Caput 58
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Mater Dei dicit sponse, quod non modicus dolor fuit ille sibi inter ceteros, quando scilicet pre timore fugiebat cum Filio in Egiptum et audiuit Filium persequi ab Herode et interfici innocentes. Et narrat pulchre illa, que Filius fecit in infancia et adolescencia sua vsque ad tempus predicacionis et passionis.
Maria loquitur ad sponsam dicens: "Dixi tibi de doloribus meis. Sed ille dolor non erat minimus, quem habui, quando filium meum deferebam fugiens in Egiptum et quando audiui pueros occidi innocentes et Herodem persequi filium meum. Sed licet scirem, que scripta erant de filio meo, tamen cor meum pre amoris magnitudine, quem habebam ad filium meum, dolore et mesticia replebatur. Nunc autem querere poteris, quid egerit filius meus in toto illo tempore etatis sue, antequam pateretur. Respondeo, quod, sicut loquitur euangelium, subditus erat parentibus et sicut alii infantes se gessit, donec venit ad etatem maiorem. Nec mirabilia defuerunt iuuentuti sue, quomodo creature seruierunt creatori suo, quomodo ydola obmutuerunt et plurima ruerunt in aduentu suo in Egiptum, quomodo magi predixerunt filium meum signum fore magnorum futurorum, quomodo eciam misteria angelorum apparuerunt, quomodo nec aliqua immundicia ascendit super eum nec perplexitas in capillis eius apparuit. Que omnia non est tibi necesse scire, cum in euangelio signa deitatis et humanitatis sue preponuntur, que te et alios possunt edificare.
Cum vero venit ad maiorem etatem, in oracionibus erat continuis, et obediens ascendit nobiscum ad statuta festa in Iherusalem et loca alia. Cuius visus et locucio sic mirabilis et acceptabilis erat, vt multi tribulati dicerent: 'Eamus ad filium Marie, a quo possumus consolari.' Accrescens vero etate et sapiencia, qua ab inicio plenus erat, laborabat manibus quandoque ea, que decencia erant, et loquebatur nobis separatim verba consolatoria et verba deitatis ita, vt indicibili gaudio continue repleremur. Cum vero in paupertate et timoribus et difficultatibus essemus, non fecit nobis aurum et argentum sed hortabatur ad pacienciam. Et mirabiliter seruati fuimus ab inuidis. Necessaria quoque prouenerunt nobis, quandoque ex compassione piarum mencium, quandoque ex labore nostro, ita vt haberemus necessaria ad solam sustentacionem, non ad superfluitatem, quia nichil aliud quesiuimus nisi soli seruire Deo.
Post hec autem conferebat ipse in domo familiariter cum amicis aduenientibus de lege et eius significacionibus et figuris. Disputabat eciam in aperto cum sapientibus ita, vt mirarentur dicentes: 'Ecce filius Ioseph docet magistros; aliquis magnus spiritus loquitur in eo.' Cumque quodam tempore cogitanti michi de passione sua videret me mestissimam respondit michi: 'Non credis, mater, quod ego in Patre sum et Pater in me est? Numquid tu polluta es ad ingressum meum aut in egressu meo tribulata es? Cur merore contraheris? Voluntas enim Patris mei est me pati mortem, ymmo voluntas mea est cum Patre. Quod autem habeo de Patre, pati non potest sed caro, quam sumpsi de te, pacietur, vt caro aliorum redimatur et spiritus saluentur.'
Sic eciam obediens erat, vt, cum Ioseph casu diceret ei: 'Fac hoc vel illud', statim ipse faciebat, quia sic occultabat deitatis sue potenciam, vt nisi a me et quandoque a Ioseph sciri non posset, qui vidimus lumen admirabile multociens circumfulsisse eum et angelicas voces cantantes super eum audiuimus. Vidimus quoque, quod spiritus immundi, qui per exorcistas in lege nostra probatos eici non poterant, egrediebantur ad visionem presencie filii mei. Ecce, filia, hec sint in memoria tua continue, et regraciare Deo sincerius, quia per te infanciam suam aliis voluit patefacere."
Chapter 58 of 122