Caput 53
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus reprehendit prelatos superbientes ex prelacione dicens, quod exhibeant se subditis humiles et virtuosos in vita et moribus et vtiles in iusticia et equitate. Et mensurando se in se ipsis, ne supra se eleuentur, addiscant cognoscendo defectus suos compati defectibus subditorum exemplo Christi, qui prius voluit facere et pati quam docere et ministrare quam ministrari. Corrigant quoque subditos diligenter, ne exemplo Hely sacerdotis dampnentur.
Filius loquitur ad sponsam dicens: "Magna res est, ymmo magnum monstrum, quod, vbi rex glorie humiliatus est, ibi homo raciociniis obligatus velit inflari superbia. Nam si quis preficitur aliis, non ideo superbire debet, quia prelatus est, sed magis timere, quia omnes eiusdem nature sunt et omnis potestas est a Deo. Quippe si bonus est, qui preficitur, a Deo est ad propriam et aliorum salutem; si vero malus est, permissione Dei est ad subditorum correccionem et maius iudicium suum. Nec mirum est sed dignum et iustum, quod homo, qui contempsit subici creatori suo, dominium inferioris et consimilis sui experiatur. Ergo, cum aliquis vel desiderat vel cogitur preesse, talem se exhibeat subditis, vt et desiderabilis sit moribus et eciam vita vtilisque in iusticia et equitate.
Denique ex equalitate nature omnis, qui preest, humiliare se debet et metiri se ipsum in se ipso, ne eleuet se supra se, et in se ipso addiscat compati aliis. Timeat eciam, ne eadem mensura, qua metitur, eciam mecietur ei. Sic ego Deus et homo temperaui me ipsum, quod, quamuis defectum hominis agnoscerem per scienciam, paciendo tamen penas et crucem agnoui experiendo. Et ideo, vt in exemplum darem me aliis, prius cepi facere quam docere, et ministrare volui, non autem ministrari. Sic et mater mea, quamuis esset apostolorum domina, tamen humilitatem pre omnibus dilexit et quasi vna fuit cum minimis, et ideo ascendit ad summam felicitatem. Ergo prelatus addiscat in infirmitatibus propriis subditorum defectus et attendat, ne verbis vel exemplis vel abusione potestatis sue materiam et occasionem aliis peccandi tribuat, quia nichil ita prouocat iram Dei et homines ad peccandum sicut lasciuia prelatorum.
Si enim Hely sacerdos sicut Finees et Moyses stetisset in vigore sacerdocii sui et dilexisset spiritualiter filios suos, tota generacio eius saluata fuisset. Sed quia placere voluit carnaliter filiis, ideo memoriam sui reliquit in tribulacione et posteris suis in confusione."
Chapter 53 of 122