Skip to the text

Præfatio

PRÆFATIO IN LIBRUM SAPIENTIÆ

I. — Quaternis liber iste Salomonis habeatur

Librum hunc, regis Salomonis nomine, scriptum esse constat

ex his verbis: Tu elegisti me regem, populo tuo ..... et dixisti me

ædificare templum in monte sancto tuo, (cap. ix, 7, 8) quem etiam multi Patres græci, latinique Salomoni tribuunt, atque apud Græcos Sapientia Salomonis inscribitur: qui titulus diutissime etiam apud Latinos valuit. Nam in Carthaginensi concilio III, cap. xlvii, et postea in decreto sancti Innocentii I inter Scripturas canonicas quinque Salomonis libri recensentur. Primus Gelasius in concilio Romano I, decreto de Apocryphis sic inscripsit: Salomonis libri ires, Sapientiæ unus, Ecclesiastici unus: quam inscriptionem latini postea secuti sunt codices. Eatenus autem Salomonis esse creditur, quod ejus sensus, non tamen compositionem aut verba contineat: neque enim tantum, ut ait Hieronymus (Præfat. ad Heliod. ) græcam eloquentiam redolet, verum etiam sapit sophisticen illam sanam et eruditam, quæ sub Macedonum regum imperio, toto Oriente, ac præsertim Alexandriae viguit. Deo enim visum est, hunc etiam stylum, ab hebraica licet simplicitate abhorrentem, divinis oraculis conscribendis dicari, consecrari; ut sapientia illa cœlestis, omnium hominum ac temporum sensibus et gustui sese accommodaret, quod etiam secundus Machabaicæ historiæ liber luculenter ostendit.

II. — De auctore et aetate libri incompertum

De auctore libri nihil est memoriæ proditum, præter illud beati Hieronymi, loco mox laudato. Nonnulli scriptorum veterum, illum esse Judæi Philonis affirmant, illius scilicet, quem Josephus (lib. I Cont. Appion. ) Demetrio Phalereo supparem memorat: neque quidquam comperimus, quo ea conjectura firmetur. De Philone vero Alexandrino, scriptis post æram christianam TOM. ii. 1

2 PRÆFATIO

editis notissimo, quod nonnulli memorant confutatione non eget; adeo et ætas, et auctoritas, et ipse stylus discrepant.

De scriptionis tempore æque incompertum. Sane Ecclesiastici liber ad ea pertinet tempora, quæ Machabaicis propiora videantur, ut suo ostendemus loco. Sapientiæ liber nullam præfert temporum notam, neque quidquam aliud, quam quod ante Ecclesiasticum in Scripturarum canone collocetur: quanquam Hieronymus in sua. Præfatione testatur se vidisse codices, in quibus Sapientia sub Ecclesiastæ [nomine secundum obtineret locum, Ecclesiastico Siracidœ Parabolarum titulum præferente, addito et altero Cantico canticorum, ad Salomonis exemplum.

III. — Libri divisio in duas partes; primæ partis documenta.

Sapientiæ liber duas habet partes. Prima est commendatio sapientiæ usque ad caput ix, quo capite incipit prolixissima, atque ad finem usque libri deducta precatio; qua prisca historia recolitur, atque in tuenda pia gente, ejusque hostibus ulciscendis, divinæ justitiæ ac sapientiæ arcana, ab ipsa rerum origine reserantur.

Prima illa pars duo habet imprimis, quibus hujus libri divina ac prophetica commendetur auctoritas; alterum est de Christo patiente manifestissimum vaticinium, consonum Evangelistis, nec semel a veteribus memoratum (cap. ii); alterum, de increatæ Sapientiæ nativitate ac dotibus præclara documenta quæ Salo monica illustrent, ipsi Paulo facem præferant, ut suo notatur loco (i, vii, viii).

Huc accedunt egregia illa; mortem non a Deo, sed a peccato esse, et diaboli invidia introductam, (i, ii), et tamen usque adeo beneficentiæ vertere, ut cita morte eripi ab hujus vitæ malis ac periculis, pars sit vel maxima divini muneris, (iv).

Quem ad locum pertinet illa perspicua, ac Veteris Testamenti conditionem propemodum supergressa, de futuræ vitæ bonis atque suppliciis revelatio, quæ evangelicae veritati viam parare videatur, Deo ita providente, ut quo propior erat Christus, eo copiosius atque illustrius arcana cœlestia panderentur (cap. iii, v).

Insigne etiam illud de casti connubii, imo etiam de sanctæ continentiae fructibus, deque imminente adulterorum soboli ul-

IN LIBRUM SAPIENTIÆ. 3

tione (iii, iv). Neque prætermittendum id, quod est vel maximum, et ad hujus libri assequendum institutum, imprimis memorabile, nempe hunc directum esse, ac veluti inscriptum, dedicatumque regibus, optimatibus, judicibus. Unde illud initium: Diligite justitiam, qui iudicatis terram (i, 1), patefacto etiam arcano, potentes potenter tormenta passuros, et judicium durissimum his qui præsunt fieri (vi).

IV. — Documenta secundæ partis.

In illa precatione, qua divinissimi libri postrema pars continetur, primum illud: veram sapientiam quæ continentiæ quoque nomine appelletur, Dei esse donum (viii, 21; ix, 4, 9, 10). Hinc ad finem usque libri, decursa Pentateuchi historia edocemur, qua mente, quo fructu sacra legatur historia; considerata scilicet divina sapientia, quæ suis semper consulat, ulciscatur malos; quo loco hanc habemus divinæ justitiæ, æternæque legis regulam; per quæ quis peccat, per hæc et torqueri (xi, 17); impiosque sibi esse supplicio, et convenientissimis affici pœnis: tum illud præclarissimum; Deum parcentem omnibus, non uno semel ictu, totaque effusa ira conficere adversarios, sed lente et paulatim, ut ad pœnitentiam provocet; nec nisi contumaces suæque misericordiæ contemptores adigat ad interitum; quo enim potentior, eo indulgentior, nihilque praepropere aut inordinate, sed omnia mensura, pondere, numero apta disposuit (xi, xiii).

V. — Divina libri auctoritas.

His igitur, aliisque divinissimis atque altissimi spiritus documentis Sapientiæ liber merito a Patribus ad summum auctoritatis culmen evectus est, divinorumque voluminum canone recensitus. Jam concilii Carthaginensis III, sancti Innocentii, sancti Gelasii, Romanorum Pontificum, edita eam in rem decreta retulimus, quæ sequitur et firmat Tridentina synodus, notissimo decreto de Scripturis canonicis, Sess. iv.

Præluxerunt antiquissimi, ac primæ etiam ætatis Patres, apud quos et Sapientiam et Ecclesiasticum, sacræ Scripturæ titulo praenotatos passim invenias, nec leviter ac velut perfunctorie;

4 PRÆFATIO IN LIBRUM SAPIENTIÆ.

sed asseveratione ea, quæ et firmissima sit, et ad posteriora sæcula permanarit.

De canonicæ Scripturæ titulo, nonnihil a Latinis Græci discrepare visi; interim quosdam libros a Græcis divinos ac propheticos fuisse habitos, quos tamen in canonem non referrent, vel una illa Origenis ad Julium Africanum de Susanna et aliis confirmat epistola: favet ipsum Salomonis nomen, quo nonnisi divinitus inspirata volumina dignarentur.

Quod autem sanctus Hieronymus memorat (ead. Præf. ) legi quidem ab Ecclesia hos libros « ad ædificationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam: » pace summi viri dixerim, non ita Augustinus: qui ad confutandam Pelagianam hæresim, passim hunc adhibet Sapientiæ locum: Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. iv, 11), et illum de continentia ab uno Deo impetranda celeberrimum (viii, 24), aliosque non paucos; atque ut pariter de Ecclesiastico conficiamus, deductum ex eo libro profert egregium locum, de Libero arbitrio, pari auctoritatis commendatione cum cæteris, qui vel divinissimi et maxime canonici habeantur (S. Aug. lib. de Grat. et lib. arbitr., cap. ii, n. 3; Eccli., xv, 11).

Nec mirum, cum hinc egregios locos ipse etiam Cyprianus attulerit, et adversus Judæos, opere imprimis dogmatico, quo nonnisi receptissima, et a divino Spiritu dictata protulit; propheticum illud de Christo patiente testimonium adhibendum censuerit, ad confirmandam fidei veritatem.

His ergo permotus S. Augustinus eos, qui libri Sapientiæ detrectabant auctoritatem, sic castigabat (lib. de Prædest. sanctor., xiv, n. 27): « Non debuit repudiari sententia libri Sapientiæ, qui meruit in Ecclesia Christi de gradu lectorum, tam longa annositate recitari, atque ab omnibus christianis, ab episcopis usque ad extremos laicos, fideles, pœnitentes, catechumenos, cum veneratione divinæ auctoritatis audiri. Ac postea, eum librum sibi anteposuerunt, etiam temporibus proximis apostolorum egregii tractatores, qui eum testem adhibentes, nihil se adhibere, nisi divinum testimonium, crediderunt. »

Chapter 46 of 133