Skip to the text

Caput 60

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater Dei dicit sponse, quod Ieronimus non dubitauit de assumpcione sui corporis in celum, sed quia Deus non reuelauit aperte veritatem, ideo maluit pie credere quam diffinire non ostensa; et ideo scripsit in epistola sua se nescire. Et addit hic Virgo aliqua de laude Ieronimi.

Mater loquitur ad sponsam: "Quid tibi dixit magister ille ventilator verborum? Quod epistola Ieronimi mei, que loquitur de assumpcione mea, non esset legenda in Ecclesia Dei, quia videtur sibi in legenda illa, quod Ieronimus dubitauit de assumpcione mea, eo quod dicit se nescire, vtrum sim assumpta in corpore vel non vel a quibus personis asportata? Ideo ego mater Dei respondeo magistro, quod Ieronimus non dubitauit de assumpcione mea, sed quia Deus non reuelauit aperte huiusmodi veritatem, ideo Ieronimus maluit pie credere quam diffinire non ostensa a Deo. Sed recordare, filia, quod dixi tibi prius, quod Ieronimus erat amator viduarum, imitator monachorum perfectorum et assertor et defensor veritatis. Qui et promeruit tibi oracionem illam, qua me salutabas.

Ideo nunc addo, quod Ieronimus fuit tuba ductilis, per quam loquebatur Spiritus Sanctus, necnon et flamma inflammata de illo igne, qui venit super me et super apostolos in die pentecostes. Ideo felices sunt, qui hanc tubam audiunt et sequuntur."

Chapter 60 of 122