Præfatio
PRÆFATIO IN ECCLESIASTICUM
I. — De inscriptione libri inter Græcos et Latinos
Liber Ecclesiasticus is est, quem sanctus Hieronymus in Prologo sæpe memorato, et huic editioni præfixo ad libros Salomonis, hebraicum se reperisse testatur, non Ecclesiasticum, ut apud Latinos, sed Parabolas praenotatum. Ab eodem Hieronymo appellatur Panaretos Jesu filii Sirach liber. Panaretos autem, quod de omni virtute præcepta tradat, quo elogio passim a Græcis insignitur. Apud eosdem Græcos inscribitur, Sapientia Jesu filii Sirach ; ita Clemens Alexandrinus, ita Origenes, lib. VIII contra Celsum, n. 50 ; ita Eusebius Caesariensis, lib. VIII, De Demonst. evang. ad Danielis hebdomadas ; ita sanctus Epiphanius, hæres. 76, quæ est Anomœorum, ad cap. v ; Aetii, et alii plerique omnes. Hanc inscriptionem Complutensis editio retinuit ; Sixtinus vero codex, pro Sapientia Jesu filii Sirach, habet simpliciter, per contractionem, Sapientia Sirach ; cum Sirach scriptoris pater, non ipse scriptor fuisse memoretur. Latini vero Ecclesiasticum Jesu filii Sirach inscripserunt ; et Ecclesiasticum quidem, ut a Salomonis Ecclesiaste distinguerent, utroque vocabulo a concione deducto.
Nunc textus Hebraicus nusquam est ; sed auctoris nepos profectus in Ægyptum, ibi relictos libros nactus, avi sui Jesu præclara monumenta in Græcum transtulit, Ptolemæi Evergetæ anno trigesimo octavo, ut ipse in Prologo interpretationis suæ tradidit : quod quidem ad quale tempus pertineat, dicemus, ubi de auctoris ipsius nomine atque ætate constiterit.
II. — De auctore libri : Grotii sententia de fine capitis l, et de capite li, deque aliis locis huic et libro Sapientiæ additis
Et auctoris quidem nomen ipsa prodit inscriptio, Græcorum [45] Latinorumque omnium consensione firmata. Attestatur Græcus interpres, qui avum suum egregii scripti auctorem, Jesum nominet ; quin ipse auctor antiquum in morem, nomen suum scripto indidit his verbis, quibus liber clauditur : Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus filius Sirach Jerosolymita (cap. l, 29). En nomen, en genus, en patriam ejus qui scripsit librum ; omnia prisco ritu ; ut equidem nesciam, quid Grotio in mentem venerit, qui notis ad eumdem locum, verba memorata a nepote auctoris, hujus libri editore et interprete, avi scripto addita asserit, nullo codicum testimonio, nulla conjectura, ut legenti patebit.
Neque magis audiendus, cum caput li, quod sic inscribitur, Oratio Jesu filii Sirach, nepoti tribuit, nullo prorsus allato hujus rei argumento.
Gravius id quod idem tradidit, Præfatione ad notas in librum Sapientiæ, ei libro sicut et Ecclesiastico a christianis christiana quædam commodis locis addita, ac locutiones quasdam, quæ magis Evangelium sapiant, quam vetustiora tempora ; qua fiducia multa mutat, gustu quidem suo, nulla codicum aut antiquarum lectionum ope. Quæ si quisque pro libidine audeat, omnis priscorum librorum periclitabitur fides. Sed nos, quoad dabitur, horum omnium nullam haberi oportere rationem, suis locis demonstrabimus ; nunc quando nulla ratione afferuntur, pro certo dabimus, omnium hujus libri partium unum esse auctorem Jesum filium Sirach, qui eum Hebraico sermone scripserit ; nepotem, quocumque sit nomine, neque enim ipse prodidit, nihil sibi quidquam amplius tribuisse, quam ut interpretis officio fungeretur, ut ipso Prologo constat.
III. — De ætate libri : duæ ejus notæ ex ipso libro repetendae
Nunc de libri ætate accuratius disputandum, quod ea res maxime ad scripti intelligentiam faciat. Duo autem esse videmus, unde hæc tempora æstimari possint : alterum, quod hujus scripti tempore gravem Judæis a gentibus ac regibus incubuisse vexationem, multi loci probant : alterum, quod ipse Siracides virorum illustrium laudes referens, ne antiquos tantum memorasse [46] videretur, suo ævo propiorem Simonem Oniæ filium pontificem maximum ultimo loco celebraverit, cap. l, ex quo intelligitur circa ejus tempora claruisse.
IV. — Quis fuerit ille Simon Oniæ filius ab Ecclesiastico celebratus ?
Sed de Simone quidem Oniæ filio ambiguum : cum duo ejusdem appellationis extiterint Josepho memorati, Originum lib. XII, alter secundo, alter quarto capite : Simon scilicet primus qui Justus dicitur, Oniæ primi filius, secundi Oniæ pater ; ac Simon secundus Oniæ secundi filius, Oniæ tertii viri maximi ac sanctissimi pater, sub quo vexationem regum Syriæ coepisse, Machabaica testatur historia.
V. — Simonis primi ac successorum pacatissima tempora
Ac Simonis quidem illius primi, ut et successorum ejus, tempora tranquillissima fuisse constat. Successere enim Eleazarus frater, sub quo Septuag. senum confecta interpretatio est, Manasses ; alii, sub quorum principatu Iudaicæ res per totum fere sæculum floruerunt ; quæ omnino ad eam pertinent pacem, quam instaurato templo diutissimam atque inconcussam futuram, Prophetæ quidem omnes, sed imprimis Isaias, magnificentissime praedixerunt ; qua de re dicendum erit brevi, cum jam ad Prophetas nostra promissa nos vocent.
VI. — Gravis persecutio tempore Ecclesiastici
Per hanc ergo altissimam pacem, cum gentium reges populum sanctum, sanctam civitatem ac templum omni honore cumularent, nullus erat locus his Ecclesiastici nostri precationibus : Innova signa et immuta mirabilia : glorifica manum et brachium dextrum : excita furorem et effunde iram, tolle adversarium et afflige inimicum : festina tempus et memento finis : in ira flammæ devoretur, qui salvatur (a vulgaribus vitæ humanæ casibus) et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem : contere caput principum inimicorum dicentium : Non est alius præter nos (cap. xxxvi, 6 et seq.) : quæ quam apte conveniant Syrorum regum [47] superbiæ, ac diris vexationibus nemo ignoraverit qui Machabaicam historiam legerit.
Atque hæc quidem Ecclesiasticus pro universa plebe postulat, pro se autem speciatim agit gratias, quod ad necem postulatus, non sit derelictus in tempore superborum ; quod sit ereptus de tempore iniquo, ab iniquo rege atque a lingua injusta, cum impii homines etiam ex Israelitica gente, eos qui legem colerent, apud reges per calumniam adorti, majestatis reos agerent, ut sancto pontifici Oniæ III contigisse, mox relaturi sumus ; quibus etiam temporibus sæpe se in vitæ discrimen adductum, Deique gratia liberatum, idem narrat Ecclesiasticus (xxxiv, 13).
VII. — Liber Ecclesiasticus circa Simonis II tempora
Hæc igitur efficiunt, ne Simon primus is putetur fuisse, quem noster Siracides, ut ætati suæ proximum, commendaverit ; quin Eusebius Cæsariensis, vir in doctrina temporum versatissimus, loco jam citato Demonstrationis evangelicæ, Jesum filium Sirach claruisse refert sub eo Simone, qui Oniæ ac Machabæorum tempori proximus fuerit, quod Simoni II, Oniæ tertii patri, congruit ; accedunt alii characteres alias observandi, queis Simon Ecclesiastici a Simone primo facile dignoscatur.
VIII. — Nec tamen eo vivo. Primum, quod Ecclesiasticus mortuos tantum laudaverit
Sane Eusebius docet sub Simone II non tantum vixisse Siraciden, sed etiam composuisse illam Sapientiam, quæ Panaretos appelletur. Verum duo prohibent quominus assentiamur. Primum, quod is scriptor eos tantum collaudaverit, qui vita functi essent : Laudemus, inquit, viros gloriosos et parentes nostros, dum viverent :... omnes isti in generationibus... (sive in vita sua) gloriam adepti sunt, et in diebus ipsorum gloria : corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum in saeculum, cap. xliv, 1, 7, 14 ; ac de Simone nostro speciatim, l, 1, 3 : Simon Oniæ filius... in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum :... in diebus ipsius emanaverunt putei ; et cætera id genus, ut addatur aliis, quorum memoriam commendabat. [48]
IX. —Alterum ; quod ejus quoque tempore pacatissimae res fuerint
Huc accedit alterum, quod Simonis etiam hujus tempora pacatissima fuerint, neque dent locum piis auctoris nostri lamentis ac precibus, quas mox retulimus. Quod enim subditur : Qui curavit gentem suam ; et liberavit eam a perditione, vers. 4, manifeste pertinet ad illum aliquot dierum, aut mensium metum ; quo Ptolemæus Philopator Ægypti rex, dedita Jerosolyma, templi adytum contra vetitum legis aditurus, Simonis pontificis precibus repente mutatus, non modo a proposito destitisse, verum etiam Judæis postea benefecisse memoratur, ut ad hunc locum dicemus : verbaque ipsa indicant, gentem non tam vexatam, quam statim liberatam fuisse. Quare Ecclesiasticus nullas postea turbas refert, ac levissimus motus altam in quietem desiit ; quo fit, ut Simonis quoque secundi viginti anni (tot enim in pontificatu egisse memoratur) pars sit vel optima illius beatæ pacis, quam Prophetæ cecinerint.
X. — Onia III, Simonis II filio, pontifice, pax primum ; deinde vexatio a Seleuco ; tum vel maxime ab Antiocho Epiphane
Quin etiam vigebat illa pax, sub Onia III, Simonis hujus filio, cujus fausta initia memorantur his verbis : Cum sancta civitas habitaretur in omni pace : leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem ;... fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent... ita ut Seleucus (Philopator, Antiochi Magni filius, Antiochi Epiphanis pater) de redditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes (II Mach., iii, 1, 2, 3). Cujus regis tempore sollicitari coepit Oniæ et Iudæorum quies, misso Heliodoro, qui depositas in templo pecunias diriperet, sacri loci majestate spreta ( ibidem, 8 et seq.), quo ex initio pessum omnia ire, caedes perpetrari, omnimodis calumniis appeti sanctus pontifex, demum ab Antiocho Epiphane pelli sacerdotio, ac suffecto impio Jasone, et post triennium magis impio Menelao, pollui sacerdotium, gentiles ritus induci, lex ipsa subverti, optimus pontifex per proditionem cædi (II Mach,, iv, 1, 2, 3, 7, 23, 33) : ex quo ea [49]consecuta sunt, quæ Mathathiam, ejusque liberos Judam Machabæum, Jonathan et Simonem ad pia bella moverint.
Omnino in arcanis erat Judaicæ gentis, per antiqua Prophetarum, Danielis vero maxime, oracula reseratis, ut a Seleucidarum gente quæ se diis æquiparaverat, atque ab Antiocho Epiphane, gravis illa persecutio oriretur : cujus initia ante Oniæ III necem, cum Jesus noster cerneret, atque omnia in pejus ruitura facile provideret, has effudit preces ; eaque memoravit ac scripsit, quæ infandis temporibus congruisse vidimus, suoque loco clarius ostendemus.
XI. —Sub Antiocho scriptus liber, in ipsis persecutionis initiis, Onia adhuc superstite
Et pronum quidem esset, hujus scripti ætatem ad ipsa Machabaica tempora revocare, quibus vexatio gravius insurgebat : verum illud obstitit, quod si pius scriptor post Oniæ III necem opus edidisset, cum anteactæ ætatis illustres laudaret viros, neque hujus Oniæ parentem Simon præterisset, nullo modo praetermissurus videretur tantum pontificem, provisorem civitatis, defensorem gentis, æmulatorem legis, quin etiam mortuum, exoratorem plebis, Judæque adjutorem, omni denique virtute commendatissimum, qualis iste Onias in Machabaica historia describitur (II Mach., iv, 2 ; xv, 14) : cujus quidem silentii cum nullam idoneam causam a nobis inveniri potuisse fateamur, Ecclesiastici scriptionem, primum ad Oniæ III tempora conferimus, tum in eos annos incidisse arbitramur, qui ab ipso persecutionis initio usque ad illius pontificis necem effluxerint ; hoc est, secundum Usserianas rationes, ad annum ante æram christianam circiter centesimum septuagesimum primum ; ab Urbe condita fere quingentesimum secundum octuagesimum.
XII. — De Onia III, objectio ex Josepho ; ex libris Machabaicis atque ipso Josepho soluta
Nec me fugit a Josepho scriptum (Originum xii, 6) Jasonem Oniæ III fratri mortuo successisse : quod cum nostris rationibus non convenit ; sed sacræ historiæ Machabaicæ potior auctoritas, [50] in qua libro II, cap. iv, vers. 7, 34, Jasonem Oniæ viventi substitutum, sanctumque pontificem aliquanto post tempore Menelai proditione e vivis sublatum esse scribitur ; cui narrationi idem Josephus parum sibi consentiens, libro de Machabaeis (cap. iii et iv) subscripserit.
Stet ergo firma hujus libri ætas sub Onia III, postquam ab altissima pace in diram vexationem sub Antiocho Epiphane, res Judaicas deductas esse constat.
XIII. — De tempore interpretationis græcæ
Ac de libri quidem compositione hæc comperimus ; de nepotis interpretatione, ipse in Prologo prodidit eam esse in Ægypto factam, octavo et trigesimo anno Ptolemæi regis Evergetis ; quod multos fefellit : certum autem est duos fuisse Evergetas, horum postremum Ptolemæum Physconem, cujus etiam nomine nummi cusi reperiantur addito Evergetæ titulo ; atque hujus duo initia ; alterum proprium, quo regnare solus coeperit ; alterum commune cum fratre Philometore ; cujus quidem regni cum fratre initi anno octavo et trigesimo, ante Christum centesimo trigesimo secundo, Jesu Siracidæ nepos suam interpretationem ediderit, Joanne Hyrcano Simonis Machabæi filio pontifice.
Et libri quidem auctor posteaquam, ut fit persecutionum tempore, varias provincias oberravit, quod ipse testatur xxxiv, 12, in Ægypto consedisse, ubi Judæi mitioribus regibus uterentur, atque ibi obiisse videtur, egregio libro ibidem relicto, quem parum vulgo notum, ut in ea regione, ubi inter Judæos quoque græca eloquentia obtineret, hebraica obsolesceret, longo tandem post tempore nepos reperit ; quo quidem ex tempore Ecclesiasticus, sive Sapientia Jesu filii Sirach, eodem nepote interpretante græce innotuit : hebraicus textus magis magisque obsolevit ac tandem amissus est.
XIV. — De auctore et interprete S. Epiphanii et S. Joannis Damasceni loci
De hoc autem libro, deque ejus interpretatione, ac de Salomonis Sapientia, sanctus Epiphanius De pond. et mens., n. 4, eumque [51] secutus Ioannes Damascenus, De fide orthodoxa, cap. iv, 18, perturbate scripserunt ; ex quibus inferas, et avum et nepotem utrosque Jesu nomine appellatos, nepotemque etiam fuisse Sirach filium ; quod multi secuti sunt : nos rem non tanti esse ducimus, ut de ea litigare vacet : probare certe non possumus, id quod nonnullis placuit, librum nepotis interpretis potius quam avi scriptoris nomine praenotatum fuisse.
XV. — De latina interpretatione
Latinæ interpretationis auctorem ignoramus. Cum enim S. Hieronymus, neque Sapientiam, neque Ecclesiasticum verterit, horum librorum interpretatio apud Vulgatam nostram obtinuit ea, quæ in vulgus, sanctorum quoque Hieronymi et Augustini tempore ferebatur ; cujus rei argumentum est, quod idem Augustinus speculum ex utraque compegerit ; neque eas, alios magis quam tantæ antiquitatis titulo, commendatas volumus. Cæterum nec illud tacendum, Ecclesiastici aliam tunc quoque extitisse versionem, hodierno græco convenientiorem, qua et alii latini Patres, et ipse etiam Augustinus utatur.
Certe latina nostra interpretatio multum ab hodierno græco discrepat, atque omnino necesse est alium interpreti lectum esse græcum codicem, ac eum quem nunc habemus. Hodiernum planiorem, simpliciorem, breviorem, atque ideo sententiis aptiorem esse, nemo negaverit ; multi tamen sunt loci, in quibus haud dubie Vulgatæ nostræ lectio sanior atque ordinatior ; quo etiam factum est, ut græca perturbata in ejusdem Vulgatæ ordinem redigenda putaremus : quin etiam græca quæ habemus variant, et inter se collata lucem sibi mutuo afferunt, ut notum est : atque harum rerum exempla suis locis melius annotanda nunc praetermittimus.
XVI. — Vulgatæ hic additur versio ex Græco hodierno Sixti V jussu edita
Vulgatæ nostræ versioni addimus eam, quam vir doctissimus, ac veterum latinarum græcarumque lectionum solertissimus indagator Flaminius Nobilius ex Græco Sixtino ad ornavit : eam sane confitemur aliquot in iocis clariorem, et græco textui magis [52] congruam fieri potuisse : quominus autem aliam ederemus, Sixtini decreti reverentia tenuit, cum illo et Nobilii versio commendetur, et alia quævis quovis colore prohibeatur. Damus tamen in notis, quæ planiora esse credimus, haud parvo emolumento, nisi nos fallit animus, futura lectoribus.
XVII. — De libri instituto ; et ut a Salomonicis Parabolis differat, et a libro Sapientiæ
Nunc auctoris institutum facile intelligemus : in eo enim est, ut antecessores qui de sapientia scripserant, imitatus, de universæ vitæ ratione promat sententias, intersertis inculcatisque iis, quæ ad temporum conditionem maxime pertinerent.
Et a Salomone quidem distat, quod ille sententias inordinate fere, atque inartificiose, nulloque nexu congerat ; hic autem ad certa velut capita sæpius redigat, et ejusdem generis nectat : denique ad præcepta morum, majorum etiam exempla adjungat.
À Sapientiæ vero libro eatenus differt, quod is quidem fusius Græcorum in morem disserat ; hujus autem pressius, ac Salomonico magis ritu modoque currant sententiæ. Ac Sapientiæ sane liber, in summa, ut videtur, pace conscriptus Alexandriae, nulla turbarum mentione, id agit ut sanctam quidem gentem inter ethnicos versantem ab idololatria, Ægyptios autem aliosque gentiles, nec populos tantum, verum etiam reges a vexando populo Dei, priscorum Ægyptiorum exemplo, deterreat : Ecclesiasticus vero jam gravi persecutione incumbente, ac gentilium ritibus invalescentibus, pollutoque, ut diximus, sacerdotio, calamitatem deprecetur, legitimosque ritus, ac sacerdotii jura commendet (xxxvi, 19 ; xlv, 30, 31 ; l, 12 et seqq. )
XVIII. — Distributio operis
Opus tres in partes divisum videtur. Prima et secunda eæ sint cap. 1 et xxiv, in quibus pro more sapientum Hebræorum, de sapientia multa præfatus, huic præfationi connectit omnimodas sententias : quibus duabus partibus æqua propemodum distributione distinctis, accedit tertia a cap. xlii, vers. 15, in qua exorsus [53] a Dei laudibus, atque in virorum illustrium commendationem effusus, piam in orationem, sanctamque adhortationem desinit.
XIX. — De canonici et antiqua libri auctoritate ad disceptandas fidei quæstiones
De libri auctoritate, in præfatione ad Sapientiam, quod ad institutum nostrum attinet, satis superque diximus. Et Græci quidem aliqui, puta Epiphanius, quique eum exscripsit Joannes Damascenus, locis supra citatis, aiunt Sapientiam Salomonis et Jesu filii Sirach libros quidem esse utiles, non tamen accenseri solere Scripturis, quas in arca Testamenti repositas putabant. At idem Epiphanius, hæresi 76, quæ est Anomæorum, exprobrat Aetio, si Spiritu sancto esset genitus, id acturum fuisse, ut sacris codicibus Veteris Testamenti usque ad Estheris tempora, ac Novi Testamenti libris, item Sapientiis cum Salomonis, tum Jesu filii Sirach pervolutis, se ipsum (ut novæ sectæ conditorem) condemnaret ; quo nihil clarius, ut probetur hos etiam libros æque ac alios, non eodem licet ordine, inter propheticas Scripturas recensitos : quippe qui ad hæreses profligandas pariter cum cæteris advocentur. Huc accedit Origenes, qui Sapientiam Jesu Siracidæ pari cum aliis Scripturis, etiam Salomonicis, auctoritatis commendatione proferat : initio lib. VI Contra Celsum, n. 7, cujus generis innumerabilia testimonia extare in confesso est. In occidente vero vidimus Augustini locum ex Ecclesiastico æque ac ex Pentateucho liberum arbitrium, aliaque fidei dogmata asserentis. (Præf. in Sap. ) Ac ne Africanam tantum Ecclesiam laudare videamur, hunc secutus e Gallis nostris Prosper urget Collatorem adhibitis Ecclesiastici testimoniis ( cont. Collat ., n. 40, et alibi passim, nunc cap. xiii, n. 4) ; quin ipse Collator in Galliis quidem agens, sed tamen Græcorum magis imbutus sententiis, haud minus quam cæteras Scripturas, eumdem librum laudat ( Coll., xiii, cap. xii). Cum autem ibidem librum Pastoris attulisset, respondet Prosper : « illud nullius auctoritatis testimonium, » paria dicturus de Ecclesiastico, nisi hunc et canonicum et ab apocrypho secernendum duceret. Sic autem videmus utraque ex parte laudatum ad affirmandam fidem, et ab orthodoxis et ab adversariis : quod quidem ab antiqua traditione manaverat. Cui enim non notus ille [54] Ecclesiastici locus, quem tantopere S. Cyprianus ejusque synodus septem et octoginta episcoporum in causa rebaptizationis, et quidem sub nomine Salomonis urgebant : Qui baptizatur d mortuo, quid proficit lavatio ejus ? (Eccli., xxxiv, 30 ; Conc. Carth. sub. Cypr. 27). Neque catholicæ sententiæ defensores detrectabant auctoritatem, cum huic loco S. Augustinus studiosissime responderet (lib. VI De baptism. 34, n. 66, etc.) ; adeo solemne erat adhibere hunc librum in asserendis fidei dogmatibus.
XX. — Cur Salomonis sit dictus : Isidori Hispalensis locus
Cur autem Salomonis diceretur, Isidorus Hispalensis exponit his verbis : Ecclesiasticus morum pene omnium disciplinam, et sanctæ religionis conversationem affatim copioseque describit. Dictus est autem Ecclesiasticus, pro eo quod in medio cœtu populi, id est, coram ecclesia fuerit habitus : hic enim propter nimiam sensus similitudinem, et eloquii parilitatem, Salomonis titulo prænotatur. Constat autem hunc librum a Jesu filio Sirach editum fuisse et inter reliquos sanctarum Scripturarum libros pari habitum veneratione (lib. Proœm. )
XXI. — Ipse auctor prophetici instinctus sibi conscius
Quin ipse Siracides prophetici spiritus et instinctus sibi conscius, hæc dicebat : Ut furore enim repletus sum. In voce dicit : Obaudite me, divini fructus (sancta fidelium soboles) : xxxix, 16, 17, cujus rei gratia addit : doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus filius Sirach :... beatus qui in istis versatur bonis (l, 29, 30). Neque Salomon, aut quivis alius divino Spiritu afflatus, majorem sibi conciliant auctoritatem quam hic auctor passim ; atque ita omnino sua prædicat, ut solent ii qui se numine actos, nec se ipsos loqui, sed in se Deum sentiunt.
LIBER ECCLESIASTICI
ECCLESIASTICUS JESU FILII SIRACH.
PROLOGUS.
VERSIO VULGATA.
Multorum nobis[^1] et magnorum, per legem et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israel doctrinæ et sapientiæ causa ; quia non solum ipsos loquentes[^2] necesse est esse peritos, sed etiam extraneos[^3] posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum, quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam.[^4] SAPIENTIA SIRACH.
PROLOGUS.
SIXTINA VERSIO.
Cum multa nobis et magna per legem, et prophetas, et alios qui illos secuti sunt, data sint, pro quibus oportet laudare Israel, doctrinæ et sapientiæ causa, cumque eos, qui legunt, non solum ipsos oporteat fieri scientes, sed etiam extraneis studio disciplinæ ductos posse et dicendo et scribendo prodesse : avus meus Jesus, postquam amplius se dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, atque in his eum qui satis esse posset, habitum sibi comparasset, voluit et ipse scribere aliquid eorum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, etiam horum participes facti, multo magis [56]
Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere[^5] in illis, in quibus Videmur, sequentes imaginem sapientiæ,[^6] deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica,[^7] quand6 fuerint translata ad alteram linguam. Non autem solum hæc, sed et ipsa lex et prophetæ,[^8] cæteraque aliorum librorum, non parvam habent differentiam,[^9] quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis[^10] regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendas doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum ; et multa vigilia attuli doctrinam[^11] in spatio temporis, ad illa quæ[^12] ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt[^13] animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. proficiant per vitam legitimam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videbimur in nonnullis ad interpretandi rationem elaboratis dictionibus deficere. Non enim eamdem vim habent hæc in seipsis hebraice dicta, atque ad alteram translata linguam. Non solum autem hæc, sed et ipsa lex et prophetiæ, et cæteri libri non parvam habent differentiam, quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni exemplar non parvæ doctrinæ. Maxime necessarium putavi ipse aliquam adhibere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : multam enim vigiliam, et doctrinam attuli in spatio temporis ad hoc, ut ad finem ducens istum librum, ederem etiam iis qui in parœcia volunt discere præparati moribus ad vivendum in lege. [57]
Chapter 83 of 133