Caput 106a
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Quomodo sponsa Christi optinuit particulam vere crucis Christi, que iam contempta terribilis apparebit.
Quidam iuuenis in Suecia dyocesis Lincopensis ex successione paterna habebat quandam crucem auream, in qua incluse erant reliquie de ligno vero sancte crucis. Qui ex necessitate paupertatis crucem illam vendidit et lignum crucis dedit cuidam deuote mulieri, que, timens illud tenere apud se, donauit illud beate Birgitte. Illa vero dubitante, an illud esset de vero ligno crucis vel non, dixit ei Christus: "Ille iuuenis cambium fecit irrecommendabile. Nam recepit lutum et dimisit margaritam preciosissimam. Recepit aurum contemptibile et dimisit signum, quo potuisset aduersarios vincere. Recepit desiderabile oculorum suorum et amisit desiderium angelorum. Ideo venit tempus, quo lignum, quod nunc contempnitur, terribile apparebit. Pauci enim cogitant, quam dolorosus stabam in illo ligno, quando cor meum crepuit et nerui mei a iuncturis recesserunt."
Igitur beata Birgitta fecit illud lignum sancte crucis reponi in capsa honorabiliter, ne ab indignis portaretur.
Chapter 109 of 123