cum voluptas nonnisi læta et benefica mitisque esse videatur, tamen facile prorumpere in vim ac rapinas, supplendis per scelerata compendia opibus per luxuriem exhaustis.

H. Sit fortitudo nostra lex justitiæ. Sic illi apud Platonem passim, justum, inane nomen; nec justitiam esse aliud quam validioris voluntatem. Quod infirmum est: virtus ac justitia, eo debilis, quod æquo bonoque conclusa, facile pateat injuriæ nihil non moventium, ac per fas et nefas grassantium.

  1. Promittit...: et filium Dei se nominat: 16. gloriatur patrem.... Deum.

  2. Videamus ..... si sermones illius veri sint. 18. Si enim est verus filius Dei:

  3. Morte turpissima. Hic ille est locus aperte propheticus, toties a Patribus celebratus, et cum Matth., xxvii, 40, 42, 43, conferendus.

  4. In traductionem: ἐλεγχὸν, reprehensionem, confutationem, convictionem.

  5. Dissimilis est aliis... immutatæ viæ ejus: a vulgari hominum consuetudine abhorret. Viderint qui se satis excusatos putant, quod sequantur multitudinem.

Chapter 49 of 133